Obrazy na stronie
PDF
ePub

memoratus, quem etiam ipsemet sub finem Epito- A laudandus, quod, uti Trithemius refert, inter epi

mes laudat, his verbis a Lambecio libro II, c. 8, relatis Urbani vero pontificis acta et de ejus victoria si quis scire voluerit, legat librum quem scripsit in Hugonem, cardinalem scilicet schismaticum cognomento Album, et ibi inveniet ad plenum dilucidata quæ voluerit.

В

At istud opus aut periit, aut certe incognitum alicubi latet; sicut et dialogus Gualfredi episcopi Senensis de utroque apostolico, in quo interlocutores producebat Urbanum et Guibertum, ut videre est apud Ughellum tomo III Italiæ sacræ. Sed ad schismaticos revertamur, qui non minus in Germania quam in Italia sæviebant. Ibi enim Hugo comes de Egensheim strenuus Catholicorum defensor, cum Argentorati apud episcopum nihil diffidens mora- B retur, ab ejus ministris pridie Nonas Septembris, ut narrat Bertoldus, dolose interemptus est. Hoc ipso etiam anno, ut idem auctor refert, Petrus Albanensis episcopus, cognomento Ignitus, in persequendis Simoniacis nominatissimus obiit, cujus memoriam vi Idus Januarii vulgata Martyrologia celebrant. Eodem anno die IV Nonas Maii, ut habet Hugo Flaviniacensis abbas in Chronico Virdunensi, tomo II Bibliothecæ novæ Labbeanæ, Theodoricus Virdunensis antistes supremum obiit diem, Ecclesiæ Romanæ reconciliatus a Gerardo antea archidiacono, tunc monacho Sancti Vitoni, cui pontifex excommunicatos absolvendi potestatem contulerat, ut paulo fusius narrat Laurentius de Leodio in Historia episcoporum Virdunensium, tomo XII Spicilegii Acheriani.

XLIV. Mathildis Welphoni nubit.

Urbanus interea, ut novo robore Catholicorum partes firmaret, voluit Mathildem comitissam, Godefridi ducis relictam, Welphoni alterius Welphonis ducis Bavariæ filio nuptui tradere, quod reipsa hoc anno factum fuisse tradit Bertoldus, non tum pro incontinentia, nunquam enim matrimonio usi fuerunt, ut idem auctor asserit paulo inferius, quam pro Romani pontificis obedientia, ut nempe Mathildis virilius sanctæ Romanæ Ecclesiæ contra schismaticos posset subvenire. Volunt nonnulli Urbanum harum nuptiarum occasione Senas usque in Tusciam properasse, ubi Mathildem convenisse dicitur, quod quidem Bertholdus reticuit; sed testatur Catholicorum hostes nihil omisisse, ut Welpho- D nem lacesserent, quem tamen frustra impetere tentaverunt: quare cum, ut idem auctor prosequitur, ei resistere non possent treugas usque in Pascha ab eo per interventum conjugis ejus imploraverunt. Nec plura potuit Henricus. De prædicto conjugio tristatus expeditionem in Saxoniam paravit, ex qua paulo post fractis viribus sine honore reverti compulsus

est.

XLV. Gebehardi episcopi zelus. Interim Gebehardus auctoritate legationis apostolicæ, qua initio hujus anni, ut diximus, donatus fuerat, gnaviter utebatur; eo etiam titulo maxime

C

scopales curas, regularis vitæ fervorem, quem sub Wittelmo abbate Hirsaugiæ hauserat, nunquam intermiserit. Is monasterium Hirsaugiense ab eodem sancto abbate recens restructum, et cellam Richenbacensem auctoritate Urbani consecravit; sed sua in defendendis Ecclesiæ causis magnanimitas tunc potissimum enituit, occasione Ottonis cujusdam in Alemannia comitis, quem ob publicum cum uxore Ludovici comitis quam vivente marito sibi copulaverat, adulterium excommunicavit : satis quippe non fuit novo illi Baptistæ adulterum viventem arguisse, nisi eum quoque post mortem quam impœnitens pertulerat, insequeretur. Cum enim Ottoni Ludovici milites, qui tantum domini sui dedecus ferre non poterant, caput amputassent, ac ejus corpus in quodam monasterio ab eo constructo fuisset sepultum; illud Gehebardus foras projici jussit, atque asini, ut ex Scripturæ verbis (Jer. xxII, 19), refert Bertoldus, sepultura donari id est absque sepultura dimitti : quod revera factum est, et bona ejus a militibus direpta fuere, ut in eo, ait idem auctor, maledictiones Prophetæ in Judam traditorem. Et diripiant alieni labores ejus (Psal. CVIII, 11) adimplerentur.

XLVI. Fiscamni exemptio firmatur.

Haud minori animo sedis apostolicæ majestatem vindicavit in Northmannia ipse Urbanus. Quippe cum Willelmus archiepiscopus Rothomagensis ob sublatum Ecclesiæ suæ a comite Roberto Gisortii oppidum, totam Northmanniam sacris interdixisset, ac monachi Fiscamnenses, quod soli Romano pontifici subjecti essent, officium divinum intermittere noluissent, ab archiepiscopo excommunicati sunt. Sed re ad Urbanum delata, ille archiepiscopum ipsum pallii usu interdixit: quem non nisi post multas preces, et legationes tam ab ipso archiepiscopo, quam a comite Romam missas ei restituit; et ne quid in posterum simile fieret Ecclesiæ Fiscamnensis privilegia novo diplomate confirmavit. Non quidem licuit Urbani litteras invenire, sed superest ejus rei notitia in veteri instrumento tunc temporis, scripta quæ in collectione epist. pontif. integra exhibebitur. An vero de hac interdictione intelligendus sit Eadmerus lib. IV Novor. quam levatam fuisse interventu sancti Anselmi scribit, alii viderint.

XLVII. Monachos Becci apud Pontisaram urbem tuetur.

Eidem Willelmo archiepiscopo Urbanus scripsit circa illud tempus in gratiam monachorum Beccensium, qui in Ecclesia Sancti Petri apud Pontisaram degebant. Hoc Pontisarensis oppidi accolæ, canonicis Sancti Mellonis adjuncti, prohibere conabantur, ne signa ad officium divinum pulsarent. Quod irreligiosum esse ac inhumanum pronuntiat pontifex vultque ut deinceps id eis liberum sit : litteræ datæ sunt trans Tiberim 11 Kalendas Augusti, quas proinde ad hunc annum revocandas esse conjicimus.

XLVIII. Privilegium S. Pontit Tomeriarum. Paulo ante illud tempus,id est ipsis Kalendis Julii, insigne privilegium concessit Urbanus Frotardo abbati Sancti Pontii Tomeriarum in Gallia Narbonen. si,quo locum illum a cujuscunque episcopi jurisdictione eximit, aliisque compluribus prærogativis exornat illud debemus beneficio clarissimi viri Stephani Baluzii,atque ultima est, nisi fallor, bulla, in qua Joannes præsignatoris domini papæ titulo usus est.

XLIX. Urbanus scribit de restauranda Tarraconensi urbe.

Scripsit quoque eadem die pontifex ad Catalaniæ proceres quos ad reparandam Tarraconensem urbem adhortatur, ut præsidium sit firmum adversus Sarracenos, et in ea cathedra episcopalis restitui possit. Tunc commissa erat jam a multis annis episcopo Ausonensi cura Tarraconensis Ecclesiæ, exstincta in ea provincia metropolitica dignitate, quæ ad Narbonensem archiepiscopum decreto comprovincialium episcoporum et populorum consensu devoluta fuerat. Hanc vero restitutionem potissimum urgebat Berangerius Ausonensis episcopus,sperans se eo pacto ad metropolitani dignitatem haud dubie perventurum,et quidem eadem causa diu, ut testatur ipse pontifex, Romæ moratus est, cum huc ad invisenda apostolorm limina,suaque obsequia novo. pontifici reddenda, hujus anni initio, aut sub finem. præcedentis accessisset. Datæ sunt hæ litteræ Romæ, Kalendis Julii hoc anno.Tarraconensis tamen Ecclesia nonnisi biennio postea, ut ditemus, dignitatem зuam recuperavit.

A lis, etc. Unde mirari subit Petrum Diaconum in libro De viris illustribus Casinensis monasterii cap.31 laudasse Leonem quemdam cardinalem qui scripsit ex nomine Urbani papæ quamplures epistolas, et fecil registrum ejus. In quem locum Marus, post reprehensos Baronium et Possevinum, aliosque auctores, qui hunc Leonem cum Leone Marsicano, vulgo Ostiensi dicto, Chronici Casinensis auctore, de quo Petrus capite præcedenti egerat, confuderunt, subjungit Leonem istum complures epistolas exarasse, ex quibus, inquit, viginti sub Urbani nomine apud Binium tomo VII Conciliorum editæ sunt. At nusquam reperire licuit ullam sive bullam sive epistolam Urbani, quæ a Leone scripta fuisse dicatur, sed, ut diximus, pleræque, imo fere omnes a Joanne scriptæ fuerunt; quod mirum est a Petro, etiam ubi de illo Joanne sub Gelasii II nomine egit, omissum fuisse.

[ocr errors]

C

L. Joannes diaconus fit cancellarius. Porro litteræ quas ea occasione Urbanus scripsit, datæ dicuntur per manus Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis et cancellarii, cum antea, ut diximus, Joannes præsignatoris domini Urbani titulum semper adhibuisset: unde conjici potest, eum tunc primum Romanæ Ecclesiæ cancellarii dignitatem obtinuisse. Certe Pandulfus in Vita Gelasii II (qui est ipse Joannes) observat eum ab Urbano, qui tunc Romæ inter duos pontes in magnis angustiis constitutus morabatur, cancellarium fuisse institutum, proindeque non in Casinensi monasterio, quando primum in pontificis comitatum assumptus fuit, aut reliquo tempore, quod in variis itineribus in quibus pontifici adhæsit, exactum est. Hæc D sunt Pandulfi verba post enarratas calamitates, quas Romæ pontifex sub finem anni præcedentis, et hujus initio pertulerat. Tunc papa litteratissimus et facundus fratrem Joannem virum utique sapientem ac providum sentiens, ordinavit, admovit, suumque cancellarium ex intima deliberatione constituit: ut per eloquentiam sibi a Domino traditam, antiqui leporis et elegantiæ stylum, in sede apostolica jam pene omnem deperditum, sancto dictante Spiritu, Joannes Dei gratia reformaret, ac Leoninum cursum lucida velocitate reduceret. Et quidem omnes ferme Urbani bullæ datæ sunt per manus Joannis diaconi cardina

LI. Rainaldi archiepiscopi Remensis iter Romam. Circa medium hujus anni Raynaldus Remorum antistes Romam advenit ab Urbano invitatus, quod iter ante Maii finem eum incœpisse colligitur ex illius chartain gratiam monachorum Remigianorum data hoc anno 1089, indictione x11, Philippi Francorum regis 30, proindeque ante diem vicesimum tertium Maii. Nam hoc ipso die Philippus tricesimum regni sui annum incœpit, consecratus Remis ante sui patris obitum, die sacro Pentecostes, anno 1059. In illa autem charta, quam Marlotus edidit tomo Il Metropolis Remensis, libro 1,cap. 4: Rainaldus cum ex petitione domini papæ Urbani aposstolorum limina Ecclesiamque Romanam visitare agigrederetur, ante corpus beatissimi et gloriosissimi patroni sui Remegii oratione facta, in capitulum perrexit de suo itinere locuturus, ibique altare de vico sancti Remigii abbati Henrico totique archicœnobii Remigiani congregationi concessit. Cum vero, ut Bertoldus refert, Urbanus hoc anno litteras Philippi regis Francorum debitam subjectionem ei promittentis susceperit, verisimile est eas a Raynaldo fuisse delatas. Erat enim, ut ipse pontifex in quadam epistola testatur, Philippo acceptissimus. Forte reliquum hujus anni exegit Roma: nam, ut inferius dicemus, amplissimum privilegium ab Urbano subhujus anni finem accepit.

LII. Pax cum Græcis inita. Aliquam etiam inter Græcos et Latinos concordiam eodem tempore initam fuisse colligi potest ex Bertoldo,qui refert Urbanum per suos legatos absolvisse imperatorem Constantinopolitanum ab excommunicatione. Is erat Alexius Comnenus, qui anno præcedenti, ut ex Gaufredo Malaterra vidimus, § 29, Urbanum Constantinopolim invitaverat, ut concilio congregato, disputatio inter Græcos et Latinos fieret, dicens se libenter discussioni catholicæ assensurum. Unde vero simile est, quod etsi id ob temporum difficultates per seipsum præstare non potuerit Urbanus, suos tamen legatos in Græciam miserit, qui hanc qualemcunque pacem inter Latinam et Græcam

Ecclesiam composuerint, forte utrique genti suum A translatam fuisse. Hic quippe auctor in Historia

ritum permittendo: nam, de fermenti usu in eucharistia potissimum agebatur, donec aliquid firmius in concilio generali decerneretur.

LIII. De pace agitur inter Roberti Guiscardi filios ab Urbani legato composita.

Pacem quam Urbanus per legatum suum composuisse dicitur hoc anno inter Rogerium et Boamundum Roberti Guiscardi filios, qui ob paternam hæreditatem inter se dissidebant, ut narrat Roccus Pyrrhus tomo III Siciliæ sacræ in notitia vi quæ est de Ecclesia Mazarensi. Is auctor profert fragmentum libri tricesimi historiarum Leonis Marsicani de Gregorio VII et Urbano II, in quo hujus dissidii historia memoratur. At illud Leonis opus ignotum est, nisi, quod quidem verum existimo, sit Historia pere- B grinorum quam Petrus Diaconus libro III De viris illustribus monasterii Casinensis, capite 38, eidem Leoni tribuit in ea quippe agitur de illa pace inter Roberti filios inita. Et quidem isti peregrini non videntur alii esse ab iis qui post concilium Claromontanum in Orientem profecti sunt ad sacras expeditiones, ex quibus fuit Henricus monachus ordinis Benedictini ad hanc inter fratres concordiam componendam ab Urbano legatus, qui postmodum cum Boamundo ad bellum sacrum profectus, factus est primus ex Latinis Antiochenus patriarc ha;cujus in hac expeditione acta Leo qui fuerat ejus educator, in laudato fragmento potissimum narrat. Sic autem, post multa deillius parentibus præmissa, sermonem prosequitur: Henricus jam adolescens anno 1089 transmittitur a papa Urbano II, ut pacem ineat inter Rogerium et Boamundum fratres, contendentes de regno Calabriæ et Apuliæ post obitum patris Roberti Guiscardi; a quibus constitutus arbiter et judex, æquali lance regnum divisit. Inde ad Urbanum rediit, ut de felici legatione rationem redderet.

C

Meminit etiam Gaufridus Malaterra libro iv, cap. 10,alicujus dissensionis quæ inter Rogerium et Boamundum, post Roberti eorum patris obitum, orta ad biennium usque perduravit. Sed cum idem auctor capite sequenti innuere videatur hoc dissidium, de quo loquitur anno 1086, utriusque principis fidelium consilio fuisse compositum, nonnuli fortasse existimabunt Gaufridum de iis quæ ante Urbani pontificatum contigerant, Leonem vero de altera inter fratres altercatione quam Urbani legatus composuit, D scripsisse. At utrumque auctorem de uno et eodem bello, quod Urbani tempore inter eos principes exarsit, fuisse locutum, facile demonstratur. Etenim præterquam quod nemo dixerit inter Roberti obitum qui anno 1085, mense Julio,contigit, et annum 1086, biennium intercessisse, Gaufridus ipse scrupulum omnem removet,ubi ait,hujus pacis gratiam Barium Boamundo cessisse: certum quippe est ex Joanne archidiacono Barensi, qui tunc temporis in illis partibus vivebat, Barensem urbem paulo ante synodum Melphitanam, cui anno 1089 præfuit Urbanns,e Rogerii potestate in Boamundi ejus fratris ditionem

inventionis sancti Sabini de Eliæ archiepiscopi consecratione agens ait, Eliam in Barensem archiepiscopum voluntate et consensu Rogerii ducis proindeque ejus loci domini, fuisse electum. Tum subjungit Urbanum papam,qui eo tempore synodum apud Melphiam celebrabat, a Boamundo, qui Barum jam suo tenebat sub dominio, invitatum in eamdem urbem venisse, ubi Eliam consecravit. Ex quo loco manifestum est Barium paulo ante synodum Melphitanam ad Rogerium pertinuisse, quando quidem Eliæ ele ctio cum ejus consensu facta est; et paulo post transiisse ad Boarnundum, cum jam sub finem concilii eam sub suo habuisse dominio dicatur; quod cum ex pacis initæ conditione factum fuisse Gaufridus scripserit, concludendum est eam pacem, quam ille auctor memorat,aut paulo ante concilium Melphitanum, aut certe eo durante, proindeque anno 1089, quem etiam Leo in fragmento laudato assignavit, fuisse compositam. Nostram sententiam confirmant Lupus Protospata et Robertus Salernitanus, auctores domestici, qui scribunt bellum Rogerium inter et Boamundum Roberti filios exarsisse anno 1088, nec tamen assentiri possum Peregrinio suspicanti in castigationibus ad Lupum initam illam fuisse concordiam in ipso concilio Melphitano. Ea enim, ut ex Leonis fragmento constat, interveniente Urbani absentis legato facta est, non proinde in concilio Melphitano, cui Urbanus ipse præsens aderat et præsidebat. Non idcirco tamen dixerim pacem illam diu ante concilium initam fuisse. Quin potius in eo pontificis et Patrum auctoritate confirmatam fuisse libenter asseverarem, nisi Leo ea de re in laudato fragmento siluisset.

LIV. Concilium Melphitanum. Ejus canones. Alia slatuta. In hac synodo Rogerius fit sanctæ sedis ligius,et mitra Petro abbati datur.

Illud concilium ineunte autumno præsentis anni Urbanus celebravit apud Melphiam Apuliæ urbem, cui episcopi septuaginta cum duodecim abbatibus interfuisse dicuntur; huc convenientibus,uti scribit Lupus Protospata in Chronico, omnibus episcopis Apuliensium, Calabrorum et Brutiorum, cum duce Rogerio et universis comitibus Apuliæ et Calabria ac aliarum provinciarum. Hoc est,ut forte nonnullis videbitur, concilium quod Bertoldus ad hunc annum generalem synodum 115 episcoporum appellat,in qua Urbanus suorum prædecessorum statuta auctoritate apostolica confirmavit. Quanquam alii, et quidem, ut fatendum est, non absque aliquo probabili fundamento, synodum a Bertoldo laudatam Romæ habitam fuisse volunt, ut supra, num. 43, diximus.Conditi sunt in hac Melphitana synodo canones sexdecim in quibus præclara,potissimum adversus Simoniam et incontinentiam clericorum, statuta continentur. Decernitur etiam cujus ætatis esse debeant promovendi ad ordines, sacros, quive sint ab iis repellendi; tum prohibentur clericis vestes indecoræ et sæculares, nonnullaque alia statuuntur de

monasteriorum bonis : denique monentur episcopi, A vit; et tamen ejus sacerdotalis mitræ usum, etiam ut a falsis pœnitentiis caveatur.

Præterea Joannes diaconus cardinalis et cancellarius Romanæ Ecclesiæ, in epistola ad abbatem Molismensem, quæ in Labbeana editione hujus concilii canonibus subjungitur,nonnulla de eo concilio habet, quæ prima fronte in vulgatis ejus canonibus videntur desiderari: ut scilicet, quæ usque ad istud concilium per principes data monasteriis fuerant, firma et integra illis permanerent, et de cætero abbates ab hujusmodi acquisitionibus abstinerent: quo, uti prosequitur, temperamento, et abbates ab ecclesiarum invasionibus abstinuerunt, et episcopi non omnino spoliare monasteria voluerunt. Sed his verbis nihil aliud indicare voluit Joannes, quam ea quæ in canonibus quinto et sexto concilii constituta fuerant adversus abbales, qui ecclesiarum bona ipsis data absque episcoporum consensu recipere non verebantur. Aliud item hujus concilii statutum refert Lupus Protospata, quod in canonibus vulgatis non invenitur, ut scilicet sancta trevia retineretur ab omnibus subjectis quibus verbis significari contendit Peregrinius concordiam inter Rogerium et Boamundum fratres initam, de qua superius diximus; cui quidem sententiæ haud refragabor, si hæc Lupi verba de fœderis illius antea pacti confirmatione et manutentione intelligantur.

In eadem synodo dux Rogerius, teste Romualdo archiepiscopo Salernitano, ligius Urbani factus promisit jure jurando, se servaturum fidem Romanæ Ecclesiæ et eidem papæ ejusque successoribus canonice intrantibus; et accepit per vexillum ab eo terram cum

ducatus honore.Consentit Ptolomeus Lucensis in libro De genealogiis edito a Surita, ubi scribit hoc sacramentum a Rogerio in synodo Melphitana præstitum fuisse, qui se ligium hominem Ecclesiæ confessus est pro terris Apuliæ. Idem auctor multa ibidem congerit de Rogerii successoribus, qui præstito pari sacramento se esse Ecclesiæ feudatarios agnoverunt, quosque pontifices vexilli porrectione investire consueverant. Urbanum et Rogerium conjunctissimos fuisse patet, quod utriusque jussu Guillelmus Apuliensis res Northmannorum præclare in Italia gestas versibus descripserit, uti ipse initio sui operis testatur.

Plerique etiam contendunt in hac synodo contigisse, quod de Petro abbate Carensi passim apud vulgatos auctores legitur, Urbanum scilicet ei, cum inter alios concilii Patres nudo capite sederet, mitram misisse, qua deinceps uteretur. Et quidem licet non adeo constet, qua id occasione aut loco factum fuerit, res tamen ipsa videtur esse certa, utpote relata ab anonymo abbate Venusino, in ejusdem beati viri Vita, quam paulo post ipsius obitum conscripsit. Non ingratum erit ejus verba huc proferre: In synodo, inquit, ei more suo nudo capite residenti, sanctæ memoriæ papa Urbanus pontificalem infulam misit, quam utique vir Domini, et pro summi pontificis reverentia venerabiliter recepit, et officiossime saluta

B

C

rogante papa, contempsit. Eidem sancto viro Urbanus imperavit ut modico vino uteretur, quod ob debilitatum omnino stomachum vocem pene amisisset, ut narrat idem auctor, et post eum vetus poeta anonymus apud Ughellum tomo VII Italiæ sacræ relatus hæc erat nostri pontificis adversus sanctos viros charitas et sollicitudo. Petrum vero Melphitano concilio interfuisse discimus ex ipso Urbano, qui in decreto in causa Carensis monasterii eo tempore lalo testatur Alfanum Salernitanum archiepiscopum et Pertanum episcopum adversus Petrum conquestos fuisse quod aliquot monasteria, quæ ad ipsos pertinebant, invasisset: quam causam concilii tempore cum in sua camera, assistentibus sibi aliquot episcopis, expendisset pontifex, secundum Carenses pronuntiavit, ut ipse testatur in laudato decreto, quod ex archivo Carensi descriptum exhibebitur.

Synodum Melphitanam anno 1089, consignarunt vetustissimi quique auctores, quibus consensit brevis præfatio ejus canonibus etiam in cod. ms. præfixa, nec ulla esset ea de re difficultas, nisi Baronius et plerique recentiores eam ad annum sequentem revocare conati fuissent; decepti procul dubio auctoritate Romualdi Salernitani, qui, ut ipsis videtur, hanc synodum ad annum 1090 retulit. At vereor, nisi sit librarii erratum, ut suspicatur Peregrinius, ne auctores illi falsi fuerint ex modo computandi quem plerique ejus temporis auctores in illis ulterioris Italiæ regionibus adhibere solebant: illi enim annum inchoant cum indictione Romana a

mense Septembri; ita ut vulgarem calculum in annorum designatione quatuor mensibus antevertant. Sic anonymus Barensis a Peregrinio editus, aliique passim illarum partium scriptores vulgati annos incipiunt; quos si hic imitatus fuerit Romualdus, ut quidem vero simile est, differre dicendus est a cæteris auctoribus in assignanda hujus synodi epocha, utpote quæ exeunte mense Septembri, indictione xin, celebrata fuit. Verum ut ut fuerit de Romualdi opinione, certum est hanc synodum anno 1089 habitam fuisse. Quod diserte habent cum Lupo Protospata alii etiam auctores æquales. Nihil apertius haberi ea de re potest, quam Joannis diaconi et cancellarii qui huic concilio interfuit, testimonium in epistola supra laudata ad abbatem Molismensem, in qua sic habet: Secundo pontificatus sui anno dominus noster Urbanus papa concilium apud Melphiam Apuliæ urbem celebravit. Et post pauca Hoc sane concilium Melphitanum celebratum est anno Dominicæ Incarnationis 1089; quæ autem scribimus, præsentes nos et audisse et vidisse noscatis. Idem probat Joannes archidiaconus Barensis, qui, uti cæteri auctores, disertis verbis locat Eliæ archiepiscopi consecrationem, quæ ipso Urbano teste anno. 1889, mense Octobri, celebrata est, proxime post concilium Melphitanum. Sic enim loquitur in Historia inventionis sancti Sabini apud Baronium ad annum 1091, et Ughellum tomo VII Italiæ sacræ :

Post obitum Ursionis successit Elias archiepiscopus A sæculares translata est, ut narrat Ughellus tomo VIII

Barensis, qui primus abbas fuerat, corpusque
sancti Nicolai sua in procuratione absque ordinatione
tenebat. Hoc autem electo in archiepiscopum voluntate
atque consensu ducis Rogerii filii ducis dicti Roberti,
Melfiam papam Urbanum adivimus, qui ibidem syn-
odum celebrabat mense Septembri, quem rogavimus,
ut usque Barum descenderet, prædictumque conse-
craret Eliam in archiepiscopatus honorem, domino
Boamundo eumdem papam nobiscum deprecante, qui
eo tempore Barum jam suo tenebat sub dominio. His
consentit bulla Ipsius Urbani ad Petrum Cavæ ab-
batem data hoc anno die xi Kalendas Octobris, in
qua præter alia multa pontifex Cavensis monasterio
confirmat ea loca, de quibus nuper inquit, id est in
concilio Melfitano, ut patet ex decreto quod lauda-
tum est num. præcedenti, habita quæstio fuerat.
LV. Urbanus Bari transfert ossa S. Nicolai et Eliam
episcopum consecrat.

C

et post eum Lubinus et alii. Eustachio abbati sancti Nicolai insigne privilegium concessit Paschalis II anno 1106, in quo pontifex testatur corpus sancti Nicolai tempore Victoris III, ex transmarinis partibus in urbem Barisinam advectum, ab Urbano II loco quo nunc, inquit, reverentia digna servatur, in crypta inferiori summa cum veneratione, desuper altare in honorem Domini consecrato, reconditum fuisse.

LVI. An tunc concilium Troja habitum sit. Alterum in Apulia concilium sub hujus anni finem Troja celebratum fuisse volunt Baronius, Binius, Chesnius in Vitis pontificum cæterique illorum auctorum sequaces, qui illud concilium primum Trojanum sub Urbano II appellant, a Petro diacono, Ivone CarnoB tensi, Gratiano, Magistro sententiarum, aliisque passim celebribus auctoribus, uti aiunt, memoratum. At merito refragantur alii viri eruditi, qui unicum sub Urbano II Trojanum concilium admittunt, anno 1093, uti ex Bertoldo constat, celebratum. Unde primum illud, quod Baronius et alii auctores laudati anno 1089 consignant, expungendum esse contendunt: et quidem, nemo unquam ante illos nostræ, aut nostrorum Patrum ætatis auctores, duo concilia Trojaæ sub Urbano habita laudavit; quæ vero a Trojano concilio, uti Labbeus observavit, Ivo, Gratianus aut alii auctores antiquiores protulere, nullam habent temporis notam, unde colligi possit ea uno potius quam altero anno sancita fuisse. Denique nec Petrus ipse cujus testimonio potissimum niti videtur Baronius, duas usquam Troja synodos agnovit; imo nec certum tempus Trojanæ synodo assignavit libro iv, cap. 7, Chronici Casinensis, unde tamen argumentum suum repetunt adversarii; sic enim caput illud absolute inchoat: Sequenti tempore papa Urbanus iterum ad has partes, Montis-Casini, adveniens, etc. Quo tempore dum apud Trojam synodum celebraret.

Invitatus itaque Urbanus a Boamundo, post finitam synodum Melphitanam Venusia transiit, ubi bullam quam modo laudabamus, concessit in gratiam Cavensium; tum invisit Barensem ecclesiam tunc temporis celeberrimam, ob frequentia miracula, quæ ad corpus sancti Nicolai, hoc anno 1087 allatum, fieri dicebantur. Ibi beatissimi antistitis ossa pontifex propriis manibus in locum parati aditi collocavit, et licet hoc fuerit contra morem, ut ipse loquitur, Romanæ et apostolicæ Ecclesiæ, in propria sede Eliam Barensis et Canusinæ quæ jam tunc unitæ orant, ecclesiarum archiepiscopum electum ob devotionem sancti Nicolai, et populi id efflagitantis dilectionem consecravit. Hæc omnia fusius exponit ipse Urbanus in privilegio, num. 26, quod ea occasione Eliæ et ejus Barensi Ecclesia concessit die 9 Octobris datum. Porro ipsum consecrationis Eliæ diem discimus ex Chronico anonymi Barensis ad annum 1095 quem pro more suo a Septembri præcedentis anni simul cum indictione inchoat, ubi sic habet: 1089, indict. xш, mense Septembri, id est anno 1089, juxta vulgarem computandi modum, intravit Urbanus papa in civitate Bari pridie Kal. Octobris et in Kal. Octobris ædificavit confessionem sancti Nicolai. Eadem ferme habet Lupus Protospata ad annum 1089: Urbanus venit in civitatem Barum et consecravit illic confessionem sancti Nicolai et Eliam archiepiscopum. Elias D

ex monacho Carensi factus abbas Sancti Benedicti propre portum Barensem, primus omnium in suam ecclesiam susceperat corpus sancti Nicolai ex Licia anno 1087 advectum, deinde præfectus fuerat ecclesiæ recens eidem sancto exstructa in ipsa urbe Barensi, ut ex Joanne archidiacono Barensi narrat Ordericus Vitalis libro vII, cui tandem in archiepiscopum assumpto, suffectus est in abbatiæ regimine Eustachius monasterii Omnium Sanctorum prope eamdem urbem conditor, secundus et ultimus Sancti Nicolai abbas: nam eo pariter in archiepiscopum electo, ecclesia Sancti Nicolai ad canonicos

At, inquies, Petrus loco laudato Joannis Cajetani ordinationem in diaconum eo tempore ab Urbano factam fuisse refert, quo apud Trojam synodum idem pontifex celebravit. Unde cum certum sit, uti superius probatum est, ex multis diplomatibus, Joannem primo Urbani anno diaconum fuisse ordinatum, inferre licet synodum Trojanam quam hic Petrus memorat, ad Urbani pontificatus primordia esse revocandam ; proindeque cum æque certum sit eumdem pontificem anno 1093 synodum eadem in urbe celebrasse, duo Trojana concilia necessario admittenda erunt. Verum nihil certi ex hoc Petri testimonio inferri potest, nempe qui, uti observavit Angelus de Nuce in notis ad hunc locum, eo loci, quod et alias sæpe ei contigit, exactam temporum rationem non servavit. Deinde Joannes ab Urbano, quando primum ad Casinense monasterium advenit, diaconus ordinatus est; at Petrus hic non de illo sed de secundo pontificis ad sacrum montem accessu diserte loquitur, proindeque non de prima

« PoprzedniaDalej »