Obrazy na stronie
PDF
ePub

et confessis ad dictam ecclesiam, et reverentiam Dei et beatæ Mariæ virginis venerint in die dedicationis ipsius, et per totam octavam unum annum et 40 dies de injuncta pœnitentia relaxavit et indulsit ; D. vero episcopus Astensis, 40 dies. Jam vero utrum hæc inscriptio omnino certa sit et antiqua, aliis judicandum relinquo. Otto tunc Ecclesiam Astensem regebat, cujus invitatu Urbanus hanc ecclesiam dedicasse dicitur apud Ughellum, intercedente Brunone Signensi episcopo, Urbani comite individuo et fideli amico, qui in urbe Astensi natus et ejus Ecclesiæ canonicus fuerat antequam episcopus creatus fuisset. Cum vero ibi adhuc esset' pontifex, privilegia monasterii Fructuariensis, cui tunc præerat Ubertus seu Guibertus abbas, confirmavit et ampliavit, si Augustino ab Ecclesia credamus, qui id asserit in Chronologia Pedemontana, cap. 27; at fallitur in anno 1089 designando quod id contigisse scribit, quanquam hunc errorem, deperdito hocce privilegio, certo emendare difficillimum sit.

Ascenderat; at rex ei infensus, ut jam diximus, ejus monita veluti injurias aversabatur. Unde cum ab eo recens in Angliam reverso Anselmus hoc anno pontificem « adeundi licentiam pro pallii petitione proposuisset, ac sciscitanti ipsi quem papam vellet adire, Urbanum respondisset » ad Urbani nomen infremuit rex, dixtique, ut Eadmerus cæterique Anglicani scriptores referunt, se hunc nondum pro apostolico recepisse, ac nec suæ nec paternæ consuetudinis esse ut absque sua electione alicui liceret in reyno suo papam nominure. Cumque Anselmus ei frustra conaretur in memoriam revocare quod apud Rovecestram, cum in archiepiscopum peteretur, contestatus fuisset se nunquam ab Urbani obedientia dicessurum; et ex altera parte rex ipse Anselmo persuadere non posset omnimodam sibi fidem et obedientiam deberi etiamsi Urbanum pro pontifice non haberet, visum est rem ad generalem totius regni episcoporum et procerum conventum referre.

B

Etiam Pinariolo Urbanum transisse conjicimus ex bulla hoc anno concessa Uberto abbati Beatæ Mariæ monasterii prope hanc urbem siti qua ei omnia bona confirmantur quæ ab Adelaide comitissa et aliis quibusvis collata fuerant. Tum vetat pontifex ne quidquam ex illis a quovis hominum in posterum distrahatur. Non licuit hujus diplomatis exemplum habere, quamvis ea de re semel et iterum per amicos Pinariolum scribi curavimus, haud dubie quod istud monasterium, nunc a Fuliensibus possessum, in hesternis bellis conflagravit. An etiam Clusinum celebre Sancti Michaelis monasterium inviserit tunc C pontifex, incertum est : at constat ex subsequentium pontificum bullis hunc locum privilegio Urbani donatum fuisse, sed quod deperditum est.

Hæc de Urbani Gestis antequam in Gallias adveniret, quantum licuit, ex variis documentis collegimus, quid vero præstiterit in hoc itinere dicemus, postquam nonnulla præmiserimus de Anglicanis rebus, valde hoc anno occasione sancti Anselmi perturbatis.

CLXXXVI. Anglicanæ turbæ ob S. Anselmum. Conventus Rochingamiæ. Anselmus Hugonem Lagdunensem archiepiscopum consuluit. Accipit pallium. Papæ scribit.

Deficientibus itaque ferme universis ab Henrico ejusque pseudopontifice Guiberto, quem Clementem III appellabat, solus supererat Guillelmus cognomen- D to Rufus, Angliæ rex, qui licet Guiberto non obtemperaret, Urbanum tamen nondum pro legitimo pontifice palam agnoscere voluerat, adeo ut duo essent ut in Anglia ferebatur, inquit Eadmerus libro 1 Novorum, qui dicebantur Romani pontifices, Urbanus et Clemens, quæ res in tantum Angliæ Ecclesiam occupavit, ut a morte Gregorii VII per plures annos nulli loco papæ subdi aut obedite voluerit. Contestatus tamen fuerat Anselmus coram rege ipso et universis regni ordinibus, cum in archiepiscopum anno 1093 expetitus fuisset, se nunquam nisi soli Urbano obediturum atque ea conditione Cantuariæ thronum con

Habitus est hic conventus anno 1095 Rochingamiæ, die v Idus Martii, in quo Anselmus, teste Eadmero, qui hæc fusius narrat, tanta cum animi constantia ac vigore episcopali de sua ipsius electione et de obedientia pontifici Romano, tum etiam regi debita peroravit, ut re quam volebat rex infecta, conventus post triduum fuerit solutus, datæque sint induciæ ad Pentecosten; episcopis inter ea plerisque Anselmo, cui videbant regem esse infensum, obedientiam, quod laici proceres non fecere, denegantibus. Anxius quid in tanto rerum discrimine ageret Anselmus, sedem dimittere meditabatur, cum nulla spes affulgeret, ut ei videbatur, flectendi regis animum, nec obtinendi ab eo licentiam adeundi legitimum pontificem, a quo nondum pallium exceperat. Consuluit ea de re Hugonem Lugduni archiepiscopum, qui tunc temporis pontificis vices in Galliis agebat, scripta ad eum epistola, quæ est 24 libri, in qua ei Anglicanæ Ecclesiæ statum egregie repræsentat. Verum cum hæc animo agitaret, duo clerici quos Willelmus, Anselmi constantiam frangi-posse desperans, Romam miserat, ut explorarent Urbanus an Guibertus ibi potentior esset, in Angliam rediere cum Waltero cardinale Albanense, qui pallium afferebat, Urbani nomine Anselmo archiepiscopo destinatum, quæ res spem aliquam pacis habendæ attulit. Rex quippe statim edixit ut in tota Anglia solus Urbanus pro vero et legitimo pontifice haberetur.

Verum cum omisso Anselmo legatus ad regem pallium detulisset, speravit ille se ab archiepiscopo pecuniam aliquam accepturum, eam saltem summam quam, si Romam archiepiscopus adiisset, fuisset in eo itinere expensurus, aut saltem sibi redderet quidquid ipse ad pallium ab Urbano impetrandum insumpserat; sed nihil ab Anselmo extorqueri potuit. Imo cum ab eo petitum fuisset ut pro regiæ majestatis magnificentia pateretur saltem sibi a rege pallium solemniter imponi, illud quoque plane

dem Osbernum, ubi eum adhortatur ut monachos de Batailla in ejus urbe commorantes adversus clericorum injurias tueatur, eisque permittat signa ad officium divinum pulsare, ut ordo monasticus, quod ille fieri prohibebat, exigit. Sed jam ad Urbani Gallicanum iter revertendum est.

renuit sanctus antistes, contestatus se nec pecunias A discimus ex ipso Anselmo lib. 1, epist. 20 ad eumullas pro pallio unquam daturum, nec unquam commissurum ut sibi a quoquam hominum illud sibi imponatur. Et quidem ita factum fuit. Etenim post varias hinc et inde concertationes, quas Eadmerus, Willelmus Malmesburiensis et alii passim auctores referunt, tandem convenit inter partes ut pallium supra altare deponeretur, illudque exinde assumptum Anselmus, sibi ipsi aptaret; atque ita Anselmus absque ullo Simoniæ nævo, pallium suscepit, et Urbanus absque ecclesiasticæ libertatis jactura, a rege et populis pro vero et legitimo pontifice in Anglia haberi cœpit. Scribit Willelmus Malmesburiensis Waltero Cantuariam venienti, qui pallium in arcula argentea deferebat, Anselmum inter populorum applausus nudipedem, et sacerdotalibus vestibus redimitum obviasse; cumque pallium supra altare Sancti Salvatoris fuisset depositum, illud sibimetipsi super humeros aptavisse, ac demum processisse ad sacra peragenda: quod cum die Dominica Iv Idus Junii factum fuisse observaverit, id hoc anno 1075, quo hæc dies incidebat in Dominicam, contigisse constat.

Accepto pallio Anselmus Urbano epistolam scripsit, hæc est 37 libri in ut ei ob tantum beneficium gratias referret, excusaretque se, quod Romam illud ab eo ipso recepturus non accessisset; sed hic mirare beati viri modestiam et charitatem, qui inter alias excusationis causas, ne verbum quidem habet de molestiis quas ea occasione a rege et episcopis gravissimas pertulerat.

CLXXXVII. Anglia pacata, Herbertus sedi Thetfordensi restituitur. Privilegia pro monasteriis S. Ivonis, Belli.

Exinde vero liberum fuit inter Urbanum et Anglos commercium, et Herbertus, qui, quod Urbanum pontificem agnovisset sede sua pulsus a regiis ministris fuerat, eam recepit. Hic e monacho Fiscamnensi abbas Ramesiensis factus episcopatum Thetfordensem haud sine Simonia suspicione adeptus fuerat; cumque ea de causa Romam adiisset, ut sese Urbani censuræ subjiceret, a rege increpitus fuerat, et baculo, quem ei pœnitenti reddiderat pontifex, privatus. Sed rebus eo modo quo diximus, compositis, sedi suæ relictus est, quam anno sequenti, Norwicum, constructa ibi nova basilica, transtulit, eamque usque ad mortem pacifice tenvit. Circa idem tempus Willelmus prior Sancti Ivonis in comitatu Huntidoniensi a Ramesiæ abbatia pendentis privilegium accepit ab Urbano, quo omnes ejus loci possessiones ac immunitates confirmantur. Illud habetur in Monastico Anglicano, ubi nullam chronicam notam habet. Idem pontifex, ut habet Eadmerus, concessit monachis abbatiæ Belli apud Excestriam commorantibus, ut in proprio monasterio sepelirentur. Litteras ea de re ab Urbano scriptas ad Osbernum episcopum Excestriensem laudat Paschalis II epist. 97; sed illæ exciderunt. Certe ejus loci monachis infensos fuisse clericos Exonienses

B

[ocr errors]

C

D

CLXXXVIII. Urbanus transit in Gallias. Urbanus itaque Alexii Græcorum imperatoris precibus, ut Guibertus testatur initio libri 11 Historiæ Jerosolymitanæ, aliique passim auctores consentiunt. excitatus ac multo magis generalis Christianitanis periculo, quæ quotidianis barbarorum incursionibus deperibat, incensus, imo et sacrorum locorum recuperandorum, quod omnes efflagitabant, desiderio potissimum actus, rebus in Longobardia bene dispositis, marino itinere, uti habet Bertholdus, seu transcensis Alpibus, quod alii passim auctores volunt, in Gallias divertere cœpit; et quidem mense Julio vertente, ut ex Hugone Flaviniacensi colligere licet. Nam is in Chronico refert Hugonem Lugduni archiepiscopum die tertia ante octavam Sancti Joannis Baptistæ ex urbe Compostella reversum nuntios habuisse papæ urbis de Apulia venientis et ad Gallias festinantis. Favet etiam traditio Astensium, qui, uti diximus, putant majorem suæ urbis ecclesiam Kalendis Julii hujus anni ab Urbano in Gallias properante consecratam fuisse: unde falli necesse est eos qui aiunt, quod nemo veterum dixit, pontificem in pervigilio apostolorum Petri et Pauli Magalonam hoc anno advenisse; et quidem id ad sequentem annum referri debere suo loco ostendemus. CLXXXIX. Anicii festum Assumptionis celebrat. Ecclesiæ Valentiæ dedicatio.

Id porro certum est ex Bertoldo aliisque auctoribus, Urbanum, qui in Gallias ad celebrandum concilium advenerat, apud Anicium Vallavorum urbem vulgo Podium (Le Puy en Velay.] dictam, Assumptionem Deiparæ Virginis celebrasse. Consentit Gaufridus prior Vosiensis in Chronico, tomo II Bibliothecæ Labbeanæ, ubi addit Urbanum, quem virum prædicandum appellat, per Burgundiam et Franciam in Gallias venisse, quibus verbis totum ejus iter comprehendit, quod ab eo ante concilium Claromontanum confectum est. Si tamen non fallit chronica nota epistolæ ipsiusmet pontificis ad Lambertum Atrebatensem episcopum, ille jam sub medium Julii Anicii versabatur; hæc quippe dicitur data in ea urbe xvIII Kalendas Augusti. At fallor ego ipse nisi legendum sit xvi Kalendas Septembris, quæ ipsa dies est Assumptionis beatæ Mariæ, ab auctoribus ejus ævi, uti diximus, memorata. Et quidem mendum hoc loco in Urbani epistolam irrepsisse fatendum est, quod in mense Julio, qui sex Nonas habet, nullus dies occurrat xvIII ante Augusti Kalendas; nisi notarius appellaverit xvIII Kalendas Augusti, diem ipsam 13 ejusdem mensis Augusti, quo Kalendæ in Augusto, etsi a sequenti mense vulgo dicantur, recenseri incipiunt, cujus rei fortasse

alia exempla proferri possent. Id sane dicendum est, A apud Podium convocare disposuerat, sed cum, uti

si verum sit majorem Valentiæ urbis basilicam ab Urbano, cum ad concilium Claromontanum properaret, Nonis Augusti dedicatam fuisse; quod quidem verum esse certis argumentis constare videtur.

Primo Chronicum vetus episcoporum Valentinorum sic de Guntardo episcopo habet : Eo præsidente, bonæ memoria Urbanus II pontifex Romanus Ecclesiarum Christi curam gerens, dum ad generale concilium iret Claromontem per hanc urbem iter faciens, etc. Idipsum diserte testatur Hugo Gratianopolitanus episcopus, in sæpe laudato libello, quem integrum in Appendice referemus. Quod vero hæc ecclesia Nonis ipsis Augusti dedicata fuerit, probat anniversaria ejus solemnitas, hoc ipso die in vetusto Missali assignata; imo quæ etiam nunc quotannis eadem die Valentiæ celebratur. His omnibus suffra gatur vetus inscriptio, litteris uncialibus lapidi insculpta, et uni ex ejusdem ecclesiæ januis affixa, quæ Calviniorum furorem, quamvis nonnihil violata, cum hanc.ecclesiam sæculo xvi diruerent, evasit. Sic vero habet:

ANNO AB INCARNATIONE DOMINI MILLESIMO
NONAGESIMO
NONAS AUGUSTI,

URBANUS PAPA SECUNDUS CUM DUODECIM
EPISCOPIS IN HONORE BEATE MARIE VIRGINIS
ET SANCTORUM MARTYRUM CORNELII ET
CYPRIANI HANC ECCLESIAM DEDICAVIT.

Quinam autem fuere duodecim illi episcopi, qui huic celebritati cum Urbano interfuere divinare non licet; at ex Hugonis libello discimus Guidonem archiepiscopum Viennensem pontifici Valentiam ad dedicandam majorem ejus urbis ecclesiam accedenti occurrisse, ibique pontificem ei diem dixisse apud Romanos, ubi volebat litem de Salmoricensi pago, quæ jamdudum inter ipsum et Hugonem Gratianopolitanum episcopum vertebatur, omnino definire. Adfuit Hugo, ut ipse de se loquitur, die condicta: at Guido, haud dubium quod causæ suæ diffideret, occupata loci Rotmanensis munitione, comminatus est se papam ibi retenturum, si contra ipsum sententiam ferret; quare pontifex, ut mitissimus erat, judicium hujus litis ad futuram synodum reservavit. An vero Rotmannos tunc adierit, non adeo certum est; id tamen innuere videtur Hugo, sed observat pontificem hac occasione suo jure, abbatia videlicet Rotmanensi, quæ ad Romanam Ecclesiam pertinebat exspoliatum fuisse.

CXC. Anicii indicit concilium apud Clarummontem. Ex his patet Urbanum post dedicatam initio Augusti Valentinam ecclesiam, sive per Rotmanense oppidum, sive alia qualibet via, paulo ante medium ejusdem mensis Augusti Anicium advenisee,ubi concilium quod postea apud Clarum montem habitum est, celebrare constituerat. Id ultimum diserte habent auctores etiam æquales. Transactis Alpibus inquit Albertus Aquensis libro I Historia Jerosolymitanæ, conventum totius occidentalis Franciæ, et concilium apud Podium civitatem Sanctæ Mariæ fieri decrevit. Hanc synodum, si Willelmo Tyrensi archiepiscopo credamus, primum apud Vigiliacum, deinde

conjicere est, nondum res essent dispositæ, ipsam tandem, cum Anicii esset, apud Clarum montem Arvernorum civitatem celebrandam indixit. Certe litteræ quibus Lambertum Atrebatensem pontifex ad hoc concilium invitavit, Anicii, ut mox dicebamus, datæ sunt; et Bertoldus de Urbano loquens apud Podium versante, synodum, inquit, ad Montemclarum in octavam Sancti Martini apostolica auctoritate condixit, ad quam diversarum provinciarum episcopos, missis litteris, canonica vocatione invitavit. Has litteras ad metropolitanos scriptas fuisse, ut ipsi non solum suffraganeos suos episcopos aut abbates, sed etiam alios Ecclesiarum præpositos, imo et sæculares principes ad concilium pontificis nomine convocarent, discimus ex epistola Raynoldi archiepiscopi B Remensis ad Lambertum Atrebatensem ea occasione data. Et quidem operæ pretium erat ut etiam principes ad concilium venirent, cum ob id potissimum celebrari deberet ut expeditio bellica adversus infideles decerneretur, quæ eos maxime spectabat. Hæc Raynoldi metropolitani epistola, quod encyclica Urbani perierit, dabitur inter ejus pontificis litteras, quam sequetur altera jam superius laudata, quam pontifex ad Lambertum scripsit, ut paratus sit Ecclesiæ suæ causam adversus Cameracenses in concilio mox futuro propugnare. CXCI. Varias regiones peragrat Urbanus. Festive ubique susceptus.

C

Cum itaque pontifex res non ita dispositas invenisset ut concilium possit intra paucos dies celebrari, varias urbes ac provincias interdum invisere constituit, in quibus ecclesias dedicaret, aut negotia, quæ jamdudum excitata terminari non potuerant, coram positus facilius componeret, quod ab ipso factum. fuisse discimus ex variis passim instrumentis antiquis et pontificiis diplomatibus. Mirum autem est quanto animi affectu, quantave reverentia pontifex ubique receptus fuerit, pro innata in Francorum mentibus erga sedem apostolicam et ejus antistites sincera devotione, quæ eo major tunc fuit, quod pontifex ex ipsa Francicæ gentis nobilitate exortus, sanctitate ac virtute et doctrina celebris esset, et præclaris animæ ac corporis dotibus probe instructus. Addit Guibertus aliam tantæ lætitiæ causam : Papa, inquit, regni nostri fines ingrediens tanta urD bium, oppidorum, villarumque lætitia et concursione excipitur, quanto omnium qui adviverent memoriis incompertum fuerat quod aliquando apostolicæ sedis antistes in regiones has venisse videretur. Nullus quippe pontifex a Leonis IX tempore in Gallias ad Urbani tempora venisse memoratur. CXCII. Ecclesiam Casa Dei dedicat. Privilegia concedit. Item Basiliensi parthenoni.

Urbanus itaque Anicio egressus, primum in monasterium Casa Dei divertisse videtur, ubi ad preces Pontii ejus loci abbatis ecclesiam a sancto Roberto primo monasterii abbate et conditore incœptam et ab ipso Pontio tunc absolutam, in honorem sanctorum Vitalis et Agricole martyrum solemniter dedi

B

quidem præ manibus privilegium x Kalendas Se-
ptembris hujus anni concessum canonicis ecclesiæ
cathedralis Caturcinæ, qui regularem vitam recens
amplexi fuerant, sed cum in vulgato exemplo Romæ
datum dicatur, quod est omnino impossibile, nihil
fere lucis afferre potest,nisi forte pro Romæ legatur
Romanis,qui locus est in Dalfinatu, diœcesis Vien-
nensis, abbatia insignis,ubi pontifex, uti diximus,
litem de Salmoriacensi pago dirimere constituerat :
verum illa restitutio magis arrideret, si data fuisset
hæc bulla initio hujus mensis, quo certum est, uti
probavimus, Urbanum Valentiam adiisse,a qua urbe
haud multum Romanense monasterium distat.Huc
tamen bullam illam revocare visum est,quæ annum
1096 ejus scilicet anni initium a Martio præcedenti
repetendo, ut plerumque aliæ, præfert certum
quippe ex aliis notis eam ad præsentem annum
pertinere, nec sequenti competere posse.
CXCIV. Nemauso transierit. Apud S. Ægidium versa-
tur. Privilegium Case-Dei.

cavit xv Kalendas Septembris. Id ipse pontifex A recturus primum diverterit, incertum est. Habemus testatur in bulla quam paulo post eidem monasterio apud Sanctum Ægidium concessit. De his vetus auctor Historiæ ejus loci sic loquitur: Anno 1095 Urbanus papa ad preces abbatis nostri Pontii, basilicam Casedeensem a beato Roberto incæptam, tuncque absolutam et consummatam solemni ritu die 18 Augusti dedicavit, ac paulo post monasterium liberum et immune ab episcoporum jurisdictione fecit, ut patet ex diplomate pontificio. Consentit Gaufridus prior Vosiensis, qui in Chronico ait Urbanum hoc anno monasterium Sancti Roberti de Casa Dei in honore sanctorum Agricolæ et Vitalis, quorum reliquias ibidem quondam Renco episcopus Arvernensis collocaverat, xv Kalendas Septembris consecrasse. In veteri notitia quæ subjicitur bullæ pontificiæ mox laudatæ, memorantur quidam episcopi qui pontifici in hac solemnitati adfuerunt.Facta est autem,ut ibi legitur, dedicationis hujus solemnitas xv Kalendas Septembris præsentibus et cooperantibus domino papa Urbano reverendis episcopis Hugone Lugdunensi, Aldeberto Bituricensi, Amato Burdigalensi, Durando Arvernensi, Hugone Gratianopolitano, Giraldo Cadurcensi, Joanne Portuensi, Daiberto Pisano, Brunone Signensi. In ejus beneficii memoriam Urbani nomen non solum in Casa Dei principe monasterio, sed etiam in cellis ei subjectis celebre evasit, ut ex Necrologio Sancti Roberti Cornillionis prope Gratianopolim patet. Præter bullam superius laudatam, aliud privilegium concessit Urbanus eidem monasterio in ista memoratum, quod forte etiam occasione hujus dedicationis datum est. Nullam habet in nɔstro exemplo chronicam notam, quod ideo huc revocare visum est. In eo recensentur præcipua monasteria Casa Dei tunc subjecta,ac ejus possessiones confirmantur; tum vetat pontifex ne ejus loci abbas cuiquam subjectionis professionem faciat, salva tamen debita episcopo Arvernensi reverentia.

C

Eo ipso die quo consecrata fuit ecclesia Casa Dei, Urbanus ad petitionem Florentia Blasiliensis parthenonis abbatissæ apud Arvernos privilegia ejusdem loci confirmavit, ac monasterium ipsum quod ab Ermengarde comitissa ejus conditrice sancto Petro oblatum fuerat, sub speciali apostolicæ sedis tutela antecessorum suorum exemplo suscepit. At nihil habet pontifex de querelis quas ejusdem loci D sanctimoniales et clerici ad eum detulerant contra Casa Dei monachos, qui, ut illi dicebant, ecclesiam Sancti Stephani et Sancti Leonis ad Basiliæ monasterium pertinentem, vi ereptam retinebant. Blasilensium litteræ ea occasione scriptæ, inter Urbani epistolas referentur, easque subsequetur privilegium ipsum, quod a se visum et pro sincero agnitum Philippus Bituricensium archiepiscopus in Gallicam linguam transtulit, et suo testimonio confirmavit feria quinta majoris hebdomadæ anni 1243. CXCIII. An abbatiam Rotmanensem adierit Urbanus. Quo Urbanus post Case-Dei dedicationem ad extremos usque Occitaniæ et Provinciæ fines per

Sub finem mensis Augusti pontifex Nemausum adiisse videtur. Etenim licet nonnisi anno sequenti ejus urbis ecclesiam dedicaverit, ut ibi ostensuri sumus, cum tamen auctor Chronici Malleacensis scripserit Urbanum tunc, id est anno 1096 Nemausum remeasse, satis innuit eum jam ante invisisse hanc urbem. Et quidem certum est pontificem festum sancti Ægidii prima die Septembris in ejusdem sancti monasterio Vallis Flavinianæ, quod ad diœcesim Nemausensem pertinet, hoc anno celebrasse.Id quippe ipse pontifex testatur in privilegio, quod Odiloni abbati ejusdem loci paulo post concessit,in quo ait se erga beatum Ægidium devotione ferventem coercuisse Nemausensem episcopum, qui ejus loci monachis infensus erat.Ibi adhuc erat die 7 Septembris,quæ monasterio Casa Dei privilegium concessit, in quo, ut modo dicebamus, alterum eidem loco jam indultum,additis nonnullis in gratiam basilica a se recens consecratæ prærogativis, confirmavit.

CXCV. Tarascone locum monasterii benedicit. Inde Tarascone, quod oppidum est Provinciæ in sinistra Rhodani ripa paulo infra Avenionem situm, transiens, quemdam locum a Stephania comitissa monasterio Sancti Victoris Massiliensis, ut ibi ecclesia construeretur, datum, assistentibus sibi tribus cardinalibus et abbatibus Sancti Victoris et MontisMajoris aqua lustrali aspersit, manu propria benedixit,ibique crucem erexit die 11 Septembris,concessa indulgentia iis, qui ad ecclesiæ constructionem aliquid conferrent, ut ibi monasterium in honorem Sancti Nicolai cum cœmeterio institueretur. Prioratus vero S. Nicolai hic memcratus hodieque subsistit prope Tarasconem, Sancto Victori Massiliensi subjectus.

CXCVI. Avenione dat privilegium S. Ægidio.
Die sequenti, quæ erat 12 Septembris, Urbanus
Avenione privilegium,quod jam supra laudavimus,
monasterio Sancti Ægidii,in quo hospitatus fuerat

concessit. Eo diplomate pontifex Odiloni abbati A depositum eis tradidit. Postmodum fervente morbo, ejusque monachis abbatiam Sancti Eusebii et alias possessiones confirmat, vultque eos sub speciali sedis apostolicæ tuitione haberi, ac ac tanquam oculi sui pupillam custodiri.

CXCVII. Tricastri privilegia dat canonicis S. Pufi. Ejusdem mensis die 19 pontifex apud Tricastrensem Sancti Pauli urbem Dalphinatus bullam dedit in gratiam Alberti, seu potius Arberti abbatis, et canonicorum S. Rufi, quorum monasterium, congregationis cognominis caput, tunc prope muros Avenionenses situm, postea ob Albigensium clades in suburbium Valentiæ, ac tandem in eam urbem sæculo xvi translatum est. In eo diplomate Urbanus Ecclesias Sancto Rufo subjectas recenset, easque cum aliis ejus possessionibus confirmat, salva Avenionensis episcopi canonica reverentia. Aliud item Urbani rescriptum ad Albertum etiam Sancti Rufi abbatem,sed sine ulla temporis nota ex cod. ms.habemus,in quo præclara habentur canonicæ vitæ elogia, ea omnino, quæ in aliis ad alios canonicos regulares epistolis et bullis passim habentur;sed Sammarthani tomoIVGalliæ Christianæ, in catalogo abbatum sancti Rufi Arberium et Adelber'um, ac si duo diversi abbatesfuerint,distinguunt,ac priori tribuunt privilegium primo loco a nobis laudatum,ejusque maximam partem exhibent; de Adelberto autem nihil aliud habent, nisi quod ei Urbanus II direxit rescriptum, quod in scriniis inquiunt, hujus abbatiæ servatur. At fallor nisi idem ipse sit cui utrumque Urbani rescriptum tribuendum est, licet ejus nomen, uti fieri solet, alii aliter expresserint. Ut ut sit, parum nostri interest.Præter hæc apud Ivonem, Gratianum, et alios decretorum collectores, duo occurrunt canones ejusdem ferme argumenti, prior apud Gratianum, c. 19, q. 2, c. 2. Duæ sunt, capitulo Sancti Rufi, aut Rufini, inscriptus, in Urbani litteris non habctur; alter vero eadem causa 19, q. 3, c. 3, statuimus abbati Sancti Rufini, ex secundo ex laudatis privilegiis exceptus est. Hunc præcedit alius canon de eodem argumento, sed nemini inscriptus.

CXCVIII. Monasterii et ordinis Antonii origo. Tradunt auctores vulgati Urbanum tunc temporis condendo percelebri Sancti Antonii monasterio occasionem præbuisse. Cum enim,uti illi aiunt, Viennensem provinciam illo anno peragraret, audivit virum quemdam nobilem, Guidonem aliis Guigonem Desiderii appellatum,solere secum per diversa hac illacque itinera corpus sancti Antonii,magni quondam illius eremitarum patriarchæ, deferre, quod Constantinopoli ab aliquot annis advectum a majoribus suis acceperat.Id indigne tulisse dicitur pontifex, ac sub anathematis interminatione vetuisse ne id in posterum fieret, imperasseque ut tam venerabiles reliquiæ,in ecclesia aliqua,quam ipse Guido mallet, sub monachorum bene viventium custodia deponeretur. Urbani jussis obtemperavit Guigo, advocatisque a Monte Majori prope Arelatem monachis, sacrum corpus in vico Mota Desiderii nuncupato

B

C

qui Ignis Sancti-Antonii vulgo appellatur, adjunctum est monasterio xenodochium, ubi pauperes undequaque adventantes reciperentur, fratresque nonnulli in eorum ministerium deputati fuerunt, qui cum primum monachis per aliquod tempus paruissent, postea, ob ingentes eleemosynas quæ erogabantur, elatiores facti, eis subesse detrectarunt. Graves inter utrosque rixæ et dissensiones ortæ sunt, quibus in dies crescentibus, res eo devenit, ut hospitalarii illi potentiores effecti, jugo monachorum penitus excusso, sui juris esse cœperint, ac tandem in ordinem insignem excreverint, qui hodieque perseverat. Hanc esse originem abbatiæ et ordinis Antoniani aiunt. Sed pontifici itineris seriem persequamur.

CXCIX. Urbanus Matiscone concedit privilegia. Urbanum Vienna et Lugduno pertransiisse virisimile est,at nullis instrumentis probare possumus; eum vero die 17 Octobris Matiscone exstitisse colligimus ex veteri notitia privilegii,quod hac ipsa die, et quidem anno 1096 pro 1095, uti habere solent pleraque ejus ævi instrumenta, monasterio canonicorum regularium Sancti Petri prope hanc urbem sito concessit, ac statim Cluniacum profectus est. Hujus privilegii exemplum reperire non licuit, quare visum est ejus loco illius notitian in Appendice referre ex veteri cod. ms. a Severtio relatam. CC. Cluniaci dat privilegium episcopo Matisconensi. Altare dedicat.

Postridie,id est 18 Octobris, pontifex Cluniaci existens Landrico Matisconensi episcopo, qui eum haud dubie secutus fuerat, tuitionem sedis apostolicæ efflagitanti libenter indulsit, data bulla, qua ei et ejus successoribus omnia Matisconensis Ecclesiæ bona et privilegia confirmantur. Vetat etiam pontifex ne quisquam ejusdem Ecclesiæ clericis, aut claustro, seu ejus domibus audeat violentiam aliquam irrogare. Data est xv Kal. Novembris.

Cum advenit Cluniacum Urbanus, jam a septem annis insignem basilicam exstruere cœperat sanctus Hugo ejus loci abbas, quam ab ipso pontifice dedicari cupiebat. Verum cum nimium tunc adhuc esset imperfecta, curavit sanctus abbas res ita disponi, ut saltem majus altare, adveniente pontifice, eo in statu esset ut posset ab illo consecrari, quod reDipsa factum est die 25 Octobris. Hujus dedicationis meminit auctor Chronici Cluniacensis ad annum 1095, et Ordericus Vitalis initio libri IX, ubi ait Urbanum multas sanctorum basilicas in Galliis dedicasse,quas privilegiis apostolicæ sedis sublimavit. Tum signanter laudat consecrationem altaris Sancti Petri apud Cluniacum cænobium ab eo factam. At quod iste auctor aliique passim,data occasione, uno verbo laudaverunt, fusius exponitur in veteri instrumento quod sub titulo libertatis loci Cluniaci editum est in Bibliotheca Cluniacensi. Ibi legitur non solum majus, sed et matutinale altare ab Urbano, alia vero tria a tribus aliis episcopis, nempe Hugo

« PoprzedniaDalej »