Obrazy na stronie
PDF
ePub

stis, muneribus immensas copiosasque gratias reffero, que me ita ad vestrum provocaverunt servitium, ut nulli, excepto seniore, me amplius quam vobis delectet servire, et si aliquid nostre parvitati vestra sagacitas injungere decreverit, devotum in omnibus, favente Domino, reperiet. Equum namque, quem dudum jam direxistis, licet sit bonus ad opus, tamen quod oplavimus non adeo utilis habet. Quapropter dignitatem petimus vestram ut omni industria optimum deinceps invenire studeatis, ut ad opus, quod elegi, sit aptius, et nobis quandoque ad equitandum utilitatem possit prestare. Per regulum (192) itaque scedule hujus quicquid de ac causa vestra invenerit voluntas remandare curate. Vestris, sacratissime, denique committo precibus, quas pro vobis, licet peccatis obstantibus inutiles, ad mundi regnatorem me fundere absque difficulate scitote.Valeat sanctissima vestra religio per innumeros annos. XLVI.

abbati, ille exiguus et peccator eternam in Domino A cupio. Nunc vero de presentibus, que nuper direxioptat salutem. Diu multumque hujus mundi notissimis perturbationibus agitatus, vicem debitam vestris beneficiis per condignas graciarum acciones repen dere mutuis distuli, quoniam et ipse angustie, quibus tunc tenebar, cum vestris adprime solaciis sublevarer, hactenus me premebant, et necessitas paupertatis pocius placare inimicos quam amicos cogebat sedare. Nunc vero, Domino tandem laboribus nostris aliquod prestante levamen, nolui diucius, ne ingratus viderer, debitum salutacionis me munus obmittere, quo intelligeret prudentia vestre dilectionis ardorem in nostri cordis arula sopitum pocius quam extinctum. Igitur dignamini me tam fidelem vobis reputare quam vestra meruit sanctitudo: quicquid in me vivum est, non dubitetis vestris me vel mancipare serviciis. Misi vestre karissime paternitati parvas e[ulo]gias, id est manutergium et pectinem, non quo hec digna vestris conspectibus judicarem, sed quo conprobarem melius esse parvo quam nullo pignore dilectionem mutuam demonstrare. Bene vos in Domino semper opto valere et nostri in oracionibus sacris memores esse: talem me reputate qualem me vobis debitorem fecistis, quia talis vobiscum qualem amicissimum amicissimo esse oportet.

XLIV.
[Sine rubrica.]

B

Ille sanctæ illæ ecclesiæ humilis contistes, probeatissimo ac prestantissimo dignissime fratri viro illi abbati cunctisque fratribus Domino vobiscum militantibus presentis futureque felicitatis salutem. C Sanctitatis vestre epistolam relegentes, admodum fuimus gavisi, quia textus ipsius vestram nobis ostendit sospitatem atque benivolentiam. Quod vero significastis de pellibus, antea omnino fuit intimandum, eo quod multo carius tempore hiemis quam estatis emantur. Attamen transmisimus modo vestre largissime caritati vigenti et quinque pelles, plura largituri, si Deus vitam locumque nobis concesserit. Denique precamur ut fratrem illum, mox quo facultas adriserit, nobis, sicut polliciti estis, admittite ne differatis. Valete, fratres omnes, nostra invicem salutando, et ut nostri inter precum suarum vota meminerit humiliter exposco.

XLV.

INDICULUM AD ABBATEM.

Mella geris tecum firmato gluttine septa;

Dulcia que dederis quis cupis, ast mihi non. Probatissimo ac divini cultus ingenio adprime decenter decorato illi insignissimo illi abbati, quanquam immeritus episcopus, quas lingua explicare non sufficit, salutes obtat. Cum enim assiduis vestris accumuler, eo longus dignas nequeo de tante caritatis ardore rependere grates; sed quia debitas persolvere deficio, jam quas habes in ara cordis sensus perquirens repererit, omni aviditate rependere

(192) Il faut évidemment corriger gerulum.

[Sine rubrica]

Reverentissimo ac vere beatissimo patri, quem gratia sedulo caritatis amplector, illi insigni abbatum abbati, ille licet inmeritus episcopus præsentia futuraque perenniter gaudia optat. Quia literis significare studuistis totis vos ardere præcordiis ut vincolo caritatis nostræ vestræ adnecteretur dilectioni, maxima interius exteriusque leticia exilaratus utique sum, et ut sator rerum id fieri permittat totis exopto gemitibus. Eulogie namque atque adeo gratissime fuerunt, que etiam si modice forent, a nobis pro magnis, quia a vobis directe, utique susciperentur. Sed quo deinceps præ pare vos plurima vellem, si familiaritate perfrui nobis licet, et nostra scedula personuit, vestra me adeo concussit, quis ego sum qui talibus tantisque patribus parvitatis me denegare familiaritatem, cum pocius vestre caritatis indigeam solacium, quorum precibus me sublevari denique non ambigo. De beneficio namque per nuncium nuper missum nos promisisse asseritis: profecto nihil mandavimus, sed puer juvenili adhuc sensu depressus talia non jussus promisit, que ex nostro non suscepit imperio. Precibus sanctissimis vestris me inmanitate sceleris languidum committere fidens de vestra caritate præsumo; meas namD que pro vobis licet viles ad Dominum fundere procul dubio cernuo abhinc poplite non cessabo. Munuscula vestræ licet modica dirigimus dignitati, que vestra sublimitatis pro magno suscipere non recuset; nisi enim vobis injunctum partibus gratia instauret iter, majora utique destinarentur. Mittimus namque banriles quatuor olei, ad calciamenta conficienda hyrcinas pelles sex, libras argenti tres. Faciat vos rerum sator rectis presentem transigere gressibus vitam et futuram cum sanctis eternaliter perfrui. Bene in Christo valete.

XLVII.
[Sine rubrica. !

A cias denique referi ideo paternitati vestræ, quod
non solum divino verum et corporali solamine
nos sedulo sublevatis, et pro asumendo ammi-
nuculo indeficiendo permaneatis, sicuti nuperri-
me fecistis, ilium medicum nobis transmisistis,
qui tanto studio et affectu infirmitatibus nostris
conpassus est, ut obtime senti remus quod avestra
benivolentia nobis destinatus est. Quapropter, ut
sciatis qualem apud nos optinuit gratiam, petimus
ut nostra ex parte primo fratribus dein et ipsi in-
mensas gratias referetis pro communi labore et sa-
lute. Ceterum, mi domine pater, si vestræ mentis
sit aliqua vicinitate ire ab videndum domnum con-
seniorem nostrum, ne transmeatis nos, quia tam
ego quam omnes fratres nostri valde cupimus uti-
vel ad unum momentum, conloquio vestro. Et ne
phobi adventum impediat; Bahchus apud nos hoc
anno obiit cum Cerere; tantum facilis palma restat;
vel ad hoc veniet, ut discatis qualiter eam obti me
domitare valeatis. Sancta et inconcussa caritas
conservet vos nostri memorando semper, amen.
L.

Vir ille exiguus, illo Strabi (193) suo salutem. Frater ille remeans a vobis, auctore Deo, ad nos usque inlesus pervenit, et munera, que misistis, valde nobis grata adtulit. Sed impetrato ex parte pro quo venerat negocia, et non potuit illum amplius tenere, quia festinabat ante hiemem proprium intrare solum et ea que deferet vobis monstrare. Sed quia non potui vobis que volueram et que vestris dignum dextram presentanda conspectibus mittere, cum citius manibus nostris ea Dominus commodaverit, vestri ut potero per illum memorabor. Cetterum nolens memoratum fratrem vacuum ad vos reverti, missi per illum vobis tapete unum obtemum, cujus sessione pociora vos melius delectet expectare. Et B salutate omnes fratres nostros, monachos videlicet cenobii vestri, et ut mei in illorum sacris orationibus et sacrificiorum oblationibus memores esse dignentur precibus quibus valetis admonete. Licet enim aliqui propinquorum meorum inter eos conversati illis devotissimi exstiterint, non minus procul dubio in eorum utilitatibus, auctore Deo, vita comite, profecturus, si voluerint, pro viribus spondemus esse; teraque his licet litteris non mandamus, fratri nostri vobis dicenda more posuimus. Vale, amicorum meorum dulcissime, et omnes qui tecum sunt plurimum in Domino ; et cum locum citius inveneris, cristallum pietas majoris quam modo miseras et cornua bicina mittere nobis, ut et nos tibi, si volueris, quæ nostra regio abundat indesinenter mittam.

XLVIII.

[Sine rubrica]

Ille, suo illo eternam. Posco fraternum pectus vestrum uti nostri nostrorumque in presenti quadragesima vestris oracionibus conjungendo instantius memoriam faciatis, vel uti et nos pro vobis et pro omnibus vestris agere cupimus cum omnibus nostris. Et quia nos tenus venire distulistis, remandate quando iterum mansio bis jam vobis parata tercio paranda sit; equanimemque virum queris, qui una die id precipis, quod die altero interdicis: namque si tam rabula apes, ut tu is (194), fuissem, aculeum quandoque vel avolando senssises. Ceterum obnixe deposcimus ut si ulla facultas sit, pro semine poryi nos adjuvetis, quia in tota Francia nec ad conparandum aliquid hujusmodi aud invenimus. Ad ultimum... Straboni... gratias refero pro munusculo suo, quo solent stolidi in domo vagari. Optime vale in eucharia Dei.

XLIX.
[Sine rubrica.]

Karissimo preceptori domno illo abbati, ille abbas cum fratribus eternam in Christo salutem. Gra

(193) Le personnage désigné ici me paraît être le célèbre Walatrid Strabon abbé de Reichnau. II est encore question de lui dans la formule suivante.

[Sine rubrica.]

Sacro viro studiis sacratissimis intento illo reverentissimo abbati, ille infimus ministrorum Christi famulis interminabilem in Domino opto beatitudinem. Multimodas graciarum laudes vestre refero sanctitati pro munere quod misistis. Magnum etenim quoddam vestra benigna caritas de vilitate meæ persona sentire voluit, cui in regna altera munus deferri jussit. Littere siquidem prudentiæ vestræ in Cillo kalende per horam nonam diei ad me pervenerunt, et senior meus in illis kalendis in istis partibus iter arripiebat. De vasis vero, quæ petistis, mox sollicitus fui cujus generis esse deberent, ferrea, testia an lapidea; interrogavi namque cuidam artifici nostro quæ essent et ubi invenire potuissent; qui dixit ea ex petra nigra fieri venis subrubeis intermixtis, que vulgo apud nos lapidee vocantur, et ad Sanctum Mauricium inveniuntur ; est enim illuc ab eo loco ubi tunc eramus iter trium dierum, et idcirco nullatenus ea adquirere potui. Si vero significaveritis que vel quod esse debeant, cum spacium habuero, jussionem vestram juxta virium possibilitatem in his atque aliis rebus libentissimo. implebo. Opto vos in Domino diu feliciter valere, D sanctissime pater.

LI.
[Sine rubrica.]

Ille superne largitatis munere humilis antistes, illi fratri karissimo multimodeque cultu sophiæ simul et decore sanctitatis abbati comptissimo presentis ac futuram copiam felicitatis in Domino. Multifariis igitur pro vestre conspicue devocionis beneficiis plurimas nos sepius referre gratias oportet. Verumtamen vestræ copiosissime commodum

(194) Le manuscrit donne tuis en un seul mot; mais il faut, je crois, lire tu is pour tu es.

putavimus intimare benivolentie, quod fratrem A tum, qualiter Deum agnosci ac timere valeat et ejus

vestrum nimis flagrantem desiderio nobiscum retinere nequivimus: vestra plurimum frui desiderabat presentia. Quocirca vestram subpliciter gratissimam poscimus fraternitatem, ut ab amore Dei ejusque confessoris Ambrosii vestra summa cum gratia ed nos eum quam tocius remittere dignemini, quatenus quod deest operi bene cepto perficiatur ab ipso. Nos igitur semper et ubique sumus vestre dumtaxat amantissime caritati congrue nempe vicissitudinem reddere, si quid vestre benignitati largissime placuerit nobis injungere. Valete nostri semper memor in oracione, o dignssime frater.

LII.

[Sine rubrica,]

adsequi mandata concupiscat, et ut omnis vestra laudabilis docma in eundem in evum floreat et omnibus manifesta per eum ubique fiat, necnon etiam de gerninato talento premium ab eo, qui dedit, recipiatis, et a nobis dignum per omnia obsequium capiatis. Parva igitur munera karissime vestre direximus almitati. Rogamus denique ut ea, que missa sunt, caritate sumantur. Vere quidem plura mitti decrevimus, sed ne itinera ablata fuissent timuinus. Cum itaque nos, ut jussum est, citius obsequium pii augusti properamus, vestram presentiam requiri non omittimus, et ea, que desunt, subpleri in omnibus, ut dignum est, satagemus. De fratre videlicet illo, de quo mandastis ut alienus de loco isto fieret,

Viro egregio atque prudenti illi reverentissimo, B usque dum nos hic veniamus, rogamus ut pene

ille in Domino salutem. Obsecro caritatem vestram ut illum puerum nepotem illi episcopi ad studium discendi acrius incitetis. Poterat namque illum alibi ad erudiendum ubicumque vellet dirigere, sed meo. maximo ortatu vestris eum disciplinis tradidit inbuendum. Quapropter peto ut deinceps adhibito studio nostram etiam sibi apud vos sentiat prodesse peticionem; et ubicumque peragitis, vobiscum eum ire permittite; mercedem vero vestri laboris, quanta esse in presenti potest, ego rependam. Noveritis etiam quia ille hominem ipsius pueri apud illum episcopum excusatum habeo; ideoque peto ut ipsum, cui molestus extitit in vestram venire faciatis presentiam, [ad] concordiam eos reducite, verumtamen reatus sui penitenciam gerat, juxta quod vobis visum fuerit.

LIII.
[Sine rubrica.]

C

Petrus (195) divino fretus auxilio humilis ille, illi, dilecto fratri multimodam in Domino opto salutem. Cum vestra denique, karissime, sospitate tam missi præsentiam quam vestri dulcissimi intimamur apices, immensa per omnia jocundantes sumus repleti leticia, insuper quod et vestrum studium ac pium erga puerulum,quem in Domino accepistis, sincero sentiamus diligi affectu. Ea igitur karissimeque a nobis indaganda vestra requirit industria quid infilosofica doctrina prius quidve sequens ad eumdem inpuendum indolem manifeste ponerem indiciis Immo dubium non est vos per omnia, ut sapiens ar- D chitectus, fundamenta prius ponere, hac deinde fabricam in altum ex diversis lapidibus attolli Cumea qui incrementum dat mensura hedificio credimus operari. Vestri igitur arbitrii omnia ordinanda sanctimus, quid prius de divinis libris vel postmodum de gentilium fabulis dedicenda sint. Ut pio magistro mellifluo patri petimus ut cura incumbat non modica in tantum ut puerulus ipse notrique amoris unicus in bonis documentis sumat incremen

(195) Pierre fut élu abbé de Reichnau en 781 Cf. Mabillon, Annales O. S. B., t. II, pag. 260.

(196) Ce document est extrêmement curirieux par

vos maneat; cum, Deo auxiliante, venti fuerimus, et istum aufrimus et exceptorem nobiscum deducimus.In omnibus, ut per vos fidimus, agitis: vale, vir Dei vale et memento mei.

LIV.
[Sine rubrica]

Carissimo abbati illi [et] omnibus suis, sincellites ille mansuram in Salvatore salutem. Non vos latere suspicor quod manente domno imperatore illo novissime apud illam villam non longe a vobis consistente, provocante vestræ religionis fama, vestrum mihi libuit adire cœnobium illucque perveni. Et visa benignissima vestra sanctitate, placuit ut me, quamvis sceleribus squalidum, vestri vestrorumque conmendare [m] oracionibus, quod et vos et vestri, sicut caritatis pleni,benignissimo suscepistis affectu. Pro qua munera, quia vobis condignam remuneracionem reddidere nequeo,maximas tamen devotasque grates, quantum quivero, referre non differam; et nunc vobis lego triginta solidos argenti, flagitoque pronus et sumissus posco et aclinis postulo ut in vestra solertissima permaneat oracione illa ejus memoria nostri, et ego, quamtum potero, incontaminatam nobiscum observabo amicitia.Et in leudes nostris et equi fierent fessi ob nimitatem itineris, quod nos hoc anno Romam eundo Romaque redeundo peregimus, nullo modo omittere vobiscum colloqui pacemque cum meis patribus, qui sub vestra paternitate degunt, mutuam habere. De quorum salubritate et salubri prosperitate et de vestra queso rescribas, ni grave fuerint calamum tinguere tinctumque in vitulino campo ovinoque trahere. . . Premia perpetui sumpturi maxima regni,

Est qui vita suis, Dominum colite.
Me precor et vestris precibus; mandate Tonanti
Vobiscum ut partem regna poli capiam.
Kere kyri agapite.

LV.

INDICULUM AD ABBATEM (196).

Ille exiguus levita, illo salutem. Cum amicos. les renseignements qu'il donne sur la situation politique. Bien qu'il ne soit peut-être pas possible de déterminer les événements auxquels il fait allusion,

caritate visitamus, debitum mansure mercedis im- A non adhuc monachus eternæ felicitatis implora saplemus; cum autem de [e] orum sospitate perquiremus, per missionum nostrarum effectus curamus; cum illorum bona videre et audire desideramus, participes maxime caritatis incunctanter efficitur, si autem, quod absit, sinistre oppinionis de amico. rum societate fama percrebuerit, secundum apostolum Quis infirmatur, et ego non infirmor, quis scandalizatur, et ego non uror. Qua pro causa hoc totum scribere commodum duximus, quatenus, quantum ad dominorum vel amicorum vestrorum causam exspectant, in futuro maximam adibeatis cautelam, ne forte, quod Deus non paciatur, electio domni imperatoris in vestra causa frustretur. Misimus etiam vasallum nostrum illum amicabilem, caritatemque precamur ut benigne suscipiatis et erga illum, ubicumque indiguerit, agatis, et locum, ubi nostri caballi esse infra vestram potestatem vel quicquid habere debeant, demonstretis, quatenus in via nos de his certum reddere valeat et efficere apud mansionarios domni imperatoris, qui in villa, quem Domo vocant, propter injunctum nobis officium mansionem congruam presenti nostri homini tribuat, qualiter, cum ad nos venerit, non nos pro hoc sollicitum reddat. Cum enim hec omnia vestra caritas impleverit, remittito, queso, nobis presentem nostrum missum, intimantes quicquid exinde vestra bonitas fecerit. De novis causis nihil ad presens mandare possimus, nisi quia Elia extra palacium et mihi de ejus servicio usquequaque injunctum est, et ille dudum vester come recepit suam alode; videtur mihi ejus recuperacione infans adhuc, tamen est comendatus attoniti comiti, et quoniam rex missos suos patri suo illo kalendarum marciarum direxit, tria capitula rogans: primo ut liceret ei hominis, quos hinc adduxit, secum abere et ipsis infra nostrum regnum suis proprietatibus, quousque simul cum fratre veniens eos domni imperatoris obtutibus presentaret; secundo ut terminos sibi a donmo imperatore concessos nec idem imperator vel etiam exercitus ejus insidiando invaderet, usque ad memoratum fratris et sui ad patrem adventum; tertio absolveret illum, quatenus liceret ei instanti quadragesima pro communi salute decertaretur: unde responsum. Nos autem, si eorum relatum comperimus, vestre caritati significare curavimus, ut et vos pro communi caritate et debita fide Domini misericordiam indefesse implorari faciatis, quatenus Dominus rerum, si fieri ullo modo potest, concordiam et ecclesiæ suæ unitatem misericorditer largire dignetur. Deus te custodiat semper, ammantissime frater et pater, in omnibus memo

lutem. Quod actenus paternitati vestræ minime scripsi et quid circa me ageretur evidentius non significavi, difficultates et non voluntates causa exstitit; si enim oportunitas sineret, obtarem creberrime vobis conloqui et hoc posse daretur difficultatem longi itineris perpeti. Siquidem valde doleo quod cum monacho vestro, quem ad illum episcopum misistis, nec loqui neque ab illo sciscitari desiderabilem sospitatis vestræ prosperitatem valui. Scitis enim quia post obitum bonæ beatæque memoriæ domni et patris nostri venerabilis illius abbatis minime ad vos, quemadmodum volui, mittere potui, ut ejus memoriam in vestris sacris oracionibus jure ac pie recordare dignaremini: unde modo, licet sero, vestræ benignitati tres argenti libras mitto, ut B his susceptis refectionem, prout potestis, fratribus preparetis, et quod defuerit ex nostro, vos, ut subpliciter peto, adimpleatis ex vestro. Ut vere ipse confisus est et nos obtime confidimus, memoriam sui crebro habere dignentur fratres vice sua et nostra exortari deprecarique dignemini. Ille etiam nobilis vasallus illius, qui ei ceteris amabilior extitit, vos valde salutat et precaturipse una mecum (licet habeatis eum incognitum, tamen et habebitis et habetis semper devotum), ut nihilominus sui dignemini habere memoriam. Ego equidem ille paratus sum vobis in his, que apud nos melius inveniuntur, venerabiliter atque amicabiliter obediens obsequi, ita tamen ut abbas prepotens pauperis non obliviscatur vos namque ea quæ in divinis cultis apta sunt, penes vos et in regionem vestram habetis, ex quibus nobis solacium prebere potestis, ut sacris. lineis induti, quando, licet indigni, ad sacrosanctum altare accedimus, memoriam vestri habentes, sicut et vos nostri, propensius oracioni incumbamus, pro salubritate vestra Domini misericordiam exorantes. Est etiam aliud valde precipuum, quod [si] nostre parvitati, sicut promittere dignati estis, impendere studueritis, maximam et eternam vobis apud Deum proinde adquiretis mercedem, scilicet ut libros domni illius, quos in Eptaticum et in Machabæorum gesta composuit, nobis transcriptos mittatis ; et si quilibet penes nos fuerint, quibus indi[g] eatis, nos vobis similiter transcriptos, si tamen ita vultis, devotissime mittemus. Deus omnipotens vos incoluDmem pro nobis orantem et pro vobis feliciter conservare dignetur.

mus.

LVI.

[AD] ABBATEM.

Patri et domino abbati illi carissimo ille humilis

C

LVII.

INDICULUM AD ABBATEM.

Reverendissimo domino patrique egregio illi, cunctorum servorum Dei ultimus vesterque jam olim alumnus ille indignus in roseo Christi sanguine preopto salutem. Reminisci conlibeat almitati vestre jamdudum peticionis meæ, quam non solum ore, sed ex corde, sed ipso corpore prostrato, plenissime

on reconnaît cependant qu'il s'agit d'une des phases de la lutte engagée contre Louis le Débonnaire par ses enfants.

vobis ostendi. Nam quod tunc præsentialiter egi, A calamitatem perorresco mundi, sed fugere conabo,

B

nunc iterum, absens corpore, sed præsens spiritu, eadem subpliciter per vitarium meum illum omnimodis repeto, quatenus mini annuere dignemini, si hæc voluntas mea penes vos impleri queat, nec ne. Sed scitote quia plerisque in locis ab ipsis etiam archimandritis oppida sua sursum (197), ut seculo derelicto saltim nudus sub monachico conversacione degerem apud illos. At ego honorum nulli actenus adsensum præbui, neque facturus sum, Domino nihil sospitatem concedente, quoad usque responsione vestra recrear, vel, quod absit, dejiciar. Sitio enim valde auditui a vobis veniente, quoniam, ut scriptum est, vulneratus caritate vestra ego sum et ideo amore langueo (198). Maria prius peccatrix humiliter ad pedes Jhesu accessit, lacrimis rigavit, capillis tersit osculata vestigia ejus; propter quod meruit audire Domino dicente: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. (199). Ideo in hac parte exemplo uti mihi necesse est pocius quam illius Pharisei, qui arroganter ipsum fontem misericordie Dominum reprehendit dicens: Hic, si esset propheta, sciret utique que et qualis est mulier, que tangit eum, quia peccatrix est (200). Nam vos, qui huic mundo exuti et digni estis evecti ut nardo spicato capud perungueatis Domini, oportunum vobis cogitandum est ut illud dictum Domini conservetur a vobis: Estote ergo misericordes, sicut et pater vester misericors est (201), qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super justos et injustos (202). At vos, qui instar astrorum Dei rutilans inlu[mi]nantes terram, sicut ait Dominus: Vos estis lux C mundi (203), considerate quia non solum in montibus et campis, silvis et pratis amoenibus, sed in palustribus et cloacis radiant locis. Apostolus quoque in inferioribus condescendens Christi membris pariter compaciens dicit: In domo divitis non solum aurea et argentea, sed et lignea el fictilia sunt vasa, et aliud quidem vas in honore, aliud in contumeliam (204). Ipse quoque alias inseri nos ortatur in bonam olivam (205); nam quia oleaster inutilis sum, idcirco inseri cupio in bonam olivam. Omissis jam omnibus arboribus frugistris, adeo vos et adloquar de ulmo et salice, quia cum ipse fructum non ferant, portant tamen fructum simul cum vite. Sed quia queritati estis multitudinem inopia sustentari non posse, confido in Deum, quia ipse vos instigante receptus fuero a vobis. Non ero vobis inplacabilis neque nimium oneri. Non enim paupertatem vel

[blocks in formation]

D

ab eo, ac Deum veraciter quero, sicut ait Dominus Christus Petite et accipietis, querite et invenietis, pulesate et aperietur vobis; omnis enim qui petit accipit, et qui querit invenit, et pulsanti aperietur (206), et non dabit illi eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget et dabit ei quicquid necessarium habuerit (207). Magnopere cupio in hac parte imitari prophetam dicentem: A finibus terre ad te clamavi, Domine, dum anxiaretur cor meum (208). Almitatem vestram mundo et mihi minimo succurrentem divina pietatis calce tenus custodire dignetur.

LVIII.

INDICULUM AD AMICUM FIDELEM.

Domno reventissimo atque carissimo seu ab omnibus ortodoxis amplectande, multiplici scientie variarumque virtutum gracia insigniter decorato, illo, qui in omnibus profunda solercia hac summa vigilantia necessaria que animabus et utilia sapienter discernis, ego ille exiguus advena proprio præsuli sincerissimam in Domino Deo eterno salutem. Age jam, o meus carissime frater, ego te sapientie dapibus impleari cupio, ut te palmitem vitis electe celestis expurget colonus, cum divinis fontis imbribus fueris inroratus; nosque une adque eadem paradisi amœnitas recipere exopt[am]us, ut in regni celestis libertate gaudere cum sanctis in eterna beatitudine, ubi nulla est vere bea[ti]tudinis formidanda corruptio, per caritatem solam Christi Jhesu adista

venire valeamus. Ante omnia debemus ad istam caritatem contendere, ut post seculum regnare cum Christo possemus sine fine in eterna beatitudine. Propter quod obsecro ut hujus epistole verba firmiter et indubitanter teneas, quia levis et infidelis similis est fluctibus maris ei arundini omni vento agitato (209). Pro hoc suadeo tibi, si vis terrarum spatio divisi simus adque sequestramur in vallo (210) et cel inequali climate dirimemus, pari tamen tribulacionum depremimur face. Propter quod diligentissime deprecor vos uti orationum mutua vicissitudine jugiter muniamur, nos reminiscentes sermonis Domini, que dixit sicut senserit: Et vobis dico, vel tres super terram de omni re quecumque petierint, fiat illis a patre (211), et reliqua. Optata valere in Christo, cujus iste celestem sophiam satis amplector: ego ille epigraphus curavi tibi carrexere

[blocks in formation]

1

« PoprzedniaDalej »