Obrazy na stronie
PDF

CCCIII (56).

Urbanus clero et populo Lemovicensi praecipit ut

Humbaldo episcopo de Simonia purgato, a seque in

integrum restituto, obediant.

(Anno 1094.)
[BALUz., Miscell., II, 182.]

URBANUs episcopus, servus servorum Dei, clero et populo universo Lemovicensium salutem et apostolicam benedictionem.

Universos vos scire credimus quemadmodum anno præterito vester episcopus,cum se nostro conspectui præsentasset super quibusdam capitulis accusatus quæ secundum sanctorum canonum regulam tam electionem ejus quam consecrationem ejus, praesente etiam Bituricensi archiepiscopo, qui eum consecraverat, infirmabant, super quibus omnibus cum se canonice expurgare nequiverit, imparatus quippe sine defensoribus venerat, ille, episcopatu, sub spe licet misericordiæ, abdicato, Jerosolymam petiit, rediens misericordiam imploravit,nos multis multorum filiorum nostrorum precibus inclinaticamdem causam reverentissimo confratri nostro H. Lugdunensiarchiepiscopo permisimus intra provinciam diligentiori examine quaerendam, ubi et accusatorum personæ notæ sunt,et episcopus de testium absentia conqueri nullo modo valeret. Causa igitur diligentius requisita, cum Simoniacum eum accusatores probare nequiverint, misericordiæ et ecclesiasticæ pacis intuitu facultas ei concessa est ut se ab hoc una cum idoneis testibus expurgaret.Igitur caeteris, licet depositionem solam asserant,apostolicae mansuetudinis pietate propter pacem et tranquillitatem vestræ Ecclesiæ indultis, Simoniaco scelero jusjurandum præstitit quod pro adipiscendo episcopatu pecuniam nec ipse dederit aut promiserit aut pro ipso alius se sciente. Quod videlicet sacramentum, quia per tantas hujus temporis augustias comprovinciales episcopi coram nostra neutiquam possent

A praesentia convocari,Stirpensis F. et J. Floriacensis

[ocr errors]

abbates pariter, viri nimirum religiosae vitae et famae integræ, cum aliis tribus clericis suis, sacramentis asseruerunt.Eum itaque ad vos cum nostræ gratiæ et episcopalis officii plenitudine remandantes, ut ipsi tanquam pastori proprio obediatis præsentibus apicibus admonemus. Obedientes vos misericordia divina custoniat. CCCIV.

Clero et populo Lemovicensi Humbaldum episcopum iterum commendat.

(Anno eodem.)
[BALUz, Miscell., II, 182.]

URBANUs episcopus, servus servorum Dei, clero et populo universo Lemovicensium salutem et apostolicam benedictionem.

Veniens ad nos confrator noster Humbaldus vestræ civitatis episcopus multas matri Ecclesiæ a filiis suisquestus est injurias irrogari. Quidam enim militum et Ecclesiarum bonis violenter abutuntur et honores tanquam possessionem hæreditariam exigunt,et non consentienti episcopo tanquam hosti molestias ingerunt. Unde nos dilectionem vestram cum litteris præsentibus exhortamur atque præcipimus ut a præsumptione hac abstinere deinceps omnino satagatis. Quod si post hæc contempseritis, quamcunque sententiam in vos episcopus vester canonica auctoritate dictaverit, assensus nostri auctoritate confirmamus. Nos enim universas dioecesis ecclesias episcopo subjectas esse et canonicam volumus reverentiam exhibere, salvis, si qua sunt, Romanæ Ecclesiæ privilegiis. Universis sane tam clericis quam laicis eum commendatum volumus, tanquam ad vos cum benignitatis nostræ gratia revertentem. Obedientes vos monitis nostris misericordia divina custodiat.

Data Pisis vi Idus 0ctobris.

[blocks in formation]

dinem Turcorum, sicut audistis, in Kalendis Junii A exercitu nostro bellico, ad portas exivimus; ac tam

nobis obviam in valle Doretillæ devicissemus, et illum magnum Sullimannum fugavissemus,suisque hominibus et terra ac rebus exspoliassemus; acquisita et pacificata tota Romania, ad obsidendam Antiochiam venimus. Qua obsessa, multa mala perpessi sumus, tum de bellis summorum Turcorum et paganorum nobis tam frequenter et copiose irruentium ut verius diceremur obsessi quam quos in Antiochena civitate obsederamus. Tandem omnibus bellis superatis, eorumque eventu Christiana fide exaltata, ego Boamundus conventione facta cum quodam Turco qui mihi ipsam tradidit civitatem, scalas parum ante diem cum multis Christo militantibus muro applicui, et ita civitatem antea Christo resistentem Iii Nonas Junii accepimus, et ipsum Cassianum ipsius civitatis tyrannum cum multis suorum millibus interfecimus, eorumque uxores et filios ac familias cum auro et argento et omnibus eorum possessionibus retinuimus. Asylum autem Antiochenum a Turcis præmunitum habere non potuimus. Sed cum in crastino ipsum asylum aggredi voluissemus, infinitam multitudinem Turcorum, quam multis diebus ad nos bellandum venturam extra civitatem exspectaveramus, per omnes campos discurrentem vidimus. Qui tertia die non nos obsederunt, et asylum prædictum plusquam centum millia eorum intraverunt, ac per portam ejusdem asyli ad civitatem sub asylo constitutam nobis illisque communem irrumpere voluerunt. Sed nos in alio monte consistentes ipsi asylo opposito, viam inter utrumque exercitum ad civitatem descendentem, ne ipsi nobis multo plures irrumperent, custodientes, et intus et extra nocte et die debellantes portas ad civitatem asyli intrare et ad castra remeare compulimus. Cum ergo vidissent quod ex illa parte nocere nobis nihil potuissent, ita nos ex omni parte circumierunt ut nulli ex nostris exire vel ad nos venire potuerint. Quare ita desolati et afflicti fuimus quod fame et aliis multis angustiis morientes, equos et asinos nostros famelicos interficientes multi nostri comederunt.

Sed interim clementissima misericordia omnipotentis Dei nobis subveniente et pro nobis vigilante, Dominicam lanceam, qua latus Jesu Christi Longini manibus perforatum fuit, sancto Andrea apostolo cuidam famulo Dei ter revelante (60), et ipsum locum ubi lancea jacebat demonstrante, in ecclesia Beati Petri apostolorum principis invenimus. Cujus inventione et multis aliis divinis revelationibus ita confortati et corroborati fuimus ut qui ante afflicti et timidi fueramus, tunc ad bellum faciendum audacissimi promptissimique, alii alios hortabamur. Igitur tribus hebdomadibus et quatuor diebus obsessi, in vigilia apostolorum Petri et Pauli (61), in Deo confidentes, et de omnibus iniquitatibus nostris confessi, petentes portas civitatis cum omni

60) Vide Wilel. Tyr. lib. vi, c. 44.

$, Ibid., c. 220.

PataQl. CLI.

[ocr errors][ocr errors]

pauci eramus quod nos ipsi non nos pugnare contra eos sed fugere affirmant. Nos autem omnibus paratis, et tam peditibus quam militibus certis ordinibus dispositis, ubi major virtus et fortitudo eorum erat audacter requisivimus cum Dominica lancea, et a prima belli statione fugere coegimus. Ipsi autem, ut mos eorum est, se undique dispergere cœperunt, et colles occupando et vias ubicunque poterant appetendo, nos gyrare voluerunt, quia sic nos omnes interficere putaverunt. Sed nobis multis bellis contra eorum calliditates et ingenia edoctis ita gratia Dei et misericordia subvenit, ut qui paucissimi ad eorum comparationem eramus, omnes illos in unum coegimus, et coactos, dextera Dei nobiscum dimicante, fugere et castra cum omnibus quæ in castris erant relinquere compulimus. Quibus victis totaque die insecutis, et multis millibus eorum interfectis, ad civitatem læti et hilares remeavimus. Asylum autem suprascriptum Admirabilis quidam qui in eo erat cum mille hominibus, Boamundo reddidit. Et ita Dominus noster Jesus Christus totam civitatem Antiochenam Romanæ religioni et fidei mancipavit (62). Sed quia semper solet aliquid moestum lætis intervenire rebus, ille Podiensis episcopus, quem tuum vicarium nobis commiseras, bello peracto, in quo honeste fuit, et pacificata civitate, Kalendis Augusti mortuus est. Nunc igitur filii tui Patre commisso orbati, tibi spirituali Patri nostro mandamus ut qui hanc viam incœpisti, et sermonibus tuis no8 omnes terras nostras et quidquid in terris erat relinquere fecisti, et crucem bajulando Christum sequi præcepisti, et Christianum nomen exaltare commonuisti, complendo quæ hortatus es ad nos venias, et qno$cunque poteris ut tecum veniant submoneas. Hinc enim Christianum nomen sumpsit exordium. Postquam enim beatus Petrus in cathedra quam quotidie cernimus inthronizatus fuit, illi qui prius vocabantur Galilæi, hic primum et principaliter vocati sunt Christiani. Quid igitur in orbe rectius esse videtur quam ut tu, qui Pater et caput Christianæ religionis existis, ad urbem principalem et capitalem Christiani nominis venias, et bellum quod tuum est proprium ex tua psrte conficias. Nos enim Turcos et paganos expugnavimus. Hæreticos autem Græcos, et Armenos, atque Syrios, Jacobitasque expugnar? nequivimus. Mandamus igitur et remandamus tibi charissimo Patri nostro ut tu,Pater, ad tuæ paternitatis locum venias, et qui sancti Petri es vicarius, in cathedra sancti Petri sedeas et nos filios tuos in omnibus recte agendis obedientes habeas; et omnes hæreses, cujuscunque gentis sint, tua auctoritate et nostra virtute eradices et destruas ; et sic nobiscum viam Jesu Christi a nobis inceptam et a te prædicatam perficias, et etiam portas utriusque Hierusalem nobis aperias, et sepulcrum Domini

(62) Idem, lib, VI, c. A.

40

liberum atque Christianum nomen super omne A Remorum episcopum, perquevenerabilem Hugonem

exaltatum facias. Si enim ad nos veneris et viam per te inceptam nobiscum perfeceris, totus mundus íibi obediens erit. Quod ipse te facere faciat Deus qni vivit et regnat in sæcula saeculorum. Amen (63).

Mihi quidem relatum est unum, quod valde Deo omnibusque Christicolis contrarium est, quod , signati sancta cruce a te licentiam habeant inter öhristicolas morari. Quod multum miror. Quia tu inceptor sancti itineris cum sis, differentes sanctum itor a te consilium vel aliquid boni habere non debent, nisi coeptum iter adimpleant. Et non est nobis opus ut bonum quod coepisti disturbes, sed etiam tuo adventu et omnium bonorum virorum, quoscunque poteris adducere tecum, nos corrobores. Decet enim ut nos Dei auxilio tuisque sanctis precibus acquisitores totius Romaniae, Ciliciæ, Asiæ, syriæ, te habeamus post Deum adjutorem et subvënientem. Tu vero nos filios per omnia tibi obedientes, Pater piissime, debes separare ab injusto imperatore, qui multa bona promisit nobis, sed minimo fecit. Omnia enim mala et impedimenta quocunque facere potuit, nobis fecit.

Ha^c charta fuit scripta die xi intrante Septembrio, indictione iv [vii].

II.

Theodorici abbatis et filiorum Ecclesiæ B. Huberti Andaginensis libellus suppleae ad Urbanum papam contra Viredum intrusum.

(MARTEN. ampl. Collect. IV, 1010.)

Domino et universali papæ UrbANo filii Ecclesiæ B. Huberti pro defensione verae fidei ejusque legitimi apostolatus passi dispersionem in oculis Dei quod ' dicitur esse. Dormiente DominoJesu, navis apostolica in medio maris jactabatur fluctibus: ipso quoque nunc dissimulante, peccatis exigentibus: sanctæ Ecclesiæ unitas a schismaticis perturbatur, et amarissimis persecutionum tempestatibus passim veritas et justitia confunditur. Hujus persecutionis procellam jam per septem annos sine refragatione passi, tandem ad consilium Romanæ Ecclesiæ confugimus; quod quidem jam diu ideo distulimus, ne vobis essemus oneri, cum usui non fuerimus. Post decessum domni 'Honrici Leodiensis legitimi episcopi, Otbertus quidam donoHenrici dicti regis,cum quo in expeditione 'contra RomanamEcclesiam morabatur, episcopatum invasit, et hic sine canonica electione cleri et populi. ùui cum se fautorem et defensorem Guiberti hæresiarchæ publice jactaret, et quamplura quæ non gunt nostræ accusationis contra sacros canones ad confusionem ecclesiasticam temere exordinaret , 'causa timoris Dei et apostolatus vestri visum est 'nobis subjectioni ejus nos subtrahere, cujus violentire non poteramus resistere.Eductis nobiscumautem quibusdam fratrum nostrorum, per cellas nostras divertimus,quasin Remensiet Laudunensi episcopio habebamus. Ibi interim per domnum Raginoldum

(63) Haec non exstant apud Fulcherium,

Lugdunensem primatem et hujus Romanæ Ecclesiæ legntum, in sententia quam tenebamus confirmati, adeo provocavimus adversum nos iram 0tberti, ut publice quasi inobedientes sibi nos excommunicaret, et locato judicio quorumdam abbatum et archidiaconorum suorum officium abbatis omnino nobis int^rdicoret. Inde juvenem quemdam Lobiensis cornobii sine regulari electione loco nostro substituit, eumque contradicentibus fratribus violenter ingessit. ('ujusjuvenilibus ideoque incompositis moribus, quibus per biennium fere quo præfuit, dissipatis rebns ecclesiasticis, religio quoque quæ in loco eodem gloriose vigebat deperiit. Unde compulsus Otbertus a duce Godefrido aliisque provinciæ principibus quos gravabat ejusdem loci dispersio, illum suum ejecit ex eo. Sic nobis patente loco revertendi, cum redireinus ad fratres nostros, revocantibus eis, indignatus adversum nos Otbertus, cum audisset nos forte infirmari, sepulturam communem nobis, si moreremur, interdixit, ministris abbatiæ ne nobis obedirent prohibuit, monachos ejicere et pro eis clericos reponere, et possessiones ecclesiasticas militibus suis dividere, nisi recederemus, juravit. Nos vero dantes locum iræ, cum imminens ecclesiæ nostræ periculum Lamber;o Atrebatensi episcopo, et domno Rodulfo Virdunensi abbati, multisque aliis sani consilii viris deploraremus, ad hunc tandem finem devenimus, ut sponte nostra privati baculum pastoralem loco nostro fratribusque remitteremus, ne propter nos eis eveniret quod timebamus. Huic

C tamen nostræ privationi ex consilio prædictorum

virorum ea conditio est interposita et signatis litteris firmata. Me eo pacto privari consensi, si communis consensus fratrum loco meo eligeret præesse sibi quemdam Beringerum abbatem S. Laurentii, qui prius monachus nostri coenobii, eamdem sententiam quam tuebamur, videbatur tueri. Hoc idem fieri censuimus, utidem Beringerus adomno Henrico venerabili pontifice consecratus in abbatem, iterandæ consecrationis ab Otberto vitaret necessitatem. Quod cum omnino facere nollet, et tædio hujus dilationis Otbertus eligendum abbatem fratribus indiceret, et illi quemdam suorum communiter eligerent, frater Wiredus nobiscum olim causa tuendæ fidei egressus de monasterio, et 0tberti tunc acer

D rimus impugnator, prædictæ quoque electionisspon

taneus assertor, eidem electo persuasit, ut interim domi cessaret, ne gratiam electionis suæ dono excommunicati inficeret, ipseque ad Otbertum se contulit, et præter conscientiam nostram et fratrum electionem de manu 0tberti abbatiam invasit. Cogitationibus autem ejus se invicem accusantibus, eum se aliquandiu a suscipienda consecratione 0tberti subtraheret, et Otbertus hoc ipsum intelligens cum ad consecrandum sæpius evocaret, fratres communionem et subjectionem suam contradixerunt et, si

ab Otberto pateretur consecrari. Præter omnia au- A tissa, uxor Bernardi comitis Pictavorum, pro salute

tem quæ supra diximus, gravabat ecclesiam castrum quoddam non longe ab ea situm, quod Henricus episcopus destruxerat, et ne quis illud restrueret, perpetuo anathemate damnaverat. Hoc anathemate postposito, ad oppressionem monasterii illud reformaverat, et fratres corpus B. Huberti, quasi ad obtinendam misericordiam illo deferentes, usque ad sanguinis effusionem propria manu mactaverat. Hæc omnia cum de Otberto Wiredus nosset, rapto tamen semel honore privari timuit, et mutata sententia, quam nobiscum tenuerat, Dei gloriam contempsit, et suam quæsivit, sicque consecratus ab Otberto, invitis fratribus, pro patre se violenter ingessit. Hac indignatione fratres dispersi, cum insequerentur ab eo, quibusdam sæcularibus conductis confugerunt auxilium Ecclesiæ Remensis et Laudunensis. Eo quoque i]los prosequente, cum in præsentia domni Manasse Remorum episcopi et Engelramni Laudunensis episcopi rerum gestarum inter nos ratio fieret, ex decreto utriusque firmata est nobis sententia, adire nos Romanæ sedis audientiam, et super his vestrum exspectare judicium et justitiam. Venimus ergo huc multorum religiosorum impulsi consilio, quorum maxima exspectatio ex nostro pendet spectaculo, ut vel ex nostra consolatione ad defensionem veræ fideiet vestræ fidelitatis proficiant, vel, quod absit, ex nostra desolatione et defectione et ipsi deficiant. Consulite igitur vestræ justitiæ, vestræ famæ, vestræque auctoritati, ne infidelium aut rebellium violentiam per impunitatem crescere sinatis (64). III. Epistola monialium Blasiliae in Arveris ad Urbanum papam II (65). (BalUz., Miscell. edit. Luc., II, 181.)

Summo domino papæ Romanæ Ecclesiæ URBANo humilis grex monialium seu clericorum monasterii Blasiliæ in Domino optimam gratiam et salutem atque in omnibus obedientiæ sibi servitutem.

Apostolica et venerabilis tua dignitas, domine Pater, manifeste sciat et credat nos quotidie flexis genibus Deum orare ut te tuosque salvos et incolumes custodiat nec non digne et laudabiliter regimen vestrum omni Ecclesiæ vigere et præsidere concedat. Vestra enim targa nobis arma st scutum inexpugnabile debet esse.Vestri autem privilegii auctoritas nos tutos ac liberos ab omni aliorum servitute sibi in perpetuum debet habcre. Temporibus igitur priscis matrona quædam nomine Ermengarda comi

sua utriusque sui et pro animabus filiorum suorum defunctorum, Warini scilicet et Willelmi, monasterium Blasiliæ in prædiis suis constituit atque circa adjacentibus campis et villis et ecclesiis sanctimoniales Deo servientes ibi unde viverent hæreditavit. Deinde diligenter Romam petivit, ipsumque cœnobium beato Petro apostolo atque episcopo qui tunc temporis apostolicæ Sedi præsidebat in proprio jure concessit. Ipse autem papa huic dono benigne favens quinque solidos monetæ Pictaviensis sancto Petro semel in anno [dari] decrevit, insuper etiam apostolici privilegii auctoritate idem cœnobium abbatiam monachorum in perpetuum constituit, altare etiam quod adhuc habemus sua propria manu consecratum per ipsam matronam nobis transmisit. Apostolicam quidem absolutionem et benedictionem nostris benefactoribus ; excommunicationem atque anathematizationem, calumniam atque inquietudinem nobis inferentibus propriislitteris semper nobis notavit. His igitur firmissimis decretis et constitutionibus nostrum monasterium ædificatum cum omnibus nobis appendiciis diu in pace et magna in prosperitate permansit. Statim ut Roma caput nostrum et defensio nostra inquietari et perturbari cœpit, insurrexerunt monachiCasæ Dei, et ecclesiam Sancti Stephani protomartyris et Sancti Leonis papæ urbis Romæ, quem Romani, quia Carolus imperator elegit eum, excæcaverunt, corpus cujus, ut credimus, ibi requiescit, manu ac violentia cujusdam potentis Stephani Mercoriensis nobis con

C tradicentibus abstulerunt, et auxilio domini Durandi

I)

Ciaromontensis episcopi ipsum tenuerunt quandiu vixit supradictus Stephanus. Post mortem vero ejus, judicio præpositi et abbatis Claromontensis septem presbyteri nostri juraverunt alodium esse sancti Petri, ut altaris Blasiliæ, recipiente episcopo hoc sacramentum. Ipsi tamen monachi, adhuc rebelles, rectum quod firmaveruntper septem milites tenent, et excommunicationeepiscopi illam ecclesiam destitutam et absque ministerio faciunt esse, ministrum etiam ejus in modum sacrilegi extra ecclesiam. Ideoque suppliciter et benigne rogamus et obsecramus ut consuetudinem quam tui antecessores fecerunt, facies, et ecclesiam quam amaverunt atque monasterium nostrum cum omnibus rebus suis ab invasione et ereptione supradictorum monachorum eripias et nos a servitute omnium aliorum in perpetuum protegas et defendas. Vale.

(Epistolas S. Anselmi Cantuariensis. Ivonis Carnotensis, Hugonis Lugdunensis. Hugonis Cluniacensis, Raymaldi Remensis, Lamberti Atrebatensis, Goffridi Vindocinensis, ad URBANUM papam, vide inter eorum scripta

[ocr errors]

(64) Recitata in præsentia Urbani papæ hujus clamoris pagina, et a Romanis sæpius ét diligeniter ventilata, abbatem sic destitutum ob fidelitatem eeclesiæ Romanæ condoluerunt, et W. nisi resipisceret, et loco cederet, excommunicandum sine dilatione decreverunt. Suffragante autem Rainero, iii;iii; in pontificatu successit, tunc quidem dilata est sententia hæc excommunicationis,`usque in diem inter utrosque præstitutæ discussionis^ si

forte adveniente Wiredo certior fieret agenda discussio. Illo domi remanente, probatus est quasi conscius culpæ condictam sibi audientiam subterfugisse. Ideoque in solemnitate Omnium Sanctorum excommunicatione a papa formata, et data coram se ejusdem excommunicationis epistola.

$, Vide lib. 1 Hist, geneal, gentis Arvern., cap. M.

IN SEQUENTES URBANI SERMONES
ADMONITIO
(Histoire litteraire de la France, t. VII, p. 546.)

0n a recueilli, en tout ou en partie, quelqucs-uns des discours du pape Urbain ;ilentre dans notre dessein d'en donner une notice. Si l'on avait été soigneux de nous transmetíre tous ceux qu'il fit dans le cours de son pontificat, il y aurait sans doute de qiioi en faire un volnme entier. 0n sait effectivement, qu'il ne dédiait point d'église, ou de simples autels, qu'il ne parlât aux assistants sur quelque sujet d'édification. lI en usait de même à l'ouverture des conciles auxquels il presidait, et parlaitTmême de la sorte à différentes reprises pendant que durait la même assemblée. Nous n'avons cependant que fort peu de tous ces discours, et peut-être aucun em entier. Il ne reste qu'un très-petitfragment de celui qu'il prononga à la consécration dui grand autel de l'église de Cluni (Clun. Bib. app., p. 98). L'on y reconnaît sans peine la douceur de son style, et c'est dommage qu'on ne l'ait pas imprimé entièrement. Foucher de Chartres nous a conservé un morceau beaucoup plus considérable d'un autre discours que fit Urbain à l'ouverture du concile de Clermont (FULc., Gest. Fr., lib. i, £; 816, 817); mais il ne lé rapporte qu'en un styte étranger, ce qui en diminue le mérite. L'auteuryadressela parole aux prélats de l'a8semblée, et, après leuir avoir exposé le triste état auquel l'Eglise se trouvait alors réduite, il les exhorte pathêtiqnement ä y apporter un remède eflicace, cQmine étant le sel de la terre. Entre les moyens les plùs propres à cet effet qu'il leur propose, il insiste principaleinent sur le bom exemple, sans lequelTon réussit rareinent è recommander la prätique de la veftu et la fuite du vice. Le même Foucher et les autres historiens de la croisade nous Cnt conservé six ou sept autres discours ou plutôt fragments de discours, pour la plupart, comme tous faits à l'occasion et sur le projet de cegrand événement qui eut tant de suites dans ce siècle,et encore plus dans les deux suivants.En les rapportant, ces historiens donnent à entendre ou disent mèm.e expressément qu'ils furent tous prononcés au Concile de Clermont. Mais il y a beaucoup plus d'apparence quie la plupart le furent en d'autres assemblées, comiae celle de Plaisance et les autres qui la suivirent, soit en France ou en Italie ; car on sait que notre pontife prêchait partout la croisade depuis qu'elle fut solennellement cor clue. Il y a cependant trois de ces discours qui ont certainement été prononcés à Clermont. Ce qui le persuade, c'est qu'il sont rapportes comme teis, l'un par Guillaume de Tyr, écrivain judicieux, exact, fidèle, et les deux autres par Baudri, alors abbé de Bourgueil, et par Robert de S. Remy de Reims, qui étaient de l'assemblée. Il serait au reste fortdifficilo de prononcer définitivement lequel des trois ÉÉ les autrcs. Mais il ne paratt pointy avoir de difficulté que ce ne soient trois discours différents l'un de l'autre, quoiqu'on n'ait pas de raisons suftisantes pour assurer s'ils sont entiers, au moins ceux que rapportent Guillaume de Tyr et Baudri; car, pour celui que rapporte l'abbé Robert, il est visible que ce n'est qu'un simple fragment d'une plus longue pièce (Rom., Gest. Fr., 1. 1, p. 31,32). Celui-ci semble {ἐ pour les Frangais en particulier, à qui le ÉÉ; adresse la parole, et dont il relève extrêmement la valeuf. C'est d'eux effectivement qu'il attendait Ie plus de secoufs pour cette grande entreprise. Les motifs qu'il y emploie sgnt pris de gette même valeur, de la réputatign qu'ils s'étaiënt acquise aut refois sous Charleimaghe et Louis le Débonnaire; des maux extrêmes que souffraient les fidèles d'Orient, leurs frères, sous la tyránnie des Turcs, de la sainteté des lieux que Dieu avait choisis pour son héritage, et que Jésus-Christ àvait, consacrés par sa présence, sa mort, sà sépulture; enfin, duo mérite qui léur reviendrait de cette expédition, où ils trouveraient un moyen assuré d'expier leurs péchés. Le discours rapporté par Baudri \; Fr., l. I, p. 86-88) est le même que le second imprimé dan s Baronius (an. 1005, n. 43-49), et la Collection générale des conciles. (tom. X, pag. 54-516), ei le premier dans l'appendice de la Wie du pape Urbain, par dom Ruinart (Urb. Kit. app., p. 369-373). Il est un des plus prólixes de tous, et commence par ces mots: Audivimus fratres dilectissimi. Les motifs que le pape expose pour persuader ses auditeurs sont en partie les mêmes que les précédents, mais plus étendus et plus pathétiqueinent touchés, auxquels ilen ajoute encore d'autres. Il n'y parle ni de valeur ni de répuiatioii parce qu'il n'y adresse pus la parole à üne, nation en particulier, couine dans le précédent, mais à touslos Chrétiens généralement, en Ia personne de ceux V. l'écoutaient, Outre l'oppression cruelle oûse trouvaient leurs frères d'Orient, la profhnation des saints lieux, leur ancienne dignité, le moyen d'expier leurs péchés, il leur dit que les cròisés, en chassant les Turcs de la Palestine, accomplirontTla figuré de ce qui s était passé parmiles Israélites, lorsqu'ils détruisirent les Jébuséens. Il les flatte de 1'espérance des dépouilles de l'ennemi du noun chrétien ; motif, au reste, fort déplacé. Enfin, il assure la couromne du martyre à ceux qui mourront dans cette guerre. Urbain y rappelle la merveille des cierges allumés Ęgeusement, et finit par exhorter les évêques Ut les prêtres à prêcher aussi la croisadeT dans leurs 1 Ses. £}; style de ce discours, tel que nous l'avons, représente assez naturellement celui de notre pontife; d'où il suit qu'il est hors de doute qu'il a été recueilli à peu près tel qu'il l'avait prononcé. Nous n'eiitrpns après tout dans ces détails que pour qu'on puisse mieux distinguer ces discoursles uns des autres, etjugerque laur diversité vient plutôt de leur simplicité que de ce que chacum des historiens qui les rapportent anrait fait parler le pape suivant ce qui lui auraut paru plus vraisemblable. Celui qu'a copié Guiliauime de Tyr \; 1, n. 15), le même que le premier dans Baronius (ib., n. 35-42) et dans la Collection générale des conciles (ib., p. 511-513), et le second dans dom Ruinart (Urb. Vit. ib., p. 373-377), commence ainsi: Nostis, fratres dilectissimi. Le pape le prononga après la lecture de la lettré du patriarche de Jérusalem, que Pierre TErmite avaitapportée ; etles motifs qu'il y emploie sont les mêmes, en substance, que quelques-uns des discours precédents, mais différemment tournés, et ΦΕ* plus chargés de circonstances. Tels sont en particulier les motifs pris de la considération que les saints lieux étaient l'héritage du Seigneur et de l'oppression qu'y soulfraient les Chrétiens. Non-séulement Urbain y exhorte, mais enjoint encore de se portér à cette' guierre sainte pour obtenir la rémission de ses péchés, promettant auxeroisés qu'eux et leufs biens seraieiit sous la gestion duSaint-Siège, Le style dudiscours parait fort conforme à celui des autres pièces de notre pontife,

« PoprzedniaDalej »