Obrazy na stronie
PDF
ePub

tesseram peregrinantium, veteri gallico idiomate Deu A Gesta Dei per Francos. Earum vero sinceritatem ne

lo wolt assumpta fuere, quibus milites et alii perigrini in gravioribus itinerum et viarum difficultatibus,seu in mediis certaminibus adversus infideles, sese invicem ad strenue agendum cohortabantur. Idem auctor narrat Gregorium cardinalem. (is postea pontifex factus, Innocentius II dictus est), statim post finitam Urbani exhortationem pro omnibus terræ prostratis confessionem suam dixisse, et sic omnes pectora sua tundentes impetrasse de his, quæ male commiserant, absolutionem; et facta absolutione benedictionem, et benedictione consecuta ad propria remeandi licentiam, ut scilicet quæ ad tantum iter, quod deinceps ViaDei appellatum fuit, necessaria erant sibi providerent, ac alios, qui absentes erant, ad eamdem expeditionem suscipiendam adhortarentur.

B

[blocks in formation]

Ex istis porro scriptoribus, quos quidem historiæ sacræ studiosos evolvere non ponitebit, videre est quanta ab Urbano præstita fuerint ad hanc promulgandam, promovendamque expeditionem. Eum a Deo Israel maximum principem contra Allophylos constitutum fuisse ea occasione prædicat Ordericus Vitalis libro VIII, cui ille turrem David cum propugnaculis contra faciem Damasci commiserat. Plura habet libro ix. Eumdem pontificem apud omnes illustre suæ magnanimitatis argumentum ea occasione præbuisse ait Guibertus, cum ex hujus profectionis incentivo, quod dum primus ipse præbuit, quonam pacto id fieret totus mundus obstupuit. Et quidem mirum est pontificem pauperem, uti tum erat Urbanus, absque regum ope, sine ulla exactione aut tributo, tantam principum virorumque nobilium ac cæteroC rum ex omni ordine, statu et regno multitudinem congregasse, qui ad difficilem adeo expeditionem sponte et animo alacri properarent; quibus pro stipendio sola proponebatur peccatorum indulgentia,et pro præmio spes vitæ æternæ.

Postridie convocatis, ut idem auctor prosequitur, episcopis, Urbanus de eligendo sacræ expeditionis duce agendum esse proposuit, ac unanimi omnium consensu electus est Adhemarus Podii episcopus, utpote qui humanis rebus ac divinis valde esset idoneus, et utraque scientia peritissimus, suisque in actionibus multivividus. Qui statim licet invitus suscepit quasi alter Moses ducatum ac regimen Dominici populi cum benedictione domini papæ ac totius concilii. Vices suas ipsi super Christianum populum quocunque venirent pontificem commendasse tradit Guibertus, unde, inquit, et manus ei apostolorum more, data pariter benedictione, imposuit. Quam vero egregie hujus legationis partes impleverit Adhemarus, probat, inquit ille auctor, mirabilis operis tanti exitus. Et quidem egregia illius antistitis facinora passim apud auctores memorantur. Ejus vero exemplum alii episcopi subsecuti, expeditioni sacræ postea nomen dederunt; quod in ipso etiam Claromontano concilio fecisse dicitur Willelmus Arausicensis. Eodem etiam se voto obstrinxerat Bernardus Toleti archiepiscopus, sed ab eo voto absolvit eum pontifex, quod turbatis in Hispania rebus satius esset ut ibi remoraretur. Ejus absolutionis meminit Paschalis II in epist. ad clerum et populum regni Alfonsi, apud Tamaiam die 3 Aprilis, ubi dicitur Urbanus Bernardi votum commutasse in restaurationem urbis et Ecclesiæ Tarraconensis promovendam. Si Bonfinio et aliis historicis credamus, in ejus expeditionis ducem electus est sanctus Ladislaus Hungariæ rex, eamque, uti aiunt, provinciam jam rece- D perat; ac domesticis tumultibus,ac etiam ipsa morte, qua hoc anno functus est, ne id exsequeretur impeditus fuit.

Orationes, quas ea occasione habuit pontifex, ex antiquis auctoribus, et veteribus schedis editæ sunt a Baronio et in variis conciliorum editionibus. Eas retulere Willelmus Malmesburiensis, Ordericus Vitalis, Robertus Sancti Remigii et Guibertus Novigenti abbates, Willelmus Tyriensis et alii auctores antiqui, qui data opera hujus sequentiumque expeditionum sacrarum historiam scripserunt, simul editi anno 1611, Hanoviæ typis Wechelianis sub titulo

Habebant autem, ut jam diximus, pro tessera has voces Deu lo wolt, pro militari signo crucem, cujus imaginem sibi in vestibus super scapulam dexteram imprimebant. Hinc crucesignatorum, et cruciatorum nomina inoleverunt. Refert Hermannus in Historia Sancti Martini Tornacensis, Urbanum in concilio Claromontano episcopos monuisse, ut cum ad suas dioceses reversi fuissent, subjectis sibi populis pro peccatorum remissione injungerent in pœnitentiæ locum nomen his expeditionibus dare. Hinc in canone 2 vulgatæ editionis legitur, ut qui ad liberandam Dei Ecclesiam Jerusalem profectus fuerit, iter illud pro omni pœnitentia reputetur. Consentit Ordericus, cujus verba huc referre non gravabor. «< Providus, inquit, papa omnes, qui congrue arma ferre poterant, ad bellum contra inimicos Dei excivit ; et pœnitentes cunctos ex illa hora, qua crucem Domini sumerent, ex auctoritate Dei ab omnibus peccatis suis absolvit; et ab omni gravedine quæ fit in jejuniis aliisque macerationibus carnis pie relaxavit, » etc. Alius insuper in crucesignatorum gratiam canon conditus passim legitur, ut scilicet omnia eorum bona semper et ubique

promulgandis.

salva essent, rejecta quavis rationis specie, usque A CCXXVII. Urbani apologia in his expeditionibus ad eorum reditum. Quæ quidem duo privilegia alii pontifices subsequentibus temporibus iis qui, similibus expeditionibus nomen darent, confirmaverunt, et id Urbani exemplo, ut diserte habetur in concilio Lateranensi, quod anno 1122 sub Calixto II celebratum est.

Vidi in cod. Bigotiano, nunc regiæ Bibliothecæ, epistolam Paschalis II ad archiepiscopos, episcopos et abbates Galliæ, qua pontifex post captam Jerosolymam jubet fratribus, qui post perpetratam divinitus victoriam revertuntur, sua omnia restitui; sicut beatæ memoriæ Urbano synodali definitione sancitum fuerat. Ne vero animi levitate aut cujuscunque causæ obtentu, milites qui crucem acceperant, medio in itinere retro aspicientes, ab exercitu recederent, Urbanus, inquit Ordericus, lib, x, generali sanxerat auctoritate, et apostolico jussu inviolabiliter teneri coegerat in omni Latinitate, ut universi qui Christi crucem acceperant, nec iter in Jerusalem pro defectione voluntatis peregerant, in nomine Domini reciprocum callem inirent, aut anathemate percussi extra Ecclesiam pœnas luerent. Et quidem Stephanus Blesensis comes, ut omnes norunt, cum nescio quo pavore perterritus exercitum deseruisset, postea ad expeditionem redire compulsus est, in qua obiit anno 1101.

[ocr errors]

Hic vero locus esset Urbanum tuendi a nonnullorum conviciis, qui ei immerito exprobrarunt, quod hanc expeditionem, aut injuste adversus gentes, in quas, uti aiunt, nullum jus habebat, aut certe temere edixisset, quæ principes et populos Christianos in tam arduis et periculosis bellis implicuit. At utramque criminationem ab Urbano amoliri facile est: cum illa bella et justa et pene orbi Christiano necessaria fuisse nullo negotio demonstrari possit. Quid enim æquius cogitari potest, quam ut pater communis omnium fidelium vires Christianorum in unum recolligat ad retundendos communis hostis insolescentis impetus, qui nihil non adversus eos machinabatur; quid vero magis necessarium ad Christianæ reipublicæ tutamen, quam ut armis arma eorum repellantur, qui plerasque Christianorum provincias jam devastarant, aliis imminebant, omnibus vero infensissimi erant. Atqui talem tunc orbis Christiani statum fuisse nemo est qui ausit inficiari, si vel leviter delibare voluerit historias illorum temporum. Nam ut de Hispaniis, Siciliæ et Italiæ regionibus taceam, totum ferme Orientem, in quem præcipue indicta illa expeditio fuit, Mahumetani occupabant. Non enim sola Jerosolymorum civitas sancta, aut Nicea, Antiochia, aliæque civitates celeberrimæ et vastissimæ regiones iis urbibus viciniores sub eorum. tyrannico jugo gemebant; sed et multæ etiam aliæ imperii Constantinopolitani provinciæ ab iis barbaris vexabantur, quarum plerasque suo jam subjugaverant imperio; adeo ut ad muros usque Constantinopolitanæ regiæ urbis omnia depopularentur. Urbanus, inquit Fulco comes, in sæpe laudato Historia fragmento, admonuit gentem nostram ut irent Jerusalem, expugnaturi gentilem populum, qui civitatem illam et totam terram Christianorum usque Constantinopolim occupaverat.

Ferunt etiam hac ipsa sacræ expeditionis occasione preces horarias beatæ Mariæ, quæ jam antea a Petro Damiano in suis monasteriis erant institutæ, a clericis imo et ab ipsis laicis ex Urbani præscripto frequentari cœpisse ; ut eo pacto, qui expeditioni suscipiendæ inhabiles essent, his saltem precibus milites adjuvarent, eis tantæ Virginis patrocinium promerendo. Addit Gofridus Vosiensis prior Chronici cap. 27 ejusdem beatæ Virginis officium, quod hodieque Sabbato celebrari solet, eadem occasione fuisse institutum. Quin et nonnulli sanctum Antoninum laudant, referentem hoc apontifice in concilio statutum fuisse, ut ab ipso die quo exercitus esset profecturus in expeditionem, vespere et mane in omnibus ecclesiis cathedralibus et monasteriis signum trino campanæ pulsu daretur, quo excitarentur populi ad orationes pro felici expeditionis successu fundendas. Quod quidem institutum mori pulsandæ salutationis angelicæ, qui postmodum apud omnes invaluit, occasionem præ- D Placentini et Claromontani, sed ipsi etiam æquales bere potuit.

Præter hæc Robertus de Monte in accessionibus ad Sigebertum, quas noster Acherius post Guiberti opera edidit, decretum fuisse scribit in concilio Avernensi authentico et nominatissimo, ut quæcunque civitas mari magno transito, a paganorum posset excuti jugo, sine ulla contradictione sub sanctæ Jerusalem dominio vel ditione perenniter obtineretur. Quod etiam paulo post in concilio Antiocheno confirmatum ab omnibus fuisse testatur.

Quid igitur mirum est si tanto tamque urgenti Christianæ reipublicæ periculo subvenire conatus fuerit communis Christianorum pater et pastor, maxime cum ab eo ipse imperator, et orientales Ecclesiæ ac populi, auxilium repetitis frequentissime precibus per litteras et legatos efflagitassent. Id verum esse non solum probant Acta conciliorum

auctores Bertoldus, Guibertus et alii passim testificantur. Et quidem Urbanum de Ecclesia optime hac occasione meritum fuisse, una semper fuit omnium sententia, quod publice testatum fecit vetus inscriptio juxta sanctum Petrum in palatio apostolico insculpta his verbis:

URBANUS II, AUCTOR EXPEDITIONIS IN INFIDELES. CCXXVII. bis Claromonti Urbanus privilegia, etc., ecclesiis dat. S. Dionysio Novigentino. Molismo. Epistola ad Gratianopolitanos. Acta contra Ania

nenses.

Soluta est Claromontana synodus die iv Kalendarum Decembris, quo, uti supra observavimus ex

codice Lamberti, privilegium Atrebatensis Ecclesiæ A Cluniacensis ordinis celebre monasterium substitit,

coram omnibus recitatum atque confirmatum fuit. Complura alia privilegia concessit Urbanus diebus sequentibus apud Clarum montem, ubi usque ad mensis Decembris initium substitit. Die Kalenda

rum Decembrium confirmavit Cluniacensibus monasterium Sancti Dionysii de Novigento, cujus possessiones in variis diœcesibus sitas singillatim recenset. Eadem die Molismense monasterium, cui tune sanctus Robertus præerat, sub apostolicæ sedis tutela suscepil, salvo Lingonensis episcopi diœcesani jure, ad cujus petitionem pontifex hoc privilegium concessit. Scripsit quoque hac ipsa die epistolam ad Guigonem comitem, clerum et populum Gratianopolis, qua eos, uti diximus § 216, certiores facit de Salmoriacensi archidiaconatu Ecclesiæ Gratianopolitanæ asserto. Eadem item die, si Garieli auctori Historiæ episcoporum Magalonensium fidem habeamus,idem pontifex Alexandri II diploma in gratiam Bertrandi Magalonensis episcopi datum contra Petrum Anianæ abbatem in Acta concilii Claromontani referri curavit, ne deinceps Anianæ abbates quidquam extra suæ potestatis limites auderent. Qua de re, uti suo loco diximus, querelas ad synodum idem Bertrandus detulerat. CCXXVIII. Scribit ad Cameracenses, ad Ecolismenses. Die sequenti, id est pridie Kalendas Decembris, pontifex scripsit ad Cameracenses, juxta quod in synodo statutum fuerat, ut eos de sententia in Gualcherium intrusum lata commoneret; qua de re multa superius §210 observavimus. Alias eadem die ad canonicos Ecolismenses dedit, quibus pontifex ei confirmat præposituram de Juliaco, quam illis in commune viventibus Ademarus episcopus concesserat.

CCXXIX. Decretum de primatu Lugdunensi. Kalendis Decembris data est celebris Urbani bulla, in qua post relatas varias concertationes de primatu Lugdunensi in concilio habitas, primatum huic Ecclesiæ in quatuor Lugdunenses asserit et confirmat. Cui definitioni archiepiscopos octo, episcopos octoginta, ac nonaginta abbates et eo amplius interfuisse dicit. Hanc bullam primus illust. Petrus De Marca publici juris fecit. Cæterum ex Orderico Vitali lib. Ix colligimus synodales litteras ad absentes episcopos scriptas fuisse nomine con

B

ejusque ecclesiam solemni ritu dedicavit, uti ipse testatur in bulla post aliquot dies data. Tanti beneficii memores loci illius monachi nomen Urbani cum elogio in suo Necrologio inseruerunt, his verbis : « IV Kalendas Augusti, officium pro domno Urbano papa II. Hic venerabilis et Deo dignus apostolicus, inter cætera laudabilia opera sua, etiam istud monasterium cum magna auctoritate et devotione III Nonas Decembris dedicavit; in qua consecrationis die per successiones temporum, omnibus peccata confitentibus, et ad istius diei festum convenientibus, atque vota sua persolventibus maximam ac desirabilem absolutionem fecit.

CCXXXI. Brivate privilegium dat Cluniaco. Alterum Compostellæ.

Inde Brivatem, ubi nobile et vetus habetur canonicorum,qui vulgo comites nuncupantur, collegium, progressus pontifex, ibi quarta die Decembris, ecclesias, altaria et decimas quæ Cluniacensibus monachis hactenus data fuerant, insigni rescripto sancto Hugoni confirmavit. Hac ipsa die bullam indulsit Dalmachio episcopo Compostellano, qui concilio Arvernensi præsens adfuerat, ejusque successoribus inscriptam, quo diplomate cathedram episcopalem quæ Iria hactenus substiterat, Compostellam transtulitin honorem sancti Jacobi, cujus corpus ibi asservari jam multo antea credebatur. Tum novo hanc ecclesiam privilegio exornavit, statuendo scilicet; ut ejus antistes, nullum præter Romanum pontificem metropolitanum agnosceret. C Quo tamen in gradu haud diu substitit Compostellana Ecclesia, quæ jure et dignitate metropolis paulo post aucta fuit a Calixto II, cujus ea de re litteræ exstant anno 1124 datæ.

CCXXXII. S. Flori ecclesiam dedicat, et privilegium dat. Privilegium pro Marciniaco. Piperacum fit abbatia. Mors Joannis episcopi Portuensis apud S. Florum.

Relicto Brivate Urbanus ad Sancti Flori oppidum a Stephano ejusdem loci priore ordinis Cluniacensis invitatus accessit, ibique, ut habet vetus notitia, edita a Mabillonio in appendice tomi VI Annal. Benedictinorum, num. 25, ecclesiam Sancti Martini de Aquis-Calidis, quæ in conciio Claromontano monachis Sancti Flori contra quosdam ejus invasores asserta fuerat, eisdem perpetuo habendam et

cilii, saltem ad eos qui excusatorias miserant. Nam D possidendam firma concessione donavit, et donum

cum Odo et alii Northmanniæ præsules cum excusatoriis apicibus comprovincialum synodo interfuerant, cum benedictione apostolica regressi synodales epistolas coepiscopis suis detulerunt.

CCXXX. Urbanus Celsinianam ecclesiam dedicat. Dimisso tandem Urbanus Claromonte varias regiones, ut ante concilium fecerat, peragravit, in quibus ecclesias et monasteria passim consecravit, lites diremit, locorum sacrorum quieti providit, concilia celebravit, ac denique omnium animos humanitate et morum innocentia sibi devinxit. Primum die tertio Decembris apud Celsinianas

illud sui privilegii auctoritate firmavit. Illud est fortasse privilegium, quod Petrus prior et ejusdem loci monachi fere consumptum pro sui nimia vetustate, renovandum Urbano IV obtulere, ut ex eorum libello supplici observavit vir cl. Stephanus Baluzius in notis ad Vitas Pap. Avenion., pag. 740. Neutrius exemplum habere licuit. Tunc autem pontifex, comitante sacro cardinalium collegio, ut veteres loci scheda referunt, basilicam e novo exstructam dedicavit B. confessoris Flori, ejusque reliquiæ post altare in loco eminenti repositæ sunt in capsula tribus seris clausa: quod die 7 Decembris factum fuisse colli

gimus ex anniversaria ejus dedicationis solemnitate, A scopus, qui tunc forte adhuc in pontificis comitatu quæ hac ipsa die etiam nunc in illa ecclesia, a Joanne XXII in episcopalem sedem erecta, celebratur. Eadem die pontifex duo privilegia ibidem concessit in gratiam Cluniacensium, unum pro sanctimonialibus Marciniacensis Parthenonis a sancto Hugone conditi, alterum pro monachis Celsiniacensibus, jam superius a nobis laudatum.

Hac, uti conjicere licet, occasione, Bernardus, qui sub præpositi nomine Piperaci canonicis regularibus præerat, suam Ecclesiam in abbatiæ titulum erigi obtinuit. Id enim ab Urbano circa istud tempus factum fuisse ferunt; et quidem Piperacum haud longe a Sancto Floro dissitum est; et Urbanus, ut ex Bertoldo observavimus, canonicorum regularium præpositis abbatialem titulum, absque tamen baculi usu, indulsit. Urbanum vero aliquandiu apud sanctum Florum demoratum fuisse ob ægritudinem Joannis Portuensis episcopi, qui ibi defunctus ac sepultus fuit, verisimile est. Certe etiam nunc visitur Joannis illius sepulcrum in dextera cathedralis ecclesiæ ala inter primam et secundam columnam positum, sed absque ulla, uti mihi assertum est, inscriptione. Monasterium Sancti Flori sanctissimus Urbanus, uti in supra laudato libello habetur, non solum ob sancti Flori devotionem, et consecrationis ejus loci a se factæ reverentiam privilegio donavit, sed etiam pro dilectione veri Patris Joannis cardinalis episcopi Portuensis ibidem tumulati, singulari affectu prosequebatur.

CCXXXIII. Urbanus pontifex Auriliaco transit. Mauricii Burdini fortuna.

Urbanum postea Auriliacum adiisse ex veteri Chronico ejusdem loci tomo II Analect. Mabillon. edito discimus, in quo hæc legimus de Petro Soliacensi, ejusdem monasterii, quod ex Benedictino ordine tandem ad sæculares canonicos defecit, tunc abbate: Hic Urbanum papam post Claromontense concilium, cui idem abbas interfuerat, Auriliacum devexit.

Inde Lemovicum provinciam ingressus pontifex, Uzercam, invitante Gerardo abbate, divertit, ibique monasterii ecclesiam juxta quod ei fuerat pollicitus, dedicare constituerat; ad Urbanum ab eo consilio Humbaldus episcopus Lemovicensis, nescio qua ratione, avocavit. Forte quod Natalium Christi solemnia apud Lemovicas a pontifice celebrari cuperet. Urbanus quippe, ut mox dicebamus, paulo amplius quam crediderat ob Joannis Portuensis ægritudinem in itinere moratus est. Ob hoc tamen, si chronici ejus loci domestico auctori credamus, Gerardus in episcopum commotus Adhemaro Sancti Martialis abbati sese adjunxit, a quibus coram pontifice accusatus episcopus, paulo post, uti dicturi sumus, a sua sede dejectus fuit. At Gerardus mense sequenti, ipso die festo sancti Mauri excessit e vita. Userca quando illac transiit Urbanus tunc degebat Mauricius Burdinus, ejus loci monachus, quem cum Bernardus Toleti archiepi

erat, hominem industrium et aptum ad magna negotia gerenda invenisset, ei ut secum in Hispaniam transiret persuasit. Quid de eo postea factum fuerit omnes norunt. Is nempe post obtentum episcopatum Conembricensem, Braccarensis metropolis sedem adeptus, ac legatione apostolica honoratus, demum ab Henrico imperatore contra Gelasium papam Romanus pontifex dictus est, et famosam vitam post varias fortunas, misero tandem exitu, in carcere conclusit. Sed ad Urbanum redire oportet, qui teste Gaufrido priore Vosiensi in festo sancti Thomæ, scilicet die 21 hujus mensis, Uzerchiæ hospitatus est. Atque inde profectus, Lemovicas post biduum advenit: quid vero in ea urbe præstiterit ex Gaufredi Vosiensis Chronico parte 1, cap. B 27, tomo II Bibliot. Labbeanæ referre juvat, ubi sic habet:

CCXXXIV. Urbani gesta apud Lemovicas. S. Martialis dedicatio.

Decimo Kalendas Januarii Urbanus Lemovicas devenit. In festivitate Natalis Christi, missam de Galli cantu Dominicæ Nativitatis in ecclesia puellarum sanctæ Mariæ, quæ dicitur ad Regulam, nobile est monasterium ordinis Benedictini hactenus subsistens, decantavit. Missam de luce in basilica regali apud Sanctum Martialem celebravit: inde triumphaliter coronatus ad sedem apostolicam episcopalem, sic cathedralem ecclesiam appellat, quod sanctum Martialem primum ejus sedis episcopum inter apostolos annumerare gaudeant Lemovicenses, rediit, Cubi reliqua solemnitatis officia peregit. Altera die, quæ est post festum Innocentium, cathedralem ecclesiam in honore protomartyris Stephani dedicavit, sequenti die quievit. Pridie Kalendas Januarii basilicam regalem, scilicet monasterii Sancti Martialis ut jam supra eam appellaverat,in honorem Salvatoris mundi consecravit, ejusque antiquam libertatem, nobilemque prærogativam novis privilegiis roboravit. Urbani bulla de privilegiis Sancti Martialis post aliquot menses apud Santonas data fuit. Istud autem monasterium e Cluniacensi ordine ad canonicos sæculares devolutum est. Sed Gaufredi narrationem prosequamur. « Huic, inquit, Sancti Martialis dedicationi, quæ peracta est anno Dominicæ Incartionis 1095, interfuerunt plures episcopi, quorum nomina silentio non sunt tegenda. Hugo Lugdunensis, Audebertus Bituricensis, Amatus Burdegalensis, Robertus, seu potius Daibertus Pisensis, Rangerius Rhegiensis, hi omnes archiepiscopi, primus Bruno Signiensis, Petrus Pictaviensis, Arnulfus, imo Ramnulfus, cognomine de Barbesillo, Sanctonensis, Raynaldus Petragoricensis, Raymundus Ruthenensis, Humbaldus Lemovicensis, hi omnes episcopi. Hi, postquam Romanus pontifex aquam benedixerat, circa basilicam more ecclesiastico aspergebant;dominus papa propriis manibus venerandum altare consecravit, missamque super illud solemniter celebravit. Inde ad benedicendos populos

[ocr errors]

in publicum processit, quorum tanta illic erat A CCXXXVI. Urbanus varia dat diplomata. Monasterio multitudo, ut in circuitu civitatis, citra unum milliarium nonnisi hominum capita viderentur; oblationum vero tanta copia fluxit, ut arca sepulcri apostolici, id est Sancti Martialis, quæ vulgo Gauteau appellabatur, præter alias plena redundaret. » Hæc Gaufredus, qui paulo antea, si tamen locus ille ex alio ms. erutus ei tribui debeat, scripserat Urbanum Sancti Stephani ecclesiam, et beati Martini monasterium dedicasse, ubi pro Sancti Martini, legendum haud dubie Sancti Martialis, quanquam apud Lemovices habeatur quoque monasterium Sancto Martino sacrum. At nihil utrobique habet de dedicatione Sanctæ Mariæ de Regula, quam tamen ab Urbano, qui quidem ibi ex ipso Gaufredo missam mediæ noctis cantavit, factum fuisse legimus in duobus veteribus chronicis mss. Sancti

Martialis.

B

Cæterum hæc omnia ferme iisdem verbis narrantur in veteri notitia Lemovicensis Ecclesiæ ea de re facta, quam post Beslium varii auctores ediderunt. In ea quippe legitur pontifices omnes supra recensitos Natalium Christi solemnitatem simul cum Urbano apud Lemovicas celebrasse, eumque ad Sanctum Martialem euntem, et exinde habito prius ad populum sermone, coronatum ad majorem ecclesiam redeuntem comitatos fuisse. Hi omnes, ut ibidem dicitur, die sexta Nativitatis Domini, quæ in Dominicam incidebat, iterum cum Urbano ad Sanctum Martialem, ubi dies octo exegit, convenerunt, cumque die sequenti basilicam aqua, ab ipso pontifice prius benedicta, interius exteriu- C sque perlustrassent, ipse eadem aqua altare Domini Salvatoris lavit, chrismate et oleo sancto perunxit, pignora sanctorum ibi reposuit, ac demum, astante innumera populorum multitudine, missa ibi cantata, sancivit ut hæc dedicationis dies II Kalendas Januarii solemnis in posterum singulis annis haberetur. Hanc basilicam a Ludovico Pio olim exstructam, sed variis cladibus attritam, in pristinum splendorem restituerat Adhemarus ejus loci abbas, paulo antequam pontifex Lemovicas adveniret.

CCXXXV. Urbanus hoc anno Arelatum non adiit. Episcopi Wirceburgensis reconciliatio. Ex his vero, quibus alii etiam auctores suffragantur, patet quantum aberraverit a vero Bertoldus, auctor alias omni exceptione superior, qui in Chronico scripsit Urbanum hoc anno Nativitatis Dominicæ diem Arelati cum diversarum provinciarum episcopis gloriosissime celebrasse. At licet in hoc erraverit, non tamen est ei deneganda fides narranti Wirciburgensem episcopum, qui ei probe notus erat, circa hæc tempora relictis schismaticorum partibus, ad Urbanum accessisse absolutionem ab eo petiturum. Quam, inquit ille, ab eo consecutus est; ita tamen ut eadem misericordia a legalis papæ in Teutonicis partibus perficeretur eidem.

D

Angeriaco subjicit Bassacum. S. Eparchium. Figiacum tuetur. Ecclesias S. Martiali restiui curat. Hæ porro solemnitates Urbanum non impediebant, quominus aliis etiam negotiis vacaret, quod probant varia ejus diplomata his ipsis diebus data. Ex his unum est inscriptum Ansculfo Angeriacensi abbati, cui subjicit monasterium Basiacense. Datum est apud Lemovicas die XIV Kal. Decembris. Eodem die et eodem loco scripsit pontifex litteras ad Adhemarum Ecolismensem episcopum, quibus ei injungit, ut monachorum Sancti Eparchii præsumptionem reprimat, qui abbati Angeriacensi, cui monasterium eorum subjectum esse debebat, obedire detrectabant, etiam post latam in eos excommunicationis sententiam. Porro Adhemarus ut jussis pontificiis faceret satis Ansculfum Angeriaci abbatem in pleno capitulo, videntibus canonicis suis, investivit de abbatia sancti Eparchii, tradito ei pastorali baculo; et ille domnum Hugonem monachum Angeriacensem in sancti Eparchii abbatem ordinavit, ut in instrumento ea de re confecto narratur.

Hac ipsa die, I Kal. Januarii, qua sancti Martialis basilicam consecravit pontifex, præceptum ibidem. dedit in gratiam Figiacensis monasterii, Caturcensi, aliisque vicinis episcopis inscriptum, adversus eos qui loci hujus possessiones male invaserant. Quo etiam tempore, uti ex Gaufredi Chronico discimus, papa Urbanus investivit solemniter ecclesiam S. Martialis et abbatem ipsius Ademarum de ecclesia Sancti Petri Montandrensis, et de ecclesiis de Saliomo cum pertinentiis suis, ubi requiescit corpus S. Martini abbatis, illius quondam terræ principis, cujus sancti Vitam tempore Northmannicarum incursionum deperditam fuisse deplorat idem auctor, in magnum ejusdem monasterii detrimentum.

CCXXXVI bis. Privilegium Tutelense.

Anno sequenti, die secunda Januarii, Urbanus adhuc Lemovicibus existens privilegium indulsit Willelmo Tutelensi abbati, quo bona ejusdem monasterii sub apostolicæ sedis tutela suscipit; meminit in eo pontifex nonnullorum militum in ea urbe commorantium, ob mala sua facinora excommunicatorum, quorum occasione vetat, ne monasterium ipsum excommunicetur, nisi forte ibi ad officia divina excommunicati illi admitterentur.

CCXXXVII. Humbaldus episcopus Lemovicensis deponitur.

Ecclesiæ Lemovicensium tunc præerat Humbaldus, qui in hac sede post varias concertationes, obtentu litterarum apostolicarum, sed ab eo ipso adulteratarum, firmatus fuerat. Verum, cum pontifex apud Sanctum Martialem versaretur, forte Ademarum abbatem aliquando reprehendit, quod hunc episcopum absque suo nutu admisisset, contra id quod Romæ de eo statutum fuerat. Qua de re attonitus abbas litteras apostolicas sibi ab Humbaldo redditas pontifici ostendit; unde ille, fraude

« PoprzedniaDalej »