Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

bonum pastorem Christianitatis amatorem et fidei A ptores, sed etiam pontifices Romani in suis epistodefensorem. Unde suæ ætati gratulatur Joannes de Colle Medio auctor Vitæ beati Joannis Tervanensis, quod sub Urbani, quem paulo antea fortissimun Simoniacæ pestis impugnatorem appellaverat, pontificatu ecclesia potissimum Gallicana religione et scientia præstantes episcopos habuerit.» O tempora, inquit, felicia, quibus superne iudulta probantur beneficia! Ecce Urbano præsidente, Urbano pastoralibus supra gregem Dominicum excubiis invigilante, et per singula ovilis sui late sollicitorum custodias excubitorum prudenter ordinante, ab ovibus, quas tibi, Christe, redemisti rapacium morsus luporum prohibet efficaciter. » Hunc ipsum privilegii ecclesiastici ardentissimum defensorem felici obitu excessisse scribit Laurentius de Leodio in Historia episcoporum Virdunensium, ejus mortem in conspectu Domini pretiosam fuisse testatur Paschalis ejus successor in sæpe laudata epistola his verbis: Urbani, inquit, doctrina et vita, quam sancta, quam grata Deo exstiterit, exitus profecto melior approbat. Unde Deo ea de re gratias agendas esse concludit. Denique Aymericus de Perac abbas Moisiacensis post enarratas in Chronico multas ejusdem pontificis actiones, plura paucis verbis concludenda esse dicit eum felicem prædicando ob impensam ejus in res sacras et loca Deo dicata curam, ob schismatis exstirpationem, regum potentissimorum correctionem; ac multo ob suas virtutes et merita feliciorem quæ ei cœlestis gloriæ fruitionem Dei misericordia acquisierunt; quare amplissimo studio esse lætandum, quod ejus sanctissimi viri precibus sublato pestifero schismate, ulceris inveterati fomentum, et sub obtentu unius valentissimi domini veram pacis et redintegrationis unionem ecclesia acceperit. » Cætera ejus elogia, quæ passim apud auctores occurrunt, recensere nil juvat, cum hæc quæ protulimus ad asserendam ejus sanctitatis famam abunde sufficiant.

lis ac decretis passim appellant, a cujus semita nunquam recessurum Paschalis ejus successor variis in occasionibus protestatus est, ac potissimum in ea fidei professione, quam in concilio Lateranensi anno 1112 emisit, quam universi Patres suis acclamationibus approbaverunt. Eodem sancti viri titulo donatur a Goffrido Vindocinensi, ab auctore Vitæ sancti Petri Cavensis abbatis et ab aliis passim.Sanctæ memoriæ papam Urbanum pandentem plane et vere apostolicum virum appellat Petrus Diaconus libro IV Chronici Casinensis, Plura habet Domnizo in suis versibus quos habes ad calcem. Sanctum Urbanum. absolute appellant Berardus jam laudatus inChronico Casaurensi et vetustissimus auctor Historiæ Jerosolymitana tomo I Musei Italici Mabilloniani editus. Denique Pandulfus in ejus Vita scribit eumdem, confessorem et bonum Christi athletam Deo animam reddidisse: quem in vita Paschalis ejus successoris, solemnis memoriæ dominum Urbanum papam magnanimum dicit.

C

Eumdem vero post obitum claruisse miraculis testis est Guibertus Novigenti abbas, vir minime credulus, et a religione muliebri multum alienus. Sic autem de eo scribit initio libri I Historiæ Jerosolymitanæ. « Attestatur statui mentis finis ejus splendens miraculis. Defuncto enim ac sepulto eo, sicut succedens ei Ostiensis episcopus, cum plurima signa jam fierent, astitit quidam sepulcro illius ju- D venis, et membrorum damnum sibi imprecatus est si per Urbani merita, qui Odo diceretur signum unquam factum fuerit, ac fieret. Necdum pedem e loco extulerat, cum officio sermonis amisso, et altero laterum paralysi intercurrente correpto, postri die Urbani virtutum testimonia mortuus ipse perhibuit. » Idem miraculum auctor veteris Chronici apud Chesnium in probationibus Historiæ domus Castellionensis cap. 8 narrat. Hinc non' mirum si ejus sepulcrum a fidelibus frequentatum olim fuisse dicatur. Certe eum sanctæ aut beatæ memoriæ virum et pontificem non solum veteres ac recentiores scri

Non itaque mirum videri debet, si Urbani nomen in plerisque Martyrologiis aut sanctorum catalogis die 29 Julii, quo excessit e vita inscriptum reperiatur; quamvis ejus festivitatem nunquam in Ecclesia celebratam fuisse fatendum sit. His verbis ejus memoria in Martyrologio Benedictino Arnoldi Wionis et Hugonis Menardi babetur: Romæ depositio beati Urbani papæ secundi, quondam monachi Cluniacensis Cruciatæ ad recuperationem terræ sanctæ auctoris libertatisque ecclesiasticæ defensoris acerrimi; qui post multas ab Henrico imperatore IV acceptas injurias, post exsilium et graves ærumnas, aliaque id genus tandem sanctitate clarus confessor occubuit. Idem sanctitate clari elogium ei tribuitur in Dorganii Kalendario, ubi præterea Officii beatæ Mariæ institutor, et pulsus campanæ mane et vespere ad Salutationem angelicam inventor fuisse dicitur. Memoratur etiam cum beati titulo apud Philippum Ferrarium in catalogo sanctorum, qui non habentur in Martyrologio Romano. Plura habent Bucelinus in Menologio Benedictino, Saussayus in Martyrologio Gallicano, Arnoldus Wion in Ligno vitæ. His addendi Vincentius Bellovacensis, sanctus Antoninus, Trithemius, Platina, Michael Buchingerus Colmariensis, Onufrius-Panvinius, Ciaconius et alii, qui de viris sanctis aut de pontificibus Romanis aliquid scripserunt, sed quos singillatim recensere nec vacat, nec est operæ pretium. Uno verbo, nullus ferme occurrit auctor Chronicorum, aut Historiæ ecclesiasticæ, vetus aut recens, qui data opera, aut certe pro occasione, nostrum Urbanum laudibus prosecutus non fuerit. Eos saltem præcipuos, laudavimus suis locis cum sese opportuna obtulit id faciendi occasio.

Locum etiam inter scriptores ecclesiasticos meruit Urbanus, cui non solum varias epistolas, sed alia quoque opuscula nonnulli tribuerunt, ut videre est apud Platinam, Wionem et similes auctores. Carolus a sancto Jacobo in bibliotheca pontificia

refert illum scripsisse contra hæreticorum dogmata, A sub Urbani pontificatu claruerunt, aut de cardinaliet de injuriis sibi ab Henrico imperatore illatis cum Gregorii VII legatione fungeretur, præter orationes nonnullas et varias epistolas. Ejus orationes quas in concilio Claromontano pronuntiasse dicitur cum paucis aliis, habemus; necnon epistolas satis magno numero; at cætera opuscula nescimus. Hæc forte ex Platina ille auctor hauserat, qui ait: Urbanum sanctissimum pontificem non opere solum et exemplo, verum etiam scriptis, contra hæreticorum dogmata Ecclesiam confirmasse. Similia ferme habent Bergomensis libro x et Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad annum 1087 ubi de Urbano ita scribit: Vir fuit doctrina et sanctitate præcipuus, qui verbo et opere simul ac scriptis contra insultus hæreticorum fortiter defensavit Ecclesiam, multaque scripsit atque statuit ad utilitatem communem, quæ sane Urbano optime conveniunt, et si plura non .scripserit, quam quæ nobis supersunt. Verum ut ut sit de ejus scriptis, certo constat eum fuisse virum doctum et eruditum. Rhetorem absolute eum Domnizo passim appellat. Litteratissimum et facundum Pandulfus in Gelasii II Vita; et doctorem, quo moriente diserta lingua orbis ruit Baldericus in ejus epitaphio in Appendice relato. Idem Pandulfus in ipsius Vita, quam etiam ibi invenies, eum ait virum fuisse strenuum, divinis Scripturis eruditum atque ecclesiasticis traditionibus imbutum, et in earum observatione constantissimum perseveratorem. Infinitus sim, si ea omnia quæ passim aqud auctores de ejus doctrina et eloquentia habentur huc congerere velim, quas potissimum in eo laudaverunt ejus C Sanctorum Petri et Martini in Montibus; amicus ætatis auctores, qui de sacris expeditionibus scripsere: unum pro omnibus audire sufficiat Guibertum Novigenti abbatem, qui de his ita loquitur : « Ejus scientiæ litterali, eloquentiæ cooperabatur agilitas. Non enim ei minor videbatur in Latinæ prosecutione locutionis libertas, quam forensi cuilibet potest esse in materno sermone pernicitas. Nec altercantium multitudo obtendebat, concinnantis ingenium; sed, licet prædicabilium grammaticorum elegantiis ambiretur, et oratum superexundare copias, ac, sermonum quorumcunque facetias superequitare litterali luculentia putabatur. » Ejusdem epistolas succo plenas laudat Bergomensis, quas tanti fecit Baronius, ut eas tot fuisse gemmas quot apices non dubitaverit asseverare: quarum magnæ partis jacturam ideo deplorat, referendo in specimen aliquot fragmenta illius, quæ ad Lucium præpositum sancti Juventii inscripta est; in quibus revera pontifex reconditam magnam eruditionem exhibet in proferendis sacræ Scripturæ et sanctorum Patrum testimoniis ad stabiliendam de valore baptismi et aliorum sacramentorum Ecclesiæ catholicæ traditionem. Verum hæc epistola omnino integra cum aliis permultis antea ignotis in pontif. epist. collectione profe

bus quos ad hanc dignitatem promovit. Ast cum de primis, cum sese obtulit occasio, si quando aliquid ad Ecclesiæ utilitatem contulerunt, suis locis egimus, et cardinales memoravimus, quos ex probabilibus saltem argumentis ab Urbano creatos fuisse deprehendimus, non opus est hic de utrisque fusius agendi. Cardinales omnino triginta et septem, præter ignotos, ab Urbano promotos recensent Ciaconius, Onuphrius, et ex iis alii. Sed quorum plerorumque nomina nuda referuntur. Ex iis septem episcopi, quorum quinque Paschalis electioni interfuerunt : Odo scilicet Ostiensis, Urbani in ea sede successor, qui Paschalem consecravit, Gualterius Albanensis, beati Petri Igniti successor, Milo ex Albiniano monacho episcopus Prænestinus, B Mauricius qui Joanni Portuensi in Gallia defuncto successit, et Crescentius Sabinensis, cujus decessor Ubaldus etiam ab Urbano promotus fuerat post Gregorii mortem. Septimus ex illis episcopis fuit Joannes Tusculi episcopus, de quo multa diximus supra. Presbyteri 16 fuere Oderisius Casini abbas ex diacono presbyter ab Urbano ordinatus, Robertus tituli Sancti Clementis, Albertus postea archiepiscopus Sipontinus; Raynerius qui Urbano sub Paschalis nomine successit, tituli Sancti Clementis: Rangerius ex monacho Majoris Monasterii archiepiscopus Rhegiensis ab eodem pontifice ordinatus; Albericus tituli Eudoxiæ Sancti Petri ad Vincula, proindeque Deusdedit celebri canonum collectori suffectus; Petrus tituli Equitii, seu

retur.

Locus hic esset de viris illustribus agendi, qui

D

abbas Witurnensis tituli Sanctæ Crucis in Jerusalem; Paulus tituli Sancti Xisti; Bonifacius tituli Sancti Marci; Joannes tituli Sanctæ Anastasiæ, Robertus Parisiensis Callus, tituli Sancti Eusebii; Risus tituli Sanctorum Laurentii et Damasi, qui archiepiscopus Barensis fuit; Bernardus Ubertinus ex Camaldulensi ordine, tituli Sancti Chrysogoni, tum episcopus Parmensis; Theodericus Germanus tituli Sanctorum Joannis et Pauli, postmodum multis legationibus in Germania celebris; Landulfus tituli Lucina Sancti Laurentii. His addendus Goffridus Vindocini abbas, atque eo nomine cardinalis Sanctæ Priscæ, quem ipse Urbanus presbyterum ordinavit. Diaconi recensentur 13; ii sunt: Bernardus, Gregorius abbas Sublacensis, tituli Sanctæ Luciæ ad septem Solia, Damianus, Joannes, Azo, Leo Marsicanus, monachus Casinensis, qui Urbani nomine complures epistolas scripsisse dicitur; de eo egimus 2 51; Jonatas tituli Sanctorum Cosma et Damiani; Theodinus Casinensis monachus, tituli Sanctæ Mariæ in Porticu; Theobaldus tituli Sanctæ Mariæ Novæ; comes tituli Sanctæ Mariæ in Aquirio; Gregorius tituli Sancti Angeli, qui postea sub nomine Innocentii II pontifex evasit; Joannes tituli Sancti Adriani, ac denique Joannes Cajetanus Sanctæ Mariæ in Cosmedin, Urbani cancellarius, et tandem pontifex Gelasius

secundus dictus. Hos ilii auctores recensent, alii in A sed qui forte a præcedentibus pontificibus promoti his quæ diximus, cardinales memorati occurrunt, erant.

APPENDIX AD VITAM URBANI II PAPÆ

(Diplomata Urbani quæ Appendix ista complectebatur, locum obtinent opportuniorem inter epistolas beati pontificis.)

HISTORIA TRANSLATIONIS

RELIQUIARUM S. MAXIMI APUD NANTUACUM

Ex ms. codice Nantuacensi.

qua hora conventus assisteret, nulla mora interveniret quæ translationis agendæ opus impediret. Sed et fratribus injunxit ut canerent et psalmodiæ vacarent, nullusque accederet nisi qui jussus foret. Porro domno Odoni episcopalis ordinis jure cedens, imposuit curam principalem manum mittendi et prima ossa reverentia debita contingendi et extrahendi, totiusque operis ineundi ac finiendi usquequo reponeretur in alio suo locello venerabile corpus; non tamen se excipiens quin juvaret manusque suas post episcopales adhiberet.

Multis rutilantibus signis quibus constare poterat B raret, quæ necessaria tali negotio putaret, quatenus Maximum esse honestius atque sublimius collocandum, contigit adesse venerandum Patrem Cluniacensis monasterii simulque rectorem Nantuacensis, Hugonem, de quo superius prælibavi, quod revelationem suam Maximus ad ejus tempora protelandam differendamque censuerit. Hic ergo, tam mirifica gesta comperiens, et ea quæ de Maximo Regiensi audierat virtutum magnalia eis conferens, insuper et de corpore ejus fuisse Viennensibus impertitum ipsum quod erat de Nantuacensibus per quemdam clericorum qui illud perdiderant dicens [al., differens), in capitulum venit die Dominica, Ix Kalendas Septembris, ibique cum fratribus tractavit de instanti negotio, qualiter videlicet fieri posset tam sancti viri humí jacentis exaltatio; ut qui in cœlo erat sublimis non permaneret in terra humationis suæ despectus. Viri autem qui consultationi erant, Hostiensis tunc Odo episcopus, qui nunc est sanctus papa Urbanus, vir magnæ in litteris prudentiæ et in divinis causis auctoritatis et gratiæ, laudavit ipse, et qui aderant cæteri hunc sublimari et in loco edito cunctis mirandum spectandumque præberi, qui talibus indiciis meruisset inveniri inventusque tot insigniri miraculis.

Sed Pater egregius, in omnibus sibi agendis morosus atque discretus, rem differendam judicavit, quousque consuleret diligenti examinatione, per jejuniorum et precum vota, supernæ voluntatis arbitrium. Præcepit itaque hanc discussionem fore in crastinum, ut eo die jejunando et litanias cum processione agendo fieret unde hominibus innotesceret quid Deo exinde placeret. Ipse vero, cum conventu interim capitulum subit clanculum se ab aliis segregans, locum sepulcri adivit, seque in orationem dedit tanto liberius quanto secretius, tantamque ibi devotionis flammam concepit et compunctionis gratiam sensit ut nullatenus ambigendum putaret quod iile apud Dominum vere maximus esset, qui ibi jacens tantum secum divinæ virtutis haberet ut prunas efficeret quos carbones tetigisset, &c, mortuus vivis inter mortuos vivens, in Deo [adeo] ardorem spiritus caloremque pietatis infunderet. Inde igitur se referens explorator occultus ad suos rediit, jussitque præparari quo suscipiendus foret aut reponendus, cum transferretur venerandi illius corpusculi thesaurus. Transactoque sequenti die et post jejunium celebratum luce tertia succedente, in capitulum rursus veniens Pater venerandus ex consensu omnium definivit ut fieret quod distulerat, ut consultius fieri posset. Præcepit cuidam fratri, Ricardo nomine, qui locum noverat, ubi illud cum Guillermo jam dicto reposuerat, quando ad ecclesiam revectum fuerat, ut diligenter fossam aperiens cuncta præpaPATROL. CLI.

Igitur soluto sic isto capitulo fecerunt cuncti solemnem processionem, nec in basilicæ gremium de multitudine maxima, quæ ad hoc confluxerat, quem quam admiserunt, sed semper ipsi circumstantes psallere cœperunt, atque neque appropinquare vofentibus [al., atque appropinquare debentibus] locum dederunt. Tunc vero Ostiensis præsul, dealbactus foris et intus præparatus atque accinctus fide, non minus quam perhibebat vestis candore, accedit et exorcismum pro scuto assumit, atque auctoritate episcopali interdicit ne, si partis erat sinistræ, auderet apparere, sive extrahendum præbere se; si autem meriti illius cujus putabatur se esse recognoscebat, cujus caro hæc fuerat apparendi licentiam haberet extrahendique præberet. Quid plura? Quod [al., quo et quis] domni abbatis cor tetigerat, ipse etiam tangens episcopi mentem sic afflavit ut ipse perhiberet quod pro certo, in illo loco divinum aliquid jaceret, unde talis benedictio spiritualis trumperet, quæ accedentium corda sic vivificaret ac si ipse auctor suavitatis præsens esset.

D

Intelligens ergo ipse quid significaret qui per signa loquebatur, domnus appropinquavit humiliter manumque immittens reverenter extrahendorum ossium principium dedit, ac deinde patri suo locum præbuit ut secundus extractor fieret qui primus esse noluisset. Ita paulatim fratribus sibi succedentibus, et illis quibus accedere, idque facere licebat, factum est diligentia qua decuit ut pretiosa corporis illius margarita de imo in quo jacuerat tolleretur, et in excelso loco ponenda vasculo fabrefacto atque ejus modulo cooptato reciperetur, sic cum laudibus divinis levaretur ubi decentius postmodum coleretur. Quibus sine tumultu populari in pace completis, præmissa turba irruens, quid tripudiaverit, quid jubilaverit,quid laudum, quid gratiarum reddiderit, quid votorum fecerit cum sufficiat perpendere ex virtutum factarum circumquaque audita opinione, superfluum videtur verbis inculcare aut litteris commendare. Vix namque silentium impetrari potuit ut domnus ipse loqueretur et sermocinando audiretur, vel de Gregorio VII papa, cujus causa tunc

9

nisi vii Kalendas Septembris, quando est dies translationis, sicut tunc fuit, anno scilicet eodem quo ecclesia infirmorum dedicata est ab eodem tunc præsule venerabili Odone in monasterio Cluniacensi.

generaliter per totum fere orbem ventilabatur, vel A tribus non hæc licentia daretur ut ab eis ageretur, de Maximo hoc tot signis comperto, cujus translationis recens negotium tractabatur, et festivitas primitiva celebrabatur, et celebranda in posterum jubebatur atque inventum esse non dubitaretur, qui sentiri in beneficio non solebat, nec videri in seipso poterat. Dato tamen silentio post multa talia que prælibavi manifestanda, hoc quoque institutum noscitur indictumque fuisse ut in reliquum eo dic cclebritas hujus translationis a populo frequentaretur quo circa ejusdem mensis Augusti finem tertio, videlicet Kalendas Septembris, nundinæ solent apud Nantoacum ex antiquo tempore confluere, licet fra

Hic igitur Maximus primo cœpit quasi lucifer oriri, deinde instar solis radios extendere quousque meridianum fulgorem posset translatus per tam laudabilium personarum manus expandere. Sequuntur in codice ms. aliquot miracula quæ post eam translationem contigerunt. Sed ea mittimus quod ad Odonem nihil attineant.

EX HISTORIA ECCLESIÆ SANCTI JACOBI DE COMPOSTELLA, Auctoritate Didaci, secundi Compostellanæ sedis episcopi et primi archiepiscopi, auctore Giraldo ejusdem antistitis familiari.

Porro in eadem cathedra (Sancti Jacobi) Didacus Pelais a domino rege Sancio sublimatus est. In hoc tempore apud Hispanos lex Toletana obliterata est, et lex Romana recepta; et prædictus quidem Didacus multo tempore nobilitate ac generositate in hac præsenti vita floruit, sed adeo

curis exterioribus implicitus exstitit quod ecclesiastici habitus normæ internam intentionem, ut debuit, non servavit. Unde a domino rege Adefonso suis exigentibus meritis captus spatio quindecim annorum permansit in vinculis.

PROMOTIO

Petri Cardinensis monasterii monachi in Compostellanum episcopum.

tioni mancipatum præjudicio gravaverat et injuste deposuerat, proinde ipse quoque legatione qua talia præsumpserat gravatus est.

Rex autem Adefonsus, communi consilio sapientum virorum Hesperiæ, quemdam abbatem Cardinensis monasterii, nomine Petrum, huic apostolicæ prætulit Ecclesiæ, qui pro commissi gregis regimine biennio in episcopatu permanens quia sine consensu matris nostræ sanctæ Romanæ Ecclesiæ ad tanti honoris arcem provectus fuit, in quodam concilio Legione a domino cardinali Regnerio celebrato (1091), qui postea in urbe Roma factus papa sortitus est nomen Paschalis, juste et canonice depositus est.

Inter hæc si quidem dominus rex Adefonsus, vir B utpote qui pridem Compostellanum episcopum capcatholicus, intima consideratione comperiens quod beatissimi apostoli Ecclesia, in periculo viduitatis posita, nisi in pastorali muniret providentia, sine damno ullomodo constare posset, alium in pontificalem ecclesiæ beati Jacobi sublimare cathedram satagebat. Celebrante itaque Richardo sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinali atque legato apud Sanctam Mariam de Fusellos concilium, idem rex Adefonsus adfuit et prædictum episcopum quem diutius vinclis mancipari fecerat, quasi solutum, sed tamen sub custodia ad concilium venire jussit videlicet ut eum a pontificali dignitate dejiceret. Tunc prædictus episcopus melu regis et spe liberationis præjudicium Romani cardinalis passus est, et coram omni concilio se indignum episcopatu proclamans annulum et virgam pastoralem cardinali reddidit. Cardinalis autem alium, videlicet Petrum nomine, Cardiniensem abbatem in pontificalem ecclesiæ Beati Jacobi cathedram inthronizandi licentiam concessit. C Post hæc idem episcopus, quanquam præjudicio gravatus captioni tamen regis iterum mancipatus est; ea propter his demum Romæ ventilatis prædictus Richardus sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalis atque legatus confusionis atque ignominiæ jaculo confossus est. Hunc enim papa Urbanus atque sancta Romana Ecclesia admodum objurgavit atque confudit

Præceptis Domini Didaci secundi Compostellanæ sedis episcopi libenti et devoto animo obtemperans, ipsius prædecessorum gesta quam verissime potuit, huc usque paginæ commendavi. Nunc vero reverendi episcopi successus quos in hoc honore habuit, et adversa quæ in eodem viriliter pertulit, atque ea quæ ipse ad Dei honorem et suæ Ecclesiæ utilitatem, Domino cooperante, discrete et sapienter peregit, describere et ad posterorum memoriam revocare divina præveniente gratia aggredior. Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cœlum

et terram. Amen.

DE PRÆLATIONE DIDACI GELMIRIDE.

Cum itaque dominus Raymundus vir idoneus D Tudensi, Petro Auriensi, quosdam seniorum et poatque discretus, condolens Compostellanæ Ecclesiæ, non juxta canonum instituta, ut supra exposuimus, ordinate non inconsultis quatuor episcopis, videlicet Petro Lucensi, Gunsalvo Mindunensi, Ruderico

pulum hujus Ecclesiæ ex affectu internæ pietatis sic alloquitur, dicens: Ite, et vobismet ipsis consulentes, quemcumque a me repetere volueritis protectorem et defensorem, Domíno miserante, impræsentia

rum habere poteritis. Hæc ergo audientes, seorsim A
sumpto consilio, in conspectu domini Raymundi to-
tius principes Galleciæ pariter advenerunt, et coram
eo assistentes summis precibus ab eo quen dam cle-
ricum, nomine Didacum Gelmiridem, honestum et
magnæ discretionis virum uno ore petierunt, cujus
patrem Iliam et ei vicinani provinciam, videlicet in-
ter duos fluvios Uliam et Tamazem, mirabili discre-
tione et summo rigore moderaminis multis annis gu-
bernasse recolebant. Quorum petitioni venerabilis

comes, viscere tenus condescendens, domnum Didacum Ecclesiæ S. Jacobi canonicum, quem per manum et licentia omnium canonicorum pro cancellario et secretario suo secum in curia honorifice retinebat, omni terræ et honori reverendissimi Jacobi præposuit, qui, luce inexpugnabilis intentionis suffultus, nobiliorum virorum prudenti consilio adjutus, cœpit destructa restaurare et restaurata conservare, conservata quasi ad statum rectitudinis multo labore perducere.

DE DALMACHIO CLUNIACENSI MONACHO

in episcopum Compostellæ promoto.

Præterea delapso unius anni spatio venerandus B simus episcopus apud Clarum montem concilium cerex Ildefonsus, ejus gener dominus Raymundus et uxor sua nobilissima domina Urraca, consilio et cleri et populi beati Jacobi, auctori sanctæ Romanæ Ecclesia quemdam monachum Cluniacensis religionis D. (Dalmacium) pudicuni et religiosum virum et abbatis benedictione et licentia Compostellane Ecclesiæ, Domino auxiliante, fecerunt episcopum. Hic, sedem quasi incultam reperiens vineam, sicut formam sanctæ doctrinæ noverat utilitati sanctæ Ecclesiæ ardentissimo amore instuduit. Nam cum dominus Urbanus sanctæ Romanæ Ecclesiæ providentis

lebraret, religiosus idem Dalmatius cum quibusdam
comprovincialium episcoporum, qui germana juncti
charitate ejus sanctitati inhæserant, in eodem conci-
lio domino papæ se præsentavit; ubi ab omnibus valde
honoratus hoc privilegium, in sequenti serie con-
scriptum, quod nemo prædecessorum suorum impe-
trare potuerat, cum ipsis subsequentibus litteris de
confraternitate hujus Ecclesiæ scriptis apud gratiam
domini papæ summis precibus impetravit.
Libertas Compostellanæ Ecclesiæ.
Urbanus episcopus, etc.

DISSOLUTIO DALMATII EPISCOPI ET PR.ELATIO SECUNDA DIDACI GELMIRIDEÆ.

Inde tanto dono rediens decoratus, Compostella- C nam Ecclesiam libertatis robore decoravit; sed quia non durat quem mors prosternere curat, octo dies durat quod nos dolor ejus adurat. Clerici ergo qui se de tot periculis ac tribulationibus ad portum quietis pervenisse putabant, quasi navis in medio maris ingruente tempestate de littore solet excuti, sic inter procellas hujus mundi hue illucque se quasi conspiciunt. Sed omnipotentis Dei clementia, que secundum suæ providentia dispositionem dissoluta nave naufragantibus manum perfecta consolationis porrigit,gubernatorem nostrum catholicum regem dom

num Ildefonsum, generumque ejus piissimum comitem domnum Raymundum cum uxore sua domina Urraca divinitus animavit ut eos de hujusmodi assiduis incursibus ad portum tranquillitatis misericorditer retraheret. Quod sic factum fuisse recte ordine describitur. Clerus et populus Ecclesie beati Jacobi omnium beneficiorum quæ dominus Didacus Gelmirides eis primitus fecerat non immemores existentes, tam importuna petitione januam misericordiæ. prædictorun principum suppliciter pulsare studuerunt, quid apud eorum gratiam eumdem domnum Didacum pro gubernatore et domino impetrarunt.

SEMOTIO DIDACI PRIMI AB EPISCOPATU.

Domnus itaque Didacus Pelais prædictus episco- C pus; a captione regis jam liberatus, audiens sanctisimum Dalmacium episcopum naturæ debita persolvisse, et hunc alium solum totum honorem non pontificali dignitate, sed vicaria potestate pro tempore obtinere, Romam percita festinatione petiit, ibique dignitatem pontificalem se injuste amisisse et vim passum fuisse importunis clamoribus conquestus est. Unde sic factum est quod, post mortem domni Dalmacii, Ecclesia ista, inter diversas angustias posita, boc negotium quatuor annorum spatio permansit indefinitum; per illos autem quatuor annos contiguos domnus DidacusGelmirides vicarius totum hujus Ecclesiæ honorem communi bonorum consilio ex assensu gubernavit, divina tandem pietate inspirante et ad communem utilitatem providentia persuadente, excellentissimus idem rex Adefonsus volens diffinite præfati negotii causas tam diutina protelatione agitatas, misit Romam nuntios suos cum clericis hujusce Ecclesiæ suas rationes contra

eumdem Didacum Pelais calumnias adhuc in eum injuste devolventem propalaturos et pertractaturos, qui Romam pia intentione pervenientes bonæ memoria papam Urbanum, ad quem mittebantur defunctum, et Paschalem ei in honorem jam subrogatum invenerunt. Hic Paschalis ante papatus adeptionem, Ranerius dictus, in Hispania fuerat jam legalus, et totam hanc dissensionem, et beati Jacobi Ecclesiæ calamitatem certissime noverat.

Reverendissimus igitur sanctæ Romanæ Ecclesiæ episcopus P. eorum rationes et objectiones patula cordis aure perspicacius audiens, ac tantæ inquietudinis summam subtili consideratione discernens. Didarum Pelagidem tantæ dignitatis prælatione indignum esse dictante justitia censuit; unde hæc Ecclesia, quæ spatio quindecim annorum in supradictis miseriis quasi languida permanserat. Domino miserante liberata, idem papa venerabili regi nostro, clero et populo beati Jacobi subsequentes remisit litteras.

« PoprzedniaDalej »