Obrazy na stronie
PDF
ePub

bata ut permaneant.

congrua emendaverit, noverit se omnipotentis Dei A adipisci, firmamus tibi tuisque successoribus, illiet sanctorum apostolorum indignatione graviter puniendum, et sedis apostolicæ quam contempsit, anathemate confodiendum. Conservantibus autem hæc pax a Deo et misericordia præsentibus et futuris sæculis conservetur. Amen, amen.

Datum Anagniæ vii Idus Martii, indict. xiv, per manus Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, anno Dominicæ incarnationis 1091,pontificatus vero domni Urbani II papæ quarto.

LX.

Urbanus II monasterium S. Sophiæ Beneventaunm tuendum suscipit et ejus possessiones juraque confirmat.

(Anno 1092.)

[MANSI, Concil. XX, 699.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei,dilecto in Christo filio MADELMO, abbati venerabilis monasterii S.Sophiæ intra Beneventum sibi,suisque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

B

C

Potestatem ligandi atque solvendi in cœlis et in terra,sancto Petro apostolo suisque successoribus, auctore Domino, principaliter traditam illis Ecclesia verbis agnoscit, cujus iterum est Dominus locutus [f.quibus eum est Dominus allocutus]: Quæcunque ligaveris in terra, erant ligata et in cælis; et quæcunque solveris super terram, erunt soluta et in cœlis (Matth. xvi). Ipsi quoque et proprie firmitas, et plene fidei confirmatio, eodem Domino auctore, præstatur, cum ad eum dicitur: Rogavi pro te ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XII). Oportet ergo nos, qui, licet indigni, Petri residere videmur in loco, prava corrigere, recta firmare, et in omni Ecclesia ad æterni arbitrium judicis sic disponenda disponere, ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat,et oculi nostri videant æquitatem.Tuis igitur, fili Madelme, justis petitionibus annuentes, Beata Sophiæ cœnobium, cui, Domino auctore, præsidere cognosceris, sub tutela et jurisdictione sedis apostolicæ, sicut hactenus mansit, perpetuo permanere præsentis paginæ auctoritate sancimus ut soli Romanæ Ecclesiæ subditum, ab omnium ecclesiarum seu personarum jugo liberum habeatur; cuncta etiam quæ prædecessoribus tuis, vel tibi, ad ejusdem monasterii immunitatem vel possessionem, nostrorum prædecessorum sunt privilegiis attributa, nos D quoque tibi ac successoribus tuis regulariter promovendis præsenti privilegio contribuimus. Cellas præterea, vel ecclesias, vel villas, quæ aut industria prædicto videntur cœnobio juste ac rationabiliter acquisita, possidendas in perpetuum confirmamus, id est, ecclesiam, etc.

(Enumerat cœnobii possessiones.)

Per præsentem igitur nostri privilegii paginam apostolica auctoritate constituimus ut quæcunquehodie idem cœnobium juste possidet,quæque in crastinum concessione pontificum,liberalitate principum, aut oblatione fidelium,juste atque canonice poterit

Decrevimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cœnobium temere perturbare,aut ei subditas possessiones auferre, vel ablata retinere, vel minuere, vel temerariis vexationibus molestare, aut etiam fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum quorum substantia ac gubernatione con'cessa sunt, usibus omni modo profutura. Obeunte autem nunc abbate, vel quolibet successorum,nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia. præponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilio saniori elegerint; electus a Romano pontifice consecretur; chrisma, oleum sanctum,consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationem monachorum qui ad sacros sunt jam nunc ordines promovendi, ab episcopis in quorum diœcesibus estis, accipietis; siquidem gratiam et communionem apostolicæ sedis habuerint,et si gratis ea et sine pravitate impenderint. Si quid autem horum obstiterit, liceat vobis a quocunque volueritis catholico episcopo, quæ prædicta sunt sacramenta percipere. Tibi vero, quem propensiore charitate amplectimur,ex apostolica sedis peculiari benignitate id muneris personaliter indulgemus,ut per annum quinquies, id est, in die sanctæ Resurrectionis, et Pentecostes, et Natalis Domini nostri Salvatorisque Jesu Christi, solemnitatisque duodecim sanctorum fratrum, necnon et sancti martyris Mercurii,ad missarum tantum solemnia, chirothecis atque etiam campagis utaris. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut dux, rex. princeps, aut comes, aut vicecomes, judex, aut persona quælibet,magna aut parva,potens aut etiam impotens, juris nostri privilegii paginam sciens, contra eam venire temere aut primaria mente tentaverit, secundo tertiove commonitus atque adhortatus, si non satisfactione congrua emendaverit, eumdem honoris sui et officii periculo subjacere, necnon et submovere decrevimus, et a Christi atque Ecclesiæ corpore auctoritate apostolicæ potestatis segregamus: conservantibus autem ea, pax a Domino et misericordia præsentibus et futuris sæculis conservetur. Amen. Bene valete.

Datum Anagniæ per manus Joannis, S. R. sedis diaconi, prid. Id. Mart., indict. xv, anno pontificatus domini maximi Urbani II papæ quinto,incarnationis autem Domini nostri Patrisque æterni Jesu Christi anno 1092.

LXI.

Urbani II papæ privilegium pro menasterio Reinhardsbornensi.

(Anno 1092.)

[Thuringia sacra, Francofurti, 1737, fol., p. 61.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, GISILBERTO dilecto in Christo fratri, abbati venerabilis monasterii Sanctæ Dei genitricis et Virginis Mariæ Sanctique Joannis evangelistæ, quod in loco situm.

XLII.

Urbanus II monachorum Silvaniacensium possessiones confirmat,«licet, inquit, congregatio vestra et locus adhuc nobis incognitus sit. »

(Anno 1092.)

[MABILL., Annal. Bened. V, 297]

Dilectis filiis in loco qui Silvaniacum dicitur, ad omnipotentis Dei servitium et monastica disciplinæ militiam congregatis, salutem et apostolicam benedictionem.

Duo ad nos ex vestris fratribus venientes, apostolicæ sedis suppliciter expetivere suffragium ut videlicet loco vestro apostolicæ tuitionis privilegium mererentur. Nos, licet congregatio vestra et locus adhuc nobis incognitus sit, quia tamen magnis ad nos laboribus pervenerunt, pro solita apostolicæ sedis misericordia petitioni eorum et vestræ omnino deesse noluimus. Per præsentis igitur decreti paginam concedimus et confirmamus quidquid vobis et loco vestro usque in hanc horam juste et rationabiliter concessum est,et quidquid in futurum juste et legaliter concedetur. Quin etiam, ut, annuente Domino, monasticæ religionis vigor, qui illic jam triennio inolevit, et promoveatur et crescat, vicinos et longe positos adhortamur ut locum ipsum ad salutem animarum suarum, bonorum suorum collationibus honorare, ditare et exaltare procurent, etc.

est qui Reginherisbrunnum dicitur, ejusque succes- A soribus regulariter substituendis, in perpetuum. Justis votis assensum præbere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni justitiæ custodes atque præcones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi, Domino disponente, videmur existere. Tuis igitur, fili in Christo venerabilis atque charissime, justis petitionibus annuentes, monasterium Reginherisbrunnum cui, Deo auctore, præsides, ad honorem sanctæ Dei genitricis et Virginis Mariæ sanctique Joannis evangelistæ, quorum nomini dedicatum est, sub tutela apostolica sedis specialiter confovendum protegendumque suscepimus;quod nimirum monasterium Ludovicus comes infra silvam quæ vocatur Luiba, propriis sumptibus ædificans et propriarum possessionum collatione ditans, pro animæ suæ ac parentum suorum salute beatis apostolis Petro et Paulo noscitur obtulisse, ac in Romani pontificis defensionem jure perpetuo delegasse.Ejus ergo votum assertionis nostræ favore firmantes, pro hujus nostri privilegii pagina apostolica auctoritate statuimus ut quidquid idem religiosus comes in mancipiis, in campis, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus,in molendinis ac in mansis circa silvam Luibæ prædictam præfato cœnobio contulit,quidquid præterea hodie juste possidet,sive in crastinum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus ac illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cœnobium temere perturbare, aut ei subditas C possessiones auferre vel ablata retinere,minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salvo episcoporum jure canonico, sane prodictum comitem vestri cœnobii advocatum, sicut a vobis est electus, permanere, quandiu vixerit,ejusque postero, si idonei fuerint, statuentes de cætero sancimus ut nullus unquam vestri monasterii advo catus esse præsumat, nisi quem fratres communi consensu providerint eligendum;ad indicium autem perceptæ hujus a Romana Ecclesia libertatis, secundum jam dicti comitis constitutionem, per annos singulos, duos monetæ vestræ solidos Lateranensi palatio persolvetis: si quis autem in crastinum ar- D imminere.Ipse enim per prophetam Dominus ait :

chiepiscopus aut episcopus,imperator aut rex princeps aut dux, comes aut vicecomes, judex aut persona quælibet, potens aut impotens, sciens contra eam tentaverit, secundo tertiove commonitus,si non satisfactione congrua emendaverit,eum honoris sui et officii periculo subjacere decernimus,et a Christi atque Ecclesiæ corpore auctoritate potestatis aposolicæ segregamus; conservantibus autem pax a Deo misericordia præsentibus, et futuris sæculis

onservetur. Amen.

Data Anagniæ per manus Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, x Kal. April.,indict. V, anno Dominicæ Incarnationis 1092.

Datum per manum Joannis diaconi cardinalis 11
Idus Aprilis, indictione xv. Anagniæ.
LXIII.

Urbanus II Ecclesiæ Pisanæ,ob civium erga Romanam
Ecclesiam merita, episcopatus Corsicanos subjicit,
petente Mathilda comitissa.

(Anno 1091.)

[UGHELLI, Italia sacra, III, 369.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectɔ in Christo fratri DAIBERTO, Pisanorum episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Cum universis sanctæ Ecclesiæ filiis,ex apostolicæ sedis auctoritate, ob benevolentiam debitores nos existamus, illis tamen locis atque personis quæ specialius ac familiarius Romanæ adhærent Ecclesiæ,quæque ampliorem ejus gratiam obedientia gratiori, officiis frequentioribus et auxiliis amplioribuspromerentur, propensiori nos convenit charitatis studio

«Honorificantes me honorificabo; discipulis quoque suis angustiarum, quas pro eo pertulerant, retributionem promittens dixit : « Vos estis,qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono vobis,sicut disposuit Pater meus regnum.»> Quia igitur in tanta tamque diuturna schismaticorum tempestate. Pisanorum gloriosa civitas, multis jamdudumlaboribus et obsequiis sanctam Romanam et apostolicam Ecclesiam sibi fecit obnoxiam, tua quoque fraternitas divino charitatis ardore succensa ob ejusdem S.R.E.libertatem non solum impendit, sed et ipsa super impendi parata est, et nostris laboribus cooperata, multis que modis tribulationum

particeps effecta, cooperante Domino, beneficiorum A Commemoratione Omnium Sanctorum, Consecra

tione basilicæ et suffraganeorum episcoporum, ac clericorum,et annuo natalitii tui die, in solemnitate etiam beati murtyris atque pontificis Sixti, cujus indumenti honor efficaci actuum vivacitate servandusest. Ejus ergo te volumus per omnia genium vindicare. Hujus enim indumenti honor, humilitas atque justitia est. Tota igitur mente fraternitas tua se exhibere festinet in prosperis humilem,et in adversis, si quando eveniunt, cum justitia erectum, amicum bonis, perversis contrarium;nullius unquam faciem pro veritate loquentem premens (sic, ut infra insistens, etc.), misericordiæ operibus juxta virtutem substantiæ insistens, et tamen insistere etiam supra virtutem cupiens,infirmis compatiens, benevolentibus congaudens,de alienis gaudiis,tanquam de proB priis exsultans,in corrigendis vitiis sæviens,in fruendis virtutibus auditorum animum demulcens, in iracundia animi sine ira terrens. Hoc est, frater charissime, pallii accepti dignitas, quam si sollicite servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus. habebis.

meritis respondere curamus, ut, sicut nos præteritorum memores sumus,ita et ipsi tantæ gratiæ favore donati futuris temporibus S. R. E. fideliores ac devotiores existant, et benigniori matri semper auxiliando, adjuvando, obsequendo respondeant. Divinæ siquidem majestatis dispositio Pisanæ urbis gloriam nostris temporibus, et Saracenorum triumphis illustrare, et sæcularium rerum provectibus promovere, ut præ comprovincialibus exaltare dignata est. Eapropter et nos divinæ pietatis prosecutores et cooperatores, eam in spiritualibus quoque glorificare decrevimus,sicut prædecessores nostros multis civitatibus olim fecisse scriptorum ecclesiasticorum testimoniis comprobatur.Consilio itaque confratrum nostrorum episcoporum, presbyterorum ac diaconorum cardinalium, aliorumque nostrorum fidelium assensu, imo precibus incitati, charissimæ quoque beati Petri filiæ Mathildis comitissæ, quæ se extremis quibusque pro causa apostolicae sedis exposuit obnixis postulationibus inclinati, ad honorem sanctissimæ dominæ nostræ Dei genitricis Mariæ, sanctorumque Petri et Pauli apostolorum principum Corsicanæ insulæ episcopatus regendos, ac disponendos sanctæ Pisanæ Ecclesiæ, cui, auctore Deo, charissime frater Daiberte, præsides, præsentis decreti auctoritate committimus atque subjicimus, teque, frater venerabilis, in archiepiscopum ejusdem insulæ promovemus, idem juris et idem honoris tuis quoque successoribus perpetuo indulgentes, qui cleri ac populi electione legitima per Romani pontificis manus intraverint, quemadmodum Landulphum, Gerardum,et teipsum ordinatos esse cognoscitur. Corsicanaetenim insula, tam prolixitate spatiorum quam negligentia pastorum,tam insolentia dominorum quam nostrorum dissuetudine legatorum, multis intervenientibus impedimentis, ab apostolicæ sedis obedientia ac devotione deferbuit, et dissolutioni ac dissipationi dedita, ecclesiastici ordinis pene deservit disciplinam,quam profectio tua tuorumque successorum vigilantia, quia es illis vicinior, et sedis apostolicæ familiarior es,in justitiæ regulam, et Christianitatis vigorem, annuente Domino, reformari optamus atque præcipimus. Unde, frater in Christo charissime, vestræ jurisdictioni, dispositioni, procurationique committimus ecclesiarum illarum bona secundum Deum regenda, defendenda,et quæ male destructa, D et illiciteus urpata reperieritis,in usus ecclesiasticos restituenda, ut auctore Deo, illic ecclesiasticæ religionis disciplina referveat. Palleum igitur fraternitati tuæ, plenitudinem videlicet pontificalis officii ex apostolicæ sedis liberalitate concedimus, quo jure. ecclesiastico tantum ad missarum celebranda solemnia tibi,ac successoribus tuis uti licebit,iis tantum qui subscripti sunt diebus solemnibus,id est Nativitate Domini, Epiphaniæ, Hypapanton, Cœnæ Domini, Pascha, Ascensionis, Pentecoste,tribus solemnitatibus sanctæ Dei genitricis ac virginis Mariæ, Natalitiis S. Joannis Baptistæ ac SS. apostolorum,

Datum Anagniæ per manum Joannis S.R. E. diaconi cardinalis, x Kal. Maii, indict. xv, anno Dominicæ incarnationis 1092, pontificatus vero D.Urbani papæ II, anno v.

LXIV.

Urbani II epistola ad B[erengarium] Tarraconensem archiepiscopum. Monet ne in erigenda ecclesia Tarraconensi negligenter agat, utque primati, archiepiscopo Toletano, nunc suo in Hispania universa et in Narbonensi provincia constituto vicario,obediat. (Anno 1092.)

[MANSI, Concil. XX, 632.]

Novit dilectio tua, frater in Christo venerabilis, quo tenore,qua conditione pallium tibi privilegiumque concesserimus: quomodo nobis et tu fide tua, et comprovinciales primates per scriptum promiseritis vos in restitutionem Tarraconensis ecclesiæ omnimodis instituros; nunc autem frequenti fama audimus vestram illam industriam, vestrum studium jam cessare, et Tarraconensem restitutionem jam pene deficere. Te igitur litteris præsentibus adinonemus ut hujus boni operis perfectionis sedulus operator existas.Memineris tamen ita te archiepiscopum institutum, ut tam tu quam universi provinciæ Tarraconensis episcopi Toletano tanquam primati debeatis esse subjecti. Sic enim a vobis in Toletanæ Ecclesiæ privilegio constitutum est,quod nos omnino ratum volumus permanere. Nunc autem multo amplius, quia ei nostræ sollicitudinis vices in Hispania universa et in Narbonensi provincia ministrandas injunximus.

Datum vui Kalendas Maii.

LXV.

Urbanus II Guarino, monasterii S. Laurentii Aversani
abbati, mitræ et annuli usum concedit.
(Anno 1092.)

[MABILL., Annal Bened., V, 292.)

Anagniæ versabatur nonis Maii Urbanus papa hoc

tium jugo liberum usque ad tempora nostra permansit.Nostris autem diebus Alphanus, Salernitana Ecclesiæ archiepiscopus, confrater noster, ad ejusdem loci subjectionem modis cœpit omnibus anhelare. Nobis itaque disponentibus basilicam ipsius loci dedicare, ille suæ Ecclesiæ minui jura clamitabat, cui nos ex abundanti satisfactionem juris obtulimus: ille autem,cum ad postulatum et acceptatum actionis terminum pervenisset, actionem aggredi refutavit.

anno quo tempore apostolicæ protectionis gratiam A confirmavit, sic præstante Deo ab omnium vivenimpertiit Guarino abbati monasterii Sancti Laurentii martyris,quod juxta urbem Aversanam situm,juris beati Petri esse dicitur, et iisdem temporibus de parvo ad magnum excrevisse. Ad hoc vero privilegium indulgendum ideo se inductum ait pontifex, quod illius monasterii fratres Romanæ Ecclesiæ tribulationibus et angustiis fideliter communicaverant. Inter alias ejus loci prærogativas, Guarino abbati ejus. successoribus concedit usum mitræ ubilibet in celebrationibus divinorum; annuli vero tantum in celebratione missarum præcipuarum festivitatum, et consessu conciliorum.

[blocks in formation]

C

Cum universis sanctæ Ecclesiæ partibus pro sedis apostolicæ auctoritate ac benevolentia debitores existamus, illis tamen locis atque personis qui specialius ac familiarius Romanæ adhæserint Ecclesiæ, quique amplioris religionis gratia eminere noscuntur, propensiori nos inducunt charitatis studio imminere. Apostolicæ ergo memoriæ prædecessoris nostri Gregorii septimi institutis tenacius adhærentes, Cavense cœnobium, cui summa religio viget, quod ipse singulariter dilexit, et suæ institutionis privilegio communivit,nos quoque hujus nostri privilegii pagina communimus, et ab omni tam sæcularis quam ecclesiasticæ personæ jugo liberum esse omnino decernimus. Idem namque apostolicus pontifex, dum in Romana sancta Ecclesia archidiaconatus adhuc officio fangeretur, prædictum locum a Gisulpho,Salernitano tunc principe, in cujus manu fuerat, postulavit. Cellas quoque plurimas,quas usque ad id temporis spatium idem princeps in manu propria detinuerat,ab ipso acquirens, eidem sancto loco contulit absolute cum omnibus habitantibus et habitaturis,tam in Cilenti monte ejusque pertinentiis, quam in locis Pasciano, Metelliano, castro San- D cti Adjutoris,et pertinentiarum eorumdem locorum, cum juribus, angariis, parangariis, pensionibus solutis, tam ratione terrarum quam pro quolibet foculari ipsorum locorum,sicut nos ipsi in registro ipsius principis enucleatius vidimus contineri.Quam donationem nos auctoritate apostolica ex certa scientia confirmamus. Præterea Cluniacum locum illum famosum dirigens,inde te ut abbatem prædicto monasterio præponeret ascivit, quem deinceps cum universis subjectis sive locis, sive personis, singulariter dilexit, fovit atque tuitus est; mox pontifex factus,eorum libertatem decreti sui pagina

Sic nos præsentibus fratribus nostris reverendissimis episcopis Ubaldo Sabinensi, Oddone Albanensi, Berardo Prænestino,Joanne Tusculanensi, Brunone Signino, Rangerio Regitano, Gerardo Trojano, Joanne Rippolano, et cardinalibus Ecclesiæ nostræ Hermanno presbytero ex titulo Quatuor Coronatorum, Gregorio presbytero tituli Sancti Vitalis, Benedicto presbytero Sanctæ Susannæ, Gregorio ex diaconia Sanctæ Mariæ in via Lata, Joanne ex diaconia in Sancto Adriano,Jacobo ex diaconia Sancti Eustachii, et Tencrone ex diaconia Sancti Georgii ad Velum aureum,diaconibus, astante etiam dilectissimo filio nostro duce Rogerio cum innumera clericorum et laicorum turba, præstante Domino nostro Jesu Christo, cujus vicem, licet immeriti, gerimus in terris, ad honorem summæ et individuæ Trinitatis manibus nostris propriis in eodem loco, qui Metelliana Cava vulgariter nuncupatur, basilicam dedicavimus die Nonarum Septembrium, indulgentes eidem monasterio contemplatione cujusdam prærogativæ specialis charitatis, quam experti fuimus in eodem cœ

nobio, imo potius perfectam religionis observantiam, dum adhuc essemus in minoribus ordinibus constituti.

Ut quicunque in statu pœnitentiæ, Domino opitulante, fuerit positus, et ad dictum locum accedens, fuerit ibi uno die ante ipsius basilica consecrationem, et per totum diem sequentem,nec non in die Jovis sancti, atque per totam diem Veneris sancti sequentem, de omnibus peccatis, de quibus vere contritus fuerit et confessus, illam indulgentiam et veniam a Domino consequatur, quam mereretur in eundo et redeundo ad sanctum Jacobum Compostellanum, reliquis vero temporibus et diebus singulis causa devotionis illuc accedentes quatuor annorum et totidem quadragenarum indulgentiam suorum peccatorum obtineant de sedis apostolicæ gratia speciali.Qui vero ad capellam tuam sitam in eodem monasterio, ac eodem die consecratam per venerabilem fratrem nostrum prædictum Brunonem episcopum Signinum, in diebus et festivitatibus supradictis venerit,septem annos et totidem quadragenas de indulgentia pro suis peccatis confessis a domino consequatur.Accedentes similiter ad ecclesiam constructam in casali eidem monasterio adjacenti et eminenti, dedicatam ipso die per jam dictum venerabilem fratrem nostrum Rangerium episcopum Regitanum, in diebus festis prædictis, nec non et in

tante.

omnibus festivitatibus Virginis gloriosa, ad cujus A jure communi super hoc edito in aliquo non obsvocabulum constructa est ecclesia memorata, septem annos et quadragenas totidem de indulgentia a Domino promereantur.

Concedentes et edicto perpetuo confirmantes, ut tam tu quam successores tui per terras tui monasterii habitas et habendas libere possis ecclesias construere, cum cruce signare, aliaque pontificalia et spiritualia exercere, sacrorum ordinum collationis, basilicarum et altarium consecrationis, ac chrismatis confectionis, tibi tuisque successoribus duntaxat abdicta penitus potestate. Decernentes ut tam ipsius coenobii caput, quam ecclesiæ quas nunc habet, sive plebanæ fuerint, vel rurales, in civitate et diœcesi tantummodo Salernitana situatæ, ab omni jure et jurisdictione episcopali sint exem- B ptæ, de plenitudine potestatis et gratia speciali;ita ut nullo jure seu foro contentioso tu vel tui successores fratres ipsius monasterii seu clerici sæculares, in prædicta civitate et diœcesi per Salernitanum præsulem ac capitulum aliquatenus constringantur, quinimo ecclesiæ cum omnibus suis juribus et pertinentiis pleno jure ipsi monasterio sint subditæ. Si vero aliquos de tuis monachis, seu clericos sæculares, in ecclesiis civitatis prædictæ et diœcesi commorantes ad sacros elegeris ordines promoveri, liceat tibi tuisque successoribus quemcunque malueris episcopum convocare, dummodo catholicus fuerit, sed in aliis diœcesibus requisito duntaxat primitus diocesano: de quibus ecclesiis sitis in jam dicta civitate et diœcesi nihil diœcesanus exigere præsumat, imo potius tam monachi, si clerici defuerint, quam ipsi clerici, absque quorum libet contradictione totum officium sacerdotale, quod animarum cura exigit et requirit, exerceant.

De his autem quæ a catholicis Christianis eidem monasterio tam inter vivos quam in ultima voluntate donata fuerint vel legata a quocunque, vel ubicunque,nulli episcoporum diocesanorum licitum sit, quartam vel tertiam partem in ipsis legatis seu donatis, tam in stabilibus quam in mobilibus, exigere prætextu consuetudinis cujuscumque. Et si processu temporis per quoscunque contra tenorem hujusmodi nostræ concessionis fuerit per aliquos attentatum, illud ex nunc decernimus juribus vacuatum, præscriptione in hoc longi temporis non currente. Si quis vero ad eumdem locum vel ejus ecclesias sibi sepulturam elegerit, licitum sit tibi tuisque successoribus et fratribus in ecclesiis ipsius cœnobii commorantibus ipsum ia suo cœmeterio sepelire absque cujuslibet contradictione,dummodo Christianus et catholicus habeatur. Statuimus insuper perpetuo valiturum,ut quoties inter vassallos ejusdem monasterii orta fuerit quæstio,quod ipsum quamvis contingat cœnobium, liceat tibi tuisque successoribus et partibus forte patribus] ipsius querelas hujusmodi decidere, justitia mediante,

C

[ocr errors]

Insuper memoratus cxcellentissimus dux, visa hujusmodi dedicationis solemnitate, compunctus,ut credimus, divino Spiritu, nobis et nostro apostolatui attentius supplicavit,ut donationem et confirmationem, quam ipse eidem monasterio facere ob reverentiam sancta et individuæ Trinitatis; et suorum peccatorum remedium, intendebat,dignaremur auctoritate apostolica confirmare, nostroque mandaremus inseri privilegio diligenter. Nos igitur suis in hac parte precibus justissimis inclinati, in favorem ipsius loci,quem speciali prosequimur dilectione pariter et devotione, concessiones et donationes ipsas in nostro præsenti privilegio inseri fecimus ad cautelam.

Privilegium Rogerii ducis monasterio Cavensi. Concessit siquidem prædictus dux eidem monasterio in perpetuum, ut patres dicti monasterii absque qualibet contrarictate hæredum et successorum suorum possint exigere et recipere integram decimam, partem piscium qui capti fuerint in mari a vallone qui de Gallocauda [Gallocauta] dicitur, usque ad fluvium de Cætra [Cætera], qui est de territorio ipsius monasterii per quinque millia passuum intra mare. Prædictum vero monasterium mercimonia sua absque omni datione, solutione, seu exitura,libere vendat, nedum in suis littoribus vel portubus, imo per totum suum ducatum tam ipsum cœnobium quam ementes ejus mercimonia Indulsit etiam quod omnes homines quos dictum liberos constituit perpetuo a qualibet præparatione. cœnobium habet et habebit in prædictis locis, Metelliano, Pasciano, villula adjacenti, castro sancti Adjutoris in Cilenti monte, et pertinentiis eorumdem locorum, tam clerici quam laici semper sint liberi ab omni exactione pecuniæ, vel rerum quarumlibet aliarum,quas pro aliqua opportunitate vel causa ipse, sui hæredes vel [ci] successores aliquando duxerunt a suis hominibus faciendas, et ut de ipsis hominibus liberam curam [curiam] et forisfacturas omnes sine ullo suo bajulo vel ministro habcatis, et in curia ipsius monasterii per ejus summosam veniant ad justitiam faciendam et a judicibus quos eis statueritis debeant rationabiliter judicari,quos et notarios publicos statuendi liberam vobis tribuit facultatem, tam in causis civilibus, quam in criminalibus omnibus prætermissis causis, de quibus condemnati legitime debeant mori, de aliis autem criminalibus omnibus, de quibus pœnam aliam absque morte subire debeant, quidquid volueritis faciatis. Similiter et de duellis, si ex ipsis causis intervenerint. Appellationes vero si fuerint vestris hominibus opportunæ, ad vestram curiam appelletur quoniam quidquid in prædictis hominibus locorum ipsorum,et in tenimento in quo morantur, posset ipse dux et ejus successores erigere, et statuere, et ordinare, statuendi et erigendi vobis perpetuo tribuit potestatem. Concessit etiam vobis in

« PoprzedniaDalej »