Obrazy na stronie
PDF
ePub

tradiderunt, nec animus est hanc opinionem impu- A cedenti convenerat, eique nomine patriarchæ Jerognandi; at illis assentiri non possum qui asserunt solymitani exposuerat quam necesarium foret ut

huic sancto viro tunc temporis oblatum fuisse a pontifice archiepiscopatum Rhegiensem in Calabria. Hoc enim ad aliud tempus revocandum esse, ut jam alias diximus, ex eo evincitur quod tunc ejus Ecclesiæ sedes vacua non fuerit. Ut ut sit, certum est Brunonem, etsi Urbanum Placentiam usque comitatus sit, in Gallias cum eo non rediisse; quod forte ei grave fuisset per tot civitates ac provincias pererrare: quare in Calabriam secessit, ubi jam tum ordinis sui fundamenta posuerat multisque donatus fuerat possessionibus, ut patet ex Rogerii comitis et aliorum instrumentis, quæ passim in libris editis

occurrunt.

CLXXII. Quid in eodem concilio tractatum. De divortio Praxedis Augustæ. Excommunicatur Philippus rex. Expeditiones sacræ.

B

Auctor est Ordericus Vitalis, initio libri IX, Urbanum papam in concilio Placentino de pace aliisque utilitatibus sanctæ Ecclesiæ diligenter tractasse. Scd quæ hic auctor summatim protulit operæ pretium est paulo accuratius ex aliis scriptoribus, ac potissimum ex Bertoldo, singulatim, prout fas erit, expendere. Ad hanc synodum venerat Praxedis Augusta, a chronographo Saxonico, quem jam laudavimus, et a Dodechino dicta Adheleidis, cujus ab Henrico imperatore secessum approbarunt Patres, cum ab ea audiissent varias contumelias, et inauditas fornicationum spurcitias quas a marito passa fuerat. Hinc commissorum delictorum quæ nonnisi invita perpetrasse videbatur, venia ei data est, et C remissa pœnitentia quæ injungenda fuisset ad tantorum facinorum expiationem, quod delicta sua palam non erubuisset confiteri. Hæc vero, recepta in concilio absolutione, in patriam suam revertisse dicitur, ubi reclusa in monasterio vitæ religiosæ exercitiis operam navans, sancto fine quievit.

Philippus Francorum rex, qui anno præcedenti, ut diximus, ab Hugone legato sedis apostolicæ ob adulterinas ejus nuptias excommunicatus in Augustodunensi concilio fuerat, legatione ad hanc synodum missa, inducias a pontifice accepit ad festum Pentecostes; ipse vero Hugo, quod, ab Urbano vocatus ad synodum, nec ipse nec ullus ab eo missus interfuisset, a legationis apostolicæ officio suspensus est.

Advenerunt ad eamdem synodum Alexii Constantinopolitani imperatoris legati, ad implorandam pontificis etChristianorum principum opem adversus infideles, qui ad muros usque Constantinopolitanos omnia subjugarant. His in concilio expositis, multi ad expeditionem in has regiones suscipiendam jam func se astrinxerunt; quod famosæ illius, quæ postea in Claromontano concilio decreta fuit, expeditionis aliquod veluti præludium fuit. Et quidem Petrus eremita, ut scribunt vulgati auctores historiæ expeditionum Jerosolymitanarum, ex Oriente reversus pontificem, antequam Roma exiret, jam anno præ

Christiani principes, simul in unum conjunctis viribus, sacram expeditionem susciperent in Orientem, ad locorum sacrorum recuperationem et tutamen Christianorum, qui in his regionibus positi sub infidelium jugo opprimebantur; quare dum Urbanus absoluta Placentina synodo, aliam celebraturus eadem de causa in Gallias veniret, Petrus ipse varias provincias eo animo peragrabat,ut populorum et potissimum virorum nobilium animos ac principes ad has expeditiones amplectendas præpararet. CLXXII. Hæreses proscriptæ.

Proscriptæ in eadem synodo hæreses quæ Ecclesiam tunc temporis perturbabant. Præcipuæ erant Simoniacorum et eorum qui ab ipsis, quos uti tales noverant, fuerant ordinati; item Nicolaitarum, seu presbyterorum aliorumque majorum clericorum incontinentium. Renovata sunt etiam ibi, ut refert Bertoldus, dira in Berengarianam hæresim jam ab antiquo sæpissime anathemitazatam; et contra eam sententia catholicæ fidei firmata fuit: videlicet quod panis et vinum cum in altari consecrantur, non solum figurate, sed etiam vere el essentialiter in corpus et sungninem Domini covertantur. Denique anathemata cum candelis ardentibus in Guibertum et ejus complices, quod jam non semel factum fuerat, iterum pronuntiata et renovata uno omnium Patrum voto et consensu fuerunt. Ejusdem et Henrici facta damnata a Patribus fuisse narrat Domnizo, qui refert Henrici in Praxedem flagitia in publicum evulgata, multis occasionem deserendi imperatoris præbuisse: quod Urbano animum adjecerat ad iter in Longobardiam suscipiendum, ibique synodum celebrandam. Videsis ejus auctoris versus in Appendice.

CLXXIV. Augia episcopo Constantiensi subjecta.

Testis est Bertoldus Urbanum in ea synodo omnem potestatem in clerum et populum Augiensis insulæ Udalrico Augiæ abbati, quem ipsem.et eo tempore consecraverat, interdixisse, eamque concessisse Gebehardo Constantiensi episcopo, qui concilio præsens erat; hinc cum paulo post Udalricus de illa sese intromisisset litteris Urbani redargutus est. Sed illæ litteræ interierunt.

CLXXV. Canones. De Ecclesiæ disciplina. Præclara etiam in eadem synodo circa mores et D disciplinam ecclesiasticam instituta et promulgata fuere, quorum nonnulla capita recenset idem Bertoldus. « Inter alia, inquit ille auctor, cautum est ut ad pœnitentiam non recipiantur qui concubinas, et odium ex corde, et quodlibet mortale peccatum dimitteret nollent. Ut nullus presbyter, nisi proprius episcopus hanc ei curam commiserit, quempiam ad pœnitentiam recipiat. Ut iis qui corpore non vero mente inter excommunicatos morantur, ad confessionem rite venientibus Eucharistia non denegetur; modo excommunicatorum sacramentis non communicaverint. Ut eorum qui ab excommunicatis ordinati fuerint irrita non sit ordinatio, modo probare va

leant se nesciisse suos ordinatores fuisse excommuni- A Placentina, lib. xII ad an. 1095; quæ cum non satis catos: » ex quo canone patet ejus concilii Patres non censuisse ordinationes ab excommunicatis factas, invalidas esse. «Statutum quoque fuit ut pro chrismate, baptismo et sepultura nihil unquam exigatur denique, ut jejunia Quatuor Temporum custodiantur statis hebdomadis, quæ ibi designantur. » Ejusdem concilii canones quindecim haberi in collectione Anselmi Lucensis episcopi scripsit Baronius, qui reipsa passim in codicibus mss. ejus auctoris occurrunt, sed id intelligendum est de additionibus ad hanc collectionem factis, quippe cum Anselmus novennio ante illam synodum ad cœlos abierit. Illi autem canones Anselmiani, ii ipsi sunt quos Labbeus ex variis codicibus mss. vulgavit tomo X Conciliorum: quippe qui omnino conveniunt cum iis statutis quæ ex Bertoldo laudavimus. lidem passim in variis Gratiani et aliorum compilatorum decretis occurrunt. Ex his septem priores conditi sunt adversus Simoniacos, aut eos qui ab illis ordines susceperint; quinque sequentes eos tangunt qui ab ipso Guiberto antipapa aut ejus complicibus et aliis schismaticis fuerant ordinati. Decimus quintus, qui in aliquot codicibus desideratur, et tamen laudatur a Gratiano, vetat ne quis ordinetur absque titulo, aut ne ordinatus in una ecclesia ad aliam transmigret, neve aliquis duabus in Ecclesiis tituletur. Addunt nonnulli codices canonem unum passim a variis auctoribus laudatum, contra clericos qui investituram dignitatum ecclesiasticarum a laicis recipiunt.

CLXXVI. Præfatio de B. Maria.

B

sibi constent, huc referre visum non est. CLXXVII. Confirmatum S. Egidii privilegium. Item Cluniacense. Lis de pago Salmoriacensi. Actum etiam in Placentina synodo de aliquot privatis monasteriorum et aliarum Ecclesiarum negotiis. Certe jam supra observavimus Urbani diploma, quo bona quædam monasterio Sancti Egidii a Raymundo comite restituta, coram hujus concilii Patribus recitatum ac laudatum fuisse. Confirmata etiam ibi fuere privilegia monasterii Cluniacensis, ut ipse pontifex testatur in diplomate ea de re dato post aliquot dies, sancto Hugoni, inscripto. Litem de Salmoriacensi pago inter Guidonem Viennæ et Hugonem Gratianopolis episcopos jam in variis conventibus, ut diximus, ventilatam, in hac quoque synodo agitatam fuisse discimus ex ipsius Hugonis libello, in quo refert pontificis epistolam ad Guidonem datam Placentiæ die iv Idus Martii, ut eum ad meliorem sensum revocaret. Sed frustra; at die præcedenti scripserat pontifex ad Robertum Flandriæ comitem, ut Lamberto episcopo Atrebatensi suppetias ferret ad recuperanda suæ ipsius Ecclesiæ bona, quæ ob ejus cum Ecclesia Cameracensi unionem distracta fuerant. Hac etiam ipsa die, ut codex noster ms. præfert, alias litteras scripsit idem pontifex Gualchero electo Cameracensi, ut ne impeteret quod a sede apostolica de divisione Cameracensis et Atrebatensis Ecclesiarum constitutum fuerat; ex quibus epistolis colligere licet actum quoque fuisse in concilio Placentino de restitutione C Atrebatensis Eccles. jam in multis conciliis confir

Recepta est apud auctores vulgatos traditio, Urbanum papam in hoc concilio decimam præfationem quæ est de beata Maria, novem antiquis addidisse. Id diserte habetur in veteri codice ms. archimonasterii Remigiani apud Remos, ab annis circiter quingentis scripto, ubi post relatum sub Pelagii papæ nomine de novem præfationibus decretum, eadem manu adduntur hæc verba: Decima addita fuit in concilio Placentino sub Urbano papa celebrato. Rem vero sic contigisse ferunt. Cum pontifex apud Sanctam Mariam de Campania, vetustissimæ pietatis templum, sacris operaretur, ut Deus incœpta concilii bene verteret, jamque præfationem offerret; repente ex instinctu divino in illa dulcissima verba populo demirante prorupit: «Et te in veneratione beatæ D Mariæ virginis collaudare, benedicere et prædicare; quæ et Unigenitum tuum sancti Spiritus obumbratione concepit, et virginitatis gloria permanente huic mundo lumen æternum effudit Jesum Christum Dominum nostrum, per quem, » etc. quam præfationem universalis post modum Ecclesia adoptando probavit, et etiam nunc retinet. Hanc nonnulli a beato Brunone editam fuisse volunt; at eam ab ipso Urbano factam fuisse diserte tradit Pandulfus in ejus Vita, non quidem in Placentina, sed in Ewar ́dastallensi, ut jam monuimus, synodo. Plura de hac præfatione habet Petrus Maria Campus in Historia

mata.

CLXXVIII. Urbanus synodo absoluta varia concedit privilegia. Hirsaugicnse, etc. Epistola ad Noviomenses. Duæ pro Atrebatensi Ecclesia. Una pro lite Salmoriacensi. Privilegium Magalonense. Privilegium Cluniacense.

Hæc de negotiis quæ in ipsa synodo tractata fuerunt, quantum licuit collegimus, at hinc inferre non licet epistolas quas laudavimus, durante adhuc concilio conscriptas fuisse, cum certum sit ex ea quæ ad clerum et populum Noviomi de Radbodo episcopo data est, hanc synodum solutam fuisse die VII Iduum Martii. In ea quippe Urbanus scribit se Radbodum remandare ad suam ipsius urbem, cum ad concilium, quod, inquit, Placentiæ, annuente domino, egimus, pervenisset. Pontifex itaque non statim post concilii finem Placentia excessit, sive quod nondum omnia ad ejus iter Gallicanum necessaria disposita essent, sive propter alias quasvis rationes, quas divinare nihil interest. Eo vero temporis spatio, quod ibi exegit, de variis rebus litteras scripsit, quarum nonnullas, quod ad synodum Placentinam spectarent, supra memoravimus. De cæteris vero juxta temporis seriem paucis hic agendum.

Primo occurrit nobis insigne privilegium Hirsaugiensi monasterio, quod Gebehardus sancti Willelmi discipulus, cui inscriptum est, tunc regebat, concessum die viii Idus Martii, proindeque ultimo con

ornamentis, quæ jam Hugoni abbati pro octo festivitatibus præcipuis concessa fuerat, pontifex ad illius quoque successores extendit.

cilii Placentini die, aut certe, si intra dies septem A potestatem vero utendi mitra et aliis pontificalibus absolutum fuit, die proximo post ejus celebrationem. Nihil autem mirum est Urbanum monachis Hirsaugiensibus adeo favisse, cum certum sit neminem in Germania ferventiorem illis in insequendis verbo et scripto schismaticis fuisse, ut ex apologia Henrici Augusti patet a Frehero in collectione auctorum Germanicæ historia edita. Quin et Hirsaugiense monasterium semper tutissimum asylum tempore Willelmi abbatis fuisse omnibus qui pro Gregorio VII stabant, discimus ex ejusdem sancti Vita, quæ Sæculo vi Benedictino vulgata est. Trithemius aliique nonnulli aliud etiam vulgarunt ejusdem loci privilegium, sed multo minoris, si recte judico, auctoritatis, quod tamen omnino omittere visum non fuit, ne, quod alii pro legitimo habuerint, temere videar rejecisse. Maxime quod Trithemius in ejusdem loci Chronico testetur hoc ipsum a Richardo Moguntino metropolitano probatum et admissum fuisse.

Die sequenti, id est nona Martii, scripsit Urbanus epistolam ad Noviomenses quam jam non semel laudavimus, pro Radbodo eorum episcopo, ut eum in pastorem recipiant.Et quidem eum nemo,quandiu in curia Romana fuerat versatus, cujusquam criminis accusaverat.

B

Post duos dies, scilicet undecima ejusdem mensis Martii, idem pontifex epistolam unam Gualcherio electo Cameracensi, et alteram Roberto comiti Flandriæ conscripsit, in gratiam Atrebatensis Ecclesiæ, ut diximus numero præcedenti. Has sequitur ejusdem pontificis epistola ad Guidonem Vien- C nensem archiepiscopum occasione Salmoriacensis pagi, itidem superius laudata, quæ iv Idus id est 12 die Martii conscripta fuit.

Pridie Idus ejusdem mensis Urbanus varias possessiones a Gotofredo episcopo concessas Magalonensibus canonicis,qui regularem vitam juxta regulam Sancti Augustini amplexi fuerant, confirmavit, data eis sua benedictione, et peccatorum absolutione. Hujus rescripti meminit Antonius de Verdalia ejusdem Ecclesiae episcopus, qui sedis suæ antistitum Historiam scripsit editam tomo 1 Bibliothecæ Labbeanæ. An vero Gotofredus ipse, qui forte tunc Placentiæ erat, illud ipse impetraverit, non exprimitur,quod tamen verisimile est, cum ipse multum desudasse dicatur in restituenda Ecclesiæ suæ ca- D nonicorum regulari vita.

Hoc privilegium aliud sequitur amplissimum quod post duos dies, id est 16 Martii, sancto Hugoni Cluniacensi abbati pontifex indulsit. In eo recensentur Ecclesiæ eidem monasterio in variis provinciis subjectæ, confirmanturque omnia alia privilegia superiorum pontificum; tum interdicit, sicut, inquit pontifex, a Gregorio in Romana synodo, et nuper a nobis in Placentina statutum fuerat, cuilibet archiepiscopo, episcopo, aut etiam legato apostolico omnem facultatem Cluniacenses interdicendi vel excommunicardi, aut cognoscendi eorum causas,

Adhuc Placentiæ erat Urbanus initio Aprilis, ubi pridie Nonas ejusdem mensis simile fere privilegium monasterio Sancti Victoris Massiliensis concessit, Richardo cardinali et abbati inscriptum, qui diu apostolicæ sedis legati munere functus fuerat in Hispania. Datum in nostris exemplis dicitur anno 1096; sed mendum est ab amanuensibus commissum, quod facile ex aliis chronicis notis sanari potest, nisi annus, ut in plerisque aliis hujus et sequentis anni diplomatibus observare licebit, ibi a Martio mense præcedenti, in isto privilegio inchoetur.

CLXXIX. Richerus episcopus Virduni Urbano paret. Quo tempore hæc in Italia agebantur, Richerus, qui ab annis septem in Virdunensem episcopum electus baculum ab Henrico Augusto acceperat, ad Hugonem Lugduni archiepiscopum accessit, a quo post ejuratum schisma consecratus est ipso dio sancto Resurrectionis Dominicæ, ac paulo post, Dominica scilicet secunda post Pascha, Virduni cum ingenti civium applausu susceptus fuit, agente Rodulfo Sancti Victoris abbate, qui Urbani partium erat defensor acerrimus. Hæc discimus ex Laurentio de Leodio in Historia ejus urbis episcoporum, quæ tomo XII Spicilegii Acheriani edita est.

CLXXX. Urbanus a Conrado rege excipitur Cre

monx.

Pontifex vero Placentia initio Aprilis egressus, multas urbes, ut habet Domnizo, peragravit; ac primo, ut quidem exigere videtur itineris series cum antiquorum auctorum relationibus composita. Cremonam rursus adiit,ubi Conradum Henrici filium Italiæ regem iv Idus Aprilis, ut Bertoldus refert, habuit obvium, qui ei stratoris officium exhibuit, ac fecit fidelitatem juramento de vita, de membris et de papatu Romano. Urbanus vero recepit illum in filium sanctæ Romanæ Ecclesiæ, eique consilium et adjutorium ad obtinendum regnum, et coronam imperii acquirendam coram populo firmissime promisit, salva quidem justitia illius Ecclesiæ et statutis apostolicis ; maxime de investituris in spiritualibus officiis a laico non usurpandis. Hæc cum accepisset Ivo Carnotensium antistes litteras pontifici scripsit quibus ei gratularetur.Huc enim revocandam esse non dubito ejus epistolam 43 ipsi Urbano inscriptam, in qua gaudium suum nullis syllabarum metis explicari posse affirmat,« quod audierit Romanam Ecclesiam sub ejus regimine ita prosperare, ut ad portum pene perventa, Italiæ regnum jamdiu rebelle in conspectu ejus totum pene conticeat, et novus rex, (procul dubio Conradus) sese omnino ad Dei, ejusque voluntatem in ejus manus dederit. » Et quidem, ut observavit Sigonius, cum Henricus imperator ex Italia excessisset, brevi omnes ad

Conradi partes accurrerunt, cum jam initio hujus A proceribus præclara jura concedit in ecclesias, quas

anni, ut ex Bertoldo diximus, idem princeps Mathildi junctus totum paterni exercitus robur obtinuisset.

CLXXXI. Welpho in Mathildem movet. Conradus

Rogerii comitis filiam uxorem ducit.

Novum tamen hostem eo tempore sustinere compulsa Mathildis, Welphonem scilicet patrem, ducem Bavariæ, qui ægro animo ferens Welphonem suum filium a Mathildis ejus uxoris toro sequestratum vivere, veritus ne eo pacto bonis ejus frustraretur, ad Henricum descivit, ut ea bona si non sponte, vi saltem ab ea extorqueret; sed irriti fuere ejus conatus.Mathildis quippe, animo imperterrita, artes ejus elusit et potentiam fregit; nec mirum. Illa enim, uti refert Willelmus Malmesburiensis, qui nec B Urbano nec Mathildi favere consuevit, oblita sexus, nec dispar antiquis amazonibus, ferrata virorum agmina in bellum agebat femina. Nec felicior in Alemannia Welpho fuit, ubi multum, teste Bertoldo, cum aliis principibus nonnullis frustra laboravit in procuranda Henrici restitutione in regnum.

Interea Conradus, crescente in dies ejus potentia. Pisas cum apparatu regio adiit, ibique Rogerii comitis Siciliæ et Calabria filiam cum inaudita pecunia in sponsam accepit: quod Urbani et Mathildis consilio factum fuisse testatur Gaufridus monachus libro Iv, ubi litteras a pontifice ea occasione ad Rogerium scriptas commemorat. Sed hæ exciderunt, summa earum ex illo auctore hæc erat: Urbanum Rogerio scripsisse sibi magno honori et proficuo futurum, si filia filio regis futuro sponso jungatur ; et juvenis sanctæ Romanæ Ecclesiæ fidelitate adhærens, sed sumptibus, quibus contra patrem, qui eum injuste oppugnabat, minus sufficiens, quos pater cum filia daret, viribus victus [f., auctus] ad debellandos inimicos sanctæ Dei Ecclesiæ prævaleret. Quod a Rogerio præstitum fuisse subjungit, missa ad hanc rem ingenti classe cum multis thesaurorum xeniis.

CLXXXII. Petrus rex Aragonum sedi apostolicæ addictissimus.

C

Hoc ipso tempore suscepit Urbanus litteras a Petro Aragonum rege, quibus ille præter obedientiam filialem papæ debitam, sese etiam obligabat ad census illius solutionem, quem olim suus pater D Sancius tempore Gregorii VII sedi apostolicæ reddendum instituerat. Has litteras ex Joanne Briz Martineio abbate Pennatensilaudat vir illustrissimus Petrus de Marca in Historia Bearnensi, easque hoc anno scriptas fuisse dicit. Et quidem hunc annum præfert insignis Urbani bulla, harum litterarum occasione, uti videtur, in ejusdem regis gratiam data. In ea Urbanus regem de ejus in Ecclesiam reverentia et propensione gratulatur; tum conqueritur quod nonnullos antistites, qui ci favere debuissent, adversarios pateretur; ac denique multa ei ejusque prosapiæ principibus, ac aliis regni

[ocr errors]

vel liberaverint a Saracenorum jugo, aut certe de novo exstruxerint. Hoc privilegium, ex historicis Hispanicis dabitur inter Urbani epistolas; in quo quidem satis sibi constant chronicæ notæ, sed id habet incommodi, quod datum dicatur Romæ 16 Aprilis hujus anni: quo tempore certum est Urbanum in Longobardia versatum fuisse.Joannes etiam ibi præsignator domini Urbani dicitur, quem titulum, ut observavimus, primis tantum Urbani annis, quibus Petrus nondum regnabat, usurpavit. Verum hæc ex amanuensium incuria provenire potuerunt: quod co verisimilius est, quo cætera in hoc monumento rerum veritati, et temporum circumstantiis apprime conveniant.

CLXXXIII. Privilegium S. Leonis Tullensis cononici regulares primo abbates obtinent.

Varias tunc peragrabat Longobardiæ urbes pontifex, teste Bertoldo, ut nempe eas sibi devinciret, ac sua præsentia confirmaret, nec post suum in Gallia discessum ab eo deficerent. Certe in illis partibus versabatur cum Lutolfus Tullensis Ecclesiæ decanus ab eo privilegium impetravit pro monasterio a se recens condito prope eamdem urbem in honorem beati papæ Leonis IX, qui ante adeptum pontificatum Tullensis episcopus fuerat. Eo in loco canonicos regulares Augustinianos sub præpositi regimine instituerat Lutolfus, sed hunc præpositum Tullensis antistes postea in abbatem solemniter consecravit. Quid vero in Urbani privilegio contineretur,haud certum est, cum ejus exemplar recuperare non licuerit; at ejus occasione rem notatu dignam observavit Bertoldus: nempe hunc morem primo in illis partibus invaluisse, ut monasteriorum clericorum, quæ Romani canonica appellabant, rectores, antea præpositi solum dicti, nominarentur abbates, eoque titulo consecrarentur, hoc tantum excepto quod baculos non gestarent. Hic usus postmodum in alias quoque regiones penetravit, et canonicorum regularium præpositi deinceps non modo dimisso præpositi titulo sese abbates nuncupaverunt, sed etiam mitræ usum et alia abbatum insignia, permittentibus pontificibus, ut alii, usurparunt. Videsis Rupertum libro Iv in regulam Sancti Benedicti, ubi epistolam ea occasione a Friderico

archiepiscopo Coloniensi scriptam refert. CLXXXIV. Urbanus Mediolani privilegium Ecclesiæ Carcassonensi dat. Epist. de lite Salmoriacensi. Humbaldus episcopus Antissiodori_consecratur. Arnulfus Mediolanensis. Herlembaldi translatio. Mediolani magnam mensis Maii partem exegit Urbanus, ubi die 24 regulares canonicos, quos Petrus Carcassonensis episcopus in sua cathedrali aliisque ecclesiis instituerat confirmavit, dato ea de re rescripto, cui aliud olim subjungetur post aliquot dies ad clerum et populum Salmoriacensis archidiaconatus datum, quo eis præcipit pontifex ut episcopo Gratianopolitano obediant,donec aliud a sede apostolica decretum fuerit. At jam ab initio hujus mensis Urbanus Mediolanum advenerat, si

non fallunt vetera monumenta Ecclesiæ Antissiodo- A fora ac vias, manantibus præ gaudio lacrymis darent. rensis, in quibus legitur Humbaldum ejus urbis Hæc ille auctor, qui tamen falsus est, ut jam ad

episcopum ab ipso pontifice Mediolani vi Nonas Maii ordinatum fuisse : et quidem hoc anno, ut habet breve Chronicon a Labbeo editum tomo I Bibliothecæ novæ, cui consentiunt antiqua alia documenta. Hinc emendare oportet Chronicum Hugonis monachi Sancti Mariani ejusdem urbis, ubi legitur Humbaldum anno 1096, post Robertum Ecclesiam Antissiodorensem rexisse, si tamen hæc verba de ejus regiminis initio accipienda sint, aut si annum non inceperit a mense Martio. Hunc enim calculum plerique alii auctores Gallicani, maxime cum de Urbani itinere agitur, secuti fuerunt. Quod vero in Gestis abbatum Sancti Germani legitur primo Humbaldi regiminis anno, concilium Nemausense ab Urbano fuisse celebratum, intelligi debet de Humbaldi inthronizatione: quippe qui mense Maio in Italia consecratus, ante Julium mensem sedis possessionem inire non potuit a quo tempore ejus regiminis annos ille auctor repetiit. Ut ut sit. cum constet eum ante Urbani iter in Galliam Mediolani fuisse consecratum, ejus ordinatio ultra Maium hujus anni differri non potest. De ea sic habet historia episcoporum Antissiodorensium, cap. 53, a Labbeɔ edita loco laudato: Humbaldus a clero et populo civitatis Antissiodori in Pontificem eligitur; electus quidem apud Mediolanum Italiæ civitatem a clericis papæ Urbano, qui pro quibusdam a sana doctrina declinantibus in Lombardiam descenderat, consecrandus præsentatur, et ab eodem ibidem consecratus ad propriam civitatem reducitur, etc.

suæ

annum 1093 observavimus, scribendo Arnulfum ob id a catholicis episcopis tunc, ut putat, reordinatum fuisse,quod ab uno tantum episcopo catholico manus imponente consecratus fuisset.Cæterum Arnulfus,si Ughello, Ripamuntio et aliis nonnullis vulgatis auctoribus credatur, Urbanum in Galliam proficiscentem comitatus est, ac concilio Claromontano cum eo interfuit. Verum priusquam ex ea urbe excederent, Herlembaldi seu Hernebaldi, cujusdam martyris, catholicorum ea in urbe ducis, qui tempore Gregorii VII a schismaticis interemptus fuerat, corpus transtulere in ecclesiam Sancti Dionysii,ubi juxta alterum istorum temporum martyrem,ArialB dum nomine, diaconum Mediolanensem,depositum est. Ejus epitaphium ex Ughello huc referre visum est, sed mirum videri potest ejus memoriam nusquam in Martyrologiis reperiri; sic vero habet :

C

[ocr errors]

At, præ cæteris quæ Mediolani peregit Urbanus, celebris imprimis fuit Arnulfi ejusdem urbis archiepiscopi restitutio, seu, ut verius dicam, prima ejus institutio in hac sede, ad quam biennio antea electus fuerat. Is nempe, ut narrat Bertoldus, anno 1093 in locum Anselmi defuncti substitutus, a legato apostolico interdictus fuerat, quod annulum et baculum ab imperatore recepisset; quam pœnam æquo ille animo ferens in monasterium secessit noxam hanc expiaturus, ibique vixit privatus, donec, concedente Romano pontifice, ut habet idem Bertoldus, a Thiemone Salisburgensi archiepiscopo, Udalrico Pataviensi et Gebehardo Constantiensi, episcopis, qui ad concilium Placentinum properabant consecratus, ac paulo post ab Urbano pallio donatus, D plenam Ecclesiæ possessionem adeptus fuerit. In veteribus ejusdem Ecclesiæ antistitum catalogis mss. legitur, referente Puricello, Arnulfum in festo Sancti Georgii super quodam equo albo sedentem una cum confanonariis Mediolanensibus numero duodecim ab ecclesia Sancti Dionysii in sedem suam processisse. Et quidem ejus ac Urbani paulo post Mediolanum. adventus ita rerum statum ea in urbe mutavit, ut ejus cives Urbani auctoritate, inquit Sigonius, victi, qui antea inter se decertabant, veteribus positis simultatibus, in gratiam tanta animorum, facta mutatione redierunt, ut nobiles ac populares oscula inter se per

Hic HERNEBALDUS miles Christi reverendus
Occisus tegitur, qui cœli sede potitur;
Incestos reprobat, simonias et quia damnat,
Hunc Veneris servi perimunt Simonisque maligni.
Urbanus summus præses dictusque secundus,
Noster et Arnulfus, pastor pius atque benignus,
Hujus ossa viri tumulant beati.

CLXXXV. Urbanus Comi dedicat ecclesiam et Astæ. Fructuariensis monasterii privilegium confirmat; item Pinariolensis.

Initio Junii Urbanus Comum venit, ibique ecclesiam Sancti Abundii ejusdem urbis episcopi et patroni, quem præcipua religione, ait Sigonius, illa civitas colit, magna cæremonia dedicavit ; et quidem tertia die Junii, ut fert antiqua ejus urbis traditio, cui rerum gestarum series omnino convenit. Inde progressus pervenit Vercellas, uti colligimus in Historia Hierosolymitana Alberti canonici Aquensis. Tunc Astam Liguria urbem adiit,si vera est antiqua patriæ traditio qua dicitur ejus urbis majorem ecclesiam ab eo pontifice consecratam fuisse. Id quidem Ughellus ad annum sequentem refert, in reditu Urbani e Gallia. At verisimilior est Augustini ab Ecclesia opinio, censentis hanc dedicationem pontificem celebrasse ante suum in Gallias adventum quam tamen ineunte anno 1096 consignavit,secutus fortasse inscriptionem ab Ughello relatam, quæ eumdem annum præfert, haud dubie juxta Pisanum calculum,quo annus a Martio præcedenti inchoatus annos vulgares mensibus novem prævertit. Et quidem dies Kalendarum Juliarum, quo hæc dedicatio facta fuisse dicitur in illa inscriptione, anno 1096 convenire non potest: certum quippe est Urbanum ea die anno 1096 adhuc in Gallia exstitisse.En ipsa inscriptio, qualem illam Ughellus ex veteri Kalendario, ut ipse ait, retulit tomo IV Italiæ sacræ in catalogo episcoporum Astensium. Kalendis Julii, anno D. Incarnationis 1096, dicata est Astensis ecclesia a D. Urbano papa, qui omnibus vere pœnitentibus

« PoprzedniaDalej »