Obrazy na stronie
PDF
ePub

scopos et cardinales qui in ejus comitatu erant A vestigia sui prædecessoris piæ memoriæ Gregorii papæ convocavit, eosque monuit ac præcepit, uti narrat Petrus libro II Chronici Casinensis, capite 73, ut Odonem Ostiensem episcopum, post suam ipsius mortem, quam proxime eventuram esse non dubitabat, juxta Gregorii morientis votum in Romanum pontificem eligerent: Quem, quia præsens aderat, manu apprehensum cæteris episcopis tradidit, dicens : Accipite eum et in Romana sede locate; meamque vicem in omnibus, quousque id facere possitis, habete. Paulo post, mense scilicet Septembri, Victor moritur; sed ejus successoris electio, ob temporum difficultates, in sequentem annum dilata est. XXIII. Urbani III electio. Litteras ca de rescribit, ex quibus aliquot supersunt.

B

observaturum denuntiavit. Testis est Domnizo, lib. 11, cap. 3, Urbanum tnnc aut certe paulo postea ad Mathildem comitissam scripsisse, ut eam ad perseverandum in tuenda adversus schismaticos sedis apostolicæ causa adhortaretur. Cæterum non epistolas modo, sed etiam legatos ab Urbano in diversas plagas missos fuisse tradit Ordericus libro laudato, ut principes Christianos in fide et unitate confirmaret. Confisus in Domino cælorum, ait hic auctor, qui non relinquit virgam peccatorum super sortem justorum, misit legatos et epistolæ Romanæ auctoritatis Francis et Græcis, aliisque gentibus per orbem constitutis, ut in fide catholica irrefragabiliter persisterent et omnem scissuram a lege Dei et corpore Christi, quod est Ecclesia, callide præcaverent.

Aliquot ex epistolis illis, ab Urbano statim post suam electionem scriptis, supersunt. Una inscripta est Saliburgensi metropolitano, aliisque Germaniæ episcopis catholicis,quod ad perseverantiam in Ecclesiæ catholicæ obedientia paucis, sed maxime efficacibus, verbis adhortatur. Alteram scripsit ad episcopos Viennensis in Gallia provinciæ, in qua, post significatam eis suam electionem, illos monet ut suæ metropoli succurrant,quæ ob diuturnam sedis vacationem jacturas graves patiebatur. Eadem occasione,eodemque tempore, pontifex ad Hugonem abbatem Cluniacensem, suum olim in disciplina mo

Decursis a Victoris obitus sex circiter mensibus, de successore tandem actum est. Conventus ea de re apud Terracinam Campaniæ Romanæ urbem, mense Martio, anno 1088, habitus est, in quo Catholicorum omnium unanimi consensu simul et applausu Odo episcopus Ostiensis Romanus pontifex renuntiatus fuit sub Urbani II nomine. Nemo autem non laudavit quod Odonis generis nobilitas, animi mansuetudo, suavitas morum, vitæ innocentia, in tractandis negotiis prudentia et dexteritas, in adversis consstantia insuperabilis, aliæque virtutes, quæ maximum pontificem decent,omnibus essent notæ. Eum nebulosis illis temporibus Deo Israel muximum principem contra allophylos constitutih fuisse scribitnastica magistrum, scripsit, qua verbis tenerrimis Odericus Vitalis libro. viu, cui Dominus turrem David cum propugnaculis contra faciem Damascimam accedat, ipsi, ad tam grave onus portandum committeret. Tum eum sic repræsentat: Hic erat na tione Gallus nobilitate et mansuetudine clarus, civis Remensis, monachus Cluniacensis, ætate mediocris, corpore magnus, molestia discretus, religione maximus, sapientia et eloquentia præcipuus. Urbani electionem laudat quoque Domnizo, lib. 11, cap. 7, ubi eum ob eloquentiam rhetorem appellat, qui, inquit, ut Salomon dicebat, et considebat ut justus leo. Eumdem doctrina et sanctitatæ vitæ quovis grandi magistratu dignum fuisse Platina asseverat.

Venia autem dignus est Bertoldus, qui in Germania constitutus contra aliorum auctorum testimonium, et ipsius Urbani epistolas, scripsit hanc electionem Romæ fuisse factam,ut a cæteris in celebrandis hujusce pontificis laudibus non dissentit. Romæ, inquit, cardinales et episcopi, et reliqui de clero et populo catholico Ot:onem Ostiensem episcopum, religione et eruditione celebrandum, papam CLXI ordinaverunt: eique nomen Urbani secundi indiderunt. IV Idus Martii. Hæc ipsa eadem die Urbani electio consignatur in brevi Chronico Cavensi ad cyclos paschales; imo et in ipsis Urbani litteris, quas ea de re scripsit.

Et quidem Berlioldus testatur novum pontificem statim post suam electionem litteras encyclas per totum orbem Christianum misisse. Insequenti, inquit, die, missis litteris omnibus Catholicis, et suam ordinationem omnibus declaravit, et se in omnibus

D

eum adhortatur, ut quanto citius fas ei fuerit Ro

opem ailaturus. Similes litteras, sed quæ excilerunt, Raynaldum Remorum antistitem ab Urbano recepisse conjicit Marlotus anno II metropolis Remensis, ex charta initio anni sequentis data,in qua Raynaldus, invitante Urbano, se Romam adire testatur. An etiam ad Anglorum antistites, quorum primam sedem tunc obtinebat beatus Lanfrancus Cantuaria archiepiscopus, scripserit novus pontifex haud certum est: at ex sancti Anselmi Gestis colligitur Urbanum ante ejusdem sancti electionem nec admissum nec rejectum in Anglia fuisse.

XXIV. Urbanum omnes amant.

Tanta autem erat apud omnes de Urbano opinio, ut nullus eum non amaret, nullusque pro vero et optimo pontifice eum libenter non agnosceret,præter Henricum Augustum, ejusque sequaces: quos tamen adeo, pro sua prudentia et lenitate morum demulsit,ut plerosque illorum puderet se tam amabili, tam sancto viro adversari. Hinc sub ejus vitæ finem vix aliqui supererant qui Guiberto pontifici adhærerent. Solus, inquit Ordericus, Henricus Theutonum princeps et pedisequi ejusdem Guiberto adhærebant; Galli vero et Angli, aliæque gentes pene omnes per orbem Urbano pie obsecundabant. Quin et Pisani, ut habet Bertoldus, Genuenses et alii multi ex Italia, debellato uno ex Africanis regibus, eum apostolica sedis tributarium fecerunt. Cujus expeditionis meminit Chronicon Pisanum,in quo duæ mu

nitissimæ urbes die sancti Xixti captæ memorantur. A episcopus Portuensis, et Benedictus præfectus' re

XXV. Particularis ejus electionis descriptio ex Chronico Casinensi.

Huc usque varios auctores, qui data occasione summatim de Urbani electione scripserunt, laudavimus jam vero proferre libet egregiam ejus descriptionem, quam Petrus diaconus libro IV Chronici Casinensis cap. 2 inseruit, ubi omnem ejus seriem cum singulis circumstantiis fuse et particulatim explicat.

B

"Post mortem Victoris tristitia ingens et desperatio cunctos nostræ partis invasit ; et jam fere quid agerent, vel qualiter se de Ecclesia intromitterent, ignorabant. Episcopis circumquaque dispersis frequentes nuntii, crebrique legati tam Romanorum quam Ultramontanorum et comitisse Mathilda ad eosdem episcopos transmissi, hortabantur pariter ac rogabant ut... in unum convenientes caput facere Christianitatis satagerent: membra Dei auxilio capiti non defutura. Tandem itaque rursum in unum coadunati, una cum abbate nostro Oderisio miserunt litteras Romanis clericis ac laicis, Sancti Petri fidelibus, ut quotquot ex eis possent, prima hebdomada Quadragesimæ, Terracinam venirent : quotquot vero non possent, assensum suum in persona, quam ipsi concordi voto eligerent, propriis litteris repræsentarent. Similiter etiam miserunt litteras universis circumquaque per Campaniam, Principatum, atque Apuliam manentibus. episcopis atque abbatibus, ut quicunque possent absque canonica excusatione per scipsos ad prædictum locum et tempus occurrerent; non autem valen- C tes, aut per idoneas personas, aut certe per litteras consensum suum transmittere perstuderent. Factum est, et quarta feria primæ hebdomadis Quadragesimæ, vi scilicet Idus Martii, congregati sunt apud Terracinam Campaniæ civitatem cum episcopis et cardinalibus Romanis supra nominatis, atque cum nostro abbate Oderisio, archiepiscopi, episcopi, atque abbates ex diversis partibus, numero quadraginta; ab urbe autem Roma, Joannes Portuensis episcopus, omnium cardinalium et clericorum catholicæ duntaxat parti faventium; Benedictus vero præfectus, universorum laicorum fidelium legationem et consensum unanimem per litteras attulerunt. Legatorum autem Ultramontanorum et Mathildæ comitissæ nonnulli interfuerunt, D orantes instanter ut eidem propter quam convenerant rei, cum auxilio et gratia Spiritus sancti, ita studerent ut læta illis a quibus legati fuerant nuntia referre valerent. Altera igitur die, convenerunt omnes pariter ad episcopium prædictæ civitatis in ecclesia beati apostolorum principis et sancti Christi levitæ Cæsarii, et cum resedissent,surgens in medium Tusculanensis episcopus, retulit per ordinem omnia quæ de ordinatione Ecclesiæ, vel papa Gregorius antea, vel postmodum papa Victor statuerant, simul etiam quam ob causam ipsimet universi tunc in eodem loco convenerant. Dehinc surgens

tulerunt et ipsi tam clericorum quam laicorum fidelium a Roma super hoc negotio legationem pariter atque consensum; videlicet, ut quemcunque ipsi tunc unanimi voto ad hoc officium promoverent, eumdem omnes pari et simili consensu in apostolica sede statuendum reciperent. Cumque hujus monasterii abbas et archiepiscopus Capuanus, et ad postremum qui convenerant, benefactum recteque dictum laudassent... statuerunt demum communi consilio, ut per tres illos dies, id est quintam et sextam feriam, ac Sabbato triduanum specialiter jejunium celebrarent in abstinentia et orationibus ac eleemosynis, divinitus ostendi sibi personam tantæ dignitati condignam continuis precibus impetrarent. Dominica itaque die valde mane omnes iterum in eadem ecclesia congregati, cum inter se pariter nonnulla de re hujuscemodi tractavissent, exsurgentes tres cardinales episcopi, qui caput ejusdem concilii erant, Portuensis scilicet, Tusculanensis et Albanensis, ambonem ascenderunt, factoque silentio, uno simul ore pronuntiant Ottonem episcopum placere sibi in Romanum pontificem eligendum. Cumque utrum omnibus idem quoque placeret, sicut est consuetudo, requirerent; repente mirabili ac summa concordia, omnes magna voce hoc sibi placere, dignumque illum universi conclamant apostolicæ sedis papam existere. Tunc Albanensi episcopo pronuntiante, Urbanum illum placere vocari; mox cuncti surgentes capiunt, eumque cappam laneam exuentes, purpuream induunt, et cum acclamatione, atque invocatione Spiritus sancti ad altare beati Petri apostoli illum pertrahentes, in pontificali solio ponunt quarto Idus Martii: sicque ab codem pontifice missa solemniter celebrata, universi gaudentes, Deoque gratias referentes, redierunt ad sua. Hæc Petrus diaconus, quibus jungenda quæ ipse Urbanus habet in epistolis supra laudatis.

XXVI. Pontifex Casini miraculo sanatur. Inde assumil Joannem diaconum.

Narrat idem Petrus libro Iv, cap. 5. Urbanum post suam electionem sacrum Casini montem invisisse, ibique sancti Patris Benedicti meritis à gravissimo lateris dolore, quo frequenter afflictari solebat, tuncque vehementer afficiebatur, liberatum fuisse. Subjungit Petrus hoc miraculum testimonium sui corporis apud Casinum præsentiæ a beato Benedicto patratum fuisse, quod, inquit, ea de re pontifex dubitare videretur (Bullar. Casin. t. I, p. 12). Et quidem vulgati auctores bullam Urbani ea occasione datam laudant. Sed hæc a Baronio ad annum 1088, aliisque viris doctis, veluti spuria rejicitur.De hujus sinceritate alii judicabunt: at dissimulare non licet eam ob notarum chronologicarum defectus, et rerum in ipsa contentarum insolentiam, imo ipsum etiam stylum apud cordatos homines et eruditos in falsi suspicionem non immerito venisse. Et quidem licet nolimus inficiari Urbanum sancji Benedicti me

ritis in sacro monte sanitatem recuperasse, haud A manibus hujus monasterii ecclesiam consecrasset. tamen admittimus, quod ille auctor narrat, sanatum Patrem pontifici apparuisse, ut eum de præsentia sui ipsius corporis apud Casinum, quam antea non credebat, faceret certiorem. Liquet enim ex aliis passim locis, Petrum ejusmodi historiolas occasione miraculorum reipsa a sancto Benedicto patratorum passim suis narrationibus immiscuisse, quæ cum rerum gestarum veritate stare non possunt.

Si eidem auctori credamus, Urbanus monasterium Casinense rursus invisit paulo ante Trojanum synodum. Quo tempore, inquit, cap. 7, supradictus papa Urbanus iterum ad has partes deveniens Joannem Cajetanum loci hujus, id est Casini, monachum diaconum in Lateranensi patriarchio ordinavit. At Joannis promotio, ut in hunc locum observat Angelus de Nuce, ad primum Urbani accessum revocari debet, idque compluribus et indubitatis diplomatibus certum est, quæ a Joanne hoc ipso anno 1088 Urbani pontificatus primo subscripta passim reperiuntur. Certe hanc notam diserte habent Urbani litteræ pro primatu Toletanæ Ecclesiæ, in Hispaniis privilegium Cluniacense, et alia quibus subscripsit Joannes præsignatoris titulo usque ad annum 1089 quo cancellarii dignitatem obtinuit.

XXVII. Bantinum monasterium dedicat et privilegio donat; quod violatum denuo firmatur.

Adhuc in Casinensi monasterio versabatur Urbanus, cum a Rogerio duce et fratre ejus Boamundo, Roberti Guiscardi filiis, simul et ab Ursione abbate monasterii Bantini prope Acheruntiam in Apulia siti, invitatus est, ad ejusdem loci ecclesiam in honorem beatæ Mariæ consecrandam. Quod cum fecisset pontifex, illorum principum eorumque comitum et baronum interventu, idem monasterium maximis prærogativis donavit. Quæ fusius in diplomate ea de re donato explicantur. Illud privilegium inter Urbani epistolas primum locum obtinet in editione conciliorum Labbeana, sed sub hoc falso titulo: De ecclesia Sanctæ Mariæ Casinensis monasterii a se consecrata et privilegio munita. Exstant apud Ughellum, tomo VII Italiæ sacræ, ubi de Acheruntinis archiepiscopis litteræ Paschalis secundi, quæ hoc ipsum Urbani privilegium confirmant. Quin et cum Apuliæ quidam proceres, Rogerio procul dubio atque Boamundo alio intentis, monachos ejusdem loci, direptis etiam monasterii bonis et chartis, vexarent, Urbanus ea de re ad Rogerium et ejus fratrem scripsit, ut sua auctoritate temerarios illos compescerent, minatus insuper se sacrilegos adeo homines anathemati subjecturum, nisi brevi resipiscerent.

Papæ monitis obsecundarunt pii principes, monasteriumque novo privilegio munierunt, quod ab ipsis aliisque comitibus et nobilibus viris subscriptum est, ne chartarum et diplomatum quæ perierant jactura, detrimentum aliquod locus ille sacer pateretur. In novo autem illo instrumento Rogerius ac ejus frater Boamundus inter cætera sibimet ipsis gratulantur, quod eorum opera summus ipse pontifex propriis

B

C

D

Tum laudant privilegium ab eodem pontifice concessum, quod triginta duobus catholicis Patribus innixis singulis pastoralibus virgis, astantibus, præsente comitum et baronum innumera multitudine, roboratum fuisse testantur. Et, ne quid loci tutelæ firmitatis deesset, narrant quibus conditionibus id a pontifice præstitum fuerit. Monasterium ipsum, inquiunt, dominus papa consecrare omnino renuit, priusquam idem et omnia sua in nostra el hæredum nostrorum speciali cura et defensione omnimoda reciperemus, et convicini comites et barones qui aderant, apostolica jussione evangelicis sacramentis astricti, eidem monasterio et rebus omnibus suis pacem et defensionem perpetuam, et generalem libertatem se ubique custodire promitterent. Tunc recensent varias donationes a seipsis factas, confirmantque et augent monasterii immunitates. Quia vero privilegii quod ab Urbano datum fuerat autographum simul cum aliis chartis direptum, non amplius inveniebatur, curarunt providi principes, ut aliud ejus exemplar authenticum describeretur, quod primi locum et auctoritatem haberet. Digna sunt eorum verba quæ hic inserantur. Nos, aiunt, tacti dolore intrinsecus, et extrinsecus aspersi rubore, quoniam labor debitæ nostræ sollicitudinis pretiosum apostolicum instrumentum, nostris supplicationibus constitutum, et subreptum tempore nostro nunc usque reperiri non potuit; secundum quod fideliter ab eo exemplatum invenimus, nostra nostrorumque comitum et baronum pari memoria protestante, præsens hoc simile liberatorium scriptum per manus magistri Theodosii nostri notarii scribi mandavimus. et plumbea bulla, nostro solito typario impressa confirmari, etc. Quæ apud Baronium habentur ad annum 1090, ubi instrumentumistud datum Canusii mense Julio, indictione xIII, integrum habetur, cum Rogerii Boamundi aliorumque optimatum subscriptionibus.

XXVIII. De falso instrumento dedicationis Cavæ. Ex his autem facile intelligitur quantum a vero aberraverit Ughellus tomo VII Italiæ sacræ, ubi in catalogo antitistum Acheruntinorum hanc Bantini monasterii dedicationem ad annum 1093 ex veteri, ut putat, monumento revocare conatur. Etenim quamvis inficiari nolimus Urbanum anno 1093, aut etiam aliis temporibus, ut innuit Petrus diaconus in continuatione Chronici Casinensis, Casinum invisere potuisse, imo et eum in Apuliam cum memoratis principibus variis temporibus non semel convenisse, si tamen certa sunt monumenta quæ numero superiori laudavimus, et sane illa esse certa haud dubitari potest, vix ultra annum 4088 differri potest hujus dedicationis celebritas. Etenim anno 1090 quo datum est secundum illud Rogerii et Boamundi instrumentum, jam a celebrata dedicatione aliquod, et quidem satis longum temporis intervallum effluxisse debuerat, ut non solum Apuliæ proceres immemores suorum promissorum, Bantini monasterii bona et chartas diripuerint; sed etiam ut tempus habuerit

Urbanus, instante Ursione abbate, jam dictos prin- A consensu pax firma in Ecclesia sanciretur. Hoc cipes commonendi, ut tantum scandalum sua auctoritate comprimerent. Quod re ipsa mense Julio, uti fert eorum diploma, coactis totius provinciæ viris nobilibus anno ipso 1090 jam fecerant.

Jam vero, si libeat, dicere quid de hoc Ughelli monumento sentiamus. Illud ad Bantinum monasterium nihil pertinere, sed aut ab aliquo nebulone confictum fuisse, aut certe ad monasterium Cavense referri debere, nobis videtur. Et quidem monasterium sanctæ Mariæ de Pauso, vulgariter Doventuum nuncupato, quod in ea charta memoratur, nemo novit; nec nisi divinando Ughellus, ac post eum Lubinus in Notitia abbatiarum Italiæ, et forte alii nonnulli recentiores illud esse monasterium Bantinum conjecerunt. Si vero hoc qualecunque instrumentum simul cum Cavensis monasterii privilegiis et dedicationis ejus historia conferatur, ex iis plane illud consarcinatum fuisse, quisque facile advertere poterit: quod probat sanctissimæ Trinitatis mentio, indulgentiæ utrobique eædem, dedicatio utraque mense Septembri facta, eædem gratiæ utrique loco ae ecclesiæ Compostellana indultæ, bulla in favorem novæ dedicationis utrobique Salerni mense Octobri data, et alia quæ huc appellare non vacat. De Cavensi dedicatione infra ad annum 1092 age

mus.

XXIX. Urbani iter in Siciliam.

Urbanum eodem anno in Siciliam transmisisse, non modo recentiores auctores, sed ipso etiam testatur Gaufredus Malaterra, monachus Benedictinus, auctor illorum temporum accuratus, qui res Rogerii C comitis gestas, ipso adhortante, quatuor libris. conscripsit. Is narrat libro Iv, cap. 13, Rogerium Siciliæ comitem, fratrem Roberti Guiscardi, adeoque alterius Rogerii ducis Apuliæ et Boamundi patruum, anno 1088 inchoante Aprili Buceram Siciliæ urbem obsedisse, ibique suscepisse Urbani legatos cum litteris sigillatis, quibus invitabat eum pontifex, ut Troinam, quo ipse properabat, quam posset celerrime accederet, secum de rebus gravibus colloquium habiturus. Adfuit, condicto die,comes, ut prosequitur ille auctor, et finito colloquio pontificem multis donariis honoratum dimisit. Quid vero negotii inter eos ageretur, Gaufredus diserte non retulit, nisi forte id fuerit quod subjungit de Constantinopolitano imperatore, Alexio Comneno, quem Urbanus D missis ante paucos dies, id est statim post suam in pontificatum electionem, legatis Nicolao abbate Cryptæ ferratæ, et Rogerio diacono, paterna increpatione commonuerat, quod in provinciis sibi subjectis Latinos sacerdotes, abjectis azymis, in rane fermentato sacrificare cogeret. Addit idem auctor imperatorem, suscepta humiliter pontificis increpatione, eum per eosdem legatos ex itinere jam reversos invitasse chartulis litteris aureis scriptis, ut intra unius anni et dimidii terminum in Græciam veniret, ad tractandum ea de re in concilio apud Constantinopolim celebrando: sicque communi utriusque gentis

quidem, ut refert idem auctor, Rogerius Urbano consulebat; sed veritus pontifex ne, se absente, Guibertini, qui Romæ petentes erant, omnino prævalerent illud iter aggredi ausus non est et eosdem aut certe alios legatos sui loco Urbanus ad imperatorem iterato misit, qui pacem anno sequenti utcumque cum illo composuerunt. Certe urgentissimum et quidem improvisum aliquod magni momenti negotium huic in Siciliam itineri occasionem præbuisse inde colligimus, quod pontifex, qui ante aliquot dies Casini versabatur, imo et in Apulia ad Bantinam ecclesiam dedicandam cum Rogerio et Boamundo comitis Rogerii ex fratre nepotibus nihil aliud cogitans accesserat, Terracinam reversus, repente dimissis omnibus in Siciliam longo itinere, B uti Gaufredns habet, fatigatus transmiserit, ut cum Rogerio colloqueretur, qui hoc anno captis, ut refert Lupus Protospata, Syracusis, Bruceram, ut et Gaufredo diximus, tunc, mense scilicet Aprili, obsidebat. Aiunt vulgati apud Rocchum Pyrrum in Sicilia sacra auctores Urbanum ea occasione in sacello quodam subterraneo cathedralis ecclesiæ Troinensis missam celebrasse, atque in ejus rei memoriam appositam fuisse inscriptionem, qua vetitum est ne deinceps in locum illum mulieres ingrederentur. XXX. Anselmo archiepiscopo Mediolanensi mittit pallium, etc.

Respirabat tunc Mediolanensis Ecclesia sub Anselmi catholici viri pontificatu, qui ante aliquot annos in locum Tedaldi schismatici suffectus, baculum a rege susceperat, ob id ne, aut certe ob aliquam aliam causam, quam incertam esse Ripamontius dicit, in Gregorii pontificis offensionem incurreret, sed ei post modum pœnitenti culpam condonavit Urbanus, atque ipsi in solum, quod sponte dimise rat, restituto ac confirmato, pallium per Herimannum cardinalem misit cum epistola, cujus solum superest fragmentum in Urbani Vita, quod referetur inter ejus epistolas. Idem ferme præstitit Urbanus erga Henricum Suessionensem episcopum, qui cum episcopatus investituram a Philippo rege accepisset. Romam veniens coram pontifice sponte dignitatem abdicavit: huic tamen renitenti et nolenti præcepit Urbanus, ut sedem repeteret, accepto juramento se numquam iis, qui a sede apostolica fuissent excommunicati, communicaturum esse, aut interfuturum eorum consecrationibus, qui per nefas episcopatus vel abbatias occupassent. Idem factum fuisse Belvacensi episcopo tradit Pandulfus in Vita Urbani, id quod etiam Platina testatur. Redeo ad Anselmum Mediolanensem.

Huic Urbanus litteras scripsit de reconciliatione lapsorum, ex quibus Ivo parte iv, c. 407, decretalem epistolam excerpsit, quæ passim edita, sed multum ex vulgato Anselmo Lucensi aucta, dabitur inter Urbani litteras, cum duobus aliis canonibus, in concilio Belvacensi anni 1114 nostro pontifici pariter attributis, quorum primus clero, alter populo Medio

lanensi inscriptus est. Hunc utrumque canonem, A Pistorio tom. III Hispaniæ illustrate editi habet etsi nonnulli censeant Alexandro II tribuendum esse, Urbano abjudicare visum non est, cum forte simili malo idem omnino remedium ab utroque pontifice adhibitum fuerit. Neque enim insolens videri debet unum et eumdem canonem a duobus pontificibus promulgatum fuisse. Nam canon presbyterorum filios, dist. 56, cap. 1, magna ex parte repetitur c. 11, Nisi aut, qui Urbano utroque in loco assignatur, et reipsa inter Melphitani et aliorum Urbani conciliorum decreta occurrit: et tamen in concilio Belvacensi supra memorato dicitur esse Gregorii VI et Urbani II. Et apud Ivonem parte vi, c. 410. Gregorii VII et Urbani II. Visum est aliquando mihi, idem ferri posse judicium de canone clerico jaciente dist. 50, c. 37, quod ex Urbani epistola ad Guernerium Narbonensem, antequam pontifex fieret, defunctum, decerptus diceretur. At postmodum a viris doctis didici errorem in titulum irrepsisse, legendumque essc Guernerio Mersburgensi, qui reipsa Urbani II tempore vixisse memoratur. Quare illum canonem sub sincero ejus titulo referemus in appendice. Quo autem anno hæc ad Guernerium epistola scripta fuerit, haud liquet. Bucelinus observat Guernerium pro Gregorio VII stetisse, et tamen inter episcopos catholicos qui concilio Quintiliburgersi anno 1085 subscripserunt, legitur Bernardus Mersburgensis, an idem qui Wernarius seu Guernerius dictus sit, Bucelinus quippe Bernardum non recenset.

Urbanum Alfonso Aragoniæ regi ejusque successoribus et regni proceribus condonasse, ut decimæ in ditionibus quas a Mauris recuperarent, ab eis reciperentur, exceptis episcoporum sedibus et dignitatibus.

At sedente Urbano, non Alfonsus, sed Sancius et Petrus Arragoniam obtinebant; quare id, ni fallor, intelligendum est de Petro, cui Urbanus hanc facultatem indulsit. Etsi id etiam Alfonso regi concessum dicatur, id referri debet ad Aldefonsum seu Alfonsum Legionis et Castellæ regem tunc inter reges Hispanos eminentem, qui, recepto ante aliquot annos ex Barbaris Toleto, imperatoris Hispaniæ titulum accepit curavitque ut ei urbi Bernardus monachus Cluniacensis, qui tum monasterio B Sancti Facundi præerat, archiepiscopus præficeretur. Atque ea fuit occasio renovandi hujus Ecclesiæ antiqui splendoris, quem diuturna Barbarorum dominatio obscuraverat.

XXXI. Ecclesia Cremona dotatur.

Iriensi Ecclesiæ, cui tunc suberat urbs Compostella, jam ab aliquot annis præfecerat rex Sancius Didacum, virum haud ignobilem, sed qui, ut ait auctor Historia Compostellanæ, adeo externis curis implicitus erat, ut interiora non satis curaret. Hune nescio quo casu commotus Alfonsus in vincula conjecit, unde magna tumultuatio, turbæ ingentes in hac Ecclesia concitatæ. Cum itaque omnia pessum irent, nec celeberrimæ Ecclesiæ, quæ jam tunc beati Jacobi reliquiarum possessione gloriabatur, cladem æquo animo ferre valerent viri probi, AlCfonsus ut hanc a se injuriam amoliretur, alium episcopum in Didaci locum intrudere conatus est. Opportunam hujus concilii exsequendi occasionem offerebat ei, ut quidem ipsi videbatur, synodus apud sanctam Mariam de Fusellis, quam tunc Ricardus Sancti Victoris abbas, legatus sedis apostolicæ a Gregorio VII in Hispaniis institutus, congregaverat. Quare immissis subornatoribus, persuasum est callide Didaco ut, si vellet absolvi a vinculis, se reum in concilio fateretur, et humilitate procul dubio corregis emoliendum fore, nec aliam ei superesse obtinendæ libertatis viam. Assensit ille, sed res alio vertit quam ipse putaverat. Quippe cum Alfonsus in concilium venisset, adductusque, eo juhente, fuisset Didacus, atque uti edoctus fuerat, virga et annulo in manus legati consignatis, episcopali dignitate coram omni populo se indignum proclamasset, statim pronuntiavit legatus eum episcopali dignitate decidisse, licentiamque dedit alterum in ejus locum substituendi. Nec mora, Petrus Candidiniensis abbas, qui data opera præsto erat, a rege designatus in episcopum, statim assumptus atque consecratus est. Is biennio rexit Ecclesiam Iriensem, ad annum scilicet 1091, quo in Legionensi concilio a Rainerio apostolica sedis legato exauctoratus fuit, cum jam Richardus, re ad Urbanum delata, apostolica legatione spoliatus fuisset. Hæc omnia discimus ex veteri Historia Compostellana

Hoc ipso anno ecclesiam collegiatam Sanctæ Agathæ apud Cremonam, quam Gregorius VII ampliaverat, Urbanus dotavit, attributis ei ecclesiarum Sancti Valerii et Sancti Christophori, prope eamdem urbem sitarum, reditibus, ut refert Joseph Bresceanus in Chronico Cremonensi ms. quod præ manibus habemus. Clericos sæculares hujus basilicæ in regulares canonicos mutasse circa annum 1090, dicitur idem pontifex apud Merulam, sed illi postea ad sæcularem statum rediere. Aliud privilegium hoc etiam anno indulsit Urbanus monasterio Sanctæ Crucis Saxivivi, in territorio Fulginensi, quod Mainardo ejus auctori et primo abbati inscriptum dicitur in ejusdem loci Chronico italico. At ejus exemplar babere non licuit, sicut nec alterius quod hoc ipso anno datum fertur Petro abbati D Carrofensi apud Pictones in Gallia, quanquam istud, si non fallor, aliud non est ob eo quod anno 1096 eidem monasterio concessum suo loco di

cemus.

XXXII. De rebus Hispanicis. Turbæ in Ecclesia
Iriensi. Concilii Fussellensis tempus. Primatus
Ecclesiæ Toletanæ restitutus.

Quod ad res Hispanicas attinet. Augebatur ibi quotidie novis incrementis catholica fides Christianorum principum fortitudine, qui pulsis Mauris urbes præclaras, et provincias interdum integras recuperabant. Auctor Indiculi rerum Aragonicarum a

« PoprzedniaDalej »