Obrazy na stronie
PDF

Ecclesiæ quæ initio sæculi duodecimi, jubente al- A quam regebat, reverentiam. Hinc statim eidem

tero Didaco, primo Compostellæ archiepiscopo scripta est a Geraldo ejus familiari. Ex hac Historia ea quæ ad rem nostram pertinent referemus in Appendice excerpta anno 1703 ex cod. ms. doctissimi Ferreræ apud Madritum parochialis ecclesiæ rectoris, a viro cl. Joanne Le Gramd, cum esset a secretis illustrissimo abbati Estræo, qui tum Christianissimi regis legatione ad Philippum V Hispaniarum regem in ea urbe fungebatur. Inter cætera vero quæ ex eadem Historia discimus, illud sane observatione dignum est quod inde facile colligi possit quo tempore celebratum fuerit concilium Füssellense, variis temporibus ad auctoribus Hispanis assignatum. Non enim ab annum I 135 revocari debet, ut putavit Sandovallius, aut ad Paschalis II pontificatum, ut visum est piæ memoriæ cardinali Aguiri ordinis Benedictini splendori, quid illud cum Palentino in quo, ut legitur in Vita beati Geraldi, recitatum fuit Braccarensis Ecclesiæ privilegium, confudit: sed anno 1088 desinente, aut sequentis initio celebratum fuisse dici debet. Nam Petrus abbas, qui ejus concilii tempore, aut saltem statim atque finitum fuit, Iriensem Ecclesiam occupavit, post duos regiminis annos exauctoratus fuit a Renerio legato sedis apostolicæ, in concilio Legionensi, quod ex omnium consensu anno 109! consignari debet. Ejusdem veteris monumenti ope multum illustrantur aliquot Urbani epistolæ, in quibus pontifex vehementer conqueritur apud Alfonsum regem, de captivitate episcopi sancti Jacobi,

ac de ejusdem illegitima exauctoratione, a Richar- C

[blocks in formation]

primatum in cæteras Hispaniarum Ecclesias Urbanos contulit, data bulla Anagniæ Idibus Octobris hujus anni, in qua pallii privilegium, et primatum in Hispaniis se ei conferre declarat, ad id precibus Ildefonsi regis excitatus, ob antiquas Ecclesiæ Toletanæ prærogativas. Qua de re non regem modo aut Hugonem abbatem, sed etiam universos Hispaniarum archiepiscopos certiores fecit. Litteras vero quas hujus rei causa scripsit pontifex, etsi notis chronologicis careant, ad hunc annum pertinere nemo non videt. Præmissum Toletanæ Ecclesiæ privilegium in Appendice locum habebit, sicut et Gregorii IX de eadem re rescriptum ad Rodericum Toletanum archiepiscopum, qui privilegiorum Ecclesiæ suæ exemplaria sua authentica ab eo pontifice postulaverat. Ipsas autem litteras edendas relinquimus laborioso eruditoque pontificiarum epistolarum collectori, ne repetita sæpius earumdem rerum editione litteratis librorum emptoribus oneri simus. XXXIII. Artallus Helemensis ab Urbano consecratur. Emersit circa illud tempus gravis controversia in provincia Narbonensi inter Artaldum electum Helénensem episcopum et Dalmatium ejus metropolitanum, qui eum ob Simoniae suspicionem consecrare renuebat. Artaldus hanc repulsam passus Romam adiit, ibique præstito sacramento purgatus, ab Urbano ipso consecratus est. Id fusius, uti conjicere licet, descriptum erat in Urbani Gestis, ex quibus canonem Artaldus in suum decretum Gratianus invexit 8, q. 3, c. 2, ubi ille mendose, uti dicemus, episcopus Arelatensis appellatur. De quo errore cum hic canon ad Urbanum nostrum spectet, juvat hic paulo accuratius inquirere. Franciscus Bosquetus meritos reprehendit Gratiani editores, quod pro Arelatensis, legendum esse Electensis * censuerint, cum, inquit, certum sit Electensem Ecclesiam, etsi Narbonensi provinciæ ab initio subjectam, ante Joannis XXII tempora episcopali titulo ornatam non fuisse. At cæteris felicior non fuit vir eruditus in vulgata lectione propugnanda, quam retineri debere contendit, ut inde probaret Arelatenses epíscopos olim Narbonensi metropolitano subjectos fuisse. Etenim nec Arelatensis Ecclesia unquam ad provinciam aut primatum Narbonensem pertinuit, nec inter Arelatenses episcopos Artaldus ullus usquam memoratur. Alia itaque solvendæ hujus difficultatis via ineunda est, quam videtur invenisse vir cl. Stephanus Baluzius in additis ad librum v De concordia sacerdotii et imperii cap. 41, ubi monet legendum esse in hoc canone Artaldus Elenensis episcopus, Helenensis quippe Ecclesia tunc temporis subjecta erat metropoli Narbonensi. Et quidem tunc

vivebat Artaldus, qui Elenensem sedem eo sæculo

desinente tenuit, ut confirmatur ex his verbis libri iv Marcæ Hispanicae, Artalli electi episcopi Helenensus mentio fit vi Idus Maii, anno 27 regnante Philippo rege, Qui quidem Philippi annus si a patris ejus quo reipsa Artaldum electum fuisse credimus, et sub ejusdem anni finem Romæ, quo post varias peregrinationes jam redierat Urbanus, consecratum. Laudat idem Baluzius duos codices vetustos ms. : unum scilicet Puteanum, qui nunc exstat in Bibliotheca regia, et alterum quem penes se servat, in quibus hic dicitur, Artaldus Alanensis episcopus, quæ lectio etsi mendosa, sinceram tamen quam propugnamus confirmat. His adde Urbani epistolam anno sequenti scriptam ad Raynerium apostolicæ sedis legatum, qua pontifex ei causam haud dubio istam, quæ inter episcopum Elemensem ef, Narbomensem metropolitanum versabatur, discutiendam committit. Hic exhibendus est locus integer ex decreto Gratiani, cum Gesta Urbani secundi, ex quibus hic canon depromptus dicitur, modo non habeantur. Post electionem, pro indemnitate Ecclesiae, licet electo juramentum præstare ( 8, q. 3, c. 2). Artaldus Arelatensis [lege Helenensis] episcopus, Narbonensis Ecclesiæ suffraganeus, Romam consecrandus ad dominum Urbanum papam venit, suus quippe archiepiscopus eum consecrare nolebat, quoniam post electionem suam propter bona Ecclesiæ conservanda canonicis juravit. Consecratus itaque est a domino papa Urbano, ante purgatus hujusmodijuramento. « De juramento quod canonicis nostræ Ecclesiæ feci post electionem, nullam conventionem ante ut eligerer feci. Narbonensis 'vero archiepiscopus nullius præter id criminis causa

obitu computetur, ad annum 1088 revocari debet, A monasticam non obscure alterum baptismum ap

consecrationem nostram omisit, me sciente, neque C.

mihi criminis conscius sum propter quod a sacra me unctione (mss. a sacerdotio me] repellat. » Contra hanc ordinationem Narbonensem archiepiscopum reclamasse discimus ex epistola ad Reynerium modo laudata : quem tamen causa cecidisse patet tum ex isto canone, tum ex eo quod Artaldus Ecclesiam Helenensem diu postea quiete rexerit, variisque conciliis, ac potissimum Nemausensi, ubi præsens erat ipse pontifex, inter alios catholicos antistites interfuerit, ut probat Baluzius locis laudatis. Porro Elenensis seu Helenensis episcopatus sedes post varias fortunas, quas idem Baluzius describit in notis ad Gratianum, translata Perpinianum, tandem ante aliquot annos a Tarraconensis archiepiscopijurisdictione subtracta, Narbonensi antiquæ suæ metropoli restitutua est. XXXIV. Privilegium Cluniacense. Urbanus qui Idibus Octobris Anagniæ erat, uti ex privilegio Toletanæ Ecclesiae patet, paulo post Romam reversus, ibi ipso die primo Kalendarum Novembrium amplissimum privilegium sancto liugoni ejusque monasterio Cluniacensi concessit, in quo, inter cætera observatione digna, pontifex se sancto abbati ejusque cœnobio debitorem agnoscit, quod per eum monasticae religionis rudimenta susceerit, et in eo loco per secundam sancti Spiritus gratiam fuerit renatus; quibus verbis professionem

pellat. XXXV. Magalonae episcopi speciali jure pontifici Romano subjecti. Mense sequenti pontifex Gotofredo episcopo Ecclesiam Magalonensem cum comitatu Substantionensi confirmavit, litteris ea de re hoc anno datis Romæ xix Kalendas Januarii. Cur vero tunc Gotofredo necessaria fuerit Ecclesiæ Magalonensis confirmatio, qui multo antequam Urbanus pontifex fieret, hanc sedem obtinuerat, discimus ex Antonio de Verdala, ejusdem Ecclesiæ episcopo, in libello De serie episcoporum Magalonensium apudLabbeum tomo I Bibliothecæ novæ, ubi ille auctor refert Petrum Melgorii comitem anno 1085 Kalendis Maii

B dedisse Gregorio VII pontifici Romano jus omne

quod habebat,in episcopatu Magalonensi,simul cum comitatu Substantionensi in manus petri episcopi Albanensis, sedis apostolicæ legati, et Gotofredi ejusdem Ecclesiæ jam tunc episcopi. At pontifex, accepta donatione, comitatum Petro ejusque successoribus in feudum reddidit sub sacramento fidelitatis et censu annuo unius unciae auri optimi; jus vero omne, quod apostolica sedes hac donatione acquisierat, transfudit in Gotofredum, qui ex eo tempore vices pontificis ea in re obtinuit, et ejus Ecclesia sub speciali Romanae sedis tutela posita fuit: unde comites Substantionenses Magalonensium episcoporum facti sunt feudatarii, et ipsi episcopi Romanis pontificibus specialiter addicti fuerunt : quæ omnia huic confirmationis bullæ de qua agimus locum praebuere. Porro Gotofredus postea multas ecclesias et possessiones suæ Ecclesiæ canonicis contulit, ut eos ad vitam communem, et regulam sancti Augustini amplectendam incitaret. Qua in re auctoritate Urbani adjutum fuisse docet idem auctor, qui observat datam fuisse ab Urbano ea occasione potestatem Gotofredo, ejusque successoribus insistendi quod frustra ab ejus decessore tentatum fuerat, ut clerici ad canonicam et religiosam vitam converterentur, arguendo, obsecrando et increpando. XXXVI. Guidonem epistol. Viennensibus commendat. Hoc ipso anno, ut ex Chronico antistitum Viennensium a Burnone ejusdem urbis archiepiscopo edito discimus, Viennensis post diuturnam, quod D conqueritur Urbanus in epistola ad ejus provinciæ episcopos, aliquot annorum cunctationem, in archiepiscopum elegeruntGuidonem,e Burgundionum principum familia, qui confestim ad Urbanum accessit et benigne ab eo exceptus, ac per aliquod tempus in curia Romana retentus est. Eum postea Viennam revertentem pontifex litteris, ad omnes ejus urbis ordines datis, commendavit. Has ad hujus anni finem revocandas esse suadet rerum gestarum series. XXXVII. Benedicto episcopo Nannetensi privilegia comcedit. Circa idem tempus, ut quidem videtur, Urbanus

- a

Benedicto Nannetensium episcopo, qui ei, ut con- A et provinciis,ipse etiam Henricus non semel in vitae

jicimus, recens electo gratulatus fuerat, rescripsit ejusque Ecclesiæ, ac monasterii Kemperlegiensis. cui etiam abbas præerat, privilegia confirmavit. At canonizationem sancti Garlaesii quam idem antistes efïlagitabat,in aliud tempus distulit, quod hæc causa in plenaria synodo expendi deberet. XXXVIII. Romæ hiemem transigit in magnis angustiis. Totam hujus anni hiemem pontifex transegit Romæ, sed in tantis angustiis, ut vix ei necessaria suppeditarentur. Guibertus nempe cum suæ factionis hominibus ita pontificios exagitabat, ut nequidem respirare eis tuto liceret. Urbanum in turre quadam captivum detentum fuisse, ac postea a Roberto Wiscardo inde liberatum tradit Gerohus apud

Tegnagellum, sed hic auctor quod Gregorio VII con- p

tigit, incaute ad Urbanum refert. Certius est Dommizonis testimonium, quod in Appendicem nostram referemus, ex libro ii, cap. 3, ubi ait Odonem quemdam de Tulliere a Guiberto suis ipsius copiis fuisse praefectum, ut Urbanum bello continuo lacesseret. At nemo melius ea de re scripsit quam Pandulfus in Vita Gelasii secundi. Gelasius porro is ipse est Joannes Cajetanus, quem Urbanus diaconum cardinalem et cancellarium creavit, cujus constantiam Pandulfus summopere laudat, ob id potissimum quod pontificem tot tantisque ferme obrutum calamitatibus nunquam deseruerit. Libet hic hujus auctoris verba proferre. « In diebus igitur illis non, sicut credo, absque Spiritus consolatoris oraculo, frater Joannes Caje

et imperii periculum inciderit. Welpho autem Bavariæ dux, qui ei adversabatur, jam ab initio hujus anni,ut narratTrithemius,Augustam Vindelicorum occupaverat, capto ejus urbis episcopatus invasore Sigefrido. Quo etiam tempore alius schismaticus, qui Wormatiæ sedem anteainvaserat,facti pœnitens, relicto episcopatu, Hirsaugiam secessit et monachus ibi effectus est. Interea Hugo comes de Egentheim Alsatiam recepit; et Metenses, cum audiissent Urbanum in Victoris demortui locum suffectum fuisse, idque in Germania fuisse promulgatum, pulso Brunone pseudoepiscopo, qui post alterum invasorem, sed jam tunc pœnitentem, hanc sedem occupare tentabat, palam protestati sunt nullum se unquam alium episcopum, præter Hermannum, qui verus et legitimus eorum pastor erat, ob idque ab Henriciaa nis in Tuscia captivus detinebatur, recepturos.Unde Bruno adeo ab omnibus despectus est, teste Bertoldo, ut anno sequenti ad Catholicorum partem repedare compulsus fuerit. Hoc etiam anno, aut certe sequenti, crebrescentibus ad tumulum beati Stanislai Cracoviensis episcopi miraculis, sacrum ejus corpus die 27 Septembris ex sancti Michaelis templo in ecclesiam cathedralem solemni ritu translatum fuit. Ei postea Innocentius IV sacros honores decrevit, et exhinc inter martyres celebratur. Hæc fusius apud Longinum ejus Vitæ scriptorem. At prosperos illos eventus mors aliquot sanctorum virorum interturbavit. Ex his fuit Burchardus

tanus jam adolescens, monachus Casinensis, ab C IIalberstatensisepiscopus,quem schismatici immani

omni simul catholica Romana Ecclesia et Urbano papa, qui ei præerat, in tantarum perturbationum auxilium ac consilium, partemque est sollicitudinis vocatus, etc. Domnus Urbanus... eum accivit, imminente persecutione Allemannica, in tantum miseriarum per Girbertum astrictus, quod prætermissis aliis, a quodam famosissimo viro atque illustri, Petro-Leonis Romæ in insula Lycaonia, intra duos egregii Tiberis pontes, vix ab inimicorum insidiis sustentatus matronarum Romanarum, et aliquando muliercularum pauperum eleemosynis sustentabatur. » Huc, nisi fallor, aut certe, ut jam diximus, ad prima ejus pontificatus initia revocari possunt Domnizonis versus ex cap. 3, lib. ii, in

sacrilegio die viii Idus Aprilis interfecerunt Hunc brevi secuti sunt Wigoldus episcopus Augustanus, Bernhardus, qui fuerat Constantiensis Ecclesiæ scholarum magister,Bertoldus item egregius doctor, et qui præ cæteris illustris erat, Gebehardus archiepiscopus, Salisburgensis Ecclesiæ catholicæ propugnatorindefessus,ad quem ejusque collegas Urbanus primam omnium, pontifex factus, epistolam de sua electione scripserat. Obiit xvii Kal. Julii ut in eju8 Vita legitur, edita Augustæ Vindelicorum. Librum scripsit contra schismaticos, quem Tegnagellus in sua collectione integrum exhibet. Præter hæc, Saxonibus cnm Henrico reconciliatis, Hermannus qui adversus eum in regem electus fuerat, compul

quibus Urbanus a Guibertinis impetitus ad Mathil- D sus est in Lotharingiam se recipere, ubi paulo post

dem scripsisse dicitur, ut Gregorii praeceptorum memor Ecclesiae causam non deserat, quod quam virili animo fecerit mulier fortissima, exponit idem auctor in consequentibus, nosque suis locis diceIiaus.

XXXIX. Rerum in Germania et Henrici status. B. Stanislai translatio.

At quatumvis graves fuerint Romæ et in Italia Ecclesiæ et regni turbæ, quas Henriciani et fautores pseudopapæ Wiberti his temporibus excitarunt, haud tamen minores fuere tumultus in Germania, adeo ut, divisis inter se in varias factiones urbibus

defunctus,Metis sepultus est. Verum postea, mutatis vicibus, Saxones iterum adversus Henricum rebellarunt, et ipse insignibus regiis spoliatus turpiter victus fugatusque fuit, ut refert Bertoldus ad finem hujus anni, ubi scribit Henricum biduana obsidione ad confessionem anathematis et expetitionem reconciliationis adactum fuisse. At diuturna non fuit nec sincera hæc reconciliatio, et paulo post suorum promissorum oblitus rursus rediitad vomitum. Hæc licet Dodochinus sancti Disibodi abbas anno sequente consignatinAppendice ad Marianum Scotum, quem sequitur Trithemius: præferenda et Burtoldi illatam bis commemorat, sub finem nempe hujus anni et sequentis initio, quod pro more suo a Christi Natalium festivitate repetit. Porro victoriam, quam ea occasione Ekkehardus marchio de Henrico reportavit, tantam fuisse asseverat Bertoldus, ut imperator, perditis regalibus insignibus, vix de manibus insequentium ereptus, e Thuringia ubi Gleicham arcem obsidebat,Banbergam usque fugere coactus fuerit, ibique Natalium Christi festivitatem absque ullo apparatu inglorius solemnizare. XL. Epistola decretalis ad Pibonem. * Circa illud tempus Urbanus a Pibone Tullensium episcopo devariis causis interrogatus decretalem ad eunu epistolam, cum consensu synodalis concilii, rescripsit, quam primis Urbani pontificatus annis sèriptam fuisse exeo colligimus,quod in ea pontifex capite 4 innuat se Piboni respondere, antequam ullum concilium generale celebrasset. At anno 1089, ut habet Bertoldus, Urbanus generalem synodum A 15 episcoporum collegit. Forte Pibo, cum post iter Jerosolymitanum in monasterio Sancti Benigni Divione monachum induisset, ad ecclesiam suam redire paulo postea jussus, has Urbano difficultates proposuit. Iter illud susceperat anno 1083 et Tullum jam reversus erat anno 1088, ubi obiit anno A 107. XL. bis. Urbanus Romae moratur. Primos hujus anni (1089) menses, Romae in insula ut refert Bertoldus, quae inter duos pontes sita est, transegit Urbanus, et quidem his in angustiis posi

tum viventis auctoritas, qui hanc cladem Henrico A Sancti Joannis in Vineis, editæ secundum regulam

B

tus, quas paulo superius ex Pandulfo commemora- C

vimus,nihil omnimo subtrahens utilium, quominus gregi sibi commisso in omnibus prodesset; ita majora negotia pertractans, ut tamen ea quæ tanti non videbantur esse momenti curaret ; ac sic iis quæ ad universale Ecclesiæ regimen pertinebant intentus, ut non negligeret privatorum negotia, quæ ad eum referebantur. Hæc omnia rerum ab eo gestarum series vera esse comprobabit. Hujus anni initio privilegium olim exhibendum concessit canonicis regularibus sancti Joannis de Vineis apud Suessionas ut eos sub apostolicæ sedis tutela positos ad arctiorem regulæ suæ praxim, quam paulo ante susceperant, magis ac magis observandam adhortaretur: quare super omnia statuit, ut canonicæ com

Sancti Augustini, confirmatæ abonæ memoriæ viro Urbano pontifice II quas debemus inviolabiliter servare. Duabus autem et quadraginta lectionibus absolvuntur, » etc. Certe Urbanum pontificem speciali dilectione prosecutum fuisse canonicos regulares sancti Augustini, qui tunc recens excitati in Ecclesia florebant, probant varia ejus diplomata quæ supersunt, suis locis proferenda. Ex quibus Gerosius præpositus Reicherspergensis in expositione psalmi 6% seu libro De corrupto statu Eccelsiæ ad Eugenium III papam, tomo V Miscellaneorum Baluz, edito locum insignem profert, quem seorsum edere visum non est, cum iisdem omnino verbis habeatur in plerisque canonicorum regularium privilegiis. Porro aliud Sancti Joannis Suessionensis privilegium ex Sirmondi schedis, quod etiam ex codice ms. reginæ Sueciæ, nunc Ottoboniano, Romæ habemus, edidit Labbeus tomo X Conciliorum, sed quod prioris excerptum facile crederemus, nisi præter pauca alia, diversam haberet chronicam notam. Et quidem non omnino insolens est, ut idem pontifex duobus diplomatibus, diverso tempore datis, eadem ferme jura uni loco concesserit; quo autem anno datum istud fuerit, ne conjiciendo quidem expiscari potuimus, præsertim cum in cod. ms. decretalis formam præferat. XLI. Privilegium S. Victoris Massiliensis. Ad hujus quoque anni initia revocandum est pri. vilegium quod Urbanus monasterio Massiliensi Sancti Victoris primo pontificatus sui anno indulsit, non quidem indictione xi, ut vulgata exemplaria præferunt, sed xii, quæ huic anno convenit. Et quidem anno præcedenti die x Kalendas Martii (nam hoc mense datum dicitur) nondum Urbanus sedem apostolicam conscenderat, et Richardus abbas cui inscriptum est, adhuc in Hispania tumo temporis morabatur, ubi legationis apostolicæ, quam aGregorio VII aceeperat, munia exercebat, licet a Victore primum defecisset,postea fortasse ipsi reconciliatus. At hoc anno Ricardus,illa dignitate ab Urbano,quod minus caute, ut ait Rodericus, legationis officium obiret, et forte ob alias nobis ignotas causas exutus, et ad monasterium suum reversus, hoc privilegium a pontifice obtinere potuit. Nec mirum videri debet, tunc illi Urbanum gratificari voluisse; necessarium

stituliones, perpetuis temporibus in eorum Ecclesia D quippe erat tantumvirum, cujus animus ob ablatam qui ante aliquot dies gedem suam receperat,et alios A catur in illa synodo generali 415 episcoporum quam

inviolabiter observarentur. Has constitutiones vidisse et approbasse Urbanus dicitur in veteri ejus loci Chronico, cujus auctor id probat ex earum titulo, qui in authentico earum exemplari, et forte autographo, suo tempore habebatur.Hæc sunt ejus verba de Urbano loquentis: Is primus fuit erga canonicam nostram, sic veteres canonicorum regularium monasteria appellare consueverant, benedictionum apostolicarum et largitionum distributor, qui constitutiones nobis proprias et particulares approbavit et corroboravit, quemadmodum titulus illis praefixus c0mm0tat. « Incipiunt canonicæ institutiones Ecclesiæ

sibi legationem exasperari potuisset, conciliare sibi, et reipsa Richardus, sicut et Hugo Lugdunensis, qui simul a Victoris obedientia recesserant, Urbano semper postea addictissimi fuere. Non itaque submovendum est ab hoc anno privilegium illud Massiliense, quod ad cod. ms. Tolosanum beatæ Mariæ deauratæ collatum alias proferetur. XLII. De rebus Germanicis. Nihil autem magis cordi erat Urbano quam ut Germaniæ subveniret quam sciebat a schismaticis multum eo tempore conturbari.Supererant quidem adhuc ea in regione præterHermannum Melensem, paucos, omnino quatuor catholici episcopi, quorum, inquit, Bertoldus, in Teutonicis partibus com[ortamento reliqui catholici schismaticis a principio restiterunt. Ii erant Adalbero Niceburgensis, Altmannus Pataviensis, Adelbertus, Wormatiensis,et Gebehardus Constantiensis. Is ultimus ab Urbano, cum in Germania apostolicæ sedis apocrisiarius esset, in episcopum consecratus, probe ei notus erat : quare eumdem pontifex factus apostolicæ sedis legatum in tota Alemania, Bajoaria, Sa.ronia, vicinisque regionibus creavit litteris ea de re Romae datis xiv Kalendas Maii, et quidem hoc anno, uti docet nos Bertoldus, tantaque visa est earum auctoritas, ut ab Ivone et Gratiano in decretis suis veluti regulæ juris omnino certæ et approbatæ laudari meruerint. Decretalem epistolam appellat Berloldus, litteras synodales cardidalis Baronius, quod eas ex synodo scriptas fuisse existimaverit ut ejus fragmento, inquit, patet quod ab Ivone laudatur. Sed id jam omnino certum est, ex ejus ipsius, quam modo habemus integram, lectione : hanc nempe a se scriptam fuisse pontifex testatur fratrum suorum communicato consilio, diuque earcommunicationis, de qua potissimum in ea agitur, quaestione tractata atque adeo in subsequen* tibus conciliis nihil aliud ea de re, quam quod in. ea epistola præscribitur, decretum fuit. Præter alia vero bene multa, quæ potissimum in his litteris novo suo legato commendat Urbanus, præclaras regulas præscribit de modo recipiendorum excommunicatorum ad pænitentiam. Qua in re acerbissimis illis

temporibus magna cautela adhibenda erat, ne faci- C.

litate recipiendilapsos Ecclesiæ disciplina labefactat retur, aut econtrario nimia austeritate exacerbarentur animi eorum, qui quadam veluti necessitate, aut certe levitate ingenii, potius quam malitia in excommunicationem incurrerant: quippe cum, uti observat Bertoldus, Guibertus ejusque complices, per fas et nefas, sæpe etiam accepto pretio, sectatores suos per diversa loca ordinare non cessarent, earcommunicationis malum intantum propagabatur,ut etiam, Catholici viae se ab eorum contagio possent illaesos custodire. Quare providus pontifex et pius complures excommunicatorum gradus distinguit, ut et superborum ac pervicacium temeritati resistatur, et simul succurratur simplicium ac infirmorum imbecillitati. Quod vero in ea epistola Urbanus declarat se, in his pœnitentiæ gradibus assignandis, Gregorii VII vestigiis inhæsisse, confirmatur ex epistolæ fragmento, quod Hugo Flaviniacensis in Chronico suo refert, in quo Gregorius morti proximus dicitur omnes, exceptis Henrico et Guiberto, ac principalibus personis quae consilio aut auxilio favebant illorum nequitiae et impietati absolvisse et benedixisse. Jam vero si quaeratur qua in synodo gravis illa quæstio de excommunicatis agitata fuerit, de qua ad Gebehardum scribit Urbanus, non admodum facilis erit responsio, nisi forte id factum fuisse di

hoc anno et quidem Romæ, ut multi volunt, Urbanus apud Bertoldum collegisse dicitur, in qua ut idem auctor ait: Ecclesiastica statuta suorum praelecessorum apostolica auctoritate comfirmavit. Illud tamen incommodi est in hac sententia quod Urbanus communicato quidem fratrum consilio epistolam ad Gebehardum se scripsisse dicat, sed paulo inferius id in synodo generali factum non fuisse aperte fateatur. Ut ut sit, certum est ea in synodo Romæ aut quovis alio in loco habita,quam Bertoldus commemorat, sicut et Urbanus in epistola sua faciendum decernit, mitius aetum fuisse cum iis, qui nonnisi occasione aut metu, aut vi ad schismaticos defecerant, posteaque ad Ecclesiam fuerant reversi. Unde Romani, ut idem auctor narrat, in tantum adversus Guibertum efferbuerunt, ut ab iis turpiter fuerit eaepulsus et coactus juramento promittere, quod non amplius apostolicam sedem invadere praesumeret, adeo ut, jam aliquantulum diuturua regni discordia inter Catholicos et schismaticos exinde tepescere caperit, ut non jam bellum ad invicem, sed pacem componere sanius judicarent. Imo res eo processerat ut colloquio inter Henricum et eos qui ab Urbano stabant habito, spes aliqua effulgeret pacis in Ecclesia et imperio restituendæ. Isti enim Henrico pollicebantur se ei quaeilio et consilio nusquam non adfuturos, si dimisso Guiberto vellet ad ecclesiasticam communionem per catholicum pastorem remeare. Quam conditionem non multum Henricus respuebat. Sed reslitere suæ ipsius factionis episcopi, quod vererentur ne pace composita cum Guiberto et ipsi exauctorarentur. Quare et ei penitus hac vice dissuaserunt me sanctæ Ecclesiæ reconciliaretur. XLIII. Schismaticorum furor. Mors Bonizonis epuscopi. Ea, uti videtur, occasione ita crevit schismaticorum in Catholicos odium, ut etiam aliquot Catholicorum episcopos interimere ausi fuerint. Horret animus in referenda Bonizonis Sutriensis crudeli morte, quem et cum propria urbe ejectum Placentini pro episcopo recepissent, schismatici, effossis oculis truncatisque pene omnibus membris, immaniter, uti refert Bertoldus, trucidarunt, quod 14 Julii contigisse discimus ex ejus epitaphio apud Ughellum tomo II Italiæ sacræ : simili fere supplicio affectus fuit a schismaticis Liprandus presbyter Mediolanensis, cui nasum et aures in contumeliam præciderunt. Porro Bonizonis aliquot opuscula recenset Lambecius tomo II Bibliothecæ Cæsareæ, nempe paradisum Augustinianum ex beati Augustini sententiis et verbis omnino contextum, quem sancto Joanni Gualberto nuncupavit; Librum decretalem, et Epitomen historiæ pontificum Romanorum, quam Martinus Polonus laudavit. Idem scripsit, librum De sacramentis ad Galterium Leonensis monasterii abbatem, quem in codice ms. Ambrosianæ bibliothecæ invenit Mabillonius : ad rem nostram magis spectat ejus liber. De gestis Urbani ibidem

« PoprzedniaDalej »