Obrazy na stronie
PDF
ePub

Christianis, qui contra eos arma susceperint, et A quantus Christianorum pudor !) Syriam, Armeniam, onus sibi hujus peregrinationis assumpserint, immensas pro suis delictis pœnitentias relaxamus. Qui autem ibi in vera pœnitentia decesserint, et peccatorum indulgentiam et fructum æternæ mercedis se non dubitent habituros. Interim vero eos qui ardore fidei ad expugnandos illos laborem istum assumpserint, sub Ecclesiæ defensione et beatorum Petri et Pauli protectione, tanquam veræ obedientiæ filios recipimus, et ab universis inquietationibus tam in rebus quam in personis statuimus manere securos. Si vero quispiam molestare eos ausu temerario præsumpserit, per episcopum loci excommunicatione feriatur et tandiu sententia ab omnibus observetur, donec et ablata reddantur, et de illatis damnis congrue satisfaciat.

Episcopi vero et presbyteri, qui talibus fortiter non restiterint, officii suspensione mulctentur, donec misericordiam sedis apostolicæ obtineant.

III.

(EX WILLELMO MALMESBURIENSI, 1. iv, cap. 2, p. 74.)

B

omnem postremo Asiam minorem (cujus provinciæ sunt Bithynia, Phrygia, Galatia, Lydia, Caria, Pamphylia, Isauria, Lycia, Cilicia) occuparunt; nunc Illyricum et omnes inferiores terras insolentes inquietant, usque ad mare quod brachium Sancti Georgii vocatur. Quid quod Dominicum monumentum, unicum introitum peregrinis nostris venditant,quæ solis Christianis patere deberet, si aliquod solitæ virtutis vestigium eis inesset. Hoc in solum esset, frontes nostras onerare sufficeret; jam vero quis ferat nisi multum iners, nisi Christianæ gloriæ invidus, quod non ex æquo divisimus orbem. Illi Asiam, tertiam mundi partem, ut hæreditarium nidum inhabitant, quæ a majoribus nostris æqua duabus residuis partibus et tractuum longitudine, et provinciarum magnitudine non immerito æstimata est. Ibi olim devotionis nostræ rami pullularunt, ibi apostoli omnes, præter duos, mortes suas consecrarunt; ibi modo Christicolæ, si qui supersunt, pauperculo agricolatu transigentes inediam, nefandis illis vectigal pensitant, vel tacitis suspiriis vestræ libertatis desiderantes conscientiam, quia perdidere suam. Illi Africam, alteram orbis partem, ducentis jam annis et eo amplius armis possessam tenent, quod ideo Christiani honoris periculum pronuntio, quia fuerit terra illa olim præclarorum ingeniorum altrix, quæ divinis scriptis omnem vetustatis situm a se repellent, quandiu fuerit qui Latinas litteras legat. Norunt litterati quod loquor. Tertium mundi clima Europa restat, cujus quantuClam partem inhabitamus Christiani, nam omnem illam barbariem quæ in remotis insulis glacialem frequentat Oceanum, quia more belluina victitat, Christianam quis dixerit? Hanc igitur nostri mundi portinculam Turci et Sarraceni bello premunt, jamque a trecentis annis Hispania et Balearibus insulis subjugatis, quod reliquum est spe devorant, homines inertissimi, et qui cominus pugnandi fiduciam non habentes, fugax bellum diligunt.Nunquam, enim Turcus pede conserto martem audet; sed pulsus loco longe tendit nervos et permittit vulnera ventis; et quia habet tela mortifero succo ebria, in hominem quem percutit non virtus sed virus mortem facit. Quidquid igitur agit, fortunæ, non fortitudini attribuerim, et quod pugnat fuga, veneno [al., quod pugnat, fuga et veneno]. Constat profecto quod omnis natio quæ in ea plaga nascitur, nimio solis ardore siccata, amplius quidem sapit, sed minus habet sanguinis; ideoque vicinam pugnam fugiunt, quia parum sanguinis se habere norunt. Contra populus qui oritur in arctos pruinis, et remotus est a solis ardoribus, inconsultior quidem, sed largo et luxurianti superbus sanguine, promptissime pugnat. Vos estis gens in temperatioribus mundi provinciis oriunda, qui sitis et prodigi sanguinis ad mortis vulnerumque contemptum, et non careatis prudentia; namque modestiam servatis in castris et in dimicatione utimini consiliis. Itaque scientia et

Multa, fratres charissimi, diebus his vobis dicta recolitis, quædam in concilio nostro jussa, quædam inhibita. Inconditum et confusum scelerum chaos exigebat multorum dierum interstitium; veternus morbus volebat cauterium. Dum enim indulgenti fune clementiæ dimittimus lineam, multa modo apostolatus nostri offendit officium quæ præscinderet, nulla quibus parceret. Sed fuerit hactenus humanæ fragilitatis quod peccastis, quod illicebrarum involucris sopiti, cœlestem exasperastis misericordiam, suspensam parvipendendo iracundiam. Fucrit mundanæ tumulentiæ quod, legitima non curantes matrimonia, alieni cubilis non pensastis injuriam. Fuerit aviditatis nimiæ quod fratres vestros illo magno et eodem pretio emptos, ut quisque poterat illaqueantes, contumeliose pecuniis emunxistis. Nunc vobis inter ista peccatorum naufragia constitutis portus placidæ quietis aperitur,nisi negligatis: parvi laboris in Turcos compendio retibuetur vobis perpetuæ statio salutis. Comparate nunc labores quos in scelerum exercitio habuistis et eos quos in itinere quod præcipio habituri estis. Plures vel adulterii vel homicidii meditatio dat timores (nihil enim timidius nequitia, ut ait Salomon [Sap. xvII]), multos labo-D res; quid enim laboriosius injustitia? Qui autem ambulat simpliciter, ambulat confidenter (Prov. x, 9.) Horum laborum, horum timorum exitus erat peccatum. Stipendium autem peccati mors (Rom. vi,) 23,) mors vero peccatorum pessima (Psal. xxx111, 22.) Nunc a vobis par labor atque metus pretio meliore petuntur. Horum laborum erit causa charitas, si sic præcepto Dominico admoniti animas pro fratribus ponatis (I Joan. 11, 16); charitatis stipendium erit gratia Dei; Dei gratiam sequetur vita æterna. Ite ergo feliciter, ite confidenter ad inimicos Dei persequendos. Illi enim jam pridem (proh

fortitudine præditi aggredimini- memorabile iter, A cognatione multa futura prævideat. Cur ergo mortotis sæculis prædicandi si fratres vestros periculo exueritis, præseniibus ex Dei nomine præcipio, absentibus mando.Ituri et Christianitatem propugnaturi, specimen crucis vestibus insigniant, ut intestinæ fidei foras amorem prætendant, habentes per Dei concessum et beati Petri privilegium omnium absolutionem criminum; et hac interim lætitia laborem itineris allevient, habituri post obitum felicis martyrii commercium.

tem timetis,qui somni requiem, quæ instar mortis est, diligitis? Res est nimirum dementiæ pro cupitate brevis vitæ invidere sibi perpetuam. Quin potius,fratres charissimi, si ita contigerit, ponite pro fratribus animas vestras, vacuate ab impiis Dei sacrarium,extrudite latrones,inducite pios, nulla vos necessitudinis pietas contineat,quia prima hominis pietas in Deum. Nullum natalis soli charitas tricet, quia diversis respectibus Christiano totus est mundus exsilium et totus mundus patria, ita exsilium patria et patria exsilium. Nullum patrimoniorum amplitudo remoretur, quia ampliora sunt quæ promittuntur; ncc ea quæ inani spe miseris adulentur, vel ignavam mentem pigro rerum medicamnine palpent, sed crebris exemplis exhibita, frequenti usu B comprobata.Et hæc quidem sunt dulcia,sed caduca, et quæ cum temporibus suis centuplicatum pretium importent. Hæc edico, hæc mando, terminumque proximi veris affligo. Aderit Deus euntibus, ut eis bonus arrideat annus,cum copia frugum, tum serenitate temporum. Morituri cœli intrabunt triclinium, victuri videbunt sepulcrum Dominicum;et quæ major felicitas, quam ut homo in terris agens videat loca illa in quibus cœlorum Dominus conversatus est humanitus. Felices qui ad hæc vocantur munia, ut illa nanciscantur munera; fortunati qui ista meditantur prælia, ut illa consequantur præmia.

C

Ponentes ergo ferias sceleribus, ut saltem in his regionibus liceat Christianis pacifice vincere,vadite, illam fortitudinem,prudentiam illam quam in civili conflictu habere consuestis, justiori effundentes prælio.Ite prædicabiles per orbem milites, ite et prosternite ignavas gentes. Eat famosa Francorum virtus cum appendiciis sibi gentibus solo sui nominis terrore totum orbem motura.Sed quid diutius vos immoror,ut fortitudinem gentilium verbis extenuem. Imo proponite animis vestris deificam sententiam, Angusta est via quæ ducit ad vitam (Matth. vi, 14). Esto ergo ut sit semita itinerantium arcta, plena mortibus, suspecta periculis; sed hæc eadem vos amissam ducet ad patriam, per multas enim tribulationes oportet vos ingredi in regnum Dei.Spectate ergo animo, si prensi fueritis cruces, spectate catenas, quæcunque denique possunt tormenta infligi; operimini pro fidei vestræ robore horrenda supplicia, ut si necesse fuerit, damno corporum agatis animarum remedium;mortem ne timetis, viri fortissimi fortitudine et audacia præstantes? nihil certe poterit comminisci in vos humana nequitia quo superna pensetur gloria. Non enim sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram glorium quæ revelabitur in nobis (Rom. viii, 18). An nescitis quod vivere hominibus est calamitas, mori felicitas? Hæc vobis doctrina, si recordamini, cum lacte matrum affusa est sacerdotum verbo, hanc majores vestri martyres prætenderunt exemplo. Mors enim a cœnulento carcere liberat animas ad proprium locum pro meritis evolaturas; mors accelerat bonis patriam, mors præscidit reis malitiam; per mortem ergo liberæ animæ vel oblectantur gaudiis,spe meliora præsumentes, vel fruuntur suppliciis,nihil pejus timentes. Dum autem vinculis corporum irretiuntur trahunt ab ipsis terrulenta contagia, et quod veraciter quis dicat,mortuæ sunt. Nec enim luteum D) cxlesti, nec divinum mortali pulchre cohæret. Plurimum quidem potest anima etiam nunc corpori juncta; instrumentum enim suum vivificat, latenter id movens, et ultra mortalem naturam gestis producens. Verumtamen cum sarcina qua in terram trahitur absoluta, proprium locum receperit, beatam et undique liberam participat fortitudinem, quomodocunque divinæ naturæ invisibilitati communicans. Gemino ergo functa officio, corpori vitam ministrat cum adest, causam vero mutationis, cum recedit. Videtis quam jucunde anima in dormiente corpore vigilet, et a sensibus seducta pro divina

IV.

(D. RUINART, Vita Urbani, Append., p. 381, ex Historia Italiæ Hieronymi, 1. vii.)

Gratias ago Deo maximas quod vos tanta animarum conscnsione atque alacritate arma pro Christo Redemptore vestro suscepturos esse ostenditis.Nos autem,ut studia vestra,quoad possumus,adjuvemus, misericordia Dei,et beatorum Petri ac Pauli auctoritate confisi, omnibus qui ad hoc bellum prodierint, omnia pro delictis suis piacula relaxamus,cosque sub Ecclesiæ tutelam ac beatorum Petri et Pauli clientelan tanquam veræ obedientiæ filios suscipimus, et ab omnibus vexationibus corporum fortunarumque tutos esse statuimus.

V.

(DUCHESNE, Script. Franc. IV,816,Historia Hierosolymitana FULCHERII Carnotensis, lib. 1, cap. 1.)

Dilectissimi fratres, apostolatus apice Dei permissu orbi terræ prælatus,occasione necessaria supereminente,tanquam monitionis divinæ legatus, ad vos Dei servos has in partes condescendi Urbanus. Et quos dispensatores ministeriorum Dei æstimavi, tales et fideles, simulationis explosa cluvione, reperiri optavi.Quod si aliquid gibbosum vel tortuosum, modestia rationis justitiæ semota,contra legem Dei obsistat, præsente subfragamine divino, diligenter expedire satagam. Dominus enim supra familiam suam, ut ei pro tempore pabula modesto sapore condita ministretis, vos dispensatores constituit. Beati autem eritis, si fideles tandem dispensationis exactor vos invenerit. Pastores etiam nuncupamini;

videte autem ne mercenarii more fungamini. Veri A a prædonibus, vel nocte a latronibus, aut vi, aut

ergo pastores, et baculos semper in manibus habentes, estote;nec dormitantes,gregem vobis commissum undique conservate. Nam si per incuriam vestram aut negligentiam ovem quamvis lupus abripuerit, mercedem nimirum vobis paratam apud Dominum nostrum amittetis : et delictorum flagris primitus asperrime cæsi,postmodum vero in custodiam funesta conversationis truculentersubruemini. Vos vero juxta sermonem evangelicum, sal estis terræ; quod si defeceritis, ambigitur quomodo saliatur. O quanta salitio! vere necesse est vos plebem idiotam, et mundi lasciviæ supra modum inhiantem,sapientiæ sale corrigendo salire,ne delictis putrefacta, dum eam alloqui quandoque voluerit, Domino insalsa puteat.Nam si vermes, hoc est peccata,causa desidiæ procurationis vestræ, in ea repererit,illico vilipensam in præcipitium spurcitiarum eam subigi præcipiet. Et quia tantum perditum ei restaurare nequiveritis,vss judicio damnatos a familiaritate dilectionis suæ prorsus exterminabit. Sed hujusmodi salitorem oportet esse prudentem, provisorem,modestum, edoctum, pacificum, scrutatorem, pium, justum, æquum, mundum. Nam quomodo. indoctus doctos, immodestus modestos, immundus mundos efficere valebit? Quod si pacem oderit, quomodo pacificabit? Aut si quis habuerit manus suas sordidas, quomodo sordes alterius coinquinationis tergere poterit? Lectum est etiam quod si cæcus cæcum duxerit, ambobus cavea patebit.Cæterum vos ipsos prius corrigite,ut irreprehensibiliter subito queatis emendare. Siquidem amici Dei vultis esse, quæ sentitis ei placita libenter exercete. Res ecclesiasticas præcipue in suo jure constare facite,et ut Simoniaca hæresis nullatenus apud vos radicet, cavete ne vendentes aut ementes pariter flagris flagellati Dominicis,per angiportus ad exterminium confusionis miserabiliter propellantur.Ecclesiam suis ordinibus omnimode liberam ab omni sæculari potestate sustentate, decimasque Deo proprias de omnibus terræ cultibus fideliter dari facite; nec vendantur, aut retineantur.Quod qui episcopum ceperit,omnino exlex habeatur.Quod qui monachos vel clericos, vel sanctimoniales, et eorum famulos ceperit aut exspoliaverit, vel peregrinos vel mercatores, anathema sit. Raptores,et domorum combustores,et eorum consentientes, ab Ecclesia extorres, anathemate feriantur. Summopere igitur considerandum est qua multandus sit pœna qui aliena diripit, si inferni damnatione percutitur qui propria non largitur.Sic enim diviti in Evangelio memorato contigit qui non idcirco punitus est quod aliena abstulisset, sed quia rebus acceptis seipsum male dereliquit. His vero, ut dictum est, iniquitatibus, charissimi,mundnm vidistis gravissime diu confusum fuisse, adeo ut nullus in aliquibus provinciarum vestrarum, sicut nobis a referentibus patefactum est,per imbecillitatem forsitan justificationis vestræ virtute per viam gradi audeat, quia vel die

B

C

ingenio maligno, in domo vel extra subripiatur. Quapropter treviam,sic vulgariter dictam, jam dudum a sanctis Patribus nostris determinatam,reformari oportet:quam firmissime unusquisque vestrum in episcopatu suo teneri faciat, monendo flagito. Quod si aliquis sive aviditate,sive superbia seductus, eam sponte infregerit, Dei auctoritate et hujus concilii decretorum sanctione anathematizetur.

Quoniam,o filii Dei,si pacem apud vos tenendam et Ecclesiæ jura fideliter conservanda sustentare, virilius solito Deo polliciti estis, exstat operæ pretium ut insuper ad quoddam aliud negotium Dei et vestrum emendatione Dominica nuper vegetati, probitatis vestræ valitudinem versetis. Necesse enim est quatenus cum fratribus vestris in orientali parte habitantibus, auxilio vestro jam sæpe proclamato indigis, accelerato itinere succurratis. Invaserunt enim eos, sicuti plerisque vestrum jam dictum est, usque mare Mediterraneum, ad illud scilicet quod Brachium Sancti Georgii vocant, Turci et Arabes, apud Romaniæ fines : et terras illorum Christianorum magis magisque occupando, lite belliea jam vice septuplicata victos superaverunt, multos occidendo vel captivando, ecclesiasque subvertendo, regnum quoque vastando. Quos quidem si sic aliquandiu quiete permiseritis, multos latius fideles Dei supergredientur.Qua de re supplici prece hortor,non ego, sed Dominus, ut cunctis cujuslibet ordinis tam peditibus quam equitibus,tam pauperibus quam divitibus,edicto frequenti vos, Christi præcones, suadeatis, ut ad id genus nequam e regionibus nostratibus exterminandum tempestive Christicolis opitulari satagant. Præsentibus dico,absentibus mando : Christus autem imperat. Cunctis autem illuc euntibus, si aut gradiendo, aut transfretando,sive contra paganos dimicando, vitam finierint; peccaminum remissio præsens aderit: quod ituris annuo,dono tanto investitus a Deo quantum dedecus, si gens tam spreta, degener, et dæmonibus ancilla, gentem cunctipctentis Dei fide præditam, et Christi nomine splendidam, sic superaverit! O quanta improperia nobis ab ipso Domino imputabuntur,si eos non juveritis qui professione Christiana censentur,sicut et nos! Procedant contra infideles ad pugnam jam incipi dignam, tropeo explendam,qui abusive privatum certamen contra fideles consuescebant distendere quondam.Nunc fiant milites,qui dudum exstiterunt raptores. Nunc rite contra barbaros pugnent, qui olim contra fratres et consanguineos dimicabant. Nunc æterna præmia nanciscantur, qui dudum pro solidis paucis mercenarii fuerunt. Pro honore duplici laborent,qui pro detrimente corporis et animæ se fatigabant.Quinimo hic tristes et pauperes, illic locupletes; hic inimici Domini, illic amici ejus erunt.Ituris autem mora non differat iter: sed propriis locatis, sumptibusque collectis, cessante bruma, verno subsequente, Domino prævio tramitem alacriter intrent.

VI. (Gesta Dei per Francos, Opp. GUIBERTI, S. Mariæ Novigenti abbatis, edit. DACHERY, pag. 377.)

A ruistis. Nunc vobis bella proponimus quæ in se ha-
bent gloriosum martyrii munus,quibus restat præ-
sentis et æternæ laudis titulus. Ponamus modo in
Jerusalem Christum neque mortuum, nee sepultum,
nec ibidem vixisse aliquando. Certe, si hæc deessent
omnia, solum illud, ad subveniendum terræ et civi-
tati vos excitare debuerat, quia de Sion exierit lex,
et verbum Domini de Jerusalem (Isa. 11, 3); si enim
ex Jerosolymitano, quidquid Christianæ prædica-
tionis est fonte manavit, rivuli, quaquaversum
toto terrarum orbe dispersi, catholicæ multitudinis
corda retorqueant, ut solerter attendant quid fonti
tam irriguo debeant. Si ad locum unde exeunt, flu-
mina revertuntur, ut iterum fluant, juxta dictum Sa-
lomonis (Eccle. 1, 7). gloriosum vobis videri debet,
si ei loco repurgium possitis impendere, unde bapti-
B
smatis purgamentum, et fidei documentum vos
constitit accepisse.

Si inter ecclesias toto orbe diffusas aliæ præ aliis reverentiam pro personis locisque merentur : pro personis, inquam, dum apostolicis sedibus privilegia majora traduntur; pro locis vero, dum regiis urbibus eadem quæ personis dignitas, uti est civitas Constantinopolitana, præbetur : illi potissimum Ecclesiæ deberemus, ex qua gratiam redemptionis et totius originem Christianitatis accepimus. Si enim verum constat quod a Domino dicitur,quia videlicet Salus ex Judæis est (Joan. iv, 22) et Dominum Sabaoth semen nobis reliquisse constat, ne sicut Sodoma simus et Gomorrhæ similes fiamus (Rom. ix, 29), et semen nostrum Christus est, in quo salus et omnium gentium benedictio est, ipsa terra et civitas in qua habitavit et passus est, Scripturarum testimonio sancta vocatur. Si enim hæc terra, Dei hæreditas et templum sanctum, antequam ibi obambularet ac pateretur Dominus. in sacris et propheticis paginis legitur, quid sanctitatis, quid reverentiæ obtinuisse tunc creditur, cum Deus majestatis ibidem incorporatur, nutritur, adolescit, et corporali vegetatione hac illacque perambulat aut gestatur? et, ut cuncta quæ longo verborum gyro narrari possunt, digna brevitate constringam, ubi Fili Dei sanguis, cœlo terraque sanctior, effusus est; ubi corpus, paventibus elementis mortuum, in sepulcro quievit, quid putamus venerationis emeruit? Si ipso Domino nostro recens interfecto, et a Judæis adhuc civitate possessa, sancta civitas ab evange- C lista vocatur, cum dicitur: Multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt, et venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis (Matth. xxvII, 53); et a propheta Isaia dicitur: Erit sepulcrum ejus gloriosum (Isa. XI, 10), cum ipsa sanctitas, civitati semel Deo ipso sanctificatore per seipsum indita, nullo malo superveniente exinaniri valeat, et eodem modo indivisibiliter sepulcri gloria constet, summis studiis, fratres charissimi, vobis elaborandum est, ut sanctitas civitatis, ac sepulcri gloria, quæ gentilium frequentatione quantum in ipsis est crebro polluitur, si ad Auctorem illius sanctitatis et gloriæ aspiratis, si ea quæ in terra sunt vestigiorum ejus signa diligitis, si expetitis, Deo vos præeunte, Deo pro vobis præliante, mundetur.

Si Machabæis olim ad maximam profuit pietatis laudem, quia pro cæremoniis et templo pugnarunt, et vobis, o milites Christiani, legitime conceditur ut armorum studio libertatem patriæ defendatis, si limina etiam apostolorum, vel sanctorum quorumlibet, tanto sudore petenda putatis, quid crucem, quid sanguinem, quid monumentum eruere, quid visitare, quid pro his eruendis animarum pretia impendere, detrectatis? Indebita hactenus bella gessistis, in mutuas cædes, vesana aliquoties tela solius cupiditatis aut superbiæ causa torsistis; ex quo perpetuos interitus, et certa damnationis exitia me

Etest vobis præterea summa deliberatione pensandum, si ipsam matrem Ecclesiarum Ecclesiam, vobis elaborantibus, ad Christianitatis cultum reflorere, Deo pervos agente, contigerit, ne forte contra propinqua Antichristi tempora ad fidem partes Orientis aliquas restitui velit. Perspicuum namque est Antichristum non contra Judæos, non contra gentiles bella facturum, sed, juxta etymologiam sui nominis, Christianos pervasurum. Et, si Antichristus ibidem Christianum neminem sicuti hodie vix aliquis habetur inveniat, non erit qui sibi refragetur, aut quem jure pervadat. Juxta enim Danielem, et Hieronymum Danielis interpretem, fixurus est in Oliveti monte tentoria, et Jerosolymis, in Dei templo, tonquam sit Deus, certum est, Apostolo dicente, quod sedeat (II Thess. 11, 4), et juxta eumdem prophetam, tres reges (Dan. VII, 24), Ægypti videlicet, Africæ ac Ethiopiæ, haud dubium quin pro Christiana fide primos interficiat. Quod quidem nullatenus fieri poterit, nisi, ubi nunc paganismus est, Christianitas fiat. Si ergo piorum præliorum exercitio studeatis, ut sicut ab Jerosolymis Dei notitia seminarium accepistis, ita illic mutuate redhibitionem gratiæ restituatis, ut per vos nomen catholicum propagetur, quod Antichristi Antichristianorumque perfidiæ refragetur. Quis non conjicere potest quod Deus, qui universorum spem exuberantia virtutis exsuperat, per scintillam vestram tantæ paganitatis arundineta D consumat, ut Ægyptum, Africam Ethiopiamque, quæ a nostræ credulitatis communione desciscunt, intra hujus rudimenta legis includat, et homo peccator, filius perditionis aliquos rebelles inveniat?

Et ecce Evangelium clamat Jerusalem calcandam a gentibus, donec impleantur nationum tempora (Luc. xx1, 24). Bifariam intelligi possunt tempora nationum, aut quia Christianis dominatæ sunt ad placi. tum, et pro suis libidinibus turpitudinum omnium volutabra sectatæ sunt, et in cunctis his nullum obicem habuerunt, tempus enim suum habere dicuntur quibus ad votum cuncta suppetunt, ut est illud : Tempus meum nondum advenit; tempus autem vestrum

semper paratum est (Joan. vii, 6), unde et voluptuosis A pro sanctis locis agite, unde vobis pietatis rudi

solet dici Vos habetis tempus vestrum aut rursus, tempora nationum sunt plenitudines gentium, quæ antequam Israel salvus fiat, subintraturæ sunt; hæc tempora, fratres charissimi, modo forsitan implebuntur, dum per vos, Den cooperante, paganorum potentiæ repellentur, et fine sæculi jam propinquo, et si gentes desinent converti ad Dominum, quia, juxta Apostolum, oportet fieri a fide discessionem (II Thess. 11, 3). Primum tamen necesse est, juxta prophetas, ante adventum Antichristi, in illis partibus, aut per vos, aut per quos Deo placuerit, renovari Christianitatis imperium, ut omnium malorum caput, qui ibidem regni thronum habiturus est, fidei aliquid contra quod pugnet reperiat nutrimentum. Cogitate itaque apud vos quod vos Omnipotens ad hoc fortasse provideat, quatenus Jerusalem per vos a tanta conculcatione restituat. Rogo, perpendite quibus cordibus gaudia illa poterunt concipi, cum sanctam civitatem vestro adminiculo viderimus suscitari, et prophetica nostris temporibus, imo oracula divina, compleri. Moveat memoriam vestram quod voce ipsius Domini ad Ecclesiam dicitur: Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te (Isa. XLIII, 5). Semen nostrum Deus adduxit ab Oriente, quia duplici modo orientalis illa provincia edidit primitiva incrementa nobis Ecclesiæ. Sed ab Occidente eam congregat, dum per eos qui ultimi, fidei documenta cœperunt, Occidentales scilicet (quod per vos, præstante Deo, fieri posse putamus), Jerosolymitana damna restaurat.

Si Scripturarum vos non excitant dicta, nec nostra C vestros animos penetrant monita, excitet saltem vos, eorum qui sancta loca adire desiderant magna miseria. Perpendite eos qui peregrinantur, et per Mediterranea illuc vadunt, siquidem opulentiores sunt, quantis redhibitionibus, quantis violentiis subjacent, dum pene per singula milliaria pensiones coguntur, et tributa dependere, per quasque civitatis portas, per ecclesiarum et templorum ingressus redemptiones exsolvere; ad quasque de locis ad loca demigrationes, inflicta qualibet accusatione, ad redemptionem compellere? dare vero munera detractantes, quomodo gentilium præfecti consueverint, verberibus truculenter urgere? Quid de his dicturi sumus, qui nihil prorsus habentes nude fiducia paupertatis,dum nil præter corpora videntur habere quod perdant, iter illud arripiunt? Dum ab eis pecunia, quæ non est, suppliciis intolerandis exigitur, dum callos talorum ne forte quidpiam ib: insuerint, dissecando ac revellendo rimantur, credulitas, nefandorum ad hoc usque perducitur ut aurem vel argentum miseros absorbuisse putantes, aut data in potum scamonia, usque ad vomitum, vel etiam eruptionem eos vitalium urgent, vel ferro, quod dici nefas est, discissis ventribus, intestinorum quorumcunque involucra distendentes, quidquid habet natura secreti, horribili concisione aperiunt. Recolite, precor, eorum millia qui detestabiliter perierunt, et

menta venerunt; ante vos, in sua bella mittendos, Christum fore signiferum indubitanter credite, et præcursorem individuum.

VII.

(Petri TUDEBODI, sacerdotis, Suriacensis, Historia de Hierosolymitano itinere, 1. 1, c. 1, apud DUCHESNE, Script. Franc. IV, 777.)

Fratres, oportet nos multa pati pro nomine Christi, videlicet miserias paupertatum, persecutionum, egestatum, infirmitatum, nuditatis, famis et sitis, et alias hujusmodi, sicut idem Dominus suis ait, dicens: Oportet vos pati pro nomine meo; et: Nolite erubescere loqui ante facies hominum; ego vero dabo vobis os et sapientiam, ac deinceps subsequetur vos larga retributio. B

VIII.

(DUCHESNE, Histoire de tous les cardinaux français, t. II, p. 43, et FRIZO, Gallia purpurata. Existimastis forte, qui hic loci ad nos acciti convenistis, veri Christiani, solam fuisse rei ecclesiasticæ ad normam fidei religionis componendæ causam, quæ me ab Urbe venire compulerit; fuit equidem in eo aliquid causæ, sed alia urgentior, et qua major ulla dici non possit, nec excogitari, nos traxit. Paucos ante annos, gens a Perside Agarena, quam corrupte Sarracenam dicitis, sanctam civitatem Hierusalem, sanctamque terram invadens, cepit, diripuit, incendit, sacrosanctum Domini sepulcrum (quod sine lacrymis dicere nequimus) profanatum, fœdata etiam ecclesiæ sacella, templaque ritus nostri aut solo æquata sunt, aut in profanos usus commutata. Abacti inde Christiani, pars fragilis, et cruciatuum impatiens saluti abrenuntiavit, circumciso præputio facta est Sarracena, pars, in fide constans, per varios mortis modos lacerati laniatique, ut felix fuerit, quem carnifex petitum gladio obtruncavit. Mulieres Christianæ, in urbibus oppidisque frequentissimæ, quas ex vestris quorumdam, qui astatis, urbibus et oppidis devotio ad sancta inspicienda et adoranda loca per tot terras traxerat, omnia passæ sunt quæ dictu obscœna crudelis Christi hostis, non ad suam magis explendam libidinem, quod ad Christianorum dedecus excogitare potuit. Et, si Christiani, imo si viri estis, nec æquo audire animo potestis, nec patienter tolerare. In quæ omnia, ut illis pro dignitate nominis Christiani providere velitis, majorum exempla, maximum, quod imminet negligentibus, periculum, et præmiorum spes, vos non ducere magis quam trahere debebunt. Etenim subjectas quondam Romanorum imperio civitates, et terram sanctam a Turcis Sarracenisque nostris hostibus possideri, neminem esse vestrum qui ignoret certum habemus. Quas vero Europæ provincias, quas urbes iidem premant, occupent, lacerentque infideles; si omnes simul ignoratis, unusquisque in sua provincia novit, ni forte vos, Galli remotiores, hæc non sentitis, qui Hispanorum Aquitanorumque, ab ea gente oppressorum, dum in servitu

« PoprzedniaDalej »