Obrazy na stronie
PDF
ePub

chorum S. Florentii, quam de ecclesiis Lauduni, Sanctæ Crucis videlicet et Sancti Nicolai, contra te et Ecclesiam tuam faciunt, quamque in præsentia nostra Turonis habitam diligenter pertractavimus, debito fine, Deo auctore, terminamus apostolica iterum auctoritate præcipientes quatenus nullam tibi vel Ecclesiæ molestiam ex his inferre præsumant, sed absque eorum inquietudine præfatas ecclesias, tu successoresque tui jure perpetuo possideatis.Si quæ sane ecclesiastica sæcularisve persona contra hanc nostræ constitutionis paginam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, quousque digna satisfactione resipiscat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen.

mini, qui nos ex parentum jure contingit, Clunia- A mata sunt, confirmamus. Querelam autem monacensi cœnobio contradentes, tam Vos quam successores vestros decreti præsentis auctoritate munimus. Ipsum enim locum, sicut et cætera Cluniacensis cœnobii membra, liberum perpetuo permanere decrevimus, ut quæcunque hodie juste, vel ex parentum nostrorum dono, vel ex aliorum fidelium oblatione possidet, sive in futurum possidebit, sive juste et canonice poterit adipisci, firma vobis semper et illibata permaneant, nec parochiæ ipsius episcopo, nec episcopi archidiaconis liceat, aut vobis aut capellanis vestris molestias aliquas vel injurias irrogare, nec aliquid prorsus exigere præter annuos solidos viginti, qui ex præcedentium episcoporum et patris mei consensu instituti sunt, Suessionensibus canonicis persolvendi. Alias tam vos quam capellani vestri quieti semper ac liberi, salvo episcopalis reverentiæ debito, permanebitis. Si quis autem, præcepti hujus tenore cognito, contraire præsumpserit, tanquam sedis apostolicæ contemptor Ecclesiæ judicio et Spiritus sancti gladio feriatur.

[blocks in formation]

B

[COCQUELINES, ampl. Collect., II, 87.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto C filio PETRO Trenorciensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Pia postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicæ portum confugiens, ejus tuitionem devo. tione debita requisivit, nos supplicationi tuæ clementer annuimus et Trenorciensis cœnobium, cui, Deo auctore, præsides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, sub tutelam apostolicæ sedis excepimus. Per præsentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quæcunque bona, quæcunque possessiones catholicorum imperatorum seu cæterorum principum largitione,episcoporum con- D cessione, seu cæterorum fidelium oblatione, ad idem cœnobium impræsentiarum pertinent, sive in futurum juste poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cœnobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel oblationes retinere, minuere, vel temerariis vexationibus inquietare, sed omnia integre conserventur, eorum pro quorum sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Cætera etiam quæ per reverendæ memoriæ Joannis papæ privilegium Trenorciensi monasterio confir

CLXXX.

Privilegium pro monasterio S. Vincentii Metensi. (Anno 1096.)

(Dom CALMET, Hist. de Lorraine, Preuves, p. 507.) URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LANZONI, abbati monasterii S. Vincentii, quod Meti situm est, ejusque successoribus regulariter instituendis in perpetuum.

Piæ postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitantes assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicæ portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuæ, tam pro beati Vincentii martyris devotione, quam etiam pro tuæ religionis reverentia clementer annuimus, et ejusdem martyris monasterium, cui, Deo auctore, præsides, præsentis decreti auctoritate munimus statuimus enim ut quæcumque dona, quascunque possessiones idem cœnobiun hodie juste possidet, sive in futurum concessiones pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus et illibata permaneant.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum cœnobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Metensis episcopi canonica reverentia. Obeunte te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia præponatur, nisi quem conventus communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam, elegerint. Præterea secundum venerabilium prædecessorum nostrorum Joannis et Benedicti statuta concedimus, ut si episco

pus Metti defuerit, liceat tibi tuisque successoribus, A seu mutatis clericis quos personas vocant; nos in festivis diebus, ad sedem episcopalem accedere, ibique cum dalmatica et sandaliis, missarum solemnia celebrare.

Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, aut ecclesiastica qualibet sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Turonis per manum Joannis, sacræ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardin., xii Kalend. April., indict. iv, anno Dominicæ Incarnat. 1096, pontificatus autem domni Urbani Il papæ anno IX.

CLXXXI.

Urbanus II confirmat abbatiæ S. Bertini ordini S. Benedicti Audomaropoli omnia altaria sua atque possessiones.

(Anno 1096.)

[MIREUS, Opp., diplom., III, 21.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei dilecto, filio LAMBERTO, abbati monasterii confessoris Christi Bertini ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Piæ postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat.

auctore Deo venalitatem omnem tam ex ministris quam ex rebus ecclesiasticis propellentes, hoc ulterius fieri auctoritate apostolica prohibemus.

Porro quæcunque altaria vel decimas ab annis triginta et supra sub hujusmodi redemptione monasterium vestrum possedisse cognoscitur, quiete deinceps et sine molestia qualibet vobis vestrisque successoribus possidenda firmamus; salvo utique episcoporum censu anno quem ex his hactenus habuerunt. Ecclesiam videlicet de Stenkerca in Taruanensi parochia, ecclesiam de Gueninga, ecclesiam de Brogurgh cum capellis suis, ecclesiam Sanctæ Margareta, Sancti Joannis, Sancti Martini, ecclesiam de Pitarnasse, de Longanessa, de Gisnes, de Poparingehem cum ipsa villa, de Arcas, de B Arbella, de Coiea, de Helein, de Gueserna, de Aquina, de Bofrichem, de Scasas, de Huncla, cum villis earum, ecclesiam de Turboteshem. In Novio mensi parochia ecclesiam de Calmunt; in Tormacensi ecclesiam de Rukeshem, de Hetlingehem, de Huminkehem, de Gueskercke. In Coloniensi parochia ecclesiam de Frekena, de Guildesdorp. In Belvacensi terram Huboisin dictam, cum omnibus pertinentiis earum, seu appendiciis earum.

Decernimus itaque ut nulli omnino hominum liceat vestrum cœnobium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omniC modis profutura ;salva canonica episcopi Morinen

Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicæ portum confugiens ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuæ clementer annuimus, et Beati Bertini confessoris monasterium, cui, Deo auctore, præsides, quod videlicet monasterium idem B. Bertini in honorem SS. apostolorum Petri et Pauli fundasse cognoscitur, et omnia ad ipsum D pertinentia sub tutela apostolicae sedis excipimus. Per præsentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quæcunque hodie vestrum cœnobium juste possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Quoniam vero quidam Simoniacæ pravitatis ramus in Galliarum partibus jam diutius adolevit, ut ecclesiæ quæ vulgari vocabulo apud vos altaria nuncupantur, monasteriis datæ sæpius ab episcopis sub palliata avaritia venundetur, mortuis nimirum

sis reverentia.

Obeunte te nunc ejus loci abbate vel, tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia proponatur, nisi quem fratres, communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Vos igitur, filii in Christo dilecti, Dei semper timorem et amorem in cordibus vestris habere satagite, ut quanto a sæcularibus tumultibus liberiores estis, tanto amplius placere Deo totius mentis et animæ virtutibus anheletis. Si qua sane in crastinum ecclesiastica sæcularisve persona hujus privilegii paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.

Datum Turonis per manum Joannis, S. Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, Ix Kal. Aprilis, indict,

Iv, anno Dominica Incarnationis 1096, pontificatus A Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis autem domini Urbani II papæ vii.

CLXXXII.

Privilegium Urbani II pro Marbacensi ecclesia.
(Anno 1096).

[Gall. Christ. nov., t. V, p. 474.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis in Marbacensi ecclesia canonicam vitam professis, eorumque successoribus in eadem religione permansuris in perpetuum.

B

Religiosis desideriis dignum est facilem præbere consensum, ut fidelis devotio celebrem sortiatur effectum. Proinde nos vestris per familiarem nostrum, vestrum autem præpositum Manegaldum precibus annuentes, tam vos quam vestra omnia sub tuitione apostolicæ sedis excipimus, et præsentis privilegii auctoritate munimus. Statuimus enim ut nemini inter vos professione exhibita proprium quid habere, nec sine præpositi aut sine communi congregationis licentia de claustris discedere liberum sit. Quod si discesserit et redire contempserit, ei ejusque successoribus facultas sit ejusmodi ubilibet a suis officiis interdicere, interdictum vero episcoporum vel abbatum sine ejus consensu nullus absolvat. Præterea per præsentis privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quæcunque hodie vestra ecclesia juste possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium jure atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli cmnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare,aut C ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad hæc adjicientes statuimus ut nullus vobis violentia vel astutia qualibet in præpositum constituatur, nisi quem fratres omnes communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem regulariter providerint eligendum; chrisma,oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes clericorum ab episcopo in cujus diœcesi estis, accipietis, siquidem gratiam atque communionem apostolicæ sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit

[ocr errors]

percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Turonis per manum Joannis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, ix Kal. April., indict, iv, anno Dominicæ Incarnationis 1096, pontificatus autem domni Urbani II papæ ix.

CLXXXIII.

Urbanus II monasterii Corbeiensis privilegia
confirmat.
(Anuo 1096.)

[MABILL., Annal. Bened. V, 372.]
CLXXXIV.

Gerardo, novo abbati monasterii S. Mauri Glannafoliensis « amplissimum privilegium concedit. »

(Anno 1096.)

[D. RUINART, Vita Urbani, p. 254.]
CLXXXV.

In concilio Turonensi controversiam inter canonicos S. Martini et monachos Cormeriacenses componit Urbanus, sententia secundum canonicos lata: qua statuit ut abbates Cormeriacenses baculum pastoralem de sepulcro S. Martini, communi decani et capituli jussu sumant.

(Anno 1096.)

[MANSI, Concil. XX, 926.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei.

Querelam de Cormaricensi cœnobio inter B. Martini canonicos et illius loci monachos diutius agitatam, qualiter in conspectu nostro, archiepiscoporum abbatumque judicio definita sit ad utrorumque quietem perpetuam, nostræ auctoritatis litteris præcipimus adnotandum. Lectis enim in conspectu publico B. Martini privilegiis, ipsius etiam cœnobii monumentis, patuit locum illum ex supradicta ecclesiæ stipendiis, canonicorum ipsorum studio fuisse ædificatum. Qui postea per Andegavensem comitem, advocatiæ seu defensionis occasione, ex canonicorum potestate sublatus est. Ex considentium igitur fratrum qui nobiscum Turonis ad ecclesiastica negotia finienda convenerant, deliberatione atque judicio, Cormaricensis abbas Guido, baculum non ordinate acceptum B. Martini canonicis reddidit. Qui mox super B. Martini tumulum positus est : postea tamen ex eodem tumulo eidem abbati, quia religiosa conversationis habebatur, restitutus est.

exhibere, alioquin liceat vobis catholicum quem D Perpetuo itaque decreto ratum esse præcepimus ne

malueritis adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere. Si qua sane ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat; cunctis autem eiden loco justa servantibus sit pax Domini nostri

deinceps in Cormaricensi cœnobio aliter eligatur quam in supradictæ ecclesiæ privilegio continetur, Electus autem supradicto tenore de B. Martini sepulcro baculum sumat: item defuncto abbate, semper ad eumdem locum baculus referatur, ut super illa sanctissima confessoris apostolici membra, communi decani et capituli jussu, signum illud pastoralis regiminis semper accipiatur : salvo Turonensis archiepiscopi jure, quod in abbatis ordinatione secundum communem Ecclesiæ consuetudinem exercendum est. Si quis sanctæ constitutioni huic obviam ire, et Cormaricense cœnobium ecclesiæ B. Martini

subtrahere tentaverit, apostolicæ indignationis gla- A itorum igitur gratiæ respondentes, et futurorum dio et sancti Spiritus judicio feriatur.

Signum Urbani papæ.

Signum Hugonis Lugdunensis archiepiscopi.
Signum Radulphi Turonensis archiepiscopi.
Signum Guidonis Viennensis archiepiscopi.
Signum Hildeberti Bituricensis archiepiscopi.
Signum Amati Burdegalensis archiepiscopi.
Signum Heuzonis cardinalis.

Signum Alberti cardinalis.

Signum Gregorii cardinalis.

Signum Ivonis Carnutensis episcopi.
Signum Goffredi Andegavensis episcopi.
Signum Hoelli Cenomanensis episcopi.
Signum Morvani Venetensis episcopi.
Signum Benedicti Nannet. episcopi.
Signum Guillelmi Arvernensis episcopi.
Signum Brunonis Signiensis episcopi.
Signum Marbodi Rhedonensis electi.
Signum monachorum Cormaricensium, Simonis
prioris, Bernerii.

Signum Burchardi præcentoris S. Martini.
Signum Fulcherii præpositi.
Signum Matthæi præpositi.
Signum Sichardi præpositi.
Signum Alexandri subdiaconi.

Datum Pictavis per manum Joannis, S. R. E. diaconi cardinalis, III Kalendas Aprilis, indictione Iv, anno Domini 1096, pontificatus Urbani papæ ix.

CLXXXVI.

Urbani II epistola ad canonicos S. Martini Turonensis. Contra Simoniacos.

(Anno 1096.)

[MANSI, Concil. XX, 658.]

URBANUS episcopus servus servorum Dei dilectis filiis ecclesiæ B. Martini canonicis tam præsentibus quam futuris in perpetuum.

spem longe meliorem gerentes, secundum prædecessorum nostrorum Romanæ Ecclesiæ pontificum privilegia, vos in spirituales filios apostolicae sedis assumpsimus, et eadem auctoritate statuimus nullum pontificum, nullum regum, nullum cujusque dignitatis aut ordinis, præter præpositos vestros, in vestra Ecclesia vel ejus pertinentiis potestatem aut dominium exercere, ut Romanæ Ecclesiæ præcepta servantes Romanæ Ecclesiæ libertate perpetua gaudeatis, salvo nimirum jura seu consuetudine quam hactenus erga vos Turonensis noscitur archiepiscopus habuisse.

Quæcunque igitur venerabilis illa B. Martini ecclesia legitimo jure vel pontificum collatione, vel B regum et principum liberalitate, vel fidelium oblatione possidet, seu in futurum præstante domino juste poterit et canonice adipisci, firma vobis semper et illibata permaneant. Nullus in villis, aut mansionibus, sive territoriis, sive ecclesiis, aut pagis ad vestram ecclesiam pertinentibus, invitis vobis judicia agere, ingenuos servosve sæculi potestate constringere, nec teloneum aut naulum præsumat exigere. Possessionum vero vestrarum decimæ seu novæ [none] in pauperum usus omnino proficiant. Episcopus autem in cujus diœcesi eædem possessiones sunt, ordinandorum clericorum tantum curam gerat, nihil de cætero gravaminis clericis inferat, nec ecclesiarum altaria, vel alia bona, per regum præcepta vobis antiquitus data, et pontificum Romanorum privilegiis confirmata, vel aliis dare, vel venalitate distrahere, vel modo quolibet alienare præsumat.

C

Bonorum omnium largitori Deo gratias agimus, qui devotionem nostram ad B. Martini tumulum visitandum sua miseratione perduxit. Quia vero in ejusdem beati confessoris ecclesia consuetudo pravitatis ejusmodi inoleverat ut honores seu præbendæ omnes pretio acquirerentur, nos locum sanctum emundare ab hac peste exsecrabili cupientes, religiosos viros ad præmonitionem nostram decrevimus præmittendos. Quibus estis fideliter, Domino inspi- D rante, polliciti et præceptis nostris omnimodis obedire, et Simoniacæ pravitatis inquinamenta deserere. Quod et præsentibus nobis per Dei gratiam perfecistis, in nostra tanquam B. Petri manu firmantes, nihil vos ulterius honorum, nihil præbendarum vendituros aut empturos, nec ut vendantur aut emantur aliquando consensuros. Adjicientes etiam nullum deinceps in canonicorum numerum admittendum, nisi eamdem sponsionem jurejurando firmaverit. Quæ videlicet universa nos sanctorum apostolorum auctoritate firmavimus, et violatores omnes anathematis mucrone confodimus. Et præter

PATROL. CLI.

Quidquid præterea libertatis, quidquid immunitatis, vel prædecessores nostri Romani pontifices, vel Turonenses archiepiscopi, vel Gallicanarum ecclesiarum apud Tussiacum in Tullensi parochia generalis synodus congregata pro beati apostolici confessoris Martini reverentia vestræ ecclesiæ vestrisque prædecessoribus contulerunt, nos præsentis decreti pagina confirmamus. Et quia in quibusdam vestræ Ecclesiæ privilegiis proprium vobis habere, episcopum concessum est, nos ejus vice Romano vos sancimus specialiter adhærere pontifici, et graviores vestri causas ex ejus pendere judicio. Si quis sane in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex aut ecclesiastica quælibet sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque ie extremo examine districtæ ultioni subjaceat; cunctis autem eidem Ecclesiæ justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis

18

459

[blocks in formation]

[LAUNOI Opp., tom. III, part. 11, pag. 59.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis per Gallias constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

[ocr errors]
[ocr errors]

Beatum confessorem Martinum quanta per universam Christianarum gentium latitudinem gloria Christus extulerit barbararum quoque nationum feritas attestatur, et tam Græcæ quam Latinæ linguæ veneratio unanimis asseverat; inter quas beatus idem confessor, secundum sancti doctoris Ambrosii prædicationem, apostoli vicarius æstimatur. Vere enim apud Galliarum populos apostoli vicem obtihere promeruit, cujus potissimum doctrina et virtutibus ad fidem conversi sunt, cujus post sanctos martyres meritis a Domino proteguntur. Unde et venerabiles apostolicæ sedis pontifices ecclesiam, in qua ejus sanctissimum corpus, disponente Domino, requiescit, ampliori benevolentia protegere et insi- C gnioribus curaverunt privilegiis communire; et nos eodem spiritu erga sanctissimi viri devotionem flagrantes, cum in Gallias pro ecclesiasticis negotiis transissemus, ejus venerabilem tumulum visitare, etiam fragilitatem nostram ejus quasi præsentius meritis commendare curavimus. Ipso autem propitiante, cum illud suum egregium domicilium a Simoniaca pestis sordibus emundare summo desiderio optaremus, congregationis ipsius fratres obedientes invenimus. Universis itaque confratribus nostris notum fore volumus quia nos eos, secundum antiqua Romanorum pontificum privilegia, in speciales apostolicæ sedis assumpsimus; etiam tanquam Romanæ Ecclesiæ decreta servantes, Romana tueri protectio

CLXXXVII.

460

Urbani II epistola ad Richerium Senonensem et cæDe rege excommuteros Francorum episcopos.

nicato non absolvendo.

(Anno 1096.)

[MANSI, Concil. XX, 665.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri RICHERIO Senonensi, et cæteris Francorum episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.

Auditum est apud nos quosdam confratres nostros in tantam audaciam prorupisse, ut asserant se nequaquam a regis societate abstenturos; imo etiam regem ipsum ab excommunicationis vinculo soluturos, quanquam feminam illam, pro qua per nos excommunicatus fuerat, non dereliquit: sed qui hoc loquuntur aut profecto Scripturas nesciunt, aut per

tinaciter excedere nequaquam pertimescunt. Sanctorum quippe canonum sanxit auctoritas, et ea passim Ecclesiæ consuetudo servat, ut a quolibet juste excommunicatum episcopo alius absolvere non præsumat. Ipsa etiam suffraganeorum ligamenta metropolitani, qui videlicet eorum majores sunt, sanctorum Patrum institutionibus prohibentur absolvere. Quod si a quibuscunque id servatur episcopis, videant venerabiles fratres nostri quemadmodum apostolicæ sedis valeant acta dissolvere, cum profecto luce jam clarius constet apostolicæ sedis pontifici non solum episcopos et primates, sed ipsos etiam patriarchas, divina institutione subjectos,cum noverint ab omnibus ad ipsum, ab ipso autem ad neminem appellandum, cum sciant ei soli fas esse de omni Ecclesia judicandi, ipsum vero nullorum subjacere judicio. Nec eos illud credimus ignorare quod sola, nulla synodo præcedente, sedes apostolica valeat suo statui restituere quos synodus inique damnaverit, ipsius vero nemini liceat retrahere judicia. Certe cum de leprarum, id est de criminum varietatibus ad Moysen Dominus loqueretur: Considerabit, inquit, leprosum sacerdos, et immundum judicabit (Levit. XIII), ac deinde subjungit: Et clausus tenebitur ad arbitrium sacerdotis (ibid.). Videtis ergo quia ad illius sacerdotis arbitrium clausus teneri præcipitur, cujus arbitrio judicatus est immundus. Quomodo itaque ad aperiendum manum porrigent, ad quem claudendum os aperire non ausi sunt. Cum quatriduanum Lazarum Dominus suscitasset, non

ne decrevimus. Ea propter vestram charitatem lit- D legitur ad absolvendum eum circumstantium aliteris præsentibus deprecamur, ut omnia quæ eorum sunt per dioceses vestras tueamini, nec eis aut per vos, aut per personas aliquas, injurias inferri vel molestias patiamini. Qui enim pro beati confessoris Christi Martini devotione, et apostolicæ sedis reverentia adjutor eis et protector exstiterit, apostolica sedis gratiam promerebitur; qui vero ipsos, aut quæ eorum sunt, impugnare præsumpserit, indignationis apostolicæ gladio feriatur.

Data Pictavii, ш Kalendas Aprilis per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalis diaconi, ndict. iv, anno Domini 1096,

quis se injecisse, dum ipsius Salvatoris præcepto jam viventem, jam stantem, discipuli absolverunt, ut profecto secuturis daretur exemplum, quia etiam pœnitens quis solvendus non est, nisi per illius arbitrium, cujus voce vel gemitu a sepulcro criminosus educitur. Sed neque illud venerabilibus fratribus arbitramur ignotum, quia Deus superbis resistit, prope est autem obtritis corde. Super quem enim respiciam, ait Dominus, nisi super humilem et quietum et trementem verba mea (Isa. LXVI). Viderint ergo quo pacto peccatorem conentur absolvere, præter illius vel præsentiam, vel præceptum, cujus est

« PoprzedniaDalej »