Obrazy na stronie
PDF

ut interpretatur, et $ ab Urbano ipso audivisse A asseverat Ivo epist. 60 ad Hugonem Lugdunensem, ut concilium reges tantum a corporali investitura excludat ; mom ab electione, in quantum sunt caput populi, vel concessione, etc. Qua in re cum Francocum reges pontificibus consenserint, nulla de investituris controversia Gallicanam Ecclesiam perturbavit. At canon sequens, contra eos qui regibus fidelitatem ligiam præstant, nullum unquam in Galliis habuit vigorem, ut ex ipsius Ivonis epist. 190 patet ad Paschalem II scripta, qua de re agunt Juretus in notis ad hanc epistolam, et Petrus de Marca lib. vim Concordiæ, cap. 2{. Provisum etiam in hoc concilio fuit publicæ securitati, maxime eorum qui sua conditione aut natura ab omni armorum strepitu abstinere debebant. Hinc canone, quo certi induciarum dies statuuntur, sancitum fuit ut omni tempore monachi, clerici, feminæ, et qui cum eis fuerint, in pace permaneant. Celebres postea hæ induciæ sub treugæ et pacis nominibus potissimum occasione sacrarum expeditionum fuerunt; de quibus erudite pro suo more disserit, præter alios quamplures auctores, illustriss. Petrus de Marca in notis ad hunc canonem ; qui in aliis notis ad hoc concilium Claromontanum multa etiam habet de communione, de chrismationibus, etc., sicut et in libris De concordia, et in opusculo De primatibus, quæ omnia hic fusius pertractare ad nostrum institutum nihil spectat. CCIIX. Canom de redemptione altarium. Ejus occasione turbæ eæcitantur. Goffridus Vindocinensis abbas vindicatur. Mirum autem est canonem de altarium redemptione, qui adeo apud auctores celebratur, in vulgatis passim hujus synodicanonum collectionibus desiderari. Et tamen præter codicem Cencii Camerarii apud. Labbeum tomo X Concil et alium Ananiensis monasterii apud Baluzium in notis ad cap. 31, livrivi De concordia sacerdotii et imperii, hunc canonem laudant Goffridus Vindocini abbas libro III, epist. 12 ad Ulgerium Andecavensem episcopum, et Paschalis II papa ad Ramnulfum Santonensem et Ivonem Carnotensem episcopos, qui huic concilio interfuerant. Sed forte ii canonum collectores istum omiserunt, quod in concilio Nemausensi iisdem omnino verbis ex isto Arvernensi repetatur. Ut ut est, occasionem hujus canonis condendi eam fuisse observant viri eruditi Petrus de Marca et Jacobus Sirmundus, quod cum multi antea pii homines ecclesias a se conditas, aut quolibet modo suo juri subjectas monasteriis contulissent, id permiserant episcopi diœcesani (necessarius quippe ad hoe erat eorum consensus) ea lege,ut statis temporibus,nempe singulis vicariorum, seu uti appellabant, personarum aut presbyterorum, qui videlicet nomine abbatis aut monachorum ejusmodi parochiæ curam sustinebant, mutationibus certa eis pecuniæ summa penderetur : qui census altarium redemptio appellatus est, et hæe altaria sub personatu concessa dicebantur ; alia

[ocr errors]

vero quæ nullam præstationem debebant, censebantur impersonaliter teneri. Ast cum post aliquod tempus animadversum fuisset a viris piis et oculatis has pensiones absque aliqua Simoniæ labe dari non posse, ut scripserat Ivo epist. 12 ad ipsum Urbanum, pontifex primum in Arvernensi concilio, tum etiam in Nemausensi, ac demum alii pontifices exemplo vetuerunt, ne deinceps pecunia ulla pro altarium redemptione episcopis daretur. Ne tamen hac occasione episcopi, quod nonnisi cum onere solvendae illius pecuniæ consensum suum præbuissent, altaria monasteriis donata auferre, sibique attribuere molirentur, statutum in concilio fuerat, ut monasteriis, quæ per annos triginta ejusmodi altaria, seu decimas possederant, quiete possidenda relinquerentur. Atque eam concilii et Urbani mentem fuisse ex ipso pontifice discimus, qui ea dere scripsit ad Ingelramnum episcopum Laudunensem, tum etiam ad monachos sancti Bertini. Verum cum hoc decretum, salvo episcoporum annuo censu, quem illi ex antiquo jure habere in diœceseon suarum ecclesiis, seu, ut appellabant, altaribus, consueverant, sancitum esse pontifex declarasset, nonnulli episcopi hac occasione pecunias illas quas ad singulas personarum, uti diximus, mutationes pro altarium redemptione percipiebant, ad veterem illum censum annuum quem sub synodici, circadæ, procurationis aut alio quovis nomine habere soliti erant, conati sunt adjungere, illud scilicet vetus debitum novi census accessione adaugendo: at reclamarunt abbates et monachi. Nec Andegavensem et alios episcopos. Unde licet Paschalis in epistola laudata editionis Baluzianæ aliquem annuum censum episcopis debitum admiserit, ubique tamen rejiciendum esse pronuntiavit eum censum quem Ivo et Ramnulfus simplicitati incongruas duplicitates innectentes eae personarum redemptione mutatis nominibus eaetorquere conabantur. Nec iis episcopis imponi poterat, utpote qui ipsi concilio Arvernensi, uti post Urbanum Paschalis ibidem asserit, interfuerant. Goffridus autem nusquam veterem illum censum impugnare aggressus est, aut ullo modo unquam contendit eum fuisse in Arvernensi concilio vetitum ; sed eum censum reprobabat, quem Ulgerius de novo nitebatur inducere. Contendebat enim Goffridus, ut ille ipse scripsit, lib. 1, epist. 27 ad Gaufridum episc. Carnolensem annullari decretum Urbani in concilio Arvernensi contraSimoniam redemptionis altarium, quæ in illo magno concilio pravitas hæretica vocata fuerat, sancitum, si id quod nonnisi semel per vicarios antea solvebatur, sub nomine census annui de novo instituti ab episcopis deinceps extorqueretur: quod parum interesset ad Simoniam conflandam, an illa pecunia rarius, sicuti antea fiebat, scilicet tantummodo in personarum mutationibus, an frequentius, nempe singulis annis, sub alio nomine penderetur. Eadem ferme repetit Goffridus in epist. 12, 1. iii, ad ipsum Ulgerium scripta. At in his controversiis nunquam ulla quæstio fuit de veteri censu episcopis debito; unde immerito Goffridum temeritatis vidèretur notare eruditus Baluzius in notis ad C Gratianum 1, q. 3, c. quaesitum, quasi ille abbas malo animo clausulam expunxisset e canone Claromontano, quæ salvum esse volebat episcopis annuum censum, ut eis omnem omnino censum, sive veterem synodalem, ut ipse Baluzius appellat, sive novum denegaret. Certum est enim ex utraque epistola Goffridi laudata, ut jam diximus, quod etiam cuilibet illas epistolas attente legenti, ut reor, patebit, eum nonnisi de censu novo, quem loco illius exactionis, quæ ad singulas vicariorum mutationes antea fieri solebat, episcopi intrudere volebant, locutum fuisse. Unde et episcopi adversus quos agebat Goffridus causa ceciderunt, et abolitus est omnino auctoritate pontificum novus ille census

C dubium quin huc revocari debeat Goffridi vindoci

nensis epistola 12, libri III ad Ulgerium episcopum Andegavensem, et altera ejusdem ad G. legatum apostolicæ sedis, lib. 1, epist. 27. Imo pontifices ipsi monachorum hac in re patrocinium susceperunt, uti patet ex una Paschalis papæ epistola ad Ivonem Carnotenum et Ramnulfum Santonensem episcopos, et ex alia quam Gaufridus item Carnutum episcopus et apostolicæ sedis legatus de eodem argumento scripsit (ex Goffridi lib. I, ep. 27) ad R. archidiaconum et Hu. decanum Andegavensis Ecclesiae ; quas litteras Baluzius retulit in notis ad lib. viii, cap. 31 De concordia sacerdotii et imperii. Quare ut in hac quæstione nihil confundatur, apprime distinguendum est novi census exactio, aut additio ad veterem occasione redemptionis altarium, a veteris census debito. Fatebantur enim omnes, si non fallor, veterem censum, de quo mox loquebamur, episcopis reddendum esse; at controversia erat inter aliquot episcopos et abbates, an loco redemptionis altarium quam synodus aboleverat, introduci deberet aut posset novus aliquis census, aut antiquus debitus augeri. Id contendebant aliquot præsules negantibus abbatibus, et merito quidem, ut ex epistolis Urbani et Paschalis supra laudatis patet, in quibus pontifices monachorum patrocinium contra episcopos suscepere. Et quidem de novi ejus census exactione solummodo agebatur inter Goffridum Vindocini abbatem et Ulgerium A oulali, ne qua supperesset in eo canone difficultatis

umbra. CCXIII. Canonis de redemptione altarium appendiae.

Canon 7 vulgatarum collectionum videtur esse præcedentis de altarium redemptione appendix. Eo quippe cavetur, ut altaria quæ canonicis aut monachis per personas data fuerint, post personarum mortem ad episcopos redeant, nisi ipsi episcopi ea per litteras aut privilegia monasteriis confirment. Huc enim revocatur possessio triginta annorum. quæ in canone de altarium redemptione, ad altaria monasteriis asserenda præscribitur. Quod vero in eos statuitur, ut vicarii a monachis instituti in parochiis, curam animarum ab episcopis quidem suscipiant, sed monachi reddant temporalium rationem, nullam patitur difficultatem. Si tamen plura quis cupiat ea de re, adeat Baluzium in additis ad cap. 21 libri vi De concordia sacerdotii et imperii illustriss. viri Petri de Marca, et alios canonici juris interpretes.

CCXIV. Alia decreta.

Præter hos canones, Goffridus Vindocini abbas lib. II, epist. 29 et 30 ad Goffridum episcopum Carnotensem, « laudat prolatam'ab Urbano papain concilio Arvernensi sententiam, omnibus episcopis et abbatibus, qui aderant, landantibus, ut quicunque sine vocatione et judicio exspoliarentur, etiam sine vocatione et judicio investirentur; ne scilicet sub occasioune vocationis et judicii intervenerit dilatio, et per dilationem aut diuturna aut sempiterna maneret exspoliatio. » Consule notas in epist. 172 Ivonis Carnoteni. Idem Ivo aliud laudat ejusdem concilii decretum, quo sancitur ut excommunicatus ab uno episcopo, a vicinis quoque episcopis excommunicetur. Hæc de canonibus illis observare visum est Plura cupienti præsto erunt libri De conciliorum decretis editi. At notas singulares in Claromontanos canones fecit illustriss. Petrus de Marca tom. X Concil. Labbei, ad quos etiam spectat liber ejus De primatibus. CCXV. Variae causae in synodo Claromontana tractatæ.

Primatus Lugdunensis.

Inter varias causas, quæ in synodo Claromontana agitatæ sunt, celebris ea est quæ ad primatum Lugdunensem pertinet. Obtinuerat Gilbuinus Lugduni archiepiscopus litteras a Gregorio VII, quibus ei

quem illi exigere tentaverant. Cur vero clausula D primatum in quatuor Lugdunenses provincias,id est

illa salvo utique censu, etc., in Chartario Vindocinensi desit, nihil juvat divinare, cum de ea nulla unquam fuerit inter Goffridum, seu ejus successores et episcopos controversia. Non enim auctoritate illius canonis se unquam a quolibet censu, sed tantum a novo illo solvendo, quem loco redemptionis altarium intrudere episcopi volebant, liberos esse contenderunt Vindocineuses, quod reipsa verum erat. Et fortasse non sublata sunt a Vindocinensibus hæc verba, sed ab aliis ad majorem canonis intelligen£iam ista in aliis codicibus addita fuerunt, ut aliquis 3n codice sancti Albini ad vocem censu addidit syn

in ipsam Lugdunensem, Rothomagensem, Turonensem, et Senonensem confirmabat, scriptis etiam aliis litteris ad illarum provinciarum metropolitanos quibus eis injungebat, ut Lugdunensi Ecclesiae honorem et reverentiam, a majoribvs, inquit pontifex, nostris, de ecclesiis vestris praefiacam, exhiberent.Pontificiis litteris statim paruit RodulfusTuronensis,forte quod eo pacto Dolensem ec cæteros Britanniæ minoris episcopos, qui sese ab ejus Ecclesiæ obedientia subduxerant, facilius restituendos, favente pontifice, speraret; at Richerius Senonensis, qui et ipse ex Joannis VIII privilegio primatum se habere contenctionem denegavit.Hunc imitatus est Rothomagensis antistes, cujus provincia tunc Francorum dominio subjecta non erat, atque adeo nihil fere tunc profuit Gebuino Gregorii decretum. At Hugo post Gebuini obitum e Diensi ad Lugdnensem Ecclesiam translatus, qui ob vicariatum sedis apostolicæ sibi demandatum maxima auctoritate pollebat, omnem movit lapidem, ut primatum sedisuae assereret, nactusque præclaram bujus rei præstandæ occasionem, causam ad concilium Claromontanum detulit quæ jam in variis minoribus conciliis agitata fuerat. Citatus Richerius Senonensis, qui præsens aderat, post varias tergiversationes, cum de die in diem respondere differret, sexta die causa cecidit; ac post duas alias dies, cum adhuc obedientiam promittentibus ejus suffraganeis, eam promittere detrectaret, pallii usu et jurisdictione in suos suffraganeos privatus est, donec decreto obtemperaret. Eadem pœna in archiepiscopum Rothomagensem, qui concilio non intererat, decreta est, nisi intra tres menses primati Lugdunensi subjectionem scripto, siquidem viva voce non posset polliceretur; atque eo pacto primatus Lugdunensis in eas ecclesias invaluit. Hoec omnia fusius exposita sunt in bulla Urbani ea de re post aliquot dies data. CCXVI. Lis de Salmoriacensi pago. Haud minori contentione agebatur tunc temporis, linet noc tanti fuerit momenti, controversia inter Guidonem Viennensem metropolitanum,etHugonem Gratianopolitanum episcopum de pagoSalmoriacensi quem uterque suæ esse diœcesis contendebat. Res secundum Hugonem, utjam non semel factum fuisse diximus, judicata est, qui a Guidonis sui metropolitani obedientia absolutus fuit, donec ille decreto concilii obediret, ut ipse pontifex in litteris ad Guigonem comitem acclerum et populum Gratianopolitanum declaravit. CCXVIII. De privilegiis Majoris-Monasterii. Actum quoque ibi est de causa Dolensis Ecclesiæ, cujus episcopi a Turonensis metropolis subjectione se subtrahere conabantur. Et quidem res jam ab Urbano definita fuerat, uti diximus; sed, quia RollandusDolensisantistes pallio donatus,archiepiscopi titulo et insignibus utebatur, verebatur Radulfus Turonensis, ne ejus quoque successores idem ambi

debat, omnem prorsus Ecclesiæ Lugdunensi subje- A tifice et cæteris concilii Patribus conquestis mona

chis, archipiscopus factum negavit, si monacho, qui libellum De gestis archiepiscoporum et abbatum Majoris-Monasterii a Bochelle editum scripsit, fidem habeamus, responditque quod, si tale aliquid unquam e.r ejus ore evaserat, plus eae commotione cum indignatione animi, quam eae deliberatione processisse. Visum itaque est, omissis circumstantiis, causam ipsam accuratius examinare. Quare repetitis iis, quæ in variis conciliis ac conventibus agitata et decreta de hac re fuerant, pontifex privilegium a se MajoriMonasterio concessum coram omni consessu recitari fecit : tum cum paucis verbis demonstrasset, nihil in eo contineri, quod a sede apostolica indulgeri non potuerit, illud auctoritate Dei, et beati Petri apostoli, omniumque apostolorum et sua, modo indussolubili firmavit et auctorizavit. Latum est hoc decretum præsentibus ex una parte archiepiscopo et ejus clericis ; ex altera vero, Bernardo abbate MajorisMonasterii cum ejus monachis, inter quos recensentur Rangerius cardinalis et archiepiscopus Regiensis, Gausmarus abbas Sancti Petri Trecensis, Stephanus abbas Nucariensis, et Hilgodus qui Suessionensem episcopatum dimiserat. Ex curia vero Romana præsentes erant Portuensis, Pisensis, et Signiensis episcopi, Richardus Sancti Victoris Massiliæ abbas, Hero, Albertus cardinales, et alii. Ex Gallicanis episcopis Hugo Lugduni, Amatus Burdigalæ, Raynoldus Remorum, Richerius Senonum, Rollandus Dollensis, Narbonensis, Axiensis, et ex Hispania Toletanus, archiepiscopi ; episcopi vero

C Hoellus Cenomannensis, et Gaufridus Andegavensis,

qui duo ex Turonensi provincia huic controversiæ componendæ, ut refert Ivo epist. 231 multum insudaverant; ex aliis vero provinciis, ipse Ivo Carnotensis, Johannes Aurelianensis, Rogerius Bellovacensis, Namnetensis, Pictavensis et alii episcopi, cum nonnullis abbatibus et proceribus, qui omnes Fiat, fiat ad confirmationem privilegii acclamaverunt. CCXIX. Alia item privilegia asserta. Vindocinense. Atrebatemse. Approbata item fuere in eo concilio alia aliarum ecclesiarum et monasteriorum privilegia. Certe hoc, sicut et ipse Urbanus in variis rescriptis, de sui monasterii privilegio affirmat Goffridus Vindocinensis

rent: quare effecit ut Urbani de subjectione Dolensis D abbas, lib. 11, epist. 17 ad Gaufridum episcopum batissæ inscriptum, datum est die vi Kalendas De- A et comitissa Montensi contra legitimos episcopos ei

Ecclesiæ decretum in concilio confirmaretur,et quidem Rollandus Radulfo metropolitano suo obedire compulsus est,ut testaturWillelmus episcopus Pictaviensis, qui ante episcopatum haud dubium in episcopisui comitatu eidem concilio interfuerat. Instrumentum ea de re Martenius noster retulit in veterum Scriptorum nova collectione p. 68. CCXII. De Dolensi archiepiscopatu. Ad eamdem synodum delata fuit causa jam in multis agitataconventibus intereumdemRadulphum et monachos Majoris-Monasterii, quos ille uti excommunicat0s haberi volebat. Ea de re coram pon

Carnotemfsem, in qua Urbani ea de re decretum exhibet, quod suo loco inter ejus pontificis epistolas proferetur. Tunc etiam excommunicatus fuit Eblo, omnium religiosorum qui aderant assensu, eo quod Oleronis ecclesiam, quæ ad Vindocinenses pertinebat, injuste retineret: cujus rei testem habemus Guillelmum Aquitaniæ ducem, qui id in charta sua affirmat. Tempore ejusdem synodi privilegium insignè concessit Urbanus parthenoni sanctæ Mariæ Santonensis, qui ab ipsis loci conditoribus Romanæ Ecclesiæ juri mancipatus fuerat. Privilegium Arsendi ab

eembris, anno 1096 pro 1095, ut pleraque alia ejus temporis monumenta,juxta calculum Pisanum præferunt. Observandaomnino suntea, quæ de confirmatione privilegii renovationis et restitutionis Ecclesiae Atreba-. tensis narrat auctor Gestorum Lamberti. Is refert pontificem die iv Kalendas Decembris, cum jamjam concilio finem esset impositurus, jussisse, ut illud recitaretur in conspectu totius concilii, in quo cardinales Romani ei consedebant, et archiepiscopi 14, et episcopi 225, et abbates nonaginta et amplius, aliisque propemodum infinistis personis. I{ecitatum autem fuit, et distincte et aperte lectum, atque ab omni consessu concilii sub magno silentio intente auditum, collauda

tum et confirmatum anno Dei Christi 1095. Hinc mi- p

rum non est, si exinde inconcussa semper steterit Atrebatensis Ecclesiæ a Cameracensi exemptio, quæ a tot tantisque præsulibus, post varias synodos provinciales et Romanas in generali tandem concilio comprobata et confirmata fuerat. CCXX. Schisma in Cameracensi ecclesia compressum. Atrebatensium causæ favebat schisma in Cameracensi Ecclesia his temporibus excitatum, scilicet inter Manassem,exarchidiaconoRemensi episcopum electum, in quem Remorum antistes, provinciae metropolitanus, propendebat, et Gualcherium qui hanc sedem Simonia ambiisse dicebatur. Venerat quidem iste ad concilium, suæ Ecclesiæ, uti autumabat, jura contra Atrebatenses propugnaturus; at, cum sua ipsius causa examinata fuisset, inventus est episcopali gradu indignus; quare fuga elapsus, et tertio frustra admonitus, ut coram patribus ipse ageret causam suam, cum minime comparuisset, ab omni sacerdotali et episcopali officio, ut in Gestis Lamberti legitur, approbata Manassis electione, depositus est; intentata in eum excommunicatione, si se ulterius de Ecclesiæ Cameracensis praelatione intromittere tentaret, ut habet Urbanus ipse in epistola ea de re ad Cameracenses scripta. ls quidem Gualcherius in episcopum a nescio quo consecratus fuerat; sed, quia hanc electionem et episcopalem Cameracensis Ecclesiae benedictionem subripuerat per invasionem, et per manus Henrici excommunicati imperatoris; sanctum concilium adjudicato Manassi episcopatu, decrevit, ut in Cameracensi Ecclesia, rejecto Gual

cherio, ordinaretur episcopus; qui tamen nonnisi sub D

finem annisequentis ob comitis Flandriæ absentiam, et turbas ab ipso Gualcherio excitatas consecratus est, ut ex Manassis Remensis archiepiscopi epistola ad Cameracenses patet, quamvis dies ad hanc consecrationem celebrandam, in octavis Pentecostes dicta fuisset, ut ex alia ejusdem metropolitani epistola ad Lambertum Atrebatensem invitatoria discimus. Manassi postea suffectus est Odo ex abbate Tornacensi Sancti Martini, qui etiam a Manasse metropolitano,assistentibuseiLamberto Atrebatensi aliisque provinciæ episcopis ordinatus est, cum interea Gualcherius, Henrico imperatore adjuvante,

favente, schisma in ea Ecclesia foveret, ut discimus ex libello De restauratione Sancti Martini Tornacencis Spicilegii tomo I, et ex variis epistolis tomo V Miscellaneorum Baluzii relatis. Hae turbæ Sammarthanis errandi occasionem praebueruut in Gallia • Christiana, ubi duos Manasses duosque Gualcherios admiserunt his temporibus, ob varia instrumenta. in quibus Manasses, tum Gualcherius, et postea Manasses, ac iterum Gualcherius memorati habentur. CCXXI. Gervinus episcopus Ambianensis abbatia Centulae privatur. Ambianorum Ecclesiam in eadem Remensi provincia tunc regebat Gervinus, qui ex monacho Remigiano apud Remos factus Centulensis abbas, hanc sedem non absque Simoniae suspicione adeptus fuerat. Utcunque tamen eo vitio purgatus, uti supra ss. A 14 et 134 diximus, abbatiam simul et episcopatum retinebat, magno monasterii damno cujus bona ab eo dilapidabantur. Cum itaque nulla subesset emendationis spes, fratres Centulenses, a Remensi Ecclesia consilium acceperunt, ut domino papae Urbano, qui eo tempore concilium in Claromonto erat de proximo habiturus, loci desolationem aperirent et majestatis ejus clementiam implorarent. Et quidem res prospere eis successit. Nam pontifex in concilio residens prolata in eum sententia, baculo abbatis et monachorum cura spoliando absolvit. Hæc dubio procul causa fuit condendi canonis A apud Ordericum et alios auctores relati, quo vetatur, ne quis episcopus simul et abbas sit.Sententiam in Gervinum pontificis ore prolatam refert Hariulfus domesticus auclor, in Chronico Centulensi tomo IV Spicilegii, ubi sic habetur : » Tu abbatiam Sancti Richarii, quæ nobilis olim et dives fuerat, tam pessime tractasti ut suis ecclesiam ornamentis spoliaveris, et monachos multos tuis vitiis resistentes exsules feceris : unde dignus eras ut omnem gratiam ecclesiasticæ dignitatis ex toto perderes, veluti ovium Christi mactator, et sanctæ Ecclesiæ dissipator; sed, ne bina te ultione forire videamur, esto contentus Ambianensi episcopatu, quem tam dure acquisisti, monachis autem Sancti Richarii sit copia eligendi abbatis cui tu contraire nulla ratione præsumas, quod in virtute Spiritus sanctite observarejubemus. » Rediit itaque Gervinus in suam sedem abbatia Centulensi privatus, qui etiam post aliquot annos episcopatu cedere coactus in Majus-Monasterium secessit, ubi postea defunctus est, Godefrido sancto viro, in ejus locum ex abbate monasterii Sancti Quintini prope Peronam, postquam haec sedes ferme biennio vacasset, substituto in concilio Trecensi anno 1095, ut refert Guibertus Novigenti lib. ii Vitæ suæ, cap. 2. CCXXIl. Unio monasteriorum Figiacensis et Conchensis firmata. ... Confirmata fuit in eadem Claromontana synodo Conchensis et Figiacensis monasteriorum sub unieo

abbate unio; et, quia contra illud institutum A turum, quod reipsa paulo post fecit coram iisdem

Conchenses abbatcm proprium sibi elegerant, hunc concilii Patres exauctoravorunt. Verum cum hæc rerum dispositio controversiarum perenne esset seminarium, in concilio Nemansensi sequenti anno mutata fuit, ut ibi dicemus. CCXXIIl. Anianae abbatis praesumptio repressa. Conquestus est coram synodi Patribus Bertrandus Magalonensis antistes, uti refert Gariet in ejusdem Ecclesiæ episcoporum Historia, adversus Petrum Anianæ abbatem, quod ille, se ipso episcopo diœeesano insuper habito, exteros antistites invitaret ad consecrandas ecclesias aliaque pontificalia munia in suo monasterio exsequenda; imo et excommunicatos propria auctoritate solveret aliaque auderet contra jus Ecclesiae Magalonensis. Quam quidem præsumptionem pontifex, salvis tamen Anianensis monasterii privilegiis, repressit, confirmata sententia, quam olim Alexander II in simili causa jam tulerat. CCXXIV. Variæ aliae causæ minoris momenti. Plures aliæ controversiæ ad concilium Claromontanum delatæ fuerunt, sed quæ tanti momenti visæ non sunt antiquis auctoribus, ut eas proferrent, aut certe tales non sunt, quae debeant hic fusius exponi. Ex his fuit querela canonicorum Sancti Stephani Tolosæ, qui ecclesiam beatæ Mariæ, quam sui juris esse contendebant, a Cluniacensibus repetiisse dicuntur. Variæ etiam erantinter Hugonem Cluniaci et Pontium Casæ Dei abbates contentiones, quæ ibidem Urbani auctoritate, ac Hugonis Lugdunensis et Aldeberti Bituricensis archiepiscoporum interventu compressa fuerunt, ut patet ex instrumento ea de re confecto Iv Kalendas Decembris. Forte huc etiam revocari debet id quod Paschalis Il habet in privilegio S. Hugoni an. ! 100 concesso edito in appendice Bibl. Cluniacensis, ubi pontifex confirmat omnia de quibus in concilio Claromontano adversus eum nulla quaestio mota est. Idem sanctus Hugo ad concilium detulit Silviniacensium monachorum causam adversus Archimbaldum Borbonii principem, eos, utsupra jam diximus, vexare pergentem exemplo Patris sui, qui frustra a beato abbate frequenter monitus et in synodo Cariloci ea occasione habita reprehensus, nonnisi morti proximus resipuerat, Ille vero patris sui, imo et suorum, ut supra 202 dictum est, promissorum pontifici factorum immemor, Silviniaco adhuc erat infestus: quare Hugo ut in instrumento ibidem laudato refertur, in illa magna synodo, quae apud Arvernensem celebrata est civitatem domni papae auribus haec intimavit. At vero isdem papa, ut semper paratus erat in omnibus jam dicti patris obtemperare votis, evocato ad concilium Ar, himbaldo, ad hoc coegit ut promitteret se ju.rta consilium archiepiscopi Bituricensis et epicopi Aniciensis, Guillelmi quoque de Bafia, is est qui in locum Duranni episcopi Claromontani defuncti suffectus est, et aliorum quorumdam nobilium virorum cuncta prave a se contra domnum abbatem gesta emenda

B

memoratis viris apud Silviniacum, quod ad placitum ea de re indictum convenerant, ut ejusdem placiti publico instrumento constat. In eadem synodo Stephanus prior Sancti Flori apud Avernos conquestus est adversus Bernardum ac ejus filios, quos Urbanus excommunicavit ob invasam ecclesiam Sancti Martini de Calidis-aquis, ut infra num. 232 dicitur : similem pœnam pertulit Eblo, ut jam diximus, qui ecclesias Vindocinensium in Olerona insula inique occupabat. Assertæ etiam in eodem concilio fuerunt Cluniacensi monasterio variae possessiones quas singulatim recensere inutile foret. Nec plura dicere vacat de societate precum quas nonnulli abbates ex variis provinciis ad hoc concilium congregati inter sese inierunt, ut dicimus ex veteri notitia ejus rei in ms. codice monasterii Illidiani ejusdem urbis relata. In ea memorantur cum abbate Sancti Illidii, abbates Sancti Florentii, Sancti Nicolai Andegavensis, Sancti Cypriani prope Pictavum, Sancti Savini item apud Pictones, Casæ-Dei: tum monachi PortusDei, Sancti Petri Mauriacensis, et abbas ac monachi Sancti Symphoriani Thiernensis. CCXXV. E.rpeditio sacra ibi decreta. 0rationes pontificis. Episcopus Podii e.rercituum duae eligitur. Verum nihil adeo concilii Claromontani famam posteris commendavit ac celebris illain terram sanctam expeditio, quæ ibi primum communi omnium ordinum consensu et applausu sancita et promulgata fuit. Urbani hac occasione in dicendo facundiam laudant passim vulgati auctores, quem reipsa veluti

C tubam cælestem intonuisse scribit Eugenius III ad

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »