Obrazy na stronie
PDF

ne Lugdunensi, Daiberto Pisano et Brunone Signien- A tum ut paratus sit in concilio Claromontano suæ

siconsecrata fuisse. Tum refertur prolixa satis oratio, quam pontifex inter missarum consecrationisque solemnia habuisse dicitur, in qua limites jurisdictionis monasterii designavit. Præter ea invenimus in vetusto cod. ms. aliam ejusdem rei notitiam, ubi, post recensita multa beneficia quæ Urbanus monasterio Cluniacensi contulerat, statutum a sancto Hugone fuisse dicitur ut ejusdem pontificis cornmemoratio, quandiu videret, in generali missa specialiter ageretur; et ut post ejus mortem, præter debita singulis ejusdem loci monachis suffragia, ejus anniversaria depositionis dies solemniter in perpetuum celebraretur. Cæterum banni seu jurisdictionis Cluniacensis terminos ab Urbano præstitutos confirmarunt subsequentes pontifices, ac potissimum Innocentius II qui, hoc ipso die quo Urbanus majus altare consecraverat, basilicam ipsam dedicavit, ut ex ejus et aliorum pontificum diplomatibus patet in Bibliotheca Cluniacensi editis. Hinc utriusque dedicationis memoria simul in antiquis aliquot Martyrologiis recolitur. Hæc postrema dedicatio anno 1130 non sequenti, ut fallit chronographus Cluniacensis, peracta est. Cæterum non modo Cluniaci principis monasterii, sed aliorum quoque ad illud spectantium jura et prærogativas asserere studuit Urbanus, ut patet ex multis, quæ passim occurrunt, monumentis. Laudatur banc in rem ejus bulla data octavo ejus pontificatus, id est præsenti anno qua Charitatis Beatæ Mariæ supra Ligerim monasterii jura et exemptionem confirmat. At excidit hæc bulla, cujus notitiam debemus Actis controversiæ, quæ sub Rollando abbate Cluniaci exorta est, anno 1220 occasione electionis prioris de Charitate. CCI. An Remis comcilium celebraverit. Dolensem ecclesiam dedicat. Si Andreæ Chesnio credamus, Urbanus, mense 0ctobri hujus anni, Remis habuit concilium, in quo amathema jam antea adversus Philippum regem latum confirmavit, expeditionem sacram adversus infideles decrevit, sancivitque ut deinceps in Assumptionis Deiparæ virginis pervigilio jejunium ab omnibus observaretur; ac denique indixit aliud concilium apud Clarummontem proximo mense habendum. Hæc ille in Historia Romanorum pontificum

Galliæ edita. At quantum a vero vir sane eruditis- D

simus aberraverit, patet non solum ex aliorum auctorum, veterum et recentiorum silentio, sed etiam ex Urbani itinerum serie, ac omnibus ejus aevi instrumentis a nobis prolatis, quae nullam tunc temporis synodum Remis habitam fuisse super satisque probant. Et quidem Raynoldus, Remorum tunc metropolitanus suos suffraganeos ad concilium Claromontanum ex Urbani præscripto invitavit; revocato ob hanc rationem, quod initio Novembris celebrandum indixerat, concilio provinciali, ut ipse dicit in epistola jam laudata ad Lambertum. Deinde ipse pontifex peculiaribus litteris monuit Lamber

Ecclesiæ restitutionem nuper factam tueri, quod ibi astituri essent Cameracenses adversus enm decertaturi. Denique in ejusdem Lamberti gestis, ubi continuata rerum hoc anno gestarum series, cum itinere Remensis provinciæ episcoporum ad Claromontanam synodum accurate et singulatim describitur, nihil omnino de hac synodo occurrit, quam proinde fictitiam esse merito credendum est. Haud magis certum est quod Souchetus in Notis ad Ivonis epist. 78 et Robertus ex Amalrico Biterrensi in veteri Gallia Christiana aiunt, Urbanum ecclesiam abbatiæ Dolensis apud Bituriges hoc anno dedicasse. Vix enim id ferre potest pontificii itineris series; et quidem haec dedicatio a Paschali II Urbani successore facta fuisse dicitur in Chronico Turonensi. CCII. Silviniaci corpus S. Majoli transfert. Privilegium dat apud Monticulum. Cluniaco itaque egressus Urbanus Silviniacum prope Molinas Burboniensium oppidum venit, ubi corpus sancti Majoli transtulit in locum decentiorem, et Archimbaldum super tumulum patris sui Archimbaldi quarti jurare fecit se toto vitæ suæ tempore bona, quæ a patre aut a majoribus suis monasterio collata fuerant, illibata servaturum. Id ipsum testatur pontifex in bulla quam ejus loci monachis Idibus Novembris apud Monticulum concessit, in qua declarat se præsente Duranno episcopo Arvernensi, monasterium Silviniacum sub speciali sedis apostolicæ tuitione suscepisse, ejusque possessiones, quas singillatim recenset, confirmasse: hanc C bullam Joellus Remorum archiantistes, petentibus Silviniaci monachis, a se visam et collatam anno 1245 integram ac illibatam inventam fuisse declaravitub plico instrumento, quod sigillo suo munivit. Pontificem in eo loco dies fere octo exegisse discimus ex veteri instrumento chartarii Silviniacensis, occasione Archimbaldi Burboniensis principis modo memorati facto, qui malas consuetudines a patre suo exactas, et ab eodem morti proximo relaxatas renovare moliebatur. « Eodem tempore, verba ipsius chartæ refero, facto intra Gallias pro quibusdam sanctæ Ecclesiæ utilitatibus adventu Domini Urbani papæ II, cum apud Silviniacum fere per dies octo moraretur, et quodam die in capitulo resideret, cunctorum circumsedentium fratrum coetus ejus pedibus provolutus auxilium implorare cœpit super malis quæ jamdiu fuerant perpessi.Suscepta eorum petitione benignissime domnus papa, cum altera die rogaretur a jam dicto Archimbaldo, ut patris sui animam apostolica absolveret auctoritate, post expletam absolutionem, antequam a se Archimbaldus idem a se discederet, antequam etiam a tumulo pedes removeret, monitis. ipsius princeps præfatas omnes malas consuetudines quas injuste quærebat reliquit; et ut melius sui dicti memor esset osculum pacis ab eodem papa accepit.» Sed eorum immemor eas paulo post renovavit: quare res ad concilium Claromontanum delata est, ut infra dicemus,

CCIII. Clarum montem avemit Urbanus. Peragratis Urbanus his provinciis Clarum montem die Novembris 14 aut sequenti advenit, cum interea episcopi ex variis orbis Christiani regionibus huc properarent. Ex his Lambertus Atrebatensis e sua urbe die 28 Octobris profectus, Pruvino Senonum transiit, quo ex oppido egressus viii Idus Novembris a Guarnerio quodam milite castelli de Pont captus est. At ea de re monitus pontifex Guarnerium statim litteris ob tantam temeritatem objurgavit; simulque alias litteras Richerio Senonum archiepiscopo scripsit, ut eumdem militem commonefactum, si non resipisceret, simul cum suo ejus loco eaecommunicationi subjiceret. Verum priusquam eas recepisset Guarnerius, a Philippo episcopo Trecensi suo fratre increpitus jam satisfecerat Lamberto; eumque sibi reconciliatum Antissiodorum usque, ubi die v Iduum ejusdem mensis advenit, honorifice fuerat comitatus. Occasione tamen hujus facinoris videtur conditus fuisse canon 32 concilii Claromontensis, ut suo loco dicemus. Porro Lambertus Antissiodori præter Richerium Senonensem, comprovinciales ac vicinos suos Gervinum Ambianensem et Gerardum Morinensem episcopos reperit, quibuscum reliquum itineris confecit, et Clarummontem advenit die xv Kalendas Decembris, quæ Dominica erat, ubi a pontifice benigne in osculo sancto susceptus benedictionem apostolicam recepit. CCIV. Simul et alii episcopi, etc., apud Clarummontem conveniunt. Cum itaque omnia ad celebrandum concilium disposita essent, ad id enim longo antea Urbanus Henricum Siculum, qui post varias fortunas cardinalis et patriarcha Antiocher.us tandem fuit, praemiserat, convenerunt autem condicto die apud Clarum montem ex omnibus ferme Europæ plagis cum Urbano papa archiepiscopi, episcopi, abbates, aliique omnium ordinum viri illustres pene innumeri. Auctor Chronici Sancti Vitoni Virdunensis, tomo I Bibliothecæ Labbeanæ, ait ad illud eoncilium episcopos pene totius orbis congregatos fuisse, eaeceptis Lotharingis, Alemannis et Hungaris. Hoc tamen celeberrimum fuisse scribit Robertus libro I Historiæ Jerosolymitanæ, conventu Gallorum ac Germanorum tam episcoporum quam principum. At Alemanni, quorum nonnulli Urbano erant addictissimi, huc forte non convenerant, quod ante paucos menses Placentino concilio, uti vidimus, interfuissent. Ex Lotharingis autem, si Meurissio credimus et Sammarthanis, huic concilio adfuere Poppo Metensis episcopus, et Pibo Tullensis, qui Pibo, si P. Benedicto Capucino, auctori novæ Tullensis Historiæ, credamus, in suam diœcesim e concilio, cui cum Renardo Tullensi comite et Petro ejus fratre interfuerat, redux, ad sacram expeditionem suscipiendam plerosque istius regionis viros nobiles adduxit. Richerius vero Virduni episcopus, qui paulo ante illud tempus, ejurata Henrici secta, ab Hugone Lugdunensi fuerat consecratus, ad Urba

A num, cum apud Clarum montem esset, dona de

[ocr errors][ocr errors]

legatos transmisit, teste Laurentio Leodiensi in Historia episc. Virdunensium. Nullus vero ex Anglia episcopus huc advenisse usquam memoratur : Boso tamen monachus, qui postmodum Becci abbas fuit, a sancto Anselmo Cantuariensis archiepiscopo missus, ejus nomine ibi interfuit, ut ex ipsius Bosonis Vita discimus. CCV. Eorum numerus.

Bertoldus tredecim archiepiscopos cum suis suffraganeis, ad hanc synodum, quam generalem appellat, convenisse tradit in qua 205 pastorales virgæ notatae sunt. Urbanum omnes episcopos Galliae et Hispaniae apud Clarummontem congregasse, ibique concilium ingens celebrasse ait Ordericus Vitalis initio libri ix, cui, inquit, interfuerunt archiepiscopi tredecim, episcopi ducenti et viginti quinque, cum multitudine abbatum, aliarumque personarum, quibus adeo sanctarum curae delegatæ sunt Ecclesiarum. Consentit auctor Gestorum Lamberti episcopi Atrebatensis, qui totidem archiepiscopos et episcopos cum Romanis cardinalibus ad hoc generale concilium convenisse tradit, et præter eos abbates momaginta et eo amplius, e.rcepfis honestis et religiosis diversarum regionum et provinciarum clericis et laicis. Idem postea in fine repetit, nisi quod archiepiscopos quatuordecim habeat in aliquot editis et mss. Unus tamen codex noster, et quidem vetustior solummodo tredecim praefert. In veteri notitia ejusdem concilii apud Labbeum ex codice Cencii Camerarii consedisse cum Urbano dicuntur archiepiscopi duodecim, episcopi octoginta et innumeri abbates. Clarius vero scribit in Chronico Sancti Petri Vivi Senonensis huic concilio præsentes fuisse trecentos episcopos abbates. Novus scriptor Gestorum Dei per Francos, trecentos et decem tam episcopos quam abbates. Denique Guibertus hoc concilium tanto celebrius fuisse dicit, quanto e.rcellentis et inusitatae personae, Urbanum intelligit, ora cernere, verba audire erat desiderabilius. Tum subdit : Illic praeter episcoporum et abbatum e.ramina, quos circiter quadragintos per prominentes ferulas fuisse aliqui numeraverant, totius Franciae et appendicium comitatuum litteratura comfluaeit. Nec mirum si Franci tanto cum ardore ad illustrem adeo et inusitatum coetum confluxerint. Etenim præter nativum fervorem, Philippus rex, ut Urbani votis obsecundaret, omnibus regni sui episcopis et abbatibus potestatem fecerat ut cum omni securitate commeandi, quod ipse pontifex in litteris ad Garnerium supra laudatis testatus est. Cum vero hujus concilii Acta accurate descripta non habeantur, nihil mirum est si varii quandoque fuerint auctores in assignando episcoporum qui huic concilio interfuere numero. Qui autem minorem quam cæteri numerum assignarunt, id fecisse videntur quod, cum omnes præsules omnibus sessionibus præsentes non fuerint, illi eos tantum recensuerint qui singulari alicui sessioni interfuerant. Et id sæpius occurrit in instrumentis potissimum ipse in decreto pro confirmatione primatus Lugdunensis huic definitioni interfuisse testatur, præter Richerium Senonensem archiepiscopum, duodecim archiepiscopos cum episcopis octoginta, abbatibus nonaginta et eo amplius.Sed magis ad rem pertinet, quod auctor Gestorum episcoporum Turonensium et abbatum Majoris Monasterii paucos omnino recenseat antistites qui privilegio ejusdem monasterii in concilio subscripserint, quamvis ipsum concilium in præsentia quingentorum ferme Patrum celebratum fuisse ipsemet antea observasset.

de aliquo particulari negotio confectis. Ita Urbanus A episcopus erat. Archiepiscopi, præter Pisanum et

CCVI. Sedes et nomina nonnullorum. Ministri
papæ.

Hæc de numero episcoporum qui ad Claromontanam synodum convenere; at quinam illi fuerint, quarumve sedium antistites, nemo est, ut puto,qui divinare velit, deficientibus probis instrumentis. Nonnullos tamen, qui passim in revolvendis eorum temporum monumentis occurrerunt, recensere haud ingratum putavimus; alios forte alii indicabunt. Ex his aliquot erant cardinales ex pontificis comitatu, ejus nempe officiales, scilicet Joannes Portuensis episcopus, Bruno Signensis, Walterus seu (}ualterus Albiensis, seu potius Albanensis, qui paulo antea in Angliam legatus fuerat, Daimbertus archiepiscopus Pisarum. His addit liber De gestis archiepiscopum Turonensium mox laudatus Rangerium archiepiscopum Rhegiensem, Richardum, eum forte qui tunc abbas erat Sancti Victoris et eardinalis, aut illum archidiaconum Metensem, infra ex Meurissio memorandum ; Joannem Galtellum seu potius Gaetanum, cancellarium pontificis, Gregorium Papiensem diaconum et Hugonem Virduensem diaconum Romanae Ecclesiæ ministros. Gregorius, hic memoratus, is est ipse, nisi fallor, hujus nominis cardinalis, qui, teste Roberto, iu Historia sacræ expeditionis, post Urbani orationem omnium nomine in concilio confessionem fecit et absolutionem obtinuit. Alibi invenio Teusonem et Ranchionem etiam cardinales, quibus addendi ex pontificis ministerio Milo ex monacho Sancti Albini, postea ejus legatus, et Henricus Siculus, jam supra laudatus, quem pontifex ut necessaria ad synodum disponeret, Placentiæ adhuc existens in Gallias præmiserat. Præter hos, si tamen ex illis non fuit, Meurissius in Historia episcoporum Metensium Richardum archidiaconum Metensem memorat, quem ab Henrico imperatore olim cum Herimanno episcopo suo pulsum,et a Gregorio VII episcopatu Albanensi donatum,ifi ea synodo cardinalem et legatum in Lotharingiam et Germaniam abUrbanofactum fuisse scribit. Et quidem Ughellus in catalogo Albanensium episcoporum Richardum recenset, sed ab Urbano presbyterum cardinalem et a Paschale II episcopum factum,quem cum Richardo Massiliensi abbate confundit. Et fortasse Ughellus ut personas, ita Meurissius etiam varia tempora in unum miscuit.Nam Gualterius non Richardus tunc Albanensis

[ocr errors][merged small]

Rhegiensem supra memoratos, erant Hugo Lugdunensis, Amatus Burdigalensis, uterque in Gallia pontificis vicarius,Bernardus Toletanus et ipse Urbani vicarius in Hispaniis; cæteri Raynaldus Remensis, Adebertus Bituricensis,l{odulfus Turonensis, Richerius Senonensis, Dalmatius Narbonensis, Guido Viennensis, Berengarius Tarraconensis, et [Petrus] Axiensis, seu forte Aquensis. Nonnulli, uti jam supra observavimus, addunt Anselmum Mediolanensem, quod an verum sit asserere non ausim. Rolandus vero Dolensis, qui ob pallii honorem dicebatur archiepiscopus,non videtur locum habuisse inter metropolitanos.Episcopos vero inveni, ex Remensi provincia Lambertum Atrebatensem, Gerardum Morinensem, Gervinum Ambianensem, Rogerum Bellovacensem, Letaldum Silvanectensem,Gualcherium Cameracensem, et cæteros ejusdem metropolis suffraganeos, ut habet auctor Gestorum Lamberti, ipseque pontifex innuit in epistola ad Cameracenses, scripta altera die post solutum concilium.Ex quibus haud dubium erat Hugo Suessionensis,ut monet Dormasius Suessionensis Historiæ scriptor.His addendus est Hilgodus ejusdem Ecclesiae antea episcopus,qui tunc dimissa sede in Majori-Monasterio morabatur; is ipse quem postea in abbatem electum nonnulli rursus benedicendum esse autumabant,reclamante Ivone epist.88 ad Pascalem II ea de re scripta.Ex provincia Trevirensi interfuisse dicuntur, ut supra observavimus, Poppo Metensis, et Pibo Tullensis, cum legato Richerii episcopi Virdunensis. Ex Lugdunensi, Agano Æduensis, et Landricus Matisconensis. Ex Rothomagensi, Odo Bajocensis, Gislebertus Ebroicensis et Serlo Sagiensis, suis et aliorum ejusdem provinciæ antistitum, quorum legati erant, nominibus,ut habet 0rdericus libro ix. Ex Turonensi, seu Lugdunensi tertia. Hoellus Cenomannensis, Gaufridus Andegavensis, Benedictus Namnetensis, et Rolandus Dolensis, qui locum inter metropolitanos ambiebat. Ex Senonensi seu Lugdunensi quarta, Ivo Carnotensis, Joannes Aurelianensis,et alii provinciæ suffraganei ex Urbani bulla pro primatu Lugdunensi. Ex Viennensi Hugo Gratianopolitanus,et Guntardus Valentiæ. Ex Arelatensi, Desiderius Cavellicensis defunctus concilii tempore,et Willelmus Arausicensis, qui Adhemaro Podiensi sacræ expeditionis ductori socius adjunctus est.Ex Bituricensi Durannus Claromontensis, cui defuncto substitutus est Guillelmus, ab ipso, ut quidem aiunt, Urbano consecratus Humbaldus Lemovicensis, Adhemarus Podii seu Aniciensis, qui cruce signatorum dux seu antesignanus institutus fuit.Ex Burdigalensi, alter Adhemarus Ecolismensis, Petrus Pictavensis, Ramnulfus Sanctonensis, Raynoldus Petracoricensis,qui in sacra expeditione martyr occubuisse dicitur, et Raymundus Rutenensis. Ex Narbonensi Gotofredus Ma. galonensis, Bertrandus Nemausensis et, ut volunt, Bertrandus Lutevensis, qui in sacra expeditione tius Iriensis seu Compostellanus,et Petrus Pampilonensis. Papebrochius in Propylæo, seu Conatu ad catalogum Pontificum Roman., ait de Urbano II sanctum 0ldegarium Barcinonensem, solum ex Hispania episcopum Claromontano huic concilio interfuisse, cujus Acta, inquit, Barcinonem reportavit.At fallitur vir eruditus,ac ea quæ in Vita ejus sancti die 3 Martii, de altero concilio Claromontano sub Innocentio II papa celebrare habentur,ad istud Urbani concilium incaute retulit, ut ex ipso Vitæ 0ldegarii loco, quem laudat, scilicet cap. 4 manifestum est. Jam vero inter abbates qui eidem concilio interfuerunt, hos ex variis monumentis colligimus, Richardum nempe Sancti Victoris Massiliæ, qui erat Romanæ Ecclesiæ cardinalis; Gervinum Centulensem abbatem simul et Ambianensem episcopum,qui abbatiam dimittere in concilio coactus fuit;Guibertum Sancti Germani Antissiodorensis, in eadem synodo, aut certe in Nemausensi anno sequenti exauctoratum,Robertum archimonasterii Remigiani apud Remos abbatem et primum auctorem Historiæ Jerosolymitanæ, qui et ipse postea sui monasterii regimen dimittere compulsus est. Adfuit etiam Lambertus. abbas Sancti Bertini, ex Historia Morinorum, Lanzo Sancti Vincentii Metensis, cui Urbanus anno sequenti privilegium indulsit. Baldricus tum Burgulii abbas, postea Dolensis episcopus,qui et ipse Historiam Jerosolymitanæ expeditionis et alia opuscula scripsit; Hugo Cluniacensis, vel suo nomine clarissimus, quod præter alia indicat Paschalis bulla ad eum ipsum data pro subjectione sancti Cypriani Pictaviensis, quam habet Souchetus in notis ad Vitam Bernardi Turonensis. Bernardus Majoris Monasterii, et Stephanus Nucariensis ex diœcesi Turonensi, Goffridus Vindocinensis, rebus gestis et scriptis celebris, Jarento Sancti Benigni Divionensis, Guntardus Gemeticensis sub finem concilii, ut habet Ordericus Vitalis libro x, defunctus, quem ad concilium cum caeteris collegis suis Northmanniae pastoribus perre.risse idem auctor narrat libro iv;unde colligitur plures ex eadem provincia abbates huic synodo interfuisse,quorum nomina exciderunt. His addendi Natalis Sancti Nicolai prope Andegavos abbas,Guillelmus Sancti Florentii ex eadem dioecesi; Gausmarus Sancti Petri Insulæ Germanicae, seu de Cella prope Trecas, Raynaldus Sancti Cypriani, Gervasius Sancti Savini et Petrus Carrofensis apud Pictones; Petrus Anianæ in dioecesi Magalonensi, Ademarus Sancti Martialis apud Lemovicas, et ex eadem dioecesi Gerardus Useercensis Ansculfus Sancti Joannis Angeriacensis ex diœcesi Santonensi. Ex Arvenia vero, præter Petrum Sancti Illidii Claromontani, aderant Petrus Auriliacensis et Prultus Casæ Dei abbates, anonymus Sancti Sumphoriani de Thigemo, et decanus Sancti Petri de Mauriaco, quibus jungendi sunt Alodus Sancti Vedasti, et Hamericus Aquicentensis que f3 die ante Decembrem obiisse testatur his versibus: Ersequias celebres, quæ forma fuere triumphi, Dispensavit ei gratia summa Dei, Urbanus synodo generali papa vocata, Patres bis centum movit ad obsequium. Tertia, quæ decimam lucem praeit ante Decembrem, Vitae praesentis lumen ademit ei, etc. In altero epitaphio inter cætera sic habet: Ipsius ea sequias dicas similasse triumphum, Et dispensantis signa fuisse Dei; Adfuit Urbanus centeno praesule septus, Abbatum vero major erat numerus, etc. CCIX. Quid in concilio Claromontano gestum. Cur diverse a diversis canones referuntur. Multa et quidem gravis momenti negotia in concilio Claromontano tractata fuisse nemo est, qui non fateatur; at illa singillatim expendere difficillimum esset, cum pleraque monumenta ejus temporis exciderint, et ea quæ supersunt in variis auctoribus dispersa non semper uno modo res repræsentent; imo, quod magis mirere, canones ejus concilii diversi sunt in diversis auctoribus. Ne tamen in animum inducas eos qui supersunt ab istis auctoribus fuisse confictos, memineris, quod uni aliquot canones, alii alios, cæteris omissis, quos ad se spectare non putabant, retulerint; imo nec ipsi canones, quos omnes, aut plerique exhibent, eodem ordine ac iisdem verbis repræsentantur, quod eorum tantum substantiam, non ipsa verba referre auctores illi

obiissedicitur anno 1099. Ex Hispania vero Dalma- A abbates, qui cum episcopo suo Lamberto Atreba

tensi et aliis ejusdem diœcesis primoribus ad concilium profecti fuisse dicuntur in ipsius Lamberti Gestis. Aderat etiam ex Taurinensi provincia Ermengandus abbas Clusensis, ut ex ejus epistola discimus, quam ms. habemus; in ea quippe Ramnulfum episcopum Santonensem rogat ut negotium de Ecclesia Vallis, quod contra Angeriacensem abbatem habebat, componeret, sicut ei in concilio Claromontensi pollicitus fuerat. CCVII. Concilium inchoatur. Congregatis itaque ex omni parte pontificibus, Urbanus xiv Kalendas Decembris concilium inchoavit ipsa die octava festi sancti Martini, ut ol)servat Bertoldus, cui consentit Clarius in Chronico Sancti Petri Vivi Senonensis,sicut et ipsius concilii notitia ex cod.Camerarii jam laudato eruta.Certe Urbanus ipse in epistola ad Lambertum Atrebatensem illam synodum in octavis sancti Martini celebrandam fore denuntiaverat; quod de ipsa die octava intelligendum esse patet ex Raynoldi Remensis epistola invitatoria nomine Urbani ad eumdem Lambertum, in qua diserte legitur, concilium in octavis sancti Martini XIII videlicet die Kal. Decembris celebrari debere. Hinc emendandum est Chronicon Malleacense, in quo illud iii Idus Novembris coactum fuisse legitur. CCVIII. Durandi episcopi Claromontani mors et ersequmae. Tantam solemnitatem paulo turbavit Durandi ipsius Arvernicae urbis episcopi mors, quæ primo

C concilii die contigit. Hic ex Casæ Dei abbate factus

[blocks in formation]

quibus ejus exsequias triumpho similes fuisse, eum- A Philippum vero regem ibi ob illum raptum fuissa

excommunicatum non Bertoldus solum, sed et Ivo Carnotenus epist. 2I 1, Willelmus Malmesburiensis, Sigibertus et alii passim asseverant. At frustra movent inde quaestionem nonnulli, an etiam Galliæ regnum tunc temporis interdicto subjectum fuerit, cum certum sit hujusmodi excommunicationes nihil unquam populos affecisse, ac multo minus aliquid ex debita regibus obedientia aut reverentia detraxisse, ut ex Ivonis aliorumque, qui ferventius in adulterinas Philippi nuptias invehebantur, scriptis patet: quanquam Urbanus, ut tandum scandalum ab Ecclesiaamoliretur, censuerit eum communione esse privandum, abstinendumque a solemni ejus coronatione, quæ tunc temporis, a Remensi archiepiscopo, aut eo absente, ab aliquo alio episcopo in præcipuis festivitatibus fieri solebat. Nec aliud quidquam intelligunt Ivo similesque ejus ævi auctores cum de coronæ privatione aut restitutione loquuntur. CCX. Canonum Claromontami concilii collectiones. Porro inter eos, qui majorem in colligendis canonibus Claromontanis diligentiam præ cæteris adhibuisse videntur, censeri debet auctor codicis Lamberti Atrebalensis episcopi,qui ejus concilii canones triginta duos exhibet. Labbeus decem adjecit ex veteri membrana Petri Pithoei, novem ex codice Cencii Camerarii, ac tredecim ex codice Dionysiano, quos Gallice a Belforestio livro Iv Annahium Francorum descriptos, Serarius in Latinum transtulerat. Viginti quinque omnino apud Ordericum Vitalem initio libri Ix recensentur, ac ferme totidem apud

in animo habuerint: unde breviaria seu summaria C Willelmum Malmesburiensem et Matthæum Pari

canonum, potius quam hujus concilii canones appellari debent. Bertoldus paucis verbis tria e præcipuis hujus synodi capitibus ita exhibet: In ea synodo dominus papa, inquit, eadem statuta, quæ et in praeterita synodo Placentina confirmavit; insuper et Philippum regem Galliarum excommunicavit, eo quod, propria uacore dimissa, militis sui u.rorem sibi in conjugium sociavit; ibi etiam aliam synodum in tertiam subsequentis Quadragesimae hebdomadam Turonis celebrandam denuntiavit. At non solum quæ in Placentinam, sed etiam quæ in prioribus synodis Melphiæ, Beneventi et Trojæ decreta fuerant, Claromonti confirmata fuisse, præter alios diserte exprimit canon 5 ex codice ms. Cencii Camerarii. Imo et nonnullos am

[blocks in formation]

sium, Anglicanos scriptores. Præter hos omnes, alii etiam nonnulli passim occurrunt apud varios auctores data occasione laudati, qui cum ad res privatarum ecclesiarum aut personarum pertineant, simul cum caeteris non habentur. Hos omnes simul collectos habebis inter Urbani epistolas. CCXI. Quid in eis statutum. De beneficiis. De investituris. De treugis. Eo autem potissimum intendebat in condendis hujus concilii canonibus pontifex, ut adversus vitia, quæ tum in Ecclesia, maxime Gallicana, vigebant, remedia opportuna præpararet, quod jam olim observavit Ordericus Vitalis libro Ix. Hinc in plerisque illis decretis vitia carpuntur, quæ tum in beneficiis ecclesiasticis adipiscendis aut retinendis ut plurimum admittebantur ; a quibus proinde arcentur Simoniaci, concubinarii, spurii. Vetantur etiam beneficiorum pluralitas, et ex uno in alterum translationes ; statuitur ut, qui dignitatem aliquam in Ecclesiis voluerit adipisci, eo ordine decoratus sit, qui ad illum gradum conveniens est ; ut nullus ex laicis aut clericis infra diaconatum constitutus ad episcopatum assumatur; ut laici decimas solvant, nec bona ecclesiarum, aut ecclesiasticorum hominum, post eorum mortem spolia rapiant. Jejuniorum atque ordinationum tempora statuuntur. Investituræ prohibentur vulgatis canonibus {5et 46, ita tamen,

« PoprzedniaDalej »