Obrazy na stronie
PDF
ePub

recurretis, ejusque judicio quæ vobis sunt gravia A apostolica familiaritate, quam ex nobilissima tuæ terminabitis. Quod si quid forte ipsius quoque judicio nequiverit definiri, ad apostolicam sedem, ut dignum est, velut omnium sedium principem referetur. Qui autem vestrum sine metropolitanis propriis sunt, ipsi interim velut proprio sabesse debebunt. Valete.

VIII.

Urbani II epistola ad Hugonem abbatem Cluniacensem de primatu collato Ecclesiæ Toletanæ. (Anno 1088.)

[MABILL. et RUIN., Ouvr. posth. III, 350.] URBANUS, etc., HUGONI, abbati Cluniacensi, etc. Venerabilem fratrem nostrum Bernardum Toletanæ Ecclesiæ præsulem tam pro tuæ postulatione dilectionis, quam pro ipsius reverentia religionis et Toletanæ Ecclesiæ honore reverenter excepimus. Ipsi etiam ad sedis apostolicæ et Romanæ Ecclesiæ ut matris omnium majestatem, quemadmodum dignum est devote ac simpliciter concurrenti antiqua Ecclesiæ suæ prout rogasti munimenta concessimus, et privilegii nostri paginam pristina plenam dignitate, libenter indulsimus. Primatem episcoporum omnium, qui in Hispaniis sunt effecimus, et quæque super eo tua nos charitas flagitavit, cum pallii datione contradidimus. Tibi ergo par est amoris nostri studio respondere, et nostris ac Romanæ Ecclesiæ auxiliis fideliter deservire. Nos enim et præcipua te ac fratres tuos affectione diligimus, et omnia monasterii vestri loca, ubi liberum fuerit, in nostræ specialiter manus protectionem suscipimus; ita ut nec episcopus quilibet, nec legatus, nisi cui a nobis idipsum specialiter injunctum fuerit, præter voluntatem tuam de vestris audeat negotiis judicare, salvo tamen jure episcoporum quod in eis hactenus habuisse noscuntur.Vos ergo nostris semper in omnibus vestris ad Dominum precibus memores sitis; et sicut nos vos et vestra specialiter fovemus, ita vos nos apud Dominum spiritualiter commendare curetis; nosque ac Romanam Ecclesiam, ubi oportet, et ubi facultas est adjuvetis. Do:ninus omnipotens sua nos gratia foveat, conservet ac prolegat. Amen.

IX.

Urbanus II monasterii Cluniacensis possessiones et privilegia confirmat, et Hugoni abbatimitræ, dalmaticæ, chirothecarum, sandaliorum usum concedis. (Anno 1088.)

[Bibliotheca Cluniacensis, p. 514.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, HuGONI sanctissimo abbati Cluniacensi, ejusque successoribus in perpetuum.

Cum omnibus sanctæ filiis Ecclesiæ ex sedis apostolicæ auctoritate, et benevolentia debitores existimus, venerabilibus tamen personis atque locis, maxime quæ apostolica sedi semper specialius adhæserunt ac devotius, quæque ampliori religionis gloria eminent, propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Tibi ergo, sanctissime, reverentissime ac dilectissime frater, tam ex antiquæ sedis

tuique cœnobii religionis reverentia, singularis a nobis debetur prærogativa dilectionis. Est præterea quod nos tibi non minus, tuoque monasterio faciat debitores, quoniam per te monasticae religionis rudimenta suscepi.In tuo cœnobio persecundam sancti Spiritus gratiam sum renatus, cui hactenus impensiori gratia Romana Ecclesia dilectionis ac protectionis curam impendisse dignoscitur. Quidquid igitur libertatis, quidquid immunitatis, quidquid auctoritatis tibi, tuisque successoribus, tuoque cœnobio, per antecessorum nostrorum privilegia concessum fuisse constat, nos quoque hujus nostri decreti pagina conferimus, tradimus, confirmamus. Hoc insuper adjicientes, ut monasterium Sanctæ Mariæ de Charitate, monasterium S. Martini de Campis apud B Parisios, monasterium Sancti Dionysii apud Nungentum, S. Mariæ de Nazara, S. Gervasii de Exis, S. Mariæ de Arulis, S. Petri de Campo-rotundo, S. Genesii in Elnensi episcopatu, S. Puli in Valle olei, S. Maria de Cubaria, S. Maria de Salella, S. Maria de Tolosa, S. Trinitatis in Marciniaco, quod tu in alodio proprio ædificasti, nunquam tuo, tuorumque successorum regimini ordinatione subtrahatur. Cætera vero omnia quæ antecessores nostri vestro monasterio privilegia tradiderunt, nos quoque contradimus atque firmamus. Moisiacense sane cœnobium, in ea, qua nunc est, in posterum libertate permaneat, nisi forte episcopus admiserit, propter quod ejus debeat ditione privari. Quicunque autem melioris vitæ appetitu, vestrum voluerit advenire cœnobium, libera tibi, tuisque successoribus facultas maneat, secundum tenorem regulæ S. Patris nostri Benedicti eos suscipere. Præterea decernimus atque stabilimus ne quis ultra legatus Romani antistitis vices in vestris partibus agens, absque ipsius licentia vel præceptione, buccam in vos, aut vestra monasteria audeat aperire, vel nisi ad idipsum specialiter dirigatur. Episcopis vero, in quorum diœcesibus vestræ sunt facultates, omnino non liceat de vestris monachis aut monasteriis judicare. Salvo canonico illo jure, quod in eis hactenus habuerunt. Si quid autem causæ in eos habuerint, te, tuosve successores appellent. Quod si per vos lis nequiverit definiri,ad sedem apostolicam referatur. ejus solius, vel legati ejus judicio definiendum. Tibi plane peculiari devotione concedimus, ut in processionum missarumque solemnibus mitra utaris episcopali. In præcipuis vero festivitatibus, id est in quinque, quas præcipuas habetis, et in Theophania, et in Ascensione, nec non et in Dedicatione vestræ Ecclesiæ, dalmaticam, chirothecas et sandalia induaris. Et hoc ad tuæ religionis evidentiam atque ostensionem nostræ peculiaris dilectionis, quam ex sede apostolica magis meritis exigentibus promereris. Tuam de cætero condecet sanctitatem, quemadmodum ab Romana Ecclesia specialius honoratur, ita ejusdem Ecclesiæ servitiis et utilitatibus singulariter insudare, quatenus et hactenus vobis ab eadem Ecclesia con

C

cessa stabili tenore permaneant,et dignius vestrum A igitur episcopatus et Substantionensis comitatus nsit cœnobium in futuro majoris præmia gloriæ adipisci.

Datum Romæ per manus Joannis diaconi sanctæ Romanæ Ecclesiæ, prosignatoris domni Urbani II papæ, Kal. Novemb., indict. XI, anno Dominicæ Incarn. 1088, pontificatus vero ejusdem domni Urbani papæ primo.

X.

Urbani II papæ epistola ad Gothofredum Magalonensem episcopum. Substantionensis comitatus et Magalonensis episcopatus investituram de manu ejus recipit. Quapropter eam Ecclesiam et comitatum sub speciali Romanæ Ecclesiæ protectione ponit, et curam percipiendi censum annuum unius unciæ auri de prædicto comitatu ei demandat.

(Circa annum 1088.)

[D. BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 690.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei GOTHOFREDO Magalonensi episcopo ejusque successoribus in perpetuum.

vestituram ex manu fraternitatis tuæ vice prædicti comitis per annulum recipientes, et ejusdem comitatus donationis constituta religiosa firmantes, prædictam Ecclesiam atque comitatum sub B. Petri et Romanæ Ecclesiæ protectione specialiter confovendum suscipimus, salva Narbonensis metropolitani auctoritate ac reverentia, siquidem legitime ordinatus fuerit. Porro ipsam Ecclesiam tibi tuisque successoribus canonice substitutis regendam perpetuo confirmamus, et quæcunque ad Magalonensem episcopatum vel ad fratrum ibi degentium communiam, regum comitumve liberalitate, vel quorum. cumque fidelium oblatione juste hactenus pertinuisse noscuntur,quæque in posterum juste poterit adipisci in urbibus et municipiis,in ecclesiis,in deB cimis,cæterisque redditibus, contradendo contradimus,et præsenti nostri decreti pagina constituimus atque sancimus quatenus nullus omnino sacerdotum aut cujuslibet ordinis clericorum, nullus imperatorum, regum aut comitum de his quæ eidem Magalonensi Ecclesiæ a quibuslibet donata fuerint, vel in futuro donabuntur, sub cujuslibet causæ occasionisve specie minuere vel auferre vel suis juribus applicare,vel aliis quasi piis causis pro suæ avaritiæ excusatione audeat distrahere. Quia vero sæpius contingere solet, ut, invito clero et populo, sæculares po.estates nequiter nituntur inthronizare personas, decernimus atque censemus ut te qui episcopus es, vel tuorum quolibet obeunte, institutione pontificis nullum sibi honorum,nullum fas potestas quælibet arroget sæcularis,sedis secundum canonum statuta constituatur, quem clerus et populus gratis communi consilio et sine pravitate elegerit.Præterea fraternitati tuæ tuisque successoribus, quandiu tales fuerint ut sedis apostolicæ communionem et gratiam-habere mereantur,prædicti Substantionensis comitatus curam injungimus, ut vos censum annuum exigatis. Ad ostensionem autem specialis hujus acceptæ a Romana Ecclesia libertatis,ex episcopatu unam auri unciam quotannis Lateranensi palatio tu tuique successores persolvetis.

Universum sanctæ Ecclesiæ corpus miserante Deo,per unigeniti Filii sui Redemptoris nostri sanguinem propria constat et perpetua libertate donatum; sed pravorum hominum astu, pastorum negligentia, quædam per orbem Ecclesiæ ditioni sunt sæcularium potestatum addictæ. Supernæ autem miserationis respectu idcirco ad universale sedis apostolicæ regimen promoti sumus, quatenus debeamus omnibus modis quæ ad earum spectant salutem et gloriam providere,ut,ab omni servitutis vinculo liberæ,sua semper libertate gaudeant. Ad hoc autem omnipotens Dominus Romanam Ecclesiam Ecclesia- C rum matrem principemque constituit, ut ea disponente corrigantur quæ mala sunt, et quæ recta sunt confirmentur. Tibi itaque, frater Gothofrede Magalonensis episcope, Magalonensem Ecclesiam, tuisque successoribus canonicis,sub Romana liberlate specialiter permansuram jure perpetuo confirmamus; quam nimirum Ecclesiam, pastorum qui in illis partibus fuerant, permittente incuria, multis temporibus ex consuetudine nefanda Substantionensis comites suæ jugo servitutis attraxerant.At bonæ memoriæ comes [Melgoriensis] Petrus, Dei timore compunctus, B. Petro ejusque vicariis ex toto episcopatum reddidit, et scripti actione refutavit; comitatum quoque, qui sui juris erat, sub jure B. Petri ejusque vicariorum per testamenti paginam dereliquit, eo videlicet tenore ut hæredes sui Romani pontificis milites fierent,et ex ejus manu comitatum obtinerent: quod si hæredum successio destitisset, sub Romani pontificis ordinatione et Magalonensis cura episcopi haberetur; quin etiam censum Lateranensi palatio persolvendum ob ejusdem hæredibus auri unciam quotannis instituit. Magalonensis

(9) Guezelonem hæreticum fuisse. Hanc epistolam Urbani secundi papæ ex manuscripto bibliothecæ Sancti Victoris Parisiensis cum aliis plurimis, de quibus supra descriptam misit excudendam reverendus dominus Joannes Picardus Sancti Victoris Parisiensis ecclesiæ sæpe dicta canonicus regularis,

D

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Scripsistis nobis maximum apud vos scandalum ▲ sibi ad jus vestrum pertinentibus,præter synodales,

emersisse, quo Pisanum episcopum consecraverimus, quod a Guezelone hæretico diaconus fuerat ordinatus. Et nos profecto scimus Guezelonem hæreticum fuisse,Moguntinumque episcopatum Simoniaco credimus facinore invasisse propter quem aut alium acquirendum regi sub anathemate posito diu servierat,et propter acquisitum omni vitæ suo tempore deservivit. Eumdem et ipsi nos pro eadem causa, qui ab excommunicatis consecratus est, in synodali concilio excommunicavimus, condemnavimus, et ab omni ecclesiastico officio sine spe restitutionis aliqua deposuimus.

[blocks in formation]

Justis votis assensum præbere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni, justitiæ præcones, atque custodes in excelsa apostolorum Petri et Pauli speculo, dispensatione sumus divina constituti. Quia igitur inspi rante domino, dictam canonicam secundum beati Augustini regulam delegistis, bono ac laudabili voto C devotione debita congaudemus,et ut laudabile propositum laudabiliora subsequantur incrementa paterna vos affectione, ut filios charissimos, cum omnibus appendiciis vestris, sub protectione sedis apostolicæ suscipimus, et scripti nostri privilegio communimus: statuentes siquidem in primis, ut ordinis vestri canonicæ institutiones secundum Deum et beati Augustini regulam, perpetuis in ecclesia vestra temporibus,inviolabiliter observentur præterea quascumque possessiones, quæcunque bona, in futurum vel regum, atque pontificum liberalitate; vel oblatione fidelium poteritis adipisci (salva diocesanorum debita reverentia) integra vobis vestrisque possessoribus, et illibata permaneant. Adjicientes præterea interdicimus ne aliquis sæcularis in parochialibus ecclesiis vestris substituatur presbyter, nisi qui ab abbate vestro, cum consensu capituli vestri, diocesano fuerit præsentatus episcopo. Vobis autem claustri vestri canonico per parochiales ecclesias vestras liceat ordinare. Præsenti etiam decreto statuimus ut nulli ecclesiastici ordinis personæ,vel a vobis, vel ab eccleMoguntini archiepiscopi demortui successorem,seu potius Moguntinæ ecclesiæ invasorem ab Henrico rege intrusum,ut patet ex iis quæ supra dicta sunt in concilio Quintilineburgensi sub Gregorio septimo. Nec obstat quod apud Urspergensem Wecilo nominetur, quem Urbanus papa hic Guezelonem

liceat aliquid exigere, nullique liceat novam ecclesiam vel atrium intra terminos parochiarum vestrarum, sine vestro et episcopi vestri consensu, constituere. Statuimus etiam quod parochianos ecclesiarum vestrarum sine parochialium sacerdotum consensu, nulli liceat sepelire, vel servos vestros sine consensu vestro in fratrem recipere. Interdicimus etiam ne aliquis terminos parochiarum de laica vel ecclesiastica manu, sine consensu vestro recipiat. Si quam etiam terram de qua vobis decima consuevit exsolvi, ad aliam manum transferre contigerit; nihilominus inde vobis decima tribuatur. Sane novalium vestrorum quos propriis manibus vel sumptibus colitis, decimas nemo præsumat exigere. Decernimus igitur ut nulli omnino liceat vestra vel auferre, vel aliquibus exactionibus infestare. Porro si quis hoc provilegium nostræ sanctionis temerario ausu infringere præsumpserit, a Christi cum et Ecclesiæ corpore segregamus auctoritate apostolica; conservantibus autem pax a Domino et misericordia conserventur. Amen, amen, amen.

Datum Romæ per manus Joannis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis et prosignatoris, Dominicæ Incarnat. millesimo octuagesimo nono, indict. x, Idibus Jan., anno pontificatus domni Urbani primo.

XIII.

Urbanus II, monasterio S. Victoris Massiliensi
bullam tribuit.
(Anno 1089).

[Vide MABILLON et RUINART, Ouvrages posthumes,
III, 51.]
XIV.

Urbani II epistola ad Gaufridum Constantiensem episcopum. Perfugam e monasterio Schafhusensi tertio revocari mandat, et parere recusantem anathemati tradit.

(Anno 1089.)

[MANSI, Concil. XX, 707.] URBANUS, episcopus servus servorum Dei, dilecto fratri et cœpiscopo GAUFRIDO Constantiensi salutem et apostolicam benedictionem.

Dilectissimus filius noster N. conquestus est nobis quod quidam vir,nomine N., postquam se suaque omnia super altare Domini Salvatoris et omnium sanctorum in Schafhusen obtulerat, instinctu diaboli apostatando se suaque ab eodem monasterio alienare præsumpserit. Volumus ergo,tuæque charitati injungimus, ut eumdem virum secundum evangelicam auctoritatem secundo et tertio canonice ut revertatur commoneas. Si vero, quod absit, in pravitate sua perstiterit, tu in promptu ulcisci appellat nam familiare est Gallis aliisque nationibus ut nomina omnia propria, quæ apud Germanos scribuntur in principio per geminum W., ipsi primam litteram V in G convertant, adeoque pro Wezelone scriptum fuerit Guezelo. SEV. BIN.

habens omnem inobedientiam pro officii tui debito A gladium excommunicationis in illum evaginare non differas,ut si ipse incorrigibilis permanserit, cæteri timorem habeant. Labores et angustias universalis matris Romanæ Ecclesiæ tibi tanquam fideli filio commendamus. Dat. Romæ x April.

XV.

Urbani II epistola ex synodo Romana scripta ad Gebehardum Constantiæ episcopum canonica, qua eidem legationem apostolicam, et procurationem Ecclesiarum in Saxonia, Alemannia, defert et confirmat.

(Anno 1089.)

[MANSI, Concil. XX, 715, — Ex cod. Valic. 382 eruit Schannat., ex quo Harthzeim conc. Germ. t. III, p. 210.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, GEBEHARDO Constantiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Quia te speciale, post Dominum, manuum nostrarum opus esse perpendimus, et quia specialem in te religionis gratiam esse cognoscimus, idcirco te adjuvare tuisque necessitatibus specialiter subvenire, Domino annuente, satagimus. Quæstiones autem quas tuis litteris significasti vestris in partibus agitari, apud nos quoque satis frequenter noveris commoveri.

Fratrum itaque communicato consilio, diuque excommunicationis quæstione tractata, sancti prædecessoris nostri Gregorii sententiam confirmantes, ita eam Domino inspirante determinavimus.

B

Primo quidem gradu Ravennatem hæresiarcham, Romanæ Ecclesiæ invasorem, cum Henrico rege, C ejusdem perversitatis capite, ab omnibus Ecclesiæ catholicæ membris alienum et excommunicatum esse

censemus.

Secundo, eos qui armis, pecunia, consilio aut obedientia, ecclesiasticos maxime ordines aut honores ab eis aut eorum fautoribus accipiendo, eorum nequitiæ adminiculum subministrant : hos igitur principaliter anathematis vinculo astringentes.

In tertio gradu communicantes eis nos quidem non excommunicavimus, sed quia ipsi se eorum communione commaculant, in nostram eos societatem nequaquam sine pœnitentiæ ultione et absolutione recepimus.Sanctis quippe canonibus cautum constat ut qui excommunicatis communicaverit, excommunicetur. Ipsius autem pœnitentiæ atque D absolutionis modos ea moderatione discrevimus, ut quicunque seu ignorantia, seu timore, seu necessitate negotii cuiquam maxime necessarii eorum se convictu, salutione, oratione, osculatione contaminaverit cum minoris pœnitentiæ absolutionisque medicina societatis nostræ participium sortiatur ; eos vero qui aut spontanee aut negligenter inciderint,sub ea volumus disciplinæ coercitione suscipi, ut cæteris metus incutiatur, cujus disciplinæ moderamina, quod ad tuam curam spectat nostræ providentiæ, prout oportere videris, pro temporibus et personarum competentia servanda committimus.

PATROL. CLI.

Quarto. Porro de clericis' qui ab excommunicatis episcopis ordinati sunt necdum quidem sententiam fiximus, quia generalis mali contagium generalis synodi est cauterio comburendum. Tuæ tamen paternitati hoc respondemus ad præsens ut ab excommunicatis quondam tamen catholicis episcopis ordinatis si quidem non Simoniace ordines ipsos susceperint et si ipsos episcopos non simoniacos fuisse constiterit; ad hoc si eorum religiosior vita et doctrinæ prærogativa visa fuerit promereri, pœnitentia indicta quam congruam duxeris in ipsis quos acceperunt ordinibus manere permittas, ad superiores autem ascendere non concedimus, nisi necessitas et utilitas maxima flagitaverit, et ipsorum sancta conversatio promoverit, et hoc tamen ipsum rarius cum cautela præcipua est concedendum.

Quinto. De presbyteris, diaconis aut subdiaconis qui post acceptum ordinem in aliquo crimine lapsi fuerint, sive palam sive clam, constat quidem canonum censura ab ecclesiasticis eos officiis inhiberi ; tuæ tamen discretioni providentiæque committimus. utrum aliqui, qui tamen infamiæ notis non fuerint apersi, necessitate Ecclesiæ urgente, et ipsorum sancta conversatione promerente, in suis gradibus recuperari debeant. Hoc autem secundum indulgentiam dico,non secundum imperium, ut vestra major vestris in partibus contra hæreticos habeatur auctoritas,salva tamen auctoritate canonum et sanctorum Patrum decretalibus institutis. Si quem vero, quod absit, aut post acceptum, aut ante acceptum officium, contigerit peremptorio,sive clam sive palam, occupatum crimine inveniri, eos maxime, qui mundo adhuc vivunt, ab omni altaris ministerio sequestramus.

Sexto. Sane insulam Augiam sub jurisdictione B. Petri ac Romanæ Ecclesiæ constat specialiter contineri; sed quia eorum privilegium, quod ab Romana Ecclesia obtinent, non satis meminimus, causam facile determinare non possumus; salvatamen ejus privilegii auctoritate, tibi singulariter in clerum et in populum illic habitantem, præter monachos, omnem concedimus episcopalem regiminis potestatem. Cæterum utin eodem abbatem catholicum regulariter vice nostra præstituere studeas, tuæ obedientiæ imperamus; nec solum in eo,sed et in S. Galli cœnobio, et in cæteris, si quæ sint, propriis abbatibus destituta, nostra fretus auctoritate, cum consilio quorum interesse noveris, abbates eligere atque electos consecrare procura. Idem etiam tibi studendum de Augustensi et Curiensi episcopatibus injungimus; nec non et de cæteris ad quæ Pataviensis episcopus advocari vel adesse nequiverit.

Septimo. Et ipsi enim, quemadmodum et tibi, Saxonia, Alemanniæ,aut cæterarum quæ prope sunt regionum, vice nostra procurationem injunximus, utordinationes improbandas improbetis, roborandas roboretis, et quidquid ecclesiastici negotii disponendum fuerit, communicato religiosorum virorum consilio, disponentes, quoad usque privationem,

10

[blocks in formation]

[MANSI, Concil. XX, 719.)

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, episcopis Germaniæ in unitate Ecclesiæ constitutis salutem et apostolicam benedictionem.

Fratrum nostrorum communicato concilio,diuque excommunicationis quæstione tractata, sancti prædecessoris nostri Gregorii sententiam confirmantes, ita eam Domino inspirante determinavimus. Primo siquidem gradu Ravennatem hæresiarcham, Romanæ Ecclesiæ invasorem, cum ejusdem perversitatis capite ab omnibus Ecclesiæ catholicæ membris alienum et excommunicatum esse censemus; secundo qui armis, pecunia, consilio aut obedientia ecclesiasticos maxime ordines aut honores ab eis

aut eorum fautoribus accipiendo eorum nequitiæ, adminiculum subministrant: hos igitur principaliter anathematis vinculis astringentes, in tertio gradu communicantes eis nos quidem non excommunicamus, sed qui se eorum communione commaculant nequaquam in nostram societatem sine pœnitentiæ ultione et absolutione recipimus. Sanctis quippe canonibus sancitum constat ut qui excommunicatis communicaverit, excommunicetur. Ipsius tamen pœnitentiæ et absolutionis modos ea moderatione discrevimus,ut quisquis seu ignorantia, seu timore, seu necessitate negotii cujusque maximi et maxime necessarii eorum se convictu, salutatione, oratione vel osculo contaminaverit, cum minoris pœnitentiæ absolutionisque medicina nostræ societatis participium sortiatur. Eos vero qui spontanee aut negligenter inciderit sub ea, nolumus disciplinæ coercitione suscipi ut cæteris metus incutiatur.

XVII.

Urbani papa Il bulla pro canonicis regularibus S. Augustini in cœnobio S. Joannis Rivipollensis a Berengario præsule institutis.

(Anno 1089.)

[FLOREZ, España Sagrada, t, XXVIII, p. 292, ex chartulario S. Joannis Rivipollensis.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei,charissimo fratri BERENGAR O Ausonensi episcopo futurisque post eum rectoribus in abbatia Sancti Joannis Rivipollensi ia perpetuum.

B

C

D

Justis petitionibus aurem accommodare.justisque votis assensum præbere nos convenit, qui auctore Domino, licet indigni, utque præcones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi sumus. Quia igitur, inspirante Deo, charissime frater, B. Joannis abbatiam secus Teserem fluviumque Rivipollensis a sæculari dominatione eripiens, canonicos ibi secundum B. Augustini regulam statuisti nos,eorum professione religionis providentes augmenta, petitioni tuæ libenter annuimus, et eamdem ecclesiam specialiter in sedis apostolicæ tutelam protectionesque suscepimus; quam videlicet ecclesiam Bernardus Bisuldunensis comes per manus proposita cautione sua potestate exutus, sua etiam liberalitate donatam, tuis in manibus Domino recusavit, tuamque tu prædictis canonicis ad sanctæ vitæ conversationem conferens alodiorum tuorum collatione ditasti.Quandiu igitur religionis tramitem secundum apostolicam disciplinam ipsi ipsorumque successores servaverint, prædictam eis ecclesiam ad honorem sedís apostolicæ confirmamus, et ab ea omnem sæcularem dominationem excludimus, virtute sancti Spiritus et apostolorum Petri et Pauli auctoritate sancientes, quatenus omnia quæ hodie per tuam concessionem vel per supradicti comitis donationem, vel per aliorum oblationem fidelium possidet,sive quæ in futurum juste poterit, largiente Domino,adipisci, integra eis et illibata permaneant. Eos autem qui bona ad locum ipsum pertinentia volentes retinent,agnito præsentis tenore privilegii, restituerint,aut pacto congruo satisfecerint, ab ecsecundo tertiove commoniti, nisi intra XL dies ea clesiarum eos liminibus coercemus. Tu itaque, venerabilis frater B. q. eamdem ecclesiam tua industria. . . . . . tuis etiam collationibus locupletasse dignosceris, vice nostra eis omni vitæ tuæ tempore, patrocinium et dominium exhibebis. Post tuum transitum nullus eis in abbatem præstituatur, nisi quem ipsi consensu communi, aut ipsorum pars præstantior, ad honorem sedis apostolicæ cum consensu Bernardi comitis Bisuldunensis, secundum Dei timorem,elegerint ; salva tamen Ausonensium pontificum canonica reverentia, quandiu prædictam abbatiam benigne tractaverint. Vos igitur, charissimi filii, orportet regularis ordinis tramitem ferventer insistere, ut quantum ab sæcularibus tumultibus liberiores estis, tanto divinis studiosius servitiis insudetis. Ad indicium autem perceptæ hujus a Romanæ Ecclesiæ libertatis, dilectioni vestræ dignum est mancusɔs in Valentianæ monetæ Lateranensi palatio quotannis exsolvere et Romanorum pontificum diligentius decreta servare. Sane hoc nostræ privilegium sanctionis si quis in crastinum archiepiscopus, aut episcopus, rex, princeps, dux, marchio, comes aut vicecomes, aut persona quælibet magna, vel parva, potens aut impotens, scienter infringere aut temere violare præsumpserit, et constitutum prædictæ abbatiæ ordinem evertere, vel ejus bona invadere, molestare, aut suis usibus nequiter appli

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »