Obrazy na stronie
PDF
ePub

dilata.

vero quæ, verba sunt Bertoldi, pene sola cum suis ▲ CCLXXXV. Daimberti episcopi Senonensis ordinatio contra Henricum et hæresiarcham Guibertum complicesque eorum jam septennio pugnaverat; tandem hoc anno imperatorem, procul dubio tot tantorumque hominum,qui Urbani hortatu ad sacras expeditiones properabant, adventu in Italiam exterritum, recuperatis suis bonis, penitus e Longobardia fugavit; et ille cum paucis Ratisbonam veniens totam ibi exegit æstatem, et circa castrum Nuremberg satis private moratus tandem Nemetum migravit, ibidem satis private diu moratur.

CCLXXXIV. Urbanus concilium Laterani celebrut.

Mortuo autem sub finem Decembris præcedentis, ut jam observavimus, Richerio Senonensi archiepiscopo, Daimbertus in ejus locum substitus est; sed cum ille, sui decessoris vestigia secutus, primatui Lugdunensis Ecclesiæ subjici nollet, Hugo archiepiscopus intercessit ne ab episcopis comprovincialibus ordinaretur. Qua occasione Ivo Carnotenus, qui a Daimberto, ut eum consecraret, invitatus fuerat, Urbanum quid facto opus esset, consuluit epistola 165. In ea excusat se Ivo apud pontificem, quod post suum ab ejus comitatu discessum nondum licuisset ad eum redire, aut saltem per nuntios ipsum salutare; tum ei commendat Parisiensem episcopum Romam profectum, cui abbas Latiniacensis, B sub specie novi privilegii a pontifice impetrati, obedientiam denegabat. Certe præ manibus habemus privilegium illud Latiniacense, quod, cum in apographo nullam habeat chronicam notam, huc revocari posse ex hac Ivonis epistola censemus, atque adeo in Appendice a nobis exhibendum. Porro Ivonis epistolam initio hujus anni scriptam fuisse inde colligimus quod nondum tunc quando illam scripsit, audierat quid Urbano Romam ingredienti accidisset, ut ipse testatur his verbis: De pace sanctæ Romanæ Ecclesiæ et vestra prosperitate det nobis Dominus audire quod optamus.

Cum itaque Urbanus Romæ prævaleret, ubi, ut ipse scribit ad Hugonem Lugdunensem, honeste, tute et alacriter versabatur, visum est ei, ad Urbem sibi magis magisque asserendum, ejus cives et regiones omnes sacramentis suo officio adstringere. Certe jam ab ipso anni 1097 initio Lateranensi palatio potiebatur, ut patet ex ejus bulla ad Hugonem Cluniacensem abbatem data Laterani v Idus Januarii, indictione v, in qua privilegia et possessiones monasterii Cluniacensis ac locorum ei subditorum confirmavit:qui utpote vigilantissimus pontifex suarum rerum prosperitatem ad Ecclesiæ commodum referens, concilium statim convocavit, procul dubio ut ea quæ in Gallicanis synodis constituta fuerant, in Italiam quoque propagaret. Istud generale appellat Sigonius libro Ix De regno Italiæ, cui Otto Frisingensis et alii auctores consentiunt. Ipse pontifex in epistola mox laudata ad Hugonem Lugdunensem hanc ipsam synodum Laterani solemniter celebratam C fuisse testatur. Porro etsi nullas præferat chronologiæ notas hæc epistola, ipsam tamen hujus anni initio consignandam esse ex eo facile colligitur quod in ea mentio fiat Daimberti recens electi in archiepiscopum Senonensem, quem hoc anno intrante in Richerii locum substitutum fuisse constat. Idem probat causa Lemovicensis electi ibi memorata; nam paulo post Guillelmus episcopus ordinatus est. Certe insignis est epistola, utpote quæ multa et gravia variarum Galliæ ecclesiarum negotia complectitur, et Urbani in servandis Ecclesiæ regulis studium probat. Hæc olim dabitur ex ms. Baluziano descripta. Porro etsi ex dictis certum videatur Urbanum haud multo post suum in urbem reditum concilium istud apud Lateranum celebrasse, vix tamen quid- D quam ex ejus Actis aut decretis superesse fatendum est, quod forte nihil novi ibi sancitum fuerit. Huc solum revocari posse censemus(nullam quippe aliam Urbanus synodum Laterani habuit) fragmentum epistolæ ad Gothfredum Magalonensem episcopum, in quo pontifex statuit, juxta quod in Lateranensi concilio promulgaverat, qua ratione dividendæ sint eleemosynæ mortuorum qui in monasteriis sepeliri desideraverant. Illud statutum, quod in nonnullis exemplaribus post canonem 12 Questa, apud Gratianum 13, q. 2 habetur, inter alias Urbani epistolas num. 210 proferetur.

CCLXXXVI. Gerardus episc. Morinorum sedem dimitlit.

Circa eadem tempora cum Morinorum Ecclesia variis turbis agitaretur, quod Gerardus ejus sedis episcopus in concilio Nemausensi, ut diximus, ab officio suspensus fuisset, Lambertus Atrebatensis antistes, cui Manasses metropolitanus Remorum ejus ecclesiæ curam commendaverat, in Gerardi gratiam Urbano scripsit. Quid responderit pontifex ignoramus. At Gerardus tot forte morarum pertæsus, et quod, excusare se, ut habet auctor Vitæ Joannis ejus successoris, saltem ex omni parte non posset, episcopatu cessit, ut refert ille auctor et post eum Malbrancus, atque in monasterium Montis Sancti Eligii prope Atrebatas se recepit, ubi, substituto ei paulo postea, uti infra dicemus, Joanne, reliquum vitæ suæ in pace egit, Lamberti ea de re epistolam deficiente Urbani responso exhibere in Appendice visum est. Eidem Gerardo antea Urbanus rescripserat adversus canonum contemptores, sed solum superest ejus epistolæ fragmentum apud Ivo

nem.

CCLXXXVII. Pontificis affectus in monachos, quos ad dignitates evehit.

Hujus anniinitio, aut certe sub præcedentis finem, nam 1096 præfert Chronicon Cavense ms. ecclesiam Sancti Pauli dedit Urbanus papa Petro abbati Sanctæ Trinitatis de Cava. Haud dubium, ut in tam celebri loco regularem disciplinam firmaret, aut forte aliquantum tepescentem restauraret. Nihil enim omittebat religiosus pontifex,ut in monasteriis

potissimum Benedictini ordinis regulæ observatio ac- A bano ipso in Italiam reductus; ille vero qui ab Ead

mero laudatur, causa studii litterarum in Franciam venisse dicitur, ac fama Anselmi permotus Becci monasticam vitam suscepisse, unde post aliquot annos ab Urbano accersitus fuerat, ut eum monasterio Telesino præficeret. Certe, ex his patet nihil omisisse Urbanum ut viros religiosos ad se ex omni parte accerseret, quorum opera in difficillimis negotiis uteretur, qua de re, ut jam observavimus, ad ipsum Anselmum tum Becci abbatem scripserat, ut si aliquem ejusmodi in sua congregatione haberet, eum aut adduceret secum, aut certe, si ipse venire non posset, ad se mitteret. Idem pontifex epistola 48 Joannem quemdam, ex clerico Romano ecclesiæ monachum Becci factum repetit. Denique Eadmerus in Vita sancti Anselmi laudat Petrum alium monaB chum Cluniacensem, magnæ auctoritatis virum, qui Urbani ac postea Paschalis pontificum camerarius fuerat. Hunc nonnulli, sed immerito, suspicantur fuisse Petrum celebrem, postea abbatem Cluniaci, Venerabilem dictum. Is nempe anno 1092 jam sedente Urbano natus est.

curata servaretur, quod probant variæ ejus bullæ, in quibus eo potissimum animo se privilegia monasteriis indulgere declarat, ut monachi, a sæcularibus rebus et curis liberi, ferventius ad cœlestia anhelarent. Scicbat quippe ejusmodi loca sacra, cum a monachis boniset piis inhabitantur, esse veluti seminaria magnorum virorum, qui Ecclesiæ laboranti auxilio esse possent. Et quidem id maxime attendebat ut, si forte alicubilateret ejusmodi aliquis monachus,eum ad Ecclesiæ dignitates promoveret. Jam nonnullos ex his laudavimus, sed duo nobis præcipue occurrunt hic memorandi: Albertus nempe qui, ut Ughellus refert tomo VII Italiæ sacræ, hoc anno ex monacho Sancti Savini de Placentia presbyter cardinalis, ac tandem archiepiscopus Sipontinus factus est, alter fuit sanctus Bernardus, ex Ubertorum familia nobilis Florentinus, quem semel et iterum Urbanus frustra commonitum, tandem adhibitis censuris ecclesiasticis, ut in ejus Vita legitur, ad se venire coegit, eumque hoc etiam ipso anno presbyterum tituli sancti Chrysogoni cardinalem creavit. Multis functus legationibus, cum Parmæ episcopus factus fuisset, miraculis et sanctitate illustris ex hac vita migravit sub Paschalis II pontificatu. His duo alii adjungi possunt; Milo, ex monacho Sancti Albini Andegavensis, de quo jam diximus, qui circa hunc annum ab Ughello dicitur Bernardo Prænestino episcopo substitutus fuisse contra Hugonem Album pseudocardinalem, famosum schismaticum, et Joannes Marticanus, quem ab Urbano Tusculanum episcopum creatum fuisse Ughellus tradit. Is forte ipse C est Joannes monachus, quem Hugo Flaviniacensis in Chronico memorat. Hic tamen, si sincera sit ejus auctoris narratio, aliquanto post hunc annum factus est episcopus, nam ab Urbano, cum e Galliis Romam rediret, secum adductus dicitur, et primum abbatia, tum episcopatu donatus. En ipsa Hugonis verba: Anno Incarnationis Dominicæ 1181, Joannes Tusculanus episcopus a papa in Angliam missus est propter censum S. Petri. Hic canonicus Sancti Quintini Bellovacensis regularis professione violata, habitu deposito, ad sæculum rediit; et cum improperium ferre nequiret, Becci monachus factus, cum esset natione Romanus, papa Urbano ad Gallias veniente familiaritatem ejus adeptus est, Romamque reductus, et defuncto Lavicano episcopo, cum jam de abbatia quadam muneratus esset, de abbate in episcopum promotus est. Si vero is ipse sit Joannes abbas Sancti Salvatoris prope Telesinam urbem, apud quem sanctus Anselmus divertit, ut anno sequenti ex Eadmeri libro II Novorum dicemus, vix dici potest ab Urbano factus fuisse episcopus, cum id Eadmerus, ut quidem conjicere est, reticere non debuisset. Nonnulla autem momenta eumdem, alia diversos fuisse ejusdem nominis viros probare videntur. Certe uterque Romanus erat genere, et Becci monachus, et quidem uno eodem tempore sub abbate Anselmo. At Joannes Hugon's, canonicus Bellovacensis fuerat, et ab Ur

[ocr errors]

CCLXXXVIII. Concilium Santonense.

Inter hæc Amatus Burdigalensis archiepiscopus et legatus sedis apostolicae vi Nonas Martii concilium apud Santonas celebravit, a Labbeo et aliis anno præcedenti consignatum, quod reipsa indictionem Iv et annum 1096 in charta Vindocinensi; unde habetur, exhibeat (Vid. Anecd. Thes. t. IV, p. 123). At, ut ut fuerit de indictione, quæ hic mendosa est, si nullus error in annum irrepserit, repetendum est in ea charta, sicut passim fieri solet, ejus initium a Paschali festivitate. Certe annum 1097 diserte præfert instrumentum Silvæ Majoris, in eo concilio factum, pro restitutione terræ de Docria et de Tosco quam Achelmus ejusdem loci abbas ibidem impetravit. Non dissentit Chronici Malleacensis auctor, qui, licet ad annum 1096 hanc synodum revocat, eam tamen nonnisi sub finem hujus anni locat, post recensita scilicet multa alia quæ per totum ejus decursum contigerant. Uno verbo, omnino certum est hanc synodum mense Martio anni 1096 celebratam non fuisse. Tunc enim Amatus, qui ei præfuissse dicitur, apud Santonas esse non potuit, utpote qui eo tempore in pontificis comitatu ægrotabat apud Turonos, ubi concilium ab ipso Urbano celebrabatur, ut videre est in instrumento dedicationis basilica Majoris Monasterii, et ex aliis monumentis indubitatis constat. Deinde Raymundus Ausciensis archiepiscopus, qui eidem synodo Sanctonensi interfuisse dicitur, nondum mense Martio anni 1096 ad hanc ecclesiam promotus fuerat, anno 1097 a pontifice pallio donatus. Deinde Marbodus unus etiam ex Patribus Santonensibus in ipso concilio Turonensi ab Urbano fuit consecratus; eidem synodo interfuit Hildebertus episcopus Cenomannensis, qui Johello anno 1098, ix Kal. Augusti defuncto successit, ut habent ejus ecclesiæ Acta, tomo III Analect. Mabillon., pag. 302. Ex quo loco, si

mendum non obrepserit, hæc synodus anno 1098 A perendinans non multis diebus cum episcopis et baro

consignanda erit; quod vero rem omnino evincit, banc anno 1096 habitam non fuisse, ipsa charta Vindocinensis, unde præcipuam ejus notitiam habemus, multa recenset per hanc synodum facta, quæ tamen mense Maio et sequentibus ad finem usque anni 1096 contigisse memorat. Ex ea discimus 43 tam episcopos quam abbates ad hoc concilium Santonas convenisse, inter quos,præter Amatum,octo episcopi huic instrumento subscripserunt, cum tribus abbatibus Gaufrido Malleacensi, Guarnerio Sancti Maxentii, et Goffrido Vindocini; alii duo abbates memorantur in instrumento concordiæ quæ tunc inter Angeriacense et Carrofense monasteria ibidem inita est, nempe Petrus Carrofi,et Ansculfus Angeriaci. In illa autem synodo imperatum est, ut habet Chronicum Malleacense,omnibus vigiliis apostolorum jejunare. Ibidem actum de gravi controversia, quæ inter monachos Nantouienses et canonicos Sancti Emiliani vertebatur, ut discimus ex eorumdem canonicorum epistola ad Urbanum pontificem ea de re scripta, in qua tam gravia facinora Nantoniensibus monachis imponunt, ut vix credi possint a viris religiosis admissa fuisse. Has tamen litteras, deficiente Urbani responso, dabimus in Appendice.

CCLXXXIX. Glannafolium Casino confirmatum. Eodera mense Martio Terracinæ bullam dedit in gratiam monasterii Casinensis, Oderisio abbati et cardinali inscripta, cui monasterium Sancti Mauri Glannafoliense, uti in concilio Turonensi statutum fuerat, a Fossatensium jugo liberatum restituit.

CCXC. Urbanus Capuam, etc., invisit.

quo

In eo itinere, uti conjicere est, pontifex Capuam, cujus tunc episcopus erat Sennes, invisit, ubi, teste Ughello,octo dies hoc anno transegisse dicitur. Certe vix inficiari potest Urbanum tunc Beneventum usque accessisse.Id probatur ex ejus rescripto ad Petrum Aragonensium et Pampilonensium regem, dato Beneventi v Nonas Martii, quod ad hunc annum revocari necessario debet. L'atum quippe est post annum 1094 Sancius Petri regis pater mense Junio sagitta confossus in Oscensi obsidione interiit; nec revocari potest ad duos annos sequentes quos pontifex in luscia et in Gallicano itinere exegit, nec etiam ad annos 1098 et 1099; nam eo mense, utroque illo anno Urbanus Romæ versatus est. Solus itaque superest annus præsens cui hoc rescriptum consignari possit. In eo pontifex Ecclesiam Pampilonensim multum regi cæterisque earum regionum fidelibus commendat.

CCXC.I Expeditionem prædicat Theatæ. Fortasse hoc iter susceperat Urbanus, ut Rogerium Apuliæ ducem conveniret ;aut certe has partes invisebat, ut quemadmodum in aliis regionibus,ita etiam illic sacram expeditionem promulgaret,quod innuere videtur Berardus libro 1 Chronici Casauriensis tomo V Spicilegii,ubi Urbanus hanc expeditionem prædicans Thietum accessisse dicitur, ibique

nibus de via Jerosolymitana habuisse commune colloquium. Hac occasione usus Raynulfus, qui tunc Theatinus episcopus erat, confirmationem a pontifice accepit multarum ecclesiæ suæ possessionum, quæ ei nuper restituta aut donatæ fuerant, dato, uti inferius dicemus,ea de re rescripto.Tunc etiam temporis Grimoardus Piscariensis seu Casa Aurea monasterii electus. abbas, variis calamitatibus a vicinis Northmannis aliisque viris præpotentibus affectus, cum nec ad imperatorem contra eos recurrere, neque apud alium quemquam confugium habere posset, ad Urbanum accessit, a quo benigne acceptus,receptoque ex ejus manu baculo postorali, cum hactenus pro pedo hujus loci abbates sceptro regio usi fuissent, ab eo in abbatem benedictus est; B et inde hæc abbatia,quæ huc usque soli imperatori paruerat, sub apostolicæ sedis tuitione, uti refert Berardus, esse cœpit. Hac occasione in authentico ms. cod. ejus Chronici, qui in Bibliotheca Regia modo asservatur, repræscutatur Urbanus Grimoaldo abbati pedum porrigens, eumque alloquens his duobus versibus :

C

D

Cæsaris ob sceptrum baculum tibi porrigo dextrum, Quo bene sis fretus: plus Cæsare dat tibi Petrus. CCXCII. Crucesignati ex omni gente in Orientem solvunt.

Cæterum plerique ex militibus diversarum gentium, qui ad sacram expeditionem profecti per Ital'am iter susceperant,tunc temporis in iis maritimis regionibus quas visitabat Urbanus versabantur, ex quibus Robertus Northmanniæ, et Stephanus Blesensis comites cum suis militibus et copiis paulo post, nempe die Nonas Aprilis Brundisii e portu solverunt. Urbanum cum iis proficisci voluisse asserit Ciaconius, sed a Catholicis retentus est, qui nolebant Ecclesiam Romanam tot turbis agitatam pastore destitui. Concurrebant vero eo tempore ex omni Europa ad expeditiones illas principes et populi, Francorum exemplo, et Urbani adhortationibus, aut certe ejus rei fama incitati. Observat ea occasione Petrus Diaconus in Chronica Casinensi, quod jam ante eum Robertus libro I Historiæ Jerosolymitanæ ac alii auctores domestici scripserant, Boamundum et alios in Apulia, Calabria et Sicilia, intermissis aliis bellis, aut suis propriis negotiis dimissis, sese sacræ expeditionis militibus qui per Italiam transibant adjunxisse. Plura babet Ordericus Vitalis, qui Anglos etiam, Brittones Wascones, et ipsos in extrema Hispania Gallicios,huc convenisse scribit; sicut et ex Italia Venetos, Pisanos, Januenses,aliosque qui Mediterranei maris aut Oceani littora incolebant. Nulia ferme urbs est in Italia, quæ ad id milites se suppeditasse non glorietur.Quatuor Apuliensium millia sub Tancredo duce, et triginta Longobardorum et Mediolanensium itidem millia sub Boamundo militasse affirmat idem auctor libro 1x, ubi præclara omnino habet de hac expeditione et de iis qui illi nomen dederunt;consentiunt cæteri

eorum temporum scriptores. Legendi ca de re Ful- A in Sagona et borariis fluminis Salliæ; quam litem conis cujusdam poetæ ejus ætatis versus, qui tomo III Chesnii Historie Francorum scriptorum editi sunt. In iis ille, sicut et alii passim auctores, hos etiam laudat qui alia via per Germaniam perrexere. Bertoldus commendat comitem Harduanum de Alemannia, et Ottonem Strasburgensem episcopum, licet schismaticum, quod cum cæteris hanc viam inierit. Is est ipse, nisi fallor, qui ex eodem Bertoldo, ut supra diximus, Urbano anno superiori reconciliatus est. Celebris est etiam ob hanc rem Ulricus episcopus Curiensis, qui, relicta Geroldo monacho Fabariensi suæ diœcesis cura, cum aliis multis ad illam expeditionem profectus est. CCXCIII-IV. Romæ pro crucesignatis scribit Urbanus Alexio imperatori. Privilegia Casini auget. Cum vero has expeditiones, instigante potissimum Alexio Constantinopolitano imperatore, promulgasset Urbanus, visum est ei de felici ejus successu scribere, ut scilicet crucesignatos ei commendaret. At spem Christianorum fefellit versipellis ille imperator veritus quippe ne a tanta hominum exterorum multitudine opprimeretur,insidias eis occultas paravit, et subductis passim quæ ad victum necessaria erant subsidiis, in causa fuit ut multi ex iis perierint. Paulo tamen postea societatem cum ipsis utcumque inivit, postquam ei, ut refert anonymus Barensis, securitatem de suo illius regno Constantinopoli fecissent. Multa demum eis contulit dona,et navigia suppeditavit,quibuscum in infidelium terras penetrarent. Atque hæc fuere famosarum illarum expeditionum initia, quæ per tot annorum spatia C inter varias fortunas continuata deinceps fuerunt. At de earum eventibus fusius agere non est nostri instituti. Legendi auctores, ut jam non semel monuimus, qui simul sub titulo Gestorum Dei per Francos editi sunt.

prosecutus fuerat in curia comitis Matisconensis Hugo Cluniaci cellarius. At cum Trenorchienses nullo judicio acquiscere vellent, res ad Urbanum delata est, qui statim Hugoni Lugdunensi archiepiscopo rescripsit ut Petro Trenorchiensi in cathedra abbatiali sedere interdiceret, donec satisfecisset Cluniacensibus. Cui mandato hic tandem paruit anno 1097, indictione v, ordinationis Hugonis 49, ut habet vetus instrumentum ex quo hæc descripsimus.

CCXCVI. Privilegium ecclesiæ Arvernensis.

Idem pontifex die 18 Aprilis insigni bulla confirmavit omnia privilegia ac possessiones Ecclesiæ Arvernensis; statuitque ut ejus Ecclesiæ antistes in ordinatione metropolitani Bituricensis primum B locum obtineret.

Reversus autem, ut modo dicebamus, Romam Urbanus ibi insignem bullam Oderisio cardinali et abbati Casinensi concessit, in qua nova privilegia monasterio Casinensi multis jam antea concessis adjecit, et possessiones ejus, singillatim ut plurimum recensitas,confirmat. Hæc partim jam edita in Bullario Casinensi, ex chartario Petri Diaconi, quod in bibliotheca principis Pamphili habetur,integra olim inter Urbani epistolas proferetur. Data est hoc anno vi Kal. Aprilis.

CCXCV. Cluniacum protegit Urbanus.

Mense ipso Aprili pontifex Cluniacensium monachorum, quos nonnulli perturbabant, patrocinium suscepit, dato rescripto ad Hugonem abbatem, quo statuit ut, etiamsi interdicta loca vicina essent, aut etiam diœceses integræ in quibus Cluniacenses degunt, ipsis liceret januis occlusis divina officia peragere.

Emerserat eodem tempore gravis controversia inter eosdem Cluniacenses et Petrum abbatem et monachos Trenorchienses. Contendebant Cluniaçenses ab istis injuste usurpatam fuisse piscaturam

CCXCVII. Bona Theatinæ Ecclesiæ confirmata. Sequenti die scripsit idem pontifex ad clerum et proceres comitatus Theatini, de his quæ coram positus,cum Theati mense Martio proxime elapso esset, constituerat. Rescriptum, seu potius ejus fragmentum exhibet Ughellus, sed omnino mutilum; at facile suppleri potest ex bulla Paschalis II, quam idem auctor refert tomo VI in catalogo Theatinorum episcoporum, in qua ex Urbani scripto singillatim recenset varias possessiones a comitibus Roberto et Tassione ejus fratre restitutas aut datas, quas Raynulfo episcopo, et ejus Ecclesiæ cum aliis ab eo acquisitis Urbanus confirmaverat.

CCXCVIII. Philippus rex absolutus.

Eo tempore nuntius a Philippo Galliarum rege ad Urbanum missus Romam advenit, qui dato sacramento affirmavit regem ad Bertradam, quam jubente pontifice dimiserat, nunquam rediisse. Quare Urbanus Gallicanis episcopis, ac præcipue Manassi Remensi archiepiscopo, ad quem potissimum regni diadema pertinebat, scripsit, regem ab omni interdicto esse absolutum ; atque adeo posse uti corona, pro illorum temporum more, in magnis solemnitatibus. Hæc epistola,quæ in Spicilegio chronica nota carebat, vin Kal. Maii, Laterani data dicitur in nostro cod. ms.

CCXCIX. S. Orientii jura tuetur.

Paulo post, id est tertio Kal. hujus mensis, Urbanus Raymundo, qui hoc anno Ausciensem metroD polim regendam susceperat, scripsit ut audaciam

ejusdem Ecclesiæ clericorum reprimi satageret, qui contra Leonis papæ, et sui etiam ipsius decretum,cœmeterium Sanctii Orienti violaverant.

CCC. Udalrici mors.

Sub finem Octobris Udalricus comes, Urbani in Germania partium propugnator acerrimus, e vivis excessit; qui vi Kalendarum Novembrium die sepultus est apud Brigantium,ubi, teste Bertoldo,ad hunc annum, monachos instituerat.

CCCI. Narbonensis Ecclesiæ jura confirmata. Defuncto etiam hoc anno archiepiscopo Narbonensi, Urbanus Bertrandum, quem antea ipse Ne

n.ausi episcopum consecraverat, ad hanc metropo- A ille ad sedem apostolicam appellavit, ac Romam lim electione comprovincialium episcoporum, exi- petivit suam causam defensurus. Et quidem, illo gente necessitate transtulit, quod nulli se deinceps permissurum testatur. Id ex ejus diplomate discimus, quo ipsi Bertrando metropolitanæ Narbonensis Ecclesiæ jura, et ejus in Aquensem metropolim primatum confirmavit. Datum dicitur Laterani vin Idus Novembris, quod jam ab illustrissimo Petro de Marca in Appendice ad librum De primatibus editum est. Isti alia duo rescripta ex iisdem codicibus subjungentur, quæ ad eamdem metropolim pertinent, et nullas præferunt chronicas notas. Utrumque adversus Aquensem archiepiscopum, qui Narbonensi primati obedire detrectabat, datum est; unum ipsi Aquensi, alterum Hugoni Lugdunensi vicario sedis apostolicæ inscriptum.

CCCII. Privilegium Ecclesiæ Verulensis.

Ad idem quoque tempus revocandum est Verulense privilegium, quod Urbanus Albani, si non fallit ejus exemplum ab Ughello editum, hoc anno et quidem desinente, uti probat indictio sexta ibi apposita, Alberto ejusdem Ecclesiæ episcopo concessit. Certe huic privilegio sicut et Narbonensi, de quo numero præcedenti diximus, Lanfrancus vices gerens cancellarii subscripsit, unde conjicimus utrumque eodem ferme tempore, nempe circa men. sem Novembrem, absente aut ægrotante Joanne cancellario, fuisse conscriptum.

CCCIII. Robertus abbas Remigianus ab Urbano

confirmatus.

B

Hoc ipso etiam anno, ut diserte habet vetus instrumentum quod ex ms. Mauriacensi habemus, et C ex tabulario archimonasterii Remigiani apud Remos eruit cl. memoriæ Cangius in Glossario Latino editum, Urbanus e Galliis Romam reversus judicium tulit in Roberti ejusdem monasterii abbatis gratiam, adversus Bernardum Majoris Monasterii abbatem ̧ Robertus Majoris Monasterii monachus in abbatem a Remigianis in Henrici locum ante aliquot annos expetitus, ea conditione a Bernardo concessus fuerat, ut, si aliquando ille professionis suæ immemor contra regulam quidquam ageret, correctioni Majoris Monasterii abbatis subderetur. Res ita evenit. Robertus nempe factus abbas Claromontano concilio cum cæteris interfuit, ac postea, jure an injuria incertum mihi est, male apud Bernardum audiit, qui, ut ipse dicebat, inordinata et irregularia ab eo multa fieri acceperat. Robertum itaque primum litteris monuit, cum nihil responsi acciperet, diem per idoneas personas ei dixit, ut ad Majus Monasterium veniret, de sua vita et conversatione in capitulo rationem redditurus. Quæ cum, insuperhabitis etiam archiepiscopi sui monitis, nihilo ille penderet, excommunicatus a Bernardo fuit, et hanc sententiam Manasses metropolitanus et cæteri Belgica provinciæ episcopi et abbates in concilio apud Remos confirmarunt, censueruntque Robertum ad abbatem suum remitti debere, quod ejus disciplinæ etiam tunc ex priori voto subjectus esset. Verum

[ocr errors]

D

audito, pontifex ea quæ tum a Bernardo, tum a concilii Remensis Patribus facta fuerant rescidit; asserens monachum, statim atque alterius monasterii abbas factus est, emancipatum esse, nec debere amplius prioris monasterii abbati subjacere. Hæc omnia ex laudato instrumento et tribus epistolis ea de re scriptis discimus. Primum scripsit Lambertus Atrebatensis episcopus ad Urbanum, in qua hujus omnis negotii rationem ei reddit; secunda est ipsius pontificis concilii sententiam irritantis; tertia denique Roberti ad Lambertum, ut eum ad suæ causæ, quam pontifex bonam judicaverat, patrocinium suscipiendum invitaret. Has omnes in Appendice referre visum est. Porro ad hanc etiam controversiam, si recte judico, revocari debent Baldrici Burguliensis abbatis versus ad Odonem Ostiensem episcopum et cardinalem tomo IV Chesnii list. Francorum editi, quibus ei commendat causam abbatis Remigiani, quem, etsi a pontifice confirmatum, Remorum archiepiscopus e monasterio expulerat. Certe non videtur Robertus unquam in suam dignitatem restitutus fuisse; qui forte pertæsus ob has turbas Burchardo locum fecit, ac Jerosolymitanum iter suscepit, cujus et sacræ expeditionis Historiam, in cella Remigiana Senuco dicta in Franciam reversus postea conscripsit. Anno tamen 1111 in concilio Pictavensi, ut habet Hugo Flaviniacensis in Chronico, rursus de ejus injusta expulsione et illicita Burchardi substitutione tractatum est; sed, licet ejus promotio authentica et canonica, introitus legitimus, et conversatio sancta inventa fuissent, nihilominus, cum, occasione litterarum apostolicarum quæ nonnullis dubiæ fidei esse videbantur, difficultates aliquot emersissent, earum examine ad sedem apostolicam remisso, res infecta remansit; Burchardus tamen paulo post locum cedere coactus est, sed non ideo restitutus est Robertus. Nam hoc ipso anno Azenarius ex Trimoliensium dominorum nobili familia factus est abbas Remigianus, uti Marlotus in metropolis Remensis Historia ex variis chartis colligit. Quin et Robertus etiam Senucensis cellæ administratione, quæ ei ad vitam transigendam indulta fuerat, postmodum privatus est, ut idem auctor probat Callisti rescriplo, quod est datum Laterani, xvIII Kalendas Junii, proindeque post annum 1120 quo primum Calixtus Romam mense Junio advenit.

CCCIV. Concilium Gerundense.

Sub currentis anni finem, id est Idibus Decembris, Bernardus Toleti antistes, qui in Hispaniis Urbani vicarius erat, concilium habuit apud Gerundam, uti in Marca Hispanica, et in Collectione conciliorum cardinalis Aguirii legitur, ad corroborandam ecclesiasticæ libertatis dignitatem. Huic synodo præter Bernardum interfuere Tarraconensis metropolitanus, Rotensis, Barcinonensis et Gerunden

« PoprzedniaDalej »