Obrazy na stronie
PDF
ePub

agnita, statim Humbaldum publice deposuit, in A tificis Urbani H, » etc. In altero codice hæc leguntur: cujus locum post aliquod tempus substitutus est Guillelmus Sancti Martialis prior. Hæc narrat Gaufredus Vosiensis in Chronico, cap. 26 et 28, cui consentit Chronicon Malleacense. At litteras ab Humbaldo falsatas nondum hactenus quisquam viderat; quas simul cum antiqua ejus rei notitia ex ms. cod. Ecclesiæ Lemovicensis qui fuerat penes V. Cl. Anton. Faure Ecclesiæ Remensis præpositum, nobiscum a V. Cl. Baluzio communicatas referemus in Appendice.

CCXXXVIII. Carrofi altare consecral.

Cum autem Urbanus pridie Kalendas Januarii accesserit ad Sancti Martialis monasterium, ibique, ut jam observavimus, octo dies transegerit, hinc facile colligitur cum ibi Epiphaniæ festivitatem celebrasse, an vero die sequenti in urbem redierit, nescimus. At certum est eum feria quinta ante festum sancti Hilarii, quæ mensis Januarii dies est decima tertia, Carrofensis apud Pictones monasterii basilicæ hujus altare propriis manibus a Petro ejus loci abbate invitatum consecrasse assistentibus ei plurimis episcopis. Id discimus ex veteri notitia, quam ex archivis hujus monasterii erutam in Appendice dabimus. Idem habetur ex Sirmundi schedis in tomo II Bibliothecæ novæ Labbeanæ pag. 755; sed ibi omissa vocula ante, hanc consecrationem die festo sancti Hilarii factam fuisse mendose legitur. Cæterum ipse Urbanus in privilegio ejusdem monasterii, quo ejus bona et privilegia a Leone IX et Alexandro II concessa confirmat, decernit, ut nemo præter pontificem Romanum in illud altare, quod ipse suis propriis manibus consecraverat, audeat excommunicationis aut interdicti proferre sententiam.

CCXXIX. Pictavis celebrat festum S. Hilarii, etc.
Benedicit monasterium novum.

B

C

Sancti Hilarii festum, quod die 13 Januarii occurrit, Urbanum in ipsa Pictavorum urbe celebrasse, testis est auctor Chronici Malleacensis. Quo tempore Petrus ejusdem urbis episcopus eontroversiam inter monachos Trenorchienses et canonicos Sanotæ Crucis Lausdunensis (Loudun) natam diremit, ejusque sententiæ ipse pontifex subscripsit cum Amato Burdigalensi et Hugone Lugdunensi archiepiscopis, Girardo Engolismensi episcopo et aliis, uti in veteri apographo legitur. Aliud placitum D habuit ipse pontifex in ecclesia sancti Hilarii, sed quod ad mensem Martium, quando Urbanus iterum Pictavos adiit, referendum est. Verum huc revocari debet benedictio monasterii novi in eadem urbe, quæ non vi, ut habet Chronicon Malleacense, sed xi Kalendas Februarii, ut ex veteribus domesticis instrumentis constat, ab ipso pontifice facta est. Id evincitur ex veteri Martyrologio ms. ejus loci, in quo hæc ecclesia die festo sancti Vincentii consecrata dicitur, his verbis : « Abbas domnus Gerardus I sub cujus tempore ecclesia nostra fuit dediata et sacrata die sancti Vincentii per manus summi pon

« Die xi Kal. Februarii Urbanus II cum tribus archiepiscopis, totidemque episcopis, templo in honorem sanctæ Dei genitricis et beatorum apostolorum Joannis et Andreæ dedicato, hoc altare majus in honore sanctorum martyrum Stephani protomartyris, Laurentii, Vincentii, Chrysanti et Dariæ venerabiliter consecravit, et reliquias eorum posuit. >> Porro ipse Urbanus in suo diplomate testatur hanc ecclesiam a se fuisse consecratam, adeoque sub speciali apostolicæ sedis tuitione esse debere.

CCXL. Andegavos a Milone ducitur. Ibi cruciatam prædicat.

Post hæc, uti prosequitur auctor Chronici Malleacensis, pontifex perrexit Andegavis et benedixit monasterium Sancti Nicolai, quod prope hanc urbem situm est. Urbanum a Milone suo ipsius legato, antea monacho Sancti Albini, huc perductum fuisse legitur in Chronico Andegavensi apud Labbeum tomo I Bibliothecæ novæ, et quidem ut ecclesiam Sancti Albini consecraret. Sed id monachi ejus loci, nescio qua causa, noluerunt, ut habet alterum Chronicum in vetusto codice Christinæ reginæ Sueciæ, qui nunc in Bibliothecæ Ottoboniana Romæ asservatur; sic quippe ibi res exponitur : « Anno 1096, Urbanus papa apud Andecavam civitatem descendit, et ecclesiam Sancti Nicolai consecravit. Monachi enim Sancti Albini,ut sua ecclesia consecraretur noluerunt, pro qua re maxime papa venerat, adductus a Milone antea beati Albini monacho, tunc temporis legato suo.» Hujus Milonis meminit Hugo Flaviniacensis abbas in Chronico, ubi eum episcopum factum fuisse scribit. Sed ejus sedis nomen in Labbei editione non exprimitur, ob detritum eo loco codicem ms.; at hæc lacuna ex domesticis Sancti Albani instrumentis facile suppleri potest, in quibus nempe Milo Prænestinus episcopus fuisse haud semel dicitur. Et quidem is est ipse qui post Bernardi obitum ad hanc sedem contra Hugonem Candidum, famosum schismaticum, provectus est, ac eo nomine interfuit electioni Paschalis II a quo in Galliam legatus missus est, ac demum anno circiter 1101, ut scribit Ughellus, e vivis excessit.

Aliam Andegavensis hujus itineris ab Urbano suscepti causam affert Fulco comes Andegavorum in fragmento Historia tomo X Spicilegii Acheriani edito, ut nempe ejus provinciæ incolas ad suscipiendam sacram expeditionem excitaret. Quod etiam habet vetus Chronicon Sancti Albini. Nec mirum ; nam ubicunque pontifex fuit, inquit auetor Chronici Malleacensis, præcepit cruces facere hominibus, et pergere Jerusalem, et liberare cam a Turcis et aliis gentibus. Consentit vetus auctor apud Chesnium tomo IV, pag. 90, qui refert Urbanum omnibus episcopis imperasse, ut singuli in suis diœcesibus hanc expeditionem prædicarent, idque reipsa ab eis fuisse præstitum. Et quidem, ut omnes norunt, præcipua hæc erat pontificii in Gallias itineris causa; cujus rei alius præter Urbanum ipsum testis

quærendus non est, qui eo animo ad principes et A comes, qui præsens aderat, disertis verbis refert in cæteros Flandriæ fideles litteras scripsit tunc temporis, ut eos de re decreta in concilio Claromontano sacra expeditione, indulgentiisque iis qui illam susciperent concessis, faceret certiores. Unde universos monet, ut si qui ad illud verbum proficisci voluerint, parati sint omnino ad proximam Deiparæ assumptionis festivitatem; quo tempore Adhemarus episcopus Aniciensis, vicarius pontificis in illa expeditione institutus, iter cum aliis cruce signatis aggressurus esset.

CCXLI. Manassem Remensem electum confirmat.
Lis Trenorchii dilata.

Andegavi, quo appropinquante Quadragesima, ut testatur Fulco comes, venit Urbanus, mortem accepit Reginaldi Remorum pontificis, qui, ut ex epistola cleri Remensis ad Lambertum Atrebatensem, et ex Balderici Burguliensis versibus, ubi eum patriarcham appellat, discimus, XII Kalendas Februarii defunctus est. Unde mirari subit ejus obitum ad annum præcedentem a Labbeo revocari, cum certum sit, ut de multis veteribus instrumentis taceam, hunc antistitem Claromontano concilio mense Novembri interfuisse. Manassis ejusdem Ecclesiæ præpositi, qui in ejus locum substitutus est, electionem cum elogio statim Urbanus approbavit, uti patet ex tribus ejus epistolis, ea de re Andegavi vi Idus Februarii datis, in quibus suum erga Ecclesiam, clerum, milites ac plebem Remensem, affectum amanter exprimit. De eadem re in Manassis gratiam Urbano scripserat Ivo Carnotenus, epist. 48, in qua maximi esse momenti dicit, ut non differatur ejus electionis confirmatio, ob insignes Remensis Ecclesiæ, quæ olim ipsius Urbani mater, inquit, tunc vero filia erat, prærogativas. Quod nempe hæc sedes haberet regni diadema, et cæteris Ecclesiis Gallicanis in ruinæ aut resurrectionis exemplum pro sua dignitate esse soleret.

Eodem tempore monachi Trenorchienses pontificem adiere conquesturi adversus episcopum et canonicos Andegavenses, quod Ecclesias Doadi castelli quæ ad monasterium suum pertinebat, injuste sibi arrogarent. Verum cum econtrario canonici eas sui juris esse contenderent, videretque pontifex litem illam alicujus esse momenti, eam ad futurum concilium Turonense remisit: ubi reipsa, ut suo loco dicemus, agitata fuit.

CCXLII. Dedicat Urbanus basilicam S. Nicolai.
Transfert corpus Goffridi comitis. Scribit monachis
S. Vitoni.

Die iv Idus, id est decima Februarii, dedicata est ab Urbano basilica Sancti Nicolai in Andegavorum suburbio sita. Hanc ipsam diem, quæ hodieque in hoc monasterio celebris est, præter vetus Chronicon ms. Sancti Albini, assignat charta fundationis beatæ Mariæ de Rota prope Credonium : quare emendari debet Ordericus Vitalis, qui libro 1x scripsit Sancti Nicolai dedicationem in medio Quadragesimæ factam fuisse, Certe Fulco Andegavorum

B

C

fragmento Historiæ Andegavensis, hanc basilicam in Septuagesima dedicatam fuisse ; et Urbani bulla in qua dedicationis mentio habetur, data est mense Februario, proindeque ante initium Quadragesima, ut nihil dicam de concilio Turonensi, quod præsidente Urbano in media Quadragesima, qui adeo Andegavis tum non erat, celebratum fuit. Quam vero solemnis hæc dedicatio fuerit ex eo colligi potest, quod variæ chartæ passim occurrant in Andegavensibus monumentis, ab anno vel die ejus dedicationis datæ. Et quidem ob id maxime laudatur Natalis abbas in versibus Baldrici Burguliensis apud Chesnium, tomo IV, quod eam a pontifice fieri obtinuerit. Ut vero etiam ad posteros ejus celebritatis memoria propagaretur, idem pontifex in laudata bulla eos, qui ad anniversariam illius solemnitatem convenire voluerint, ab omni hostium incursu liberos esse præcepit, multisque gratiis donavit. Constituit etiam, ut testatur Fulco comes in fragmento Historiæ mox laudato, idem apostolicus, et edicto jussit ut in eodem termino, quo dedicationem fecerat, indictum publicum celebraretur uno quoque anno apud Sanctum Nicolaum, et septima pars pœnitentiarum populo convenienti ad illam celebritatem3 di

mittereretur.

Eadem occasione pontifex a Fulcone comite, qui præsens aderat, rogatus, Goffridi Martelli, qui in monastico habitu defunctus et in ejusdem monasterii capitulo sepultus fuerat, corpus transtulit in ecclesiam a se dedicatam, ut ipse Fulco narrat in fragmento laudato, qui a pontifice monitus partem forestæ Catia Sancto Nicolao pro ejusdem Goffridi animæ requie dedit. Sed hæc donatio magnæ litis segetem postea præbuit inter ejus loci monachos, et Albinianos, quod isti silvam illam integram ad se pertinere contenderent. Sopita est tandem ope Gaufridi Meduanensis Andegavorum episcopi et Willelmi abbatis Sancti Florentii, ut videre est apud Pelleterium in Historia Sancti Nicolai, ubi inter alia multa monumenta, concordiæ hujus initæ instrumentum profert. At non satis sibi constat in assignando loco, quod tumulus Goffridi suo tempore situs erat. Hodie visitur haud procul ab altari majori tumba, sed absque ulla inscriptione, quam ipsis Goffridi esse putant. Dicitur tamen in veteri inD strumento pag. 29, in navim Ecclesiæ tunc translatus fuisse et sepultus; et paulo ante pag. 25, scripserat ipse Pelleterius: Hujus sepulturæ fidem facit pietura et lapis a terra circiter ad tres pedes elevatus anterior altaris sancti Andreæ, quod est að sinistrum majus altare cum hoc elogio: Dum viguit, etc., quæ omnia hodie non comparent.

Hac ipsa dedicationis Sancti Nicolai die, id est iv Idus Februarii, Urbanus litteras ad Philippum Catalaunensem episcopum scripsit, quibus eum adhortatur, ut monachos Sancti Vitoni Virdunensis qui in ejus diœcesis prioratu Sancti Nicolai morabantur, a nonnullorum parochianorum suorum vexa

tionibus liberaret; et in posterium sub ejus pro- A liberandi Goffredi Barbati olim Andium comitis, qui tertione securos esse juberet.

CCXLIII. Eclipsis. Monasterii Rotæ confirmatio. Ejus loci abbas Robertus de Arbrisello. Postridie, ut in Chronico Andegavensi apud Labbeum edito legimus, scilicet II Idus Februarias, cum prædictus papa in Andecava urbe resideret, luna cum esset xu terribilem eclipsim passa est. « Qua die idem pontifex in camera Gaufridi episcopi ejusdem urbis manus sux impositione confirmavit fundationem monasterii canonicorum regularium beatæ Mariæ de Rota, prope Credonium siti, die præcedenti, a Renaldo Roberti Burgundi filio factam. Fundationis litteris subcripserunt Hugo Lugdunensis, et Amatus Burdigalensis archiepiscopi ; episcopi vero, Ivo Carnotensis, Hoellus Cenomannensis et Gualterus Albanensis. Cum Urbano vero eam firmaverunt Gaufridus Andegavensis, et Bruno Signiensis episcopi; Teuthio, Albertus et Rangerius cardinales; Emorrandus de Seissuns et Milo monachus Sancti Albini, clerici papæ, » qui omnes dedicationi ecclesiæ Sancti Nicolai ad quam magna senatus Romani pars occurrisse dicitur, interfuerant, Edita sunt ejus rei instrumenta tomo IV Galliæ Christianæ a Sammarthanis, et tomo II Miscellaneorum Baluzianorum.

Rotensis cœnobii abbas, et quidem primus fuit Robertus de Arbrisello, Fontis-Ebraldi monasterii et totius ordinis paulo postea futurus institutor sub extremis Urbani annis. Hujus vero cum famam audiisset Urbanus ipsum Andegavos accersivit, ac in dedicationis Sancti Nicolai solemnitate, ad quam, inquit Baldericus ejusdem Roberti Vitæ auctor, confluxisse putares totam orbis amplitudinem, sermonem haberi jussit, cujus verba, ut idem auctor prosequitur, valde Domino papæ complacuerunt; unde injuncto ei prædicationis officio secundum a se eum statuit Dei seminiverbium : qua legatione functus in variis diœcesibus, sui monasterii regimen dimisit, ut liberius ministerio verbi insudaret.

CCXLIV. Urbanus pontifex S. Maurum invisit. Relicta autem Andegavorum urbe, pontitex Glannafoliense Sancti Mauri olim celebre monasterium invisit, quod tunc temporis Fossatensibus monachis ab annis ferme ducentis subjectum erat. Ea de re loci monachi cum vicinis incolis et provinciæ magnatibus conquesti sunt apud Urbanum, ab eo efflagitantes ut tam illustrem locum ab exterorum jugo liberaret. Sed ille causam hanc,quæ videbatur esse alicujus momenti, ad concilium Turonense sequenti mense celebrandum, deferendam esse censuit, ut dato Fossatensibus sese tuendi loco, res, mature perpensis ex utraque parte momentis, judicaretur. Quod reipsa factum est, et Fossatenses causa uti infra dicemus, ceciderunt.

CCXLV. An Cainone Goffredum Barbatum liberavit. HincCainonem in finibus Turonum versus Pictavos progressus est pontifex, si verum sit eum illud oppidum adiisse, ut innuit Ordericus Vitalis,

at si

ibi a multis annis Fulconis Rechini comitis jussu captivus detinebatur. Hunc quippe, ait ille auctor libro x, Urbanus hortatu et potestate a vinculis liberavit. Etlibro Ix scribit eumdem Goffredum Urbano papa præsente et imperante absolutum fuisse, qui apud Chinonem castum per annos ferme triginta in carcere reclusus fuerat. Hæc Ordericus alios passim vulgatos auctores audiamus, aut nunquam e carcere liberatus fuit Gauffredus, quod diserte habet Hildebertus, qui ibi tunc vivebat, in Vita sancti Hugonis; aut certe id multo post Urbani adventum in Galliam contigit, ut videre est apud Menagium libro III Historia Sabloliensis, cap. 16; sed has difficultates fusius persequi nihil nostrum interest. B

C

D

CCXLVI. Sublolii bullam dat pro S. Nicolao.

Die xvi Kalendas Martii, id est Februarii 14, Urbanus Sablolii, quod oppidum est in Andegavensium et Cenomannorum finibus situm dato diplomate confirmavit privilegia et possessiones monasterii Sancti Nicolai Andegavensis, cujus basilicam ante paucos dies manibus suis consecraverat. In hac bulla, multa beneficia decernit, uti diximus, in eorum gratiam, qui eamdem basilicam die anniversario ejus dedicationis inviserint.

CCXLVII. Cenomannis tribus diebus moratur Urbanus pontifex.

Cenomannorum quoque urbem adiisse Urbanum testis est Fulco comes in fragmento jam laudato, ubi triduum Hoellis episcopi sumptibus exegisse dicitur in Actis ejusdem urbis episcoporum tomo III Analectorum Mabillon. editis, qua occasione laudatur ille antistes, quod inter omnes antecessorum suorum titulos solus universalis papæ et sacerdotum omnium principis sacrosancto hospitio honoratus fuerit. Et quidem adeo celebris apud illius regionis populos Urbani Cenomannos adventus evasit, ut inde in publicis instrumentis quandoque pro epocha fuerit adhibitus. Hac, uti videtur, occasione, aut certe cum Andegavi esset, idem pontifex Hoello curam demandavit restitutionis Loconaci monachis Sancti Albini faciendæ, quem locum, olim a Childeberto rege illis donatum, viri quidam nobiles invaserant. CCXLVIII. Vindocini dies undecim commoratur. Professionem episcopo factam irritam facit. Consecrat 'altare Crucifixi.

Vindocinum inde profectus pontifex, ibi dies undecim commoratus est, teste Goffrido ejus loci tunc abbate, qui libro 1, epist. 18, hæc ad Cononem episcopum sedis apostolicæ legatum scribit : Optimæ memoriæ papa Urbanus, et qui nunc est dominus Paschalis papa, in Ecclesia nostra, ubi suæ charitatis gratia per undecim dies manserunt, privilegia nostra viderunt et ore proprio legerunt, et suæ auctoritatis decreto firmaverunt. Ea procul dubio occasione Urbanus didicit ab ejus loci monachis Goffridum abbatem, cum ab ivone Carnoteno benediceretur, professionem ei tanquam diocesano episcopo fe

bellum profectus est, composuit. Sed ad Urbani iter reflectenda est oratio.

CCLI. Turonos Urbanus pontifex advenit. Scribit pro Manasse archiepiscopo Remensi. Publice prædicat. Majoris monasterii basilicam dedicat. Statuta pro S. Martino.

cisse; quod ægre tulit pontifex, abbatemque vehe- A Northmanniæ ducem, qui paulo post ad sacrum menter increpavit, columbam seductam cor non habentem illum appellans, quare quod illicite commissum fuerat, irritum fecit, ac postea Romam reversus lato decreto sancivit,ne quis postmodum Vindocini abbas cuiquam episcopo profiteatur, quod Paschalis successor Urbani iterum sua apostolica auctoritate firmavit. Hæc omnia narrat ipse Goffridus epis. 7 et 11, lib. 11, ad Ivonem scriptis. Decretum vero ipsum profert epist. 27 ad Gaufredum Ivonis successorem, quod suo loco proferemus.

Huc quoque revocandum est quod de illo monasterio legitur in Chronico Andegavensi, apud Labbeum tomol Bibliothecæ novæ,ubi ad annum 1095 veteri stylo, quo scilicet novi anni exordium a Paschate desumitur, hæc habet: Eodem anno iv Kalendas Martias consecravit Urbanus papa Crucifixum Sanctæ Trinitatis Vindocinensis cœnobii, atque perdonavit septimam partem peccatorum suorum omnibus, qui unoquoque anno anniversarium ejusdem consecrationis diem ibidem celebrarent. Idem omnino legitur in veteri cod. ms. Vindocinensis monasterii; Crucifixi autem nomine intelligendum est altare Sanctæ Crucis, quod hodieque retro majus altare subsistit, vulgo Matutinale appellatum, ut constat ex veteri Missali ms. ejusdem monasterii, in quo dedicationis hujus festivitas sub hoc titulo memoratur. De altari Matitunali, etc. Notitiam integram referemus in Appendice.

CCXLIX. Concilium Rothomagense.

Quo tempore pontifex has regiones invisebat. Northmanniæ præsules cum abbatibus et aliis clericis, ac provinciæ optimatibus a Willelmo metropolitano Rothomago convocati ad concilium provinciale, mense Februario, ibidem capitula synodi, ut narrat Ordericus libro Ix, quæ apud Clarummontem facta est, unanimiter contemplati sunt; scita quoque apostolica confirmaverunt, additis octo canonibus, quos idem auctor refert, et habentur apud Labbeum.

CCL. Jarentonis abbatis in Angliam legatio. Ad idem tempus revocanda est Jarentonis abbatis Divionensis in Angliam legatio apostolica, quam describit Hugo Flaviniacensis in Chronico Virdunensi. Impetraverat quidem Willelmus Angliæ rex a Waltero episcopo Albanensi, qui pallium pro sancto Anselmo nomine Urbani attulerat, ut nullus a sese apostolica in Angliam legatus mitteretur absque regis præcepto; at Jarentonis fama adeo celebris erat, tantaque fuit ejus in alloquendo regem inadulata mentis constantia, ut rex ei palam contradicere veritus, consiliis ejus ac votis acquieturum promitteret. Sed fallere volebat callidus rex ea specie viri pii incautam simplicitatem; jam quippe ad Urbanum nuntios clam miserat,novas ab eo petiturus inducias, quas cum reipsa impetrasset, idque Jarentoni declarasset, ille, infectis rebus, ex Anglia statim discessit. In Galliam reversus substitit in Northmannia, ubi pacem inter eumdem regem ac fratrem ejus

B

C

D

Initio mensis Martii Turonos advenit,ubi primum hospitatus fuisse videtur apud Majus-Monasterium. Huc enim accessit die tertia ejus mensis, uti colligitur ex narratione dedicationis ejusdem loci basilicæ, quæ vi Idus Martii, die octavo ejusdem adventus in monasterium, facta est. Hinc habemus totam dierum seriem quos pontifex eo in itinere exegit. Erat quippe, ut vidimus, die 14 Februarii Sablolii, unde postridie profectus Cenomannos advenit, ubi diebus. tribus, id est decimo sexto et duobus sequentibus commoratus est. Decimo nono perrexit Vindocinum, ubi cum ex Goffridi epistolis, dies undecim transegerit, exinde ante diem secundam aut tertiam Martii proficisci non potuit, quo reipsa alterutro die Turonos advenisse dicendus est.

Die quarta ejus mensis ad Remensis Ecclesiæ suffraganeos episcopos scripsit, ut ne diutius Manassis electi eorum metropolitani ordinationem differrent. Quibus litteris illi morem gessere: nam Manasses in basilica archimonasterii Remigiani die x Kal. Aprilis ab Hugone Suessionensi, astantibus et manus ei imponentibus quinque aliis comprovincialibus episcopis consecratus est. Hic vero constituerat statim post suam inaugurationem pontificem adire, ut ex ejus epistola ad Lambertum Atrebatensem apud Baluzium tomo V Miscellan. edita patet; sed utrum id præstiterit, incertum est. Urbanus vero interea Sancti Martini ecclesiam frequenter invisebat, modo in ejus castello, modo etiam in ipsa urbe, aut in vicino Majori-Monasterio commorans, quandiu versatus est apud Turonos.

Die autem vII Idus, id est Nona Martii, quæ Dominica erat, celebratis in Majori-Monasterio missis, ad gradum ligneum, qui supra fluvii Ligeris ripam paratus fuerat, accessit pontifex, ibique orationem habuit, cui cum Fulcone Audium comite, tunc temporis Turonum domino, et aliis proceribus interfuit innumera omnis conditionis et ætatis hominum multitudo. Pontificem ea occasione de sacra expeditione locutum fuisse plusquam probabile est. Et quidem huc, nisi fallor, revocari debet quod de Hugone de Calvomonte, et Hamerico de Currone legitur in Historia Ambasiæ tomo X Spicilegii, qui ibi dicuntur in ecclesia beati Martini MajorisMonasterii in præsentia papæ, multis sibi adjunctis, vestibus superamictis sanctæ crucis vexillum consuisse.

Postridie, seu vi Idus Martii, pontifex cum aliis episcopis et cardinalibus majorem ejusdem monasterii basilicam solemniter dedicavit, et die sequenti benedixit cœmeterium. Quas cæremonias, relatis eorum pontificum qui presentes aderant nominibus, egregie descripsit vetus auctor apud Bochellum, cujus ea de re opusculum in Appendice

morte, quam dimisso episcopatu monachus inter eos factus subiit anno 1123.

integrum referre visum est, addita veteri notitia de A monachi Sancti Albini, in epistola encyclica de ejus aliquot juribus, quæ ea occasione Hugo de Calvomonte supra laudatus monasterio cessit, Celebritatem vero ejus dedicationis testantur varia ejusdem loci instrumenta, quæ ab anno quo facta fuit, data dicuntur. Ferunt tunc pontificem in capitulo monachorum ingressum cum iis sedisse, ac facta exhortatione, iisdem absolutionem pro more illorum temporum impertiisse.

Cum itaque per dies septem et amplius, Urbanus frequenter beati Martini ecclesiam invisisset, die II Idus Martii in ejus castello existens præceptum dedit, quo modus in eam basilicam suscipiendorum apostolicæ sedis legatorum ordinatur; et quia in quibusdam ejusdem Ecclesiæ privilegiis concessum ejus canonicis erat proprium habere episcopum, sancivit Urbanus, ut ejus vice deinceps Romano specialiter adhærerent pontifici et graviores eorum causæ ejus penderent judicio. Atque hac occasione hic referre juvat quod in veteri ms. cod. legitur de catenis ferreis, quæ hodieque quatuor majores columnas chori ejus basilicæ prope fornicem colligare conspiciuntur. Sic habet: Urbanus papa II in signum unionis episcopi proprii hujus Ecclesiæ Romano pontifici et Ecclesiæ Romanæ, quatuor præcipuas chori ejusdem Ecclesiæ columnas catenis quatuor ferreis cingi jussit. In Chronico Turonensi dicitur idem pontifex per dies septem et eo amplius, ut jam diximus, invisisse sancti Martini sepulcrum, ac receptus quotidie solemniter fuisse in porta thesaurarii a clero ejusdem ecclesiæ. CCLII. Concilium Turonense. Ibi ordinatus Marbodus Redonensis episcopus. Glannafoliensis monasterii S. Mauri restitutio. Cormaricum S. Martino assertum. Quinam concilio interfuerint. Primatus Lugdunensis episcopi confirmatus. An Philippus rex ibi absolutus. Eblo excommunicatus. Privilegium Bainsonense. Privilegium Tetrorchiense. Lis Tetrorchienses inter et canonicos Andegavenses composita. Rolæ fundatio confirmata. Privilegium S. Vincentii Metis.

Inter alias vero causas quæ ibi agitatæ fuerunt, celebris restitutio est Glannafoliensis monasterii S. Mauri in pristinam libertatem, quam ei ab annis plusquam ducentis Fossatenses abbates ademerant. Ejus rei meminit auctor Chronici Malleacensis; Petrus Diaconus libro Iv Chronici Casinensis addit Glannafolium ea occasione principi monasterio Casinensi, ut semper ante Fossatensium invasionem fuerat, fuisse restitutum; sed nemo melius hanc rem exposuit quam ipse Urbanusin duabus bullis ea de re datis prima Gerardo novo abbati inscripta ; altera Orderisio abbati Casinensi, cui restitutio facta fuit. In his bullis quadraginta quatuor Patres, B archiepiscopi scilicet episcopi, et abbates concilio Turonensi interfuisse dicuntur, quibus de hoc negotio aliquid absque accurato examine et deliberatione matura pronuntiare, fuerat religio: unde cum postea Fossatensium instigatione contra hoc judicium Ivo Carnotensis epistola 159 Paschałem pontificem interpellasset, nihil potuit obtinere, et Glannafolienses deincepsa Fossatensium jugo liberi fuere. Corpus tamen sancti Mauri in Fossatensi monasterio retentum est, quod inde sensim sancti Mauri nomen accepit, hodieque retinet; duabus circiter leucis a Parisiorum urbe dissitum, monachis in canonicos conversis.

C

Actum etiam fuit in synodo illa Turonensi de Cormaricensi monasterio, quod injuste a sancti Martini subjectione avulsum fuerat; quare statu

tum est, ut eirestitueretur, et ut deinceps, defuncto abbate Cormaricensi, ejus baculus supra sancti Martini sepulcrum deponeretur, quem exinde communi decani et capituli jussu, qui successor legitime electus fuerit reciperet, antequam ab archiepiscopo Turonensi in abbatem secundum communem Ecclesiæ consuetudinem benediceretur. Hæc fusius habentur in bulla Urbani, ea de re post aliquot dies Pictavis data, ex qua sicut et ex veteri instrumento dedicationis ecclesiæ Majoris-Monasterii, quod supra laudavimus, habentur nomina aliquot episcoporum qui huic concilio interfuere. At nec ibi, nec in alio quopiam veteri monumento reperire licuit nomen Bernardi Toletani archiepiscopi, quem tamen ad hanc

Hebdomada sequenti, quæ tertia erat Quadragesimæ, dominus papa, ut habet Bertoldus, synodum celebravit cum diversarum episcopis provinciarum in civitate Turonensi, ubi iterum suorum præteritorum statuta conciliorum generalis synodi assensione roboravit. Idem habet Ordericus Vitalis initio libri IX quod concilium in monasterio Sancti Martini celebratum fuisse affirmat auctor Chronici Malleacensis. D synodum venisse nonnulli recentiores volunt. Et

An autem novi in eo canones conditi fuerint, incertum, cum nusquam ulli inveniantur; et eo animo potissimum a pontifice celebratum fuerit istud concilium, ut præcedentibus synodis robur adjiceret. Varia tamen in eo negotia petractata fuisse, et causas finitas ex veteribus auctoribus et instrumentis discimus. Ubi etiam Marbodus, ut ex Chartario Sancti Albini referunt Sammarthani in Gallia Christiana, ex Andegavensi archidiacono episcopus Redonensis, electus a reverendo papa Urbano in Turonensi concilio sanctissimo sedis apostolicæ Ecclesiæ, annuente Deo ordinatus est pontifex. Idem testantur

quidem interfuit mense Junio sequenti dedicationi ecclesiæ Sancti Saturnini apud Tolosam, et mense Julio concilio Nemausensi, uti suis locis dicemus. Certe cum nulla habeantur ejus concilii gesta, nil mirum si plerorumque eorum nomina ignoremus qui huc convenere, qui enim noti sunt, id casu, ut plurimum factum est. Sic Benedictum Namnetensem antistitem, et Raynaldum abbatem Sancti Cypriani tunc Turonis exstitisse discimus solum ex ejus episcopi donatione tum facta Sancto Cypriano, cujus donationis notitiam in Appendice dabimus. Eodem modo ex bulla Urbani, quæ in gratiam

« PoprzedniaDalej »