Obrazy na stronie
PDF
ePub

rum consuetudine pallio uti noverit ad missarum A charissimo filio Balmensi abbati, ejusque successo

solummodo celebrationes diebus tantum determinatis, videlicet Dominicæ Nativitatis, Circumcisionis et Epiphaniæ, Sabbato sancto, Resurrectione et secunda feria, Ascensione, Pentecoste, in solemnitatibus sanctæ Dei genitris et virginis Mariæ, Natalitiis quoque Joannis Baptistæ, atque omnium apostolorum, et festis sanctorum Nicasii, Remigii, Martini; in commemoratione etiam omnium Sanctorum, in consecratione Chrismatis, ecclesiarum et tam episcoporum quam aliorum clericorum, in benedictione regis ac reginæ, in anniversario tuæ consecrationis et ecclesiarum Sanctæ Mariæ, Sanctique Remigii dedicationis die. Cujus indumenti honor quoniam modesta actuum vivacitate servandus est, hortamur ut ei morum tuorum ornamenta conveniant; quatenus, auctore Deo, recte utrobique possis esse conspicuus.Quamobrem,charissime frater, quem pastoralis curæ constringit officium, dilige fratres, ipsi quoque adversarii propter mandatum Dominicum tuo circa te copulentur affectu; pacem sequere cum omnibus; sanctimoniæ, sine qua nemo videbit Deum, piis vaces operibus ; virtutibus polleas, fulgeat in pectore tuo rationale judicii cum superhumeralis actione conjunctum. Ita procedas in conspectu Dei et totius Israel hujusmodi gregi commisso præbeas exempla, ut videant opera tua bona et glorificent Patrem nostrum qui in cœlis est. Sit in lingua sermo, sit zeli fervor in animo. Creditum tibi agrum Dominicum exerce dum licet, semina in timore dum tempus est, bonum faciendo ne deficias, tempore suo metes indeficiendo. Vigilanter itaque terrena negotia relinquendo cœlestibus anhela, quæ retro sunt obliviscens, in ea quæ ante sunt temetipsum enixius extende. Mens tua in sæculari vanitate non diffluat, in unum currat atque confluat finem, quem mira suavitate David respexerat,cum dicebat: Unam petii a Domino,hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ (Psal. XXVI, 4). Sancta Trinites fraternitatem tuam gratiæ suæ protectione circum det, et ad finem qui non finitur pervenire concedat.

B

C

ribus legitimis in perpetuum.

Potestatem ligandi atque solvendi in cœlis et in terra beato Petro ejusque successoribus, auctore Deo, principaliter traditam illis Ecclesia verbis agnoscit, quibus per eum Dominus allocutus est: Quæcunque ligaveris super terram erunt ligata et in cælis,et quæcunque solveris super terram erunt soluta et in calis (Matth. xvu, 18). Ipsi quoque et propriæ. firmitas, et alienæ fidei confirmatio, eodem Deo auctore, præstatur, cum ad eum dicitur Rogavi pro te ut non deficiat fides tua, Petre, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32). Oportet ergo nos,qui,licet indigni, Petri residemus in loco, prava corrigere, recta firmare, et in omni Ecclesia ad interni arbitrium judicis, sic disponenda disponere,ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat, et oculi ejus videant æquitatem. Tuis igitur,charissime fili Hugo, Bisuntinique archiepiscopi Hugonis piis petitionibus annuens,tibi tuisque legitimis successoribus Balmense cœnobium(12) regendum ac disponendum præsentis decreti nostri pagina confirmamus, cunctaque tam in monasteriis quam in ecclesiis ad idem Balmense monasterium pertinentia. Videlicet monasterium Sanctæ Mariæ Grandis-fontis cum omnibus appendiciis suis, monasterium Sancti Petri Gaude cum omnibus appendiciis suis, monasterium Sanctæ Mariæ infra urbem Bisunticam, quod vocatur Jusanum (13), cum appendiciis suis, monasterium Sancti Eugendi Etica cum omnibus appendiis suis, monasterium Sancti Lauteni cum omnibus appendiciis suis; ecclesiam Sancti Joannis Balmæ cum capella Francet; ecclesiam Sancti Gervasi Victoris cum appendiciis suis, ecclesiam Sancti Nicolai Carneti; ecclesiam Laviniaci. Montis Huin Caveriaci Cavaniaci, Brariaci cum appendiciis suis; ecclesiam Sancti Desiderati, Lædonis, Sisintiaci, Laracni, Desnensis cum appendiciis earum ; ecclesiam Dumblensem cum appendiciis suis;ecclesiam de Guars, Montis-Tolosa, Asnensis, Montis-Alacris, Neblensis Castri cum appendiciis earum; ecclesiam Sarmacia, Sabonariæ, Olæfractæ, Costumnæ, Mulnet, Ver, Biviliaci, Sancti Mauritii et Sancti Germani Gravæ, Baensis, Bellimontis, Montis Roolenis, Esiconis, Rancinaci, Gelerengis, Beneventi cum omnibus appendiciis

Datum Romæ per manus Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, anno Dominicæ Incarnationis 1089, indictione XIII, VIII Kalend.Januarii, anno pontificatus domni Urbani II papæ secundi. D earum; ecclesiam Bella-Vavræ, Ciensisvillæ cum

XXVIII.

Urbanus II monasterii Balmensis apud Sequanos possessiones, petente Hugone, archiepiscopo Vesontionensi, confirmat.

(Anno 1089.)

[MABILL., et RUINART. Ouvr. posth. III, 355.] URBANUS episcopus servus servorum Dei, HUGONI

(12) Celebre est illud monasterium quod postea Cluniaco filiæ suæ subjectum est, ob S. Bernonem ejus loci abbatem, qui exinde transmigrans, primus fuit Cluniaci abbas, et S. Odonis institutor, hodieque subsistit in Burgundiæ comitatu, de quo vide

capella Castri, Sancti Reneberti, Sancti Stephani de Ponte, Doni-Petri de Arlico, Wistruciici, cum appendiciis earum; ecclesia Poloniaci, cum capellis sclicet Castri Mariaci, Platani, Sancti Sabini, et cum omnibus appendiciis suis; ecclesiam Aquensis, solciaci, Spinctensis cum appendicis earum. Præterea per præsentem nostri privilegii paginam

Bibliothecam Cluniac. col.

(13) Jussano monast. regulam fere ex Benedictina omnino excerptam tradidit S.Donatus Vesontionis antistes de Sæculo VII ineunte. Nunc hic locus PP. Minimis cessit.

apostolica auctoritate statuimus ut quæcunque nunc A bus episcopis nostra auctoritate præcipito ut interim

idem cœnobium possidet sive in crastinum largitione principum, concessione pontificum vel oblatione fidelium legitimis modis poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cœnobium temere perturbare, aut ei subditas possessiones auferre, minuere vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum sustentatione concessa sunt, usibus profutura, salva Bisuntini archiepiscopi canonica reverentia. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut judex, aut persona quælibet, magna vel parva, potens aut impotens, hujus nostri privilegii paginam sciens contra eam tamen venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, Christi et Ecclesiæ corpore cum auctoritate potestatis apostolica segregamus; conservantibus autem pax a Deo et misericordia præsentibus ac futuris sæculis conservetur.

Ego Urbanus catholicæ Ecclesiæ episcopus.

Datum Romæ v Kal. Jan. per manus Joannis S. R. E. diaconus cardinalis, anno Dominicæ Incarnationis 1088, anno pontificatus domini Urbani papæ II secundo.

[blocks in formation]

Narbonensi, tanquam proprio metropolitano, obediant, donec, parente Domino, Tarraconensis, restauretur ecclesia: Toletano autem, sicut primati, reverentiam exhibeant, donec Narbonensis archiepiscopus se eorum primatem fuisse certa possit auctortitate monstrare. Novit siquidein tua fraternitas primatem a nobis Toletanum sic institutum, ut salva sint metropolitanorum privilegia cæterorum. Abbatem quoque, ut sanctæ opinionis virum, admoneas,præcipiens ne ulterius quæ episcopalis juris sunt sine episcopi concessione recipiat, et de injuriis Narbonensi archiepiscopo illatis competenti emendatione satisfaciat : de cætero ut proprium et sanctæ consecrationis revereatur antistitem, et pacem cum eo fraternæ charitatis inviolabiliter retinere B procuret. Tu autem in omnibus Romanæ auctoritatis memorem te exhibe,ut nulla de te possit suspicio remanere. Quia vero Narbonensis archiepiscopus privilegia de primatu ecclesiam suam habuisse memoravit, quæ a suo prædecessore translata, se tamen sperat, parante Domino, reperturum : tu causam diligenter inquire, inquisitam ad nos referre procura. Quod si previlegiorum auctoritas nequiverit reperiri, tu cum principibus terræ de restauratione Tarraconensis ecclesiæ stude. Interim tamen Tarraconenses episcopos ei, tanquam metropolitano proprio, obedire præcipito Elnensis quoque episcopi causam diligenter inquirito, et inter Narbonensem episcopum et ipsum justo omnia judicio diffinito. Idem quoque te de Crassensi cœCnobio inter Narbonensem archiepiscopum et monachos ejusdem cœnobii exercere præcipimus.

Quantum de religione tua confidentes, qua fide, qua charitate, in partes illas reduximus, ipse tu, frater dilectissime, recognoscis. Age ergo pro spe quam de tua providentia gerimus, et negotia quæque poteris, Domino adjuvante, canonice diffinire procura, et ea maxime pro quibus missus es, videlicet quæ inter Narbonensem antistitem et Comoriensem abbatem jactantur. Veniens si quidem ad nos cum Barchinonense fratre nostro venerabili episcopo reverendissimus frater noster Narbonensis archiepiscopus, quem jamdudum vita et religione spectatum habemus, plurima adversa contra Comoriensem abbatem conquestus est, scilicet quod ecclesias suæ diœcesis, sæcularibus potestatibus fultus, invadat; D quod excommunicatos ab eo sine omni ejus absolutione recipiat; quod in Jacensi sede sine sui licentia. fecerit episcopum consecrari; quodque auditu horrendum est, mortuum quemdam sub anathemate, ab ejus monachis extumulatum, et inter monasterium tumulatum asseruit. Inter cætera, præjudicium sibi factum de Tarraconensium episcoporum subtractione per Romanam Ecclesiam suppliciter intimavit, circa eos [f. cum eos ac deinde possederit] Narbonensis metropolis per annos quadringentos sine alterius reclamatione prius sederit. Nostra igitur vice in partibus illis fungens, Tarraconensi

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

URBANUS servus servorum Dei, Charissimo atque dulcissimo fratri Raynerio sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbytero atque legato, salutem et apostolicam benedictionem.

Postquam a nobis, frater charissime, discessisti, fratres charissimi nostri Narbonensis et Barcinonensis antistites pervenerunt ad nos justitiam sedis apostolicæ super suis querimoniis flagitantes in abbatem beati Pontii. Barcinonensis querebatur dicens se post susceptum episcopatus officium sub manu propria quiete coenobium Sancti Cucufatis anno integro,ut speciale suæ Ecclesiæ beneficium possedisse abbatemque inibi per se electum,consentiente et laudante legato Romanæ Ecclesiæ Ricardo, regulariter fuisse, quem postea Tomeriensis abbas una cum monachis, renitente episcopo,violenter monasterio exturbavit. Porro quam diversa his te adhuc nobiscum posito beati Pontii abbas retulerit tua fraternitas recognoscit. Tuæ ergo prudentiæ intererit,

cui hujusmodi negotia in partibus illis discutienda A et definienda commisimus, causam hanc diligenter inquirere, et ita Domino donante agere ne locum justitia perdat, neve favore cujuslibet aut zelo in partem alteram supplanteris. Memor esto consilii quod a nobis tibi datum est abeunti, et consilio religiosorum virorum communicato sic disponenda dispone, ut Romana æquitas nulli sit oblocutioni obnoxia, sed in omnibus judicium tuum veritatem exsequens discretionis apostolicæ semitam non relinquat. Sane his te suspectum esse noveris quia in domo adversarii commmoraris. Et solent plerumque officia a rigore animos commutare.Præcipimus ergo dilectioni tuæ ne abbatis aut ullius hominis causa omittas quin hanc causam sententia irretractabili

omnino decidas, nec eorum aliquem super hoc ul- B terius apostolicam sedem appellare permittas. De ecclesia quoque Beati Sylvestri, qua Salmodienses monachi Beato Rufo abstulisse dicuntur, justum omnino et irretractabile determinato judicium. Cætera videntur desiderari.

XXXI.

Urbani II epistola ad Frotardum Tomeriensem abbatem. - Hortatur ut de illatis archiepiscopo Narbonensi injuriis satisfaciat.

(Anno 1089.)

[MANSI, Concil. XX, 678.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei charissimo et reverendissimo fratri FROTARDO Tomeriensi abbati salutem et apostolicam benedictionem.

Venientes nuper ad nos reverendissimi fratres Narbonensis ac Barcinonensis antistites Dalmatius C

XXXII.

Urbani II epistola ad Raymundum comitem, Aymericum vicecomitem, clerum populumque Narbo

nensem.

(Anno 1089.)

[MANSI, Concil. XX, 678.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, clero et populo Narbonensi, RAYMUNDO videlicet comiti atque AYMERICO vicecomiti charissimis filiis, salutem et apostolicam benedictionem.

Venientem ad nos reverendissinium fratrem nostrum Dalmatium, vestratem archiepiscopum, debita veneratione suscepimus, ejusque probitatem et religionem jamdudum agnoscentes, ipsum dilectioni vestræ apostolica sedis apicibus commendavimus. filii, obedite, reverentiam et debitam subjectionem Vos itaque ei ut dilecto et catholico Patri, dilecti

ut domini vicario in omnibus exhibete, decimas unicuique ecclesiæ pertinentes ex integro reddite, et quæcunque episcopalis justitiæ sunt, integra sibi conservate. Quæ autem vobis ex Domino dixerit, devote ac libenter audite et obedite. Pro Christo enim legatione fungitur inter vos obsecrans pro Christo ut reconciliemin: Deo. Ipsum ergo sicut Christum audientes et honorantes mores vestros corrigite, a vitiis abstinete, Deo in omnibus placere curate. Si enim Deo placere studueritis, pastorem profecto Deo placentem habebitis, et summum pro vobis judicem interpellans, nisi vestra delicta impediant, copiosius audietur. Eis autem qui bona Narbonensis Ecclesiæ injuste detinent et violenter auferunt, denuntiamus in nomine Domini Jesu et apostolica auctoritate præcipimus quatenus aut ea archiepiscopo reddant, aut pactum cum eo tale faciant, quod ipsi debent complacere, ne bona injuste detinendo, et auferendo terrena, et animæ incurrant periculum et bonis priventur æternis. Quod si nostra præcepta contempserint, cum iterata ad nos querela pervenerit, nos canonum ultionem et gladium spiritus exeremus; obedientes vero monitis nostris misericordia divina custodiat.

et Bertrandus adversus fraternitatem tuam multum conquesti sunt. Narbonensis enim ecclesias suas a te invasas et excommunicatos a te receptos et in Jacensi sede per te sine sua licentia asserebat episcopum consecratum. Mortuum quoque sub anathemate monachos tuos extumulasse, et intra cœnobium tumulasse dicebat. Quod auditu quoque videtur horrendum. Super his omnibus si vera sunt tuam religionem ei congrue satisfacere legati nostri judicio, et ab invasione eorum quæ sunt episcopalis juris de cætero abstinere, et pacem cum eo firmam habere ut dignum est vobis deprecamur atque præcipimus. Barcinonensis præterea querebatur cœnobium Sancti Cucufatis, quod sui juris est, te invadente sublatum monachis violenter expulsis; idem D [D. BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 691, ex Biblioth.

etiam de cœnobio sancti Laurentii factum astruxit. Quia igitur et vir talis est morum dignitate et pontificali gratia ut ei discredere non possimus, et tu olim nobis aliter retulisti, causæ hujus judicium irretractabili sententia terminandum legato nostro mandavimus, et te ei judicio volumus obedire, ut neque tu, neque ille ulterius super hoc sedem apostolicam permittamini appellare. Præterea roganter rogamus, quemadmodum de tua speciali et familiari religione confidimus, ut Narbonensem antistitem sicut proprium et Patrem spiritualem respectu ejus cujus vice fungitur reverearis et diligas.

nensem.

XXXIII.

Urbani II papæ epistola ad clerum et plebem Vien-
· Archiepiscopum Viennensem commendat,
et præcipit ut ea restituantur quæ de bonis Ecclesiæ
Viennensis Ataldus præpositus dissipaverat.
(Anno 1089.)

Floriac. parte 1, p. 76.)

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, clero et ordini monastico, nec non nobilibus et plebi Viennnæ consistentibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Beati Petri filium, nostrum autem fratrem, venerabilem atque charissimum archiepiscopum vestrum, venientem ad nos congrua reverentia et debita dulcedine charitatis excepimus. Quia vero antehac nobis facie ignotus exstiterat, morum honestatem et indolis ejus egregiæ volentes industriam experiri, nobiscum eum aliquandiu propensiori affectione du

ximus detinendum. Gratias autem Deo, quia in eo et A apostolorum principum Petri et Pauli specula positi, scientiæ saporem et honestatis odorem bonum invenimus. Morum igitur ejus maturitate, industriæ probitate, animique prudentia plurimum delectati, cum jam de charo chariorem, de familiari familiariorem effecimus, adeo ut dehinc non tanquam Gallum, sed tanquam Romanum in Romana curia censeamus. Unde et revertentem ad vos nostris litteris prosecuti, charitati vestræ attentius commendamus, ut qui per se vobis charus hactenus et venerabilis habitus est, per nos deinceps charior et venerabilior habeatur. Nos enim cum pro generalis æquitatis debito, tunc pro speciali ejus dilectione, quidquid honoris, quidquid dignitatis, antecessores nostri Viennæ Ecclesiæ contulerunt, Domino largiente, firmum perpetuumque servabimus. De bonis. autem Ecclesiæ vestræ, quæ Ataldus præpositus dissipavit, ut in ejusdem archiepiscopi manus restituantur omnino præcipimus; si qui vero contumaciter bona eadem retinere præsumpserint, apostolica profecto justitiæ sentient ultionem. Neque enim Viennensem Ecclesiam antiquis bonis minuere, sed per Dei gratiam conservare (t augere, justitia dictante, disponimus. Omnipotens Deus potentiæ suæ dextera interius vos exteriusque custodiat.

XXXIV.

Urbani papæ II epistola ad suffraganeos Ecclesiæ Arelatensis. Illis significat extorta ex Guibilino episcopo juramenta irrita a se facta esse; quem qui ceperint, eos infames declarat.

(Circa annum 1089.)

[MANSI, Concil. XX, 700.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, suffraganeis Ecclesiæ Arelatensis salutem et apostolicam benedictionem.

B

Domino disponente, existimus, quod igitur necessitatibus peregrinorum charitate debita providentes, hospitalem domum, juxta portam vestræ Pistoriensis urbis, quæ S. Petri dicitur, adjuvante Domino, vestris impensis ædificastis; nos, prout dignum est, vestrum studium collaudamus, præsentisque pagina auctoritate decernimus ut decimarum, quæ vobis a populo dantur, pars decima, et laborum vestrorum decima, quemadmodum a vobis unanimiter est statutum,eidem hospitali domui deinceps in perpetuum conferantur. Præterea apostolica auctoritate censemus ut quæcunque hodie eadem hospitalis domus juste possidet, sive in crastinum concessione pontificum, largitione principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma ei et illibata permaneant. Decernimus ergo ne ulli omnino hominum liceat eamdem domum temere perturbare aut infra eam aliquem capere, aut eis subditas possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare. Sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum conservatione concessa sunt usibus, eorumque saluti qui obtulerint profutura. Ejusdem tenoris privilegium cæteris quoque, qui per vestrum episcopatum sunt, hospitalibus indulgemus, ei videlicet, quæ juxta Villam Quarratam est ædificata, eiquæ juxta Capariam oppidum, ei quæ in prato quod dicitur Episcopi, ei quæ juxta locum qui dicitur Crux Brandelliana, ei quoque quæ in Blisceto vestris studiis impensisque ædificata est. Quæ vestræ illi juxta portam S. Petri domui hospitali, sicut Chodie est, in perpetuum subjecta esse præsentis auctoritate paginæ confirmamus. Quæ vero extra urbem hospitales domus consistunt, hujus privilegii decreto statuimus ut infra unum stadium nemo juxta eas aliquem capere, prædari, aut hostiliter disturbare præsumat; quorum omnium ordinationes ac dispositiones vobis vestrisque successoribus committimus,ut eorum, qui in vobis spirituales ac religiosiores fuerint voluntate communi, communicato etiam fratrum Vallis Imbrosianæ consilio, consensu etiam vestri episcopi, si catholicus fuerit et religiosus, adhibito. Rectores eisdem domibus præponimus, qui secundum Deum earum curam habere, et pauperibus et convenientibus sollicite ministrare procuret. Sane si quis in crastinum episcopus, archiepiscopus, imperator, aut judex, princeps, aut dux, comes, aut vicecomes, aut persona quælibet, parvá vel magna, potens aut impotens, hujus nostri privilegii [paginam] sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit; a Christi et Ecclesiæ corpore eum auctoritate potestatis apostolicæ segregamus. Hi autem qui, ob Dei proximique dilectionem et sedis apostolicæ institutionem, prædictas domos suis bonis ditare et exaltare curaverint, Dei apostolorumque ejus benedictione, et peccatorum absolutione ditentur, sive donentur. Qua adjuti ad vitam perveniant sempiternam. Amen.

Illa omnia sacramenta quæ adversus Ecclesiæ justitiam atque religionem confrater Guibilinus archiepiscopus vester invitus et omnibus modis coactus jurasse cognoscitur, quia, ut prædiximus, Deo et Ecclesiæ constitutionibus adversantur, decreti nostri auctoritate irrita omnino esse censemus et Arelatensi Ecclesiæ annuente Domino perpetuo permanere decernimus. Eos autem qui prædictum virum captum gladiis et membrorum detruncationibus perterrentes nefandis sacramentis ausi sunt implicare, infames in perpetuum esse sancimus; et nisi congruam pœnitentiam egerint, a Christi D corpore et sanguine ab ecclesiarum introitu segregamus.

XXXV.

Urbani II bulla pro canonicis Pistoriensibus. (Anno 1090.)

[ZACHARIA, Anecdota medii ævi, 222.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimis filiis Pistoriensis Ecclesiæ canonicis, corumque successoribus in perpetuum.

Justis votis assensum præbere justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni justitiæ cultores atque præcones in excelsa

Scriptum per manum Gregorii scrinarii atque A nibus fatigare; sed omnia integra conserventur, notarii sacri palatii.

B. V.

Datum Romæ per manus Joannis, S. Rom. Ecc. diaconi cardinalis, anno Dominicæ Incarnationis millesimo octuagesimo nono, indictione tertiadecima [duodecima], quarto Idus Januarii, anno vero pontificat. domni Urbani papæ secundo.

XXXVI.

* Urbanus II monasterii Raitenbuchensis, a Welfone, Bavariæ duce, ejusque conjuge Jutta conditi, protectionem suscipit.

(Anno 1090.)

[LANG, Regesta, I, 104.]

XXXVII.

eorum pro quorum sustentatione concessa sunt usibus profutura. Vos igitur, filii in Christo charissimi, oportet regularis disciplinæ institutioni sollicitius ac devotius insudare, ut quanto a sæcularibus estis tumultibus liberi, tanto studiosius placere Deo totius mentis et animæ virtutibus anheletis; præcipue studentes Romanæ Ecclesiæ decreta veneranda servare, cujus patrocinio ab omnium jugo viventium estis, annuente Domino, præmuniti. Ad indicium autem perceptæ hujus a Romana Ecclesia libertatis, per annos singulos quinque solidos monetæ illius terræ Lateranensi palatio persolvetis, Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, aut

Privilegium Urbani papæ II pro canonicisi Sancti B judex, aut persona quælibet, magna vel parva, po

Antonini, diocesis Ruthenensis.

(Anno 1090.)

[D. MARTENE, Thesaur. Anecd., I, 248.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei charissimo filioPETRO, præposito canonicæ S. Antonini martyris in Condacensi termino siti, ejusque successoribus canonice ordinandis,in perpetuum.

Cum universis sanctæ Ecclesiæ filiis ex apostolicæ sedis auctoritate ac benevolentia debitores existamus, illis tamen locis atque personis quæ specialius ac familiarius Romanæ adhærent Ecclesiæ, quæque amplioris religionis gratiæ eminent, propensiori nos convenit charitatis. . Quia igitur,

venerabili fratre nostro Amato episcopo nobis referente, cognovimus præfatam canonicam, jussu beatissimæ recordationis papa Gregorii VII, tam ipso Amato episcopo quam reverendissimo fratre nostro HugoneLugdunensi archiepiscopo mediantibus,cum omni monastica et canonica religione destituta esset, institutam, tam bonis initiis oportet nos benevolentiæ manum porrigere, ac religionis quieti prospicere. Propter quod tuis, charissime fili Petre, justis petitionibus annuentes prædicti fratris nostri Amati episcopi litteris exorati, prænominatam S. Antonini canonicam in jus, tutelam protectionemque sanctæ Romanæ Ecclesiæ suscipimus, præsenti ei decreto privilegia confirmantes omnia quæ vel nunc juste possidet, vel in posterum, largiente Domino, juste poterit adipisci, et ab omnium omnino hominum potestate sub sanctæ apostolicæ sedis tui tione liberam permanere auctoritate apostolica sancimus, salva episcopali justitia canonica, quousque vel qui ad præsens ibi Domino Deo nostro famulantur canonici, vel qui futuris ibidem temporibus sunt servituri, regulariter vivere, et communiter vivendo, propriumque non habendo, tam apostolicas quam beatorum Hieronymi et Augustini de conversatione communiter viventium clericorum studuerint statuta servare. Decernimus ergo atque statuimus ut nulli omnino hominum liceat eamdem canonicam temere perturbare, aut ei subditas possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexatio

[ocr errors]

tens aut impotens, hujus nostri privilegii paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus,si non satisfactione congrua emendaverit, a Christi et Ecclesiæ corpore eum auctoritate potestatis apostolicæ segregamus. Hæc autem conservantibus pax a Deo et misericordia præsentibus ac futuris sæculis conservetur. Amen,

amen, amen.

Scriptum per manum Gregorii scriniarii atque notarii sacri palatii.

Datum Romæ per manus Hotesculici presbyteri vicem gerentis cancellarii, v Kalendas Aprilis, anno Domini 1090, indictione xIII, anno i domni Urbani papæ II.

XXXVIII.

Privilegium Urbani papæ II pro Ecclesia Gratianopolitana. (Anno 1090.)

[BALUZ., Miscell. edit Luc., III, 8.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo fratri HUGONI Gratianopolitano episcopo ejusque legitimhis successoribus in perpetuum.

Potestatem ligandi atque solvendi in cœlis et in terra beato Petro ejusque successoribus auctore Deo principaliter traditam illis Ecclesia verbis agnoscit quibus Petrum est Dominus allocutus: Quæcunque ligaveris super terram, erunt ligata et in cœlis, et quæcunque solveris super terram, erunt soluta et in cælis. Ipsi quoque et propriæ firmitas et alienæ B fidei confirmatio eodem Domino auctore præstatur, cum ad eum dicitur: Rogavi pro te ut non deficiat fides tua, Petre. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Oportet ergo nos, qui, licet indigni, Petri residemus in loco, prava corrigere, recta firmare, et in omni Ecclesia ad interni arbitrium judicis sic disponenda disponere ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant æquitatem. Tuis igitur, dilectissime in Christo frater Hugo Gratianopolitane episcope, justis petitionibus annuentes, tibi tuisque legitimis successoribus Gratianopolitanum episcopatum regendum, disponendum,et jure perpetuo possidendum præsentis decreti

« PoprzedniaDalej »