Obrazy na stronie
PDF
ePub

lendas Maii, ut ex Necrologio Casinensis monasterii discimus.

Joannis ordinatione, sed de altera, nempe de illius A Sicelghaita, anno sequenti defuncta est, die xvi Kain diaconum patriarchii Lateranensis promotione intelligendus est, quæ sane promotio ad annum 1093, quo Troja concilium celebratum fuit, revocari potest, sicque nulla remanet duas Troja synodos admittendi, etiam ex Petri testimonio, necessitas : sed ad rerum seriem revertendum est.

LVII. Urbanus ecclesiam Brundusii consecrat. Consecrato itaque apud Barium Elia archiepisopo, Urbanus Brundusium in provinciam Hidruntinam perrexit,ubi eum anno præsenti ecclesiam dedicasse memorat Lupus Protospata auctor æqualis,qui post ea quæ superius de Barensis archiepiscopi consecratione retulimus, hæc subjungit : Et consecravit Brundusinam ecclesiam prædictus papa Urbanus. Ex hoc Lupi testimonio emendandusest Ughellus tomo IX Italiæ sacræ, ubi hanc dedicationem anno præcedente consignavit. Eidem ecclesiæ episcopalem dignitatem, quæ ob cladem Brundusio a Sarracenis illatam Urium translata fuerat, restitui imperavit Urbanus, scriptis ea de re litteris ad Godinum episcopum, qui quod ei Uritana commoratio magis arrideret, omisso Brundusii titulo, Uritani episcopi nomine contentus erat, et quidem Brundusimum non nisi post Urbani mortem dignitatem suam recepit,ut ex Paschalis ejus successoris epistola patet apud Ughellum tomo IX.Urbani ea de re epistolam, cujus fragmentum exhibet, integram in Historia Brundusina haberi monuit Ughellus loco laudato. At hanc historiam, aut saltem epistolam integram invenire non licuit.

LVIII. Rhegium invisit.

Cæterum in extremam usque Calabriam penetrasse Urbanus dicendus est, si eum hoc anno Rhegium Calabriæ ulterioris metropolim invisisse, atque ab Arnulfo archiepiscopo susceptum hospitio fuisse verum sit,uti dicitur apud Ughellum. Verum etsi inficiari nolim Urbanum in Calabriam adiisse, hoc tamen iter ab eo post Trojanam synodum susceptum fuisse sustineri nequit. Etenim anno 1093, quo celebratum fuit Trojanum concilium, et quidem unicum sub Urbano, uti probavimus jam dudum Arnulfus e vivis excesserat, sed Ughellus recentiorum duas synodos Trojanas admittentium opinione haud dubie præoccupatus in hunc errorem impegit, sicque quod hoc anno 1089 factum fuerat, ad alium transtulit.

LIX. Episcopum Melitæ ordinat Urbanus.

Ad illud idem iter, si conjecturis uti liceat, revocari debet Gualterii, primi post recuperatam a Rogerio comite et Saracenis insulam Melitensis episcopi, ordinatio, quam hoc anno ab Urbano secundo celebratam fuisse testatur Rochus Pyrrhus tomo III Siciliæ sacræ. Certe Gualterius, sub finem hujus anni, nam indictio XIII jam tunc currebat, subscripsit cuidam instrumento Sicelghaitæ uxoris Roberti ducis, quod ab eodem auctore tomo II in notitia Ecclesiæ Panormitanæ refertur: quod qui'dem instrumentum differri ulterius non potest, nam

LX. S. Bruno Urbanum comitatur. Eadem etiam occasione Brunonem Carthusianorum parentem cum Urbano Calabriam perlustrasse plusquam probabile est. Is nempe a pontifice, suo olim, ut diximus, cum litteras vir sanctus in Rhemensis Ecclesiæ academia doceret, discipulo evocatus, hoc anno ad illum accessit, nec dubium quin etiam eum secutus fuerit in Apuliam et Calabriam, cum eo animo Brunonem accersivisset Urbanus,ut ejus consiliis in rebus difficillimis, quæ tunc frequenter emergebant, uteretur. Aliud habetur ejusdem rei argumentum,quod nempe Brunonis sanctitas ex eo tempore adeo nota fuerit apud Calabros, B ut paulo post datus ei fuerit locus in ea regione ad inhabitandum, quem reipsa anno sequenti cum nonnullis e suis incolebat. Id constat ex Rogerii comitis diplomate quod G. Surianus in notis ad Vitam S. Brunonis, et Ughellus tomo IX simul cum Theodori Squillacensis episcopi confirmatione ediderunt.

C

LXI. Donatio facta Casinensi monasterio.

Ex eo, uti videtur, itinere Urbanum per Hirpinos Romam redeuntem invisit Balduinus dominus Castri Pontis S. Anastasii in comitatu Telesino, qui ejusdem pontificis assensu et monitu,consentiente etiam Roffrido archiepiscopo Beneventano, dedit Casinensi monasterio ecclesiam S. Dionysii prope illud castrum sitam, non tamen ante quam eam a fundamentis reparatam multis donis et possessionibus locupletasset. Hanc donationem Marius Vipera in chronologia archiepiscoporum Beneventanorum refert ad præsentem annum ex Petri diaconi registro et lib. IV chronici Casin. At quod subjungit ex Falconis chronico de legatione 110 ferme nobilium Beneventanorum ad Urbanum papam facta, erratum est. Hæc nempe ad Paschalem II revocanda est; quod Vipera facile advertere potuisset, cum ipse eam anno 1102, scilicet triennio post Urbani obitum, consignaverit.

LXII. An Urbanus Furfæ abbatis electioni interfuerit.

Celebrata etiam hoc anno fuit Raynaldi in Farfensem apud Sabinos abbatem electio,cui Urbanum D interfuisse asseverat auctor chronici brevis ejusdem monasterii, quod chronicon manu exaratum penes nos est; quamquam suspicari licet Urbani nomen pro Wiberto in chronicon illud errore amanuensis irrepsisse. Refert enim Gregorius ejusdem loci monachus et oculatus testis Wibertum, quem Clementem appellat, omnem,in hoc monasterio, quod erat speciali jure imperatori subjectum, potestatem habuisse.Imo idem auctor narrans Raynaldi paulo post Berardo locum facere coacti electionem, nihil de Urbano aut Guiberto habet.Et quidem Diaconius et alii inter Guiberti cardinales recensent Theodoricum abbatem et Maginulfum monachum Farfenses,

et ipse Theodoricus sub Sylvestri III nomine ponti- A ad Catalauniæ proceres de restauranda Urbe Tarraficatum ambiit.

LXIII. Concilium Santonense.

conensi epistolam suscepit; veritus ne hac occasione, quamvis id se salva Narbonensis Ecclesiæ justitia velle declarasset pontifex, provincia Tarraconensi a sua jurisdictione subtraheretur.Hoc enim se præstiturum satis innuerat pontifex, nisi Narbonensis antistes hanc antiquam metropolim auctoritate privilegii Romani ipsi subjectam fuisse probare posset. Quo privilegio se munitum non esse haud ignorabat Dalmatius. Hoc vero iter ab eo tunc temporis susceptum fuisse inde colligimus,quod mense Martio sequentis anni concilium provinciale in sua metropolitana urbe celebraverit, et quidem redux e Romano itinere. Id ex eo patet quod in hac ipsa synodo finita fuerit controversia,inter ipsum Dalmatium et abbatem Crassensem orta, de qua apud B pontificem Romæ idem Dalmatius conquestus fuerat, quamque Urbanus Raynerio legato suo componendam commendaverat. Si enim ante Romanum iter sopitæ fuissent illæ contentiones, ut revera in ista synodo sopitas fuisse declarant ejus acta, frustra postea Dalmatius illas ad pontificium tribunal Romæ detulisset, frustra etiam Urbanus de his sopiendis ad legatum suum scripsisset. Hanc porro synodum initio anni sequentis celebratam fuisse ex iisdem ejus actis patet apud Baluzium in conciliis provinciæ Narbonensis, et Labbeum in appendice tomi X Conciliorum generalium, ubi anno Domini Incarnationis 1090 decimo tertio Kalendas Aprilis habita fuisse disertis verbis dicitur.

Cum hæc in Italia gererentur, Amatus Oleronensis episcopus et vicarius apostolicæ sedis in Aquitania, concilium die quarta Novembris celebravit apud Santonas, in quo, teste chronico Malleacensi, ad sedem Burdigalensem, quæ jam ab annis ferme. tribus vacua manserat,translatus est.Hanc translationem nolente,nisi sit error librarii, forte legendum volente, Guillelmo Aquitaniæ duce factam fuisse testatur Adhemarus episcopus Ecolismensis in charta donationis ab eo coram illa synodo factæ monasterio S. Maxentii apud Pictones,quæ refertur a Sammarthanis tomo IGalliæ Christianæ. In eadem forte synodo agitari debebat controversia inter monachos Vindocinenses et sancti Albini Andega. vensis mota, de prioratu Credonensi,uti innuitur in veteri instrumento tomo II Miscellan. Baluz. edito. At ne id fieret, impedivit comes Andegavensis, nec plura rescire licuit de illa synodo, quam Sammarthani in Gallia Christiana et Lopezius in Burdigalensi Historia, anno præcedente non bene consignant, decepti haud dubie charta Adhemari modo laudata, quæ data dicitur anno 1088 Nonis Novembris indictione x, at legendum 1089, quod probatur,non modo ex Chronico Malleacensi modo laudato, verum etiam in charta Willelmi cujusdam Ferrani ab ipsis Sammarthanis relata. Qui quidem Willelmus nonnulla ecclesiæ Sancti Severini apud Burdigalam ablata restituit anno 1088 tertio Nonas Decembris, Simone Agennensium episcopo locum Burdigalensis C archiepiscopi jam ante biennium defuncti tenente. Quod sane falsum esset, si mense Octobri ejusdem anni Amatus in concilio Santonensi factus fuisset archiepiscopus. Et quidem post Gotcelini archiepiscopi obitum, qui anno 1086 contigit, sedes tribus circiter annis, ut ipsi Sammarthani observarunt; vacua remansit,proindeque ad annum 1089. LXIV. Privilegium pro Ecclesia Remensi et pro monasterio Balmæ.

Anno labente Urbanus Romam reversus privilegia nonnullis ecclesiis et monasteriis concessit. Insigne est præ cæteris illud quod Raynaldo Remorum archiantistiti ejusque ecclesiæ indulsit seu potius confirmavit, datum Romæ die viu Kalendas Januarii, ex quo proinde inferre licet pontificem hoc D anno natalium Christi solemnitatem in Urbe celebrasse. Illud privilegium ex veteri codice ms. descriptum lege,si otium est, in Appendice. Hoc sequetur aliud post dics tres concessum Balmensi apud Sequanos nobili monasterio, quod ex ipso autographo descriptum ab ejusdem loci ascetis accepi

mus.

LXV. Dalmatii archiepiscopi Narbonensis iter Ro

mam.

Vix etiam ultra hujus anni finem differri potest iter Dalmatii archiepiscopi Narbonensis Romam, quod,præter alias causas, ob pervulgatam Urbani

LXVI. Varia negotia Raynerio legato commendat
Urbanus.

Quid vero eo in itinere profecerit Dalmatius discendum est ex litteris quas ea occasione conscripsit Urbanus. Primo eum pontifex clero populoque Narbonensi, ac etiam comiti et vicecomiti commendavit, eisque præcipit ut illi tanquam patri et Christi vicario obedientiam et honorem exhiberent, minatus se eos qui Ecclesiæ Narbonensis bona retinerent anathematis gladio feriturum. Deinde Raynerio cardinali, quem in Hispaniam legatum miserat, binas litteras scripsit,quibus maxime illi commendat ut potissimum inquirat de injuriis quas Dalmatius se a Frotardo Tomeriarum abbate pertulisse conquerebatur. Fortasse ille abbas abutebatur insigni privilegio, quod, uti diximus, mense Julio hujus anni ab Urbano acceperat; unde pontifex maxime insistit in utraque ad legatum epistola, ut hanc causam diligentissime examinet,pro qua specialiter missus fuisse dicitur. Nam Frotardus, qui Romam primus venerat,res multo aliter,ut ait ipse Urbanus in prima epistola, quam Dalmatius, præsente legato ante ejus in Hispaniam discessum, pontifici retulerat. Dalmatius quippe et Barcinonensis episcopus ad id Romam potissimum venisse videbantur, ut adversus illum abbatem justitiam sedis apostolicæ flagitarent.Denique ad ipsum Frotardum scripsit Urbanus, ut se penitus legati judicio subjiciat; et si verra essent ea quæ de illo ferebantur,

plene et congrue satisfaciat ambobus illis antistiti- A quis ea occasione intrudere velit abbatiam Como

bus. Denique ei maxime commendat pontifex, ut Narbonensem antistitem sicut proprium et pastorem spiritualem... revereatur et diligat.

LXVII. Tarraconensem provinciam Narbonensi archiepiscopo commendat.

B

riensem aliunde ignotam; aut denique, ut cardinali
Aguirio accidit, legatum Urbani L. qui nunquam
extitit, admittat. In his porro litteris præclara
multa habet vigilantissimus pontifex de legati of-
ficio, cum Raynerium potissimum monet, ut ne
favore aliquo, aut nimio zelo actus, in alterutram
partem contra veri rectique regulas se abripi pa-
tiatur. Hoc ipso anno Attilanus, Zamora episco-
pus, ab Urbano canonizatus dicitur in Martyrolo-
gio Romano, quod an verum sit, non una est apud
auctores etiam Hispanos sententia.

LXVIII. Privilegium monasterii S. Joannis de
Pinna.

Antequam Hispanias dimittamus, paucis agendum est de percelebri monasterio Sancti Joannis Baptista de Pinna, cujus loci abbatem Aymericum Sancius Aragonum rex Romam misit, privilegiorum sui monasterii confirmationem ab Urbano petiturum, regis et abbatis petitioni assensit pontifex, et quidem sub hujus anni finem, aut certe sequentis initio, ut conjicere est ex ipso diplomate Sancii id referentis, quod datum est æra mcxxxvii, vın Idus Maii, anno 111 pontificatus domni Urbani papæ 11, anno ab Incarnatione Domini 1090, indictione xiii, etc. Mirum autem est quantis donis et privilegiis cumulaverint Aragoniæ reges locum istum sacrum, qui ad eorum sepulturam erat deputatus. Sed præ cæteris enituit potissimum Sancius,qui ter quaterve Romam ejus monasterii abbates misit, ad asserenda privilegia et bona,quæ a regibus et præsulibus huic

Quod vero spectabat ad jus metropoliticum in Tarraconensem provinciam quo brevi se spoliatum iri verebatur Dalmatius,quoniam erat res difficilis, mandavit legato suo Urbanus, ut dum Tarraconensis urbs repararetur,nihil prorsus ea de re innovaret. Res enim, ut ait V.Cl.Petrus de Marca libro Iv Marca Hispanicæ, erat lubrica et anceps: quare ausus non est Urbanus Dalmatii querelas insuper habere, qui, uti ipse pontifex loquitur, præjudicium sibi factum de illa Tarraconensium episcoporum subtractione intimabat, quos Narbonensis Ecclesia per annos quadringentos sine alterius ecclesiæ reclamatíone possederat. At ex altera parte haud ignota erat Urbano antiqua Tarraconensis Ecclesiæ dignitas, quæ casu, non ob aliquod malum facinus, miserabiliter exciderat; cum scilicet ipsa metropoli a barbaris occupata, residui provinciæ episcopi cum suis ecclesiis, inconsulto Romano pontifice, Narbonensis metropolitani, utpote vicinioris, custodiæ et curæ, potius quam jurisdictioni, multo minus servituti attributi fuerant.Quare in his rerum ambagibus, prudens pontifex neminem vel specietenus lædere volens,caute agendum ratus provisorio decreto constituit ut, donec Tarraconensis urbs repararetur,Tarraconensis provinciæ episcopi Narbonensi archiepiscopo tamquam proprio metropoli- C monasterio collata fuerant. Juvant ea quæ in uno tano subjicerentur.Quia vero, paulo ante Toletano archiepiscopo primatum, salvis metropolitanorum juribus,in universas Hispanias contulerat, voluit ut iidem episcopi Toletano archiepiscopo tanquam privati obedirent, donec archiepiscopus Narbonensis se eorum primatem fuisse certa possit auctoritate monstrare. Dalmatius quippe Urbano dixerat privilegia de primatu ecclesiam suam habuisse,ac multa protulerat ad id probandum instrumenta: quare Urbanus legato suo præscribit ut de illis privilegiis diligenter inquirat, non quidem ut de iis judicaret, sed ut ad se ipsum hæc causa, magni utique momenti, referretur. Atque res eo in statu mansere usque ad annum 1091, quæ omnia in epistolis quatuor Urbani fusius exponuntur. At hic observare juvat, D præter has Urbani litteras quæ apud Labbeum tomo X Conciliorum editæ sunt,manu de his controversiis in ejusdem tomi appendice haberi, L. cardinati presbytero datam,in qua agitur de controversia inter Narbonensem archiepiscopum et abbatem Comoriensem nata. Sed hæc epistola ea ipsa est Raynario legato inscripta, sub quo eodem titulo ejus fragmentum jam Labbeus ipse retulerat inter alias Urbani epistolas. Eum fefellit exemplar quo usus est, in quo amanuensis errore L. pro R. in titulum irrepserat, sicut et Comoriensem, pro Tomeriensem. Qua de re lectorem monitum velim, ne

illius diplomate pertinent ad Urbanum huc proferre, in quo sic loquitur : « Sancio abbate defuncto et domno Aymerico abbate in locum ejus posito, cupiens hoc cœnobium adeo prorsus munire et tueri apostolicoque simul et regali patrocinio, domnum Aymericum abbatem Romæ ad beatissimum papam Urbanum misi secundum, obnixe deprecans paternitatem illius,ut prædictum locum in defensione et patrocinio beatorum apostolorum Petri et Pauli susciperet, et privilegium tale eidem loco conferre dignaretur, quo a rapacitate malorum hominum, vel ab invasione episcoporum, nec non a præjudicio cardinalium et archiepiscoporum,seu a dominatione mala succedentium regum, locus iisdem tueri aut defendi possit et ut abbas ejusdem loci libere, ipse et sui,ad sedem Romanam in omnibus causis et judiciis ecclesiasticis vel sæcularibus nec non et in ordinationibus abbatum, possint se reclamari. Qui beatissimus Pater Urbanus,audita meæ humilitatis petitione, credo non meis meritis, sed sancti Joannis gratia commotus, locum hunc in apostolica suscepit protectione, datoque libertatis privilegio, apostolico patrocinio munivit. » Hæc ibi Sancius, quæ paulo fusius referre visum est ad supplendum privilegii defectum, quod invenire non licuit. Regium vero illud diploma integrum exhibet Hieronymus Blanca in commentariis rerum Aragonensium,

LXIX. Urbani decretum de libertate nuptiarum. Idem rex, hac aut altera occasione, Urbanum consulit de sua ipsius nepte, an invita viro copulanda esset, cui eam cogente necessitate sponsam promiserat. Respondit pontifex id nequaquam fieri debere, cujus ea de re rescriptum ab Ivone et Gratiano in suis decretis adoptatum, et ab Hildeberto lib. 11, epist. 26, alias 42, relatum. Huc revocare visum est, quod nullam usquam præferat temporis notam. Sancius, qui ab anno 1067 Aragonibus imperabat, quarta die Junii anno 1094 occubuit, cum Oscam urbem obsideret;ad eum responsionem habet apud Ivonem Dec. pag. 8, cap. 24, et apud Gratianum 31, q. 2, c. 3, in Bullario Casinensi F. 2, p. 118.

LXX. Epistola pro monasterio Padolironensi. Habetur alia ejusdem pontificis epistola, quam sub hujus anni finem, aut saltem ante Mantuanam obsidionem, initio sequentis anni incœptam, Mathildi comitissæ scripsit in gratiam Padolironensis monasterii adversus Mantuanum episcopum. Hic ecclesiam Sancti Floriani ad illud monasterium pertinentem injuste retinebat, adeoque vult Urbanus, ut Mathildis episcopum ad restitutionem adigat.

LXXI. Thiemo Salisburgensis archiepiscopus

ordinatur.

Anni 1090 initio cum Catholici,uti narrat Bertoldus, in Bajoaria invalescerent, Thiemon antea Sancti Petri abbatem, in Salisburgensem archiepiscopum elegerunt, quem statim solemni ritu Altmannus episcopus Pataviensis sedis apostolicæ legatus, assistentibus sibi Adalberone Wirtzburgensi et Meginwardo Frisingensi catbolicis episcopis consecravit. Ille vero Gebehardi sanctissimi decessoris sui vestigiis insistens, uti in ejusdem Gebehardi Vita legitur, in defensione veritatis catholicæ et propagatione religionis divinæ multum insudavit. Hanc ordinationem vir Idus Aprilis celebratam fuisse observat auctor Chronici Salisburgensis apud Canisium tomo VI, qui addit Thiemonem ab Urbano II pallio donatum fuisse.

LXXII. Privilegia varia.

Eodem tempore, si nullus anno et mense designandis error irrepserit, Urbanus præposituram Reitem purchensem in Frisingensis Bavariæ urbis diœcesi sitam, apostolicæ sedi a Welphone Bojoariorum duce ejusque conjuge Juditha ablatam, sub speciali Romanæ Ecclesiæ tuitione suscepit. Bullam ea de re refert Hundius tomo III metropoiis Salisburgensis. At non satis sibi constant chronologici characteres in ea appositi; data quippe dicitur Anagniæ mense Februario hujus anni, indictione xv quæ eo anno erat xiu; deinde sententia Scripturæ sacræ quæ in sigillo adhiberi solet, Urbano III non II convenit. Urbano tamen III hæc bulla tribui non potest. An Lanfrancus, qui illam, absente, aut alias impedito Joanne cancellario, conscripsit, aliam sententiam adhibuerit, incertum. Cætera vera om

A nia in his notis optime sibi cohærent, nec locus ullus esse videtur de ejus sinceritate dubitandi. Forte illa errata ex amanuensium incuria irrepserunt.

Notandum tamen Romam reversus fuisse videtur die 25 Martii hujus anni,cum hac ipsa pie episcopi urbis, id est cardinales Ubaldus Savinensis et Joannes Tusculanensis, ecclesiam Sanctæ Mariæ ad Pineam dedicasse tempore domini Urbani II papæ dicantur in veteri inscriptione quam Martinellus in Roma sacra, et Mabillonius referunt. At paulo post variæ Romæ consistens diplomata diversis locis concessit.

Ex his est privilegium pro monasterio canonicorum regularium Sancti Antonini apud Ruthenos, quod datum est Romæ die v ante Kalendas Aprilis. B Aliud ibidem ipsis Kalendis Aprilis indulsit Guillelmo abbati monasterii Sancti Theofredi apud Vellavos, diœcesis Aniciensis, in quo recensentur et confirmantur ejusdem monasterii possessiones. Quod aliud edidit Baluzius in suis Miscell. t. II, p. 117 in gratiam Hugonis episcopi Gratianopolitani,hac ipsa eadem die hujus anni, ut quidem nobis videtur,indultum,licet apud Baluzium ut in apographo nostro, quod ex Gratianopolitanæ Ecclesiæ chartario habemus, annum sequentem præferat, sed amanuensis errorem esse verisimile est, non solum quod alii chronologici characteres ibi appositi annum præsentem designent, verum etiam quod scriptum per manum Gregorii scrinarii atque notarii sacri palatii, ut præcedens hac ipsa eadem die datum, sicut et alia nonnulla ejusdem temporis, dicatur, quod non habent diplomata anni sequentis, imo nec ulla aliorum annorum, si bene memini. Vetat pontifex in hac bulla alienationes ecclesiasticorum bonorum, et ne res defuncti episcopi, vel ecclesiæ a quopiam rapiantur, quas vult a canonicis integras reservari episcopo successori futuro.

C

D

Aliud insigne privilegium, apud Tambur.De jure abb., t. II, p. 468, paulo post præcedens, id est sexta die ejusdem mensis Aprilis, indulsit Urbanus Vallumbrosanis monachis, quo non modo VallisUmbrosa monasterii principis jura et possessiones, sed etiam totam multorum monasteriorum,quæ ibi recenset, congregationem, ante aliquot annos a Joanne Gualberto institutam, confirmavit. Tum decernit pontifex ut alia monasteria, quæ deinceps novellæ huic congregationi aggregabuntur, iisdem privilegiis gaudeant, eorumque omnium caput sit ipsa Vallis-Umbrosa abbatia; adeoque constituit ut ad ejus abbatis electionem, præter loci monachos, superiores quoque cæterorum omnium monasteriorum congregationis suffragii jus habeant; et si quispiam ex illis abbatibus, ad generale regimen electus fuerit, dimissa propria abbatia, ad principale cœnobium transeat, cujus nutu omnia unita monasteria regantur.Datum est Romæ hoc anno 1090,indictione xn,die vIII Idus Aprilis, Urbani pontificatus anno 3, quæ notæ omnes apprime sibi cohærent,

at mirum est in illo privilegio nusquam abbatem, A ut clectus abbas a Turonensi archiepiscopo consecraqui tunc Valli-Umbrosæ præerat, nominatum fuisse; forte quod, cum in omnis congregationis gratiam concessum fuisset ad ejus generale regimen statuendum, satius judicaverit pontifex illud omnibus universum membris quam cuiquam abbatum specialiter inscribere. Tunc vero Valli Umbrosæ præerat Rusticus beati Joannis Gualberti post Rodulfum successor.

LXXIII. Decretum Rustico abbati Vallumbrosæ, etc., inscriptum. An aliud pro limitibus diœcesis

Baionæ.

B

Is ipse est Rusticus, qui simul cum Petro episcopo Pistoriensi Urbanum consuluerat, de ordinatione Daimberti quem a Wecilone archiepiscopo Moguntino, schismatico simul et Simoniaco, diaconum ordinatum, ipse pontifex in episcopum Pisanum. consecraverat. Urbani responsum a Labbeo tomo X Conciliorum ex ms. codice S. Victoris Parisiensis editum est. Cuijungenda altera ad eosdem responsio, seu potius, ut quidem verisimile est, ejusdem responsionis altera pars quæ apud Gratianum habetur п, q. 7, c. 24, Daibertum. In utraque Urbanus agnoscit sibi non incompertum fuisse Daimbertum a Wecilone schismatico diaconatum suscepisse. Sed tamen qui ille non Simoniace fuerat ordinatus, ac corpore et spiritu ab hæreticis egressus fuerat, eumdem utilitatibus Ecclesiæ pro viribus insudantem, ex integro, Ecclesiæ necessitate ingruente, diaconum se constituisse respondet pontifex. Nulla est in utroque illo responso temporis nota, ac cum certum sit Daimberti ordinationem, cujus occasione scriptæ C sunt illæ litteræ, ad primos pontificatus Urbani annos revocandam esse, vix ultra hunc annum differri possunt. Quare eas huc referre visum

est.

Huc etiam referri posse mihi aliquando visum est Urbani bullam, qua pontifex Baionensis in Novempopulania Galliæ provincia diœcesis limites præscripsisse dicitur apud Sammarthanos, tomo II Galliæ Christianæ, laudato ea de re scripto, quod datum aiunt v Idus Aprilis, indictione XIII, anno 1106. Et quidem hoc anno defunctus erat Urbanus; sed ex indictione, quæ anno 1090 convenit, emendandum esse conjiciebam exscriptoris erratum. Verum, visis ejus Ecclesiæ monumentis, quæ mecum illustrissimus antistes Renatus Franciscus de Beauveau communicari jussit, deprehendi errorem esse Sammarthanorum, qui Paschalis II bullam incaute ad Urbanum transtulerunt. In ea tamen legendum indictione xiv, aut certe dicendus est pontifex ut sæpe alias, secutus fuisse calculum Pisanum, quo annus a fine præcedentis Martii inchoabatur.

LXXIV. Privilegium Majoris-Monasterii. Hoc item mense datum est Romæ privilegium Majoris-Monasterii prope Turonum urbem, Bernardo abbati inscriptum;quoUrbanus ipsum monasterium, uti jam a Victore III indultum fuerat, sub speciali sedis apostolicæ tutela suscipit; eo pacto, inter alia,

tionem accipiat, sed sine omnis professionis exactione. Hanc clausulam inseri curavit pontifex occasione professionis, quam episcopi ab ordinandis abbatibus exigere tunc temporis volebant; cum econtrario hanc præstare renuerunt abbates, etiam non exempti, quod in ea nescio quid Simoniaci invenirent: præterea exempti timebant, ne eo pacto episcoporum jurisdictioni subjici viderentur. De qua controversia actum est fusius in præfatione ad primam partem Actorum sanctorum ordinis S. Benedicti Sæculi XI, § 3. Datum est Majoris-Monasterii privilegium die xvi Kalendas Maii. At magnis postea controversiis occasionem præbuit. Quippe cum ex antiqua consuetudine archiepiscopus et clerus urbis solerent paschale festum in Majori-Monasterio celebrare, et ea occasione multa fierent illicita tantæque solemnitati haud congruentia, quæ hoc privilegio abolebantur, id ægre tulerunt clerici, ac nihil non adversus monachos intentarunt, obtenta etiam adversus eos a Rodulpho archiepiscopo excommunicationis sententia, ut illud privilegium irritum facerent; exinde veluti aperto bello in monachos ita desævierunt ut etiam annonas, quæ in monasterium deferebantur,diriperent. Rodulfo archiepiscopo mortuo, ei alter cognominis in sede et in odio adversus monachos successit, et licet pallium ab Urbano impetrare non potuisset, quin prius fuisset pollicitus se Majoris-Monasterii privilegio obediturum,sponsionis tamen suæ post paululum immemor, monachos vexare decessoris sui exemplo non destitit, donec re variis in episcoporum conventibus agitata, tandem in concilio Claromontano concordia inita fuit, ut dicemus ad annum 1095. Tamen has rixas post Urbani obitum recruduisse ex Ivonis epistola 108 facile colligi potest.

Eo tempore, aut certe, ut videtur, jam antea, Bernardo ejusdem loci abbati scripserat Urbanus de dimittendo monasterii regimine cogitanti, quod nescio quid vitiosi in suam ipsius ordinationem irrepsisse vereretur. Sed eam culpam si aliqua fuisset, ac quomodocunque contigisset, ei condonavit pontifex, ea conditione, ut de cætero fratrum suorum saluti vigilantius ac ferventius instare non desineret. Porro ex Ivonis Carnoteni epistola 73 intelligimus, ni fallor, hoc ipsum quod in ordinaD tione Bernardi reprehendebatur, nihil aliud fuisse, quam professionem archiepiscopo ab eo cum benediceretur præstitam. Ibi enim ait Ivo mirari se quod Majoris-Monasterii fratres ægre suo abbati obedirent, eam ob causam quod ab achiepiscopo excommunicato benedictus, sedi ejus metropolitanæ subjectionem promisisset. Quod frivolum Ivoni videbatur, abbatibus hac in re et monachis minime faventi.

LXXV. Concilium Tolosæ.

Quo tempore hæc Urbanus in Italia gerebat ejus legati apud Tolosam concilium in Galliis celebrarunt circa festum Pentecostes, quod Bertoldus generalem

« PoprzedniaDalej »