Obrazy na stronie
PDF
ePub

in monasteriis erudirentur maximæ curæ habuisse videtur. Odium indigenarum ingravescebat;deficere et a Christo sive ab ecclesia latina, et a rege parati,præsto erant primam arripere occasionem Christianis sive catholicis latinis par pari referendi. Quam occasionem et hostes regni et domesticum dissidium ab Ottone, Misegonis fratre,concitatum, ut supra memoravimus (429), obtulit.

« posita hic moriendi» (antiquo more ?)« sive de A litterarum amantissimus, ut liberi invitis parentibus his absolvendi »>(per presbyterum christiano more?) «< dura electio sibi datur. Et,quicunque post septua<«< gesimam carnem manducasse invenitur, abscissis « dentibus graviter punitur. Lex namque divina in << his regionibus noviter exorta potestate tali melius « quam jejunio ab episcopis constituto corroboratur. << Sunt etiam illi mores alii ab his multo inferiores, qui ncc Deo placent, nec indigenis, nil nisi ad « terrorem prosunt; quos in superioribus ex quadam « parte comprehendi (427). »

[ocr errors]

Tacet igitur Thietmarus leges pœnitentiales quasdam terribiliores his,quas, licet diras, laudabiles censet. Laudat nostra quoque Mathildis Bolizlavum ob similia, et laudando patrem, filium Misegonem, impellit, ut in his rebus æmulus patris existat, ut « restituat Deo animas diabolica fraude deceptas » (428).

Non a re erit monuisse lectorem, ne severam disciplinam ecclesiasticam illius ævi cum laxa disciplina nostri temporis confundat. Lubet e nostro libro hic nonnulla addere ex capite poenitentiali, quo illa in lectoris memoriam revocetur.

B

Singula peccata presbytero confitetur peccator, et inter ea quæ presbyter faciat, hæc habet, fol. 17. « Et quotiens dederis consilium peccanti, simul « quoque da ei pœnitentiam, statim quantum debeat << jejunare et redimere peccata sua, ne forte oblivi<< scaris, quantum eum oporteat abstinere. Tibi << enim necesse est (foret), utiterum ab eo exquires << peccata, quia ille forsitan erubescat, iterum pec<<< cata sua confiteri. >> - Fol. 18. inter pœniten- C tiarum genera hæc recensentur: « Decernunt (presbyteri) justa, proponunt supplicia, vincula, tor« turæ, flagella, exilia, amputationes membrorum, « omissiones rerum, mortes diversi generis...... Fit << etiam ecclesiasticus vigor, correptio, excommu<«<nicatio, de æcclesia exclusio, leges pœnitentiæ, << anathematizatio; constituuntur judices, insistunt « officia, mittuntur ultores, ut hoc corrigant; et au« ferri non possunt de æcclesia. »

Fol. 19. Peccator humiliter deprecationem presbyteri implorans, « totum se in terram prosternat.»

Fuge credere, has esse illas diras a Thietmaro non indicatas leges; immo in omni ecclesia valebant. Quæ Thietmarus silenda præoptavit crudeliores etiam et omnino immanes fuisse apparet; quippe D quæ neque Deo neque indigenis placerent.

Misego II, igitur ecclesiæ fautor haud dubie patrem imitans, et ab uxore Rixa semper excitatus, vindex gravis legum ecclesiæ latinæ extitit; ipse

[blocks in formation]

CAP. XLII. Uxor quædam Juditha Misegoni II genuisse videtur filium (primogenitum) Bolizlavum juniorem, paganorum sive Slavonico-Græcæ ecclesiæ fautorem.

Quæ traditiones singulæ de Misegonis II pellice, de Juditha quadam, de Bolizlavo filio primogenito narrant,ea a plurimis quidem scriptoribus aut ignorantur, aut rejiciuntur, aut confunduntur cum aliis (430); nos autem componendo verissima esse reperimus.

Patrem, Bolizlavum magnum, vidimus in amore sibi plus justo indul sisse,antiquo Slavorum populorum, aliorum, more: filius igitur Misego cur non « antiquum fornicatorem imitaretur, ut in aliis, sic in hac re ?Quidam vel plurimis eum usum esse pellicibus tradiderunt. Nil igitur obstare videtur, quo minus unam, nomine fortasse Juditham-nam id nomen tanquam uxoris in quibusdam invenitur — eum habuisse statuamus, ex eaque natum esse filium primogenitum, cui ab avo celeberrimo Bolizlavo nomen inditum sit. Hinc Rixæ filius non avi Bolizlavi, sed novum Casimiri nomen accepisse videtur. Nullam enim aliam causam vides, morem tunc temporis non sequendi. Nos juris civilis legibus et ecclesiatici canonibus imbuti, distinguimus filium matris familias a servæ vel pellicis filio. Ilic mos, ut hodie in Oriente, sic olim Slavis ignotus erat,et novus religionis Christianæ canon eo tardior solus viguit, quo et sacerdotes ipsi incontinentius sibi in re venerea indulgebant. Disciplina enim clericalis laxior, necdum a Gregorio Magno reformata erat. Quin secundum Romanum ordinem,ut et noster habet liber liturgicus, episcopus fieri poterat is, qui neque conjugem habuit viduam, neque rem habuit cum ancilla Deo sacrata,neque cum quadrupedibus, neque tandem cum masculo (431).

Concubinatum autem in ipsa veteri ecclesia, ut de Slavorum moribus taceam, non fuisse prohibitum, sed extra matrimonium omnino licitum testatur <«<oncilii Toletani primi can.17, his verbis conceptus « Is qui non habet uxorem, et pro uxore concubinam « habet, a Communione non repellatur, tantum ut

[blocks in formation]

« unius uxoris aut concubiæ, ut ei placuerit, sit A bella. Ob eam ipsam rem infelicior erat patre, qui « conjunctione contentus » (432).

Poterat igitur antequam matrimonium iniret cum Rixa, e concubina Bolizlavum juniorem procreasse Misego II. Novercales artes a secunda femina structas esse primogenito, vetus est apud Kadlubekium conservata sed male intellecta traditio (433). In ea re nil alienum ab hominum natura video. Immo id illis temporibus, ut aliis factum est. Vidimus Ludolphum, Ottonis Magni ex Editha primogenitum, ab Adelbeide noverca, quæ ipsius filium Ottonem (II.) regno destinabat, malis omnibus affectum.

Qui igitur Bolizlavus junior, ut ferunt, noverca id est Rixæ, ereptus, monasterio erudiendus et edu. candus est traditus. Nihilo secius tamen animus eum ad paganismum seu ecclesiam Græco-Slavoni. cam tulisse videtur. Cujus rei exemplum exstat in Godescalco, Venedorum rege, qui, licet puer in monasterio educatus, tamen dux suæ gentis paganæ contra Christianos evasit; donec melior causa in eo victoriam reportaret. Potest quoque Bolizlavus huic paganorum factioni favisse, qua fretus regiam dignitatem adipisceretur.

B

Hic itaque Bolizlavus junior, patre vivente, cum fratre adhuc parvulo adfuisse videtur bello Pomerano. Sæpe tunc liberi principum, licet parvuli, tamen toto corpore cataphractati bellis interfuerunt, aut bellicis in rebus exercebantur. Non modo Carolus, filius Caroli Magni, in bello contra Saxones, militum more armatus admodum puer exemplum fortitudinis dedit; sed ipse Carolus Magnus decimo tertio ætatis anno, cum obviam fieret papæ Stepha- C no II., equo vehebatur a capite ad imos pedes ferro circumdatus, gentis suæ bellicosæ vivum et graphicum exemplar. Poterat igitur Pomeranorum rebellis dux Bolizlavum et fratrem Casimirum ad certamen singulare provocare; neque tamen magnæ fuisset prudentiæ, illud concedere. Quare factum est, ut Bela Hungarus, eorum partes suscipiens, victor eva. serit. Quod Roepellius monet de anachronismo mortis Sti Stephani, id minimi pretii esse dixerim. Poterant enim ante mortem Sti Stephani exulasse. Neque id negant scriptores (434).

CAP. XLIII. Misego II infelix, non quod imbellis erat, sed quod multos una undique hostes habebat. Regno expulsus Praga misere eunuchus fit. Subita valetudo et mors (434*.)

Misego Rex a plerisque Polonorum scriptoribus imbellis fuisse traditur. Optimi vero id negant. Cujus rei testimonia sunt omnia, quæ una sustinuit

(432) Laurent. Surius collectio concilior. universal. T. I, p. 522.

(433) Éf. cap. XXIV. Annot. 1.

(434) Dlugosz. 1. I.

(434) Cf. cap. XXI. - XXV.

(435) Gallus p. 84. cf. supra. Cap. XXI. init.

(436) Manu 8. 372.

Cf. v. Bohlen das alte Indien. Königsb. 1830, t. II.

p. 7.

(437) Diodor. Sic. I. 78.

singulos hostes devicerat. Adde odium paganorum jam jam in rebellionem erupturum; adde fratris (Ottonis) ambitionem indefessam. Quid mirum, si virtus Polonis defuit?

Otto, ejus frater, Hungaros, ut videtur, secundo loco excitavit, qui sibi ipsis non Ottoni Provinciam abripuerunt Slowakiam. Bohemi eadem faciendo cum marchionibus suam quisque Poloniæ partem recuperare nisi sunt. Proxima tuendo in marcis, longinqua in Moravia Misegoni negligenda erant, Conradus tandem Rex et Otto simul invadentes reliquas Polonorum terras, ille per Marcas, hic per Bohemiam inter facientes, Misegoni II et Poloniæ exitum parabant. Conradus post cessionem Lusatiæ a Misegone facta, arma deponit; at nihilo tamen secius fraternæ flagrabant iræ. Otto factione pagana, seu Græco-Slavonica, ut videtur, fultus, regno potitus est. Frater Misego ejectus Pragam pergit, hospitalitatem Břetislai petitum. Sed a duce contu. meliis omnibus affectum ferunt. Ulturus quæ a Bolizlavo Magno, patre Misegonis, in Bolizlavum Rufum, Bohemiæ, Ducem, patrata fuerant, Břetislaus eum « per traditionem cepit, et genitalia ejus, ne « gignere posset, corrigiis astrinxit (435).

Quæ causa mihi fuisse videtur ejus mortis immaturæ. Fratre enim Ottone a Christianorum latinorum forsan factione quæ tum in illa Poloniæ parte jam potentior fuisse videtur, necato; Misego regnum quidem recuperavit; at, non ita multo post, morbo gravi afflictus, et, per aliquot menses plerumque amens, defunctus est.

Illum modum genitalia astringendi, amputandive antiquissimum, veteribus Indis (436), Ægyptiis (437), Romanisque (438) ac Germanis (439) notum, inter Slavos Christianos tum adhuc invaluisse jam Thietmarus tradidit (440).

CAP. XLIV. Kixa potest bis ex Polonia exulasse et prior quidem cum filio Casimiro, posterior autem filium præcessisse.

Nemo hucusque Rixæ fata investigans,quæstionem movit, quæ fuisset sors hujus Reginæ ejusque filii Casimiri, quum Misego II. e Regno Poloniæ ejiceretur. Mihi quidem Rixa in Polonia mansisse minime videtur. Nam si hanc, Christianorum fautricem in monasteriis refugium invenisse statuere vis, moneo, D ne te fugiat, monasteria ipsa, ecclesias, presbyteros in maximo discrimine fuisse. Incertam de mariti reditu, cum filio in Germaniam iter fecisse, veresimilimum est. « Barbaros Slavorum pertæsa ritus,

(438) Horat. I. Sat. 2. v. 45. Leonis Novella 32.

(439) Lex Salic. Em. Tit. XXXI. c. 18 et 19; Lex Rip. Tit. VI.; Lex Anglor. et Werin. Tit. V. c. 3-7; Lex Frision. Tit. XX. et Add. II.; Lex Sax. I. 15. Lex Alem. L. LXV. c. 28. et tanquam pœna furti in templo apud Frisiones gentiles inter Laubacham et Weserum incolentes, lex. Fris. Add. XII. (440) Thietmar 1. c. p. 247.

que regi Jaroslao, post bellum cruentissimum et
iteratum victor evadit Maslai; Poloniam, si non to-
tam, ut eam avus Bolizlavus I. constituerat, saltem,
ut antea fuerat, sibi subdidit.
CAP. XLVI. Crudelitas Polonorum tunc temporis
eadem, quæ cæterorum populorum. Russi, Bohemi,
Hungari, Dani, Normanni, Germani. · Origo vocis
Sklave.

[ocr errors]

venit ad Imperatorem Conradum,«< ut ait Monachus A et fœdere junctus Conrado Imperatori RussorumBrunwillerensis (441). Poterat igitur Rixa cum filio Coloniam adire, ubi tunc frater ejus nondum archiepiscopus (in qua re Monachus ille honorem postea assecutum jam exprimit), sed tunc forsan ecclesiæ cathedralis canonicus; ubi soror Beata Ida, abbatissa monasterii Sanctæ Mariæ in Capitolio erat; ea ejus patria, eæ Parentum sedes: nam castrum Tomberg quo hanc lucem primum vidit, non longe aberat (442). Non procul ab urbe Colonia quinque alias sorores abbatissas habebat. Ibi igitur in monasterio Sanctæ Ursulæ ob aliam reginam fundato optimum refugium inveniebat, et invenisse diploma testatur (443).

Postquam autem maritus Poloniam reversus, solium regium recuperaverat, nihil impedivit, quo minus Rixa filium eodem reduceret.

Mortuo autem marito, Rixa, ecclesiæ latinæ id est Germanicæ amantissima, per breve spatium tutrix filii Casimiri, odium inveteratum indigenarum, quos et ipsa oderat, prior in se solam vertit. Exulavit igitur secundo loco sola ad fratrem nunc archiepiscopum Coloniensem. Et hac quidem vice filius eam mox secutus esse videtur.

Sic omnes traditiones optime quadrant; neque ulla in hac re superesse videtur difficultas.

[ocr errors]

CAP. XLV. Bolizlavus junior paganis seu GræcoSlavonicis innisus, ejecto fratre Casimiro, Rex Polonorum fit; sed mox a Christianis Latinis occiditur. Polonia divisa; Christiani Latini Casimirum revocant, Græci aut pagani breve per spatium Maslao utuntur rege.

Mortuo Misegone, factio paganorum secunda vice caput tollit, et Regina Rixa e regno pulsa, Bolizlavum juniorem primogenitum, sed ex alia uxore vel pellice, ducem nacta, aperte quæ velit demonstrat; expellitur Casimirus rex, monasteria, ecclesiæ combusta, sacerdotes trucidati, et Christiani ferro petiti. Bolizlavus regia in Polonos dignitate fruitur, antiquam fortasse libertatem populo vel proceribus reddidit, et, cum ceteris rebus latinis, latinum «< regis » nomen abjecisse videtur. Certe a plerisque scriptoribus non inter Polonorum reges numeratur, sive quod regium nomen non assumserit, sive quod a christiana latina fide defecisset. Non profuit tamen ea, quæcumque fuerit dignitas Bolizlavo; nam Christiani latini in illo civili tumultu certe mox victores

Plurimi Germaniæ scriptores criminose dicunt, immo criminationibus onerant Polonos tunc temporis eorumque reges, barbaros eos esse deprædatores facientes. «Miseco,» ait Chronographus Saxo, «< Dux Polonorum » falsus christianus, homicida, tyrannus........ Talis est ergo Rex Mesecho, hæc viarum B suarum abhominanda simplicitas, hæc innocentiæ dampnanda puritas, hæc justitia, hæc fides falsissima ejus christianitatis. Si ergo Rex, quare prædo? si simplex, quare apostrophus? si fidelis, quare apostata ac tyrannus? Quid tibi, cruenta belua, regale ornamentum in corona et lancea deaurata? quæ consentio Christi cum Belial? Quæ te tumide vexat vesania ut in regnum Romanæ virtutis temere duceres arma? Quod, quam tibi sit periculosum, tum sero percipies, cum tui imbelles plurima multitudine armati, nostris bella scientibus immo et facientibus, ut digni sunt, conterentur (444).

C

Quæ convicia si componimus cum summa laude Mathildis, risum tenere non possumus, et humanam naturam deploramus, quæ raro veritate contenta, ubique superlativa quærit. Cæterum diceres Chronographum Saxonem respondere præfationi Mathildinæ. Si quo unquam in viro, certe in hoc Misegone aurea mediocritas optima est.

Quantum attinet ad illas Polonorum deprædationes et incursiones; proh dolor! verissima dixit Chronographus at, quid de asino faciamus, qui asinum fricat? Omnes populi tunc eodem bibebant poculo. Paratur bellum a gente, gloriæ et divitiarum cupida; invaduntur fines populorum proximorum; aurum, argentum, pecudes, res pretiosa capiuntur, domus comburuntur,viri armati vel armis apti cæduntur, feminæ violantur et in servitutem rapiuntur cum masculis, qui nondum arma ferre valent; tandem ea terræ pars, quæ intacta mansit, tributum pollicetur. Abeunt prædatores, dividuntur

maximæ Poloniæ partis evaserunt. Bolizlavus occisus D spolia, ne dicam rapina; et his onusti milites do

et Polonia divisa est, in meridiolanem (christianamve) partem et in septentrionaler (paganamve) ita ut illæ simultates inter ecclesias Latinam et Græcam veris paganis tantum profuerint. Hæc Maslaum quendam, subpincernam Misegonis II., principem vel regem proclamat; illa vero, id est latina pars aliquandiu vastata et bello civili et a Bohemis, tandem revocat Casimirum. Qui, in Poloniam redux

(411) Ap. Tölnerum in hist. Palat. p. 261 A. (442) Tomberg prope Rheinbach in antiquo Ducatu Juliacensi.

V. Spruner Histor. Atlas No 13. et patris mei dignæ memoriæ. Joh. Peter Dethier Beiträge zur

mum reduces, caput ad sidera tollunt, atque familia et divitiis aucti, generosa stirpis origo fiunt; donec ipsi a fortioribus aut felicioribus finitimis similia tolerant. Τοιαῦθ ̓ ὁ τλήμων πόλεμος ἐνεργάζεται.

Sic Russi omnes finitimos populos et Græcorum imperium sæpe deprædati sunt, incolasque in servitutem sub hasta vendiderunt.

Sic Bohemos vidimus cum Bretislao Poloniam

Gesch. d. Kreises Bergheim. Köln 1833. p. 21.
(443) Vide supra. cap. XXIV. No 1. (ap. Miræum).
(444) Chronogr. Saxo ad a. 1030.
Cf. Annal. Saxo. ad a. 1030.

vastantes igni et ferro, immo spoliantes Christian A nis humaniori modo tractati fuerint, ut potius a Christianorum ecclesias.

Sic Hungari depopulati sunt sæpe Germaniam,et populis Slavonicis pessime usi sunt (445). Sic Dani in Britannia singulis fere annis omnia spoliaverunt.

Sic Normannos in omnibus Europæ terris populabundos quis nescit?

Neque is mos nostris temporibus alienus est. Longum est enumerare, quas Germani tunc temporis et medii ævi Slavorum populis injurias, contumelias perfidiasque intulerint.

Sic Saxonum nomen, Widukindo teste, a cultellis, quibus trucidaverunt Thuringos nobiles ad concilium vocatos, originem trahit (446). Sic Henricus auceps latrones colligens in suburbano Merseburgiensi locavit terris et domibus sibi concessis, ea conditione ut latrocinia tantum in Slavos exercerent (447). Lex Saxonum medii ævi (Sachsenspiegel officium militibus imponit marcarum,ut per sex hebdomadas in annum Slavos quoquo modo adeant, et figura huic legi adpicta, ne sensus lectorem fugiat, pacificos, sedentesque tres Slavos, Bohemum, Polonum et Venedum, exprimit, quos miles Saxo, a capite ad pedes cataphractatus, vulnerat ac trucidat (448). Sic Gero triginta nobiliores Slavorum ad se vocat sub specie hospitii, et vinulentos trucidat (449).

magno numero Slavorum in servitutem raptorum atque a diro modo eos laboribus et miseriis cruciandi, servus, id est mancipium, in omnibus fere hodiernis linguis denominationem Sklave,esclave etc. acceperit. Cujus infortunii gentium Slavorum testimonium involuntarium exstat apud Thietmarum qui certe Polonis nullo modo favebat, quos tardi ritu asini castigandos ait.Is ecclesiam suam ab Ottone divisam deplorans; « Nunc, »ait, « omnia nostram prius ecclesiam respicientia divisa sunt miserabiliter, Slavonicæ ritu familiæ, quæ accusata venundando dispergitur » (452). Cæterum maximæ ignorantiæ foret, si quis negaret, veteres Germanos Cæsaris, Taciti, aliorum, et præsertim, ut in legibus, quas dicunt barbarorum,id. e. Saxonum,ThuB ringorum. Frisionum, Alemannorum, Bajuvariorum, Franc. Ripuar. et Saliorum, Burguntionum, Longobardorum, Ostrogothorum, Visigothorum Anglosaxonum occurrunt, barbaros esse.

Historia ordinum equestrium Teutonicorum et Livonicorum innumerabilia offert deprædationum exempla. Quo factum est, ut ad hunc usque diem Germani male audiant apud omnes Slavonicas na- C tiones. Vox eorum Niemcz, id est Germanus, eamdem originariam habet significationem, quæ græca vox 6ápбxpoç. Slavonicus enim est, qui loquitur; Niemcz vero hebetus, qui loqui nescit. Cum igitur inter convicia,quibus nationes se invicem onerant, Italis«il tedescho barbaro »>idem fere sit ac somniculosus, sine ulla ingenii dote; Gallis, plumbeus (plump) vorax et crapulæ deditus, aut (si fortuna favet) ægri somniis; et Anglis nugigerulus: Slavonicæ gentes odium inveteratum vix in pectore claudunt (450); quippe quibus Germanus et Diabolus omnino idem est (451).

Tantum vero abest,ut Slavorum populi a Germa

(445) Nestor II. p. 111-167 (ed. Scholæzer.) Roepell. p. 31.

(446) Widukind I. 7. Pertz V. p. 418: « Fuerunt autem et qui hoc a facinore nomen illis(Saxonibus) inditum tradant. Cultelli enim nostra lingua Sah's dicuntur,ideoque Saxones nuncupatos,qui cultellis tantam multitudinem fudissent. »

(447) Widukind II. c. 3. (Pertz V. p. 438).

(448) Teutsche Denkmäler, herausgegeben von Batt. v. Babo, Eitenbenz, Mone und Weber.I. Liefr Bilder zum Saechs. Land-und Lehurecht. Taf. 1. fig. 13.

(449) Widukind II. 647.

(450) Ipsissimis Merkelli verbis in libro : « Die Letten» ed. Lips. 1800. p. 36.

Keine Nation wird von der andern so nachtheilig beurtheilet, als die Teutsche. Es ist bekannt

CAP. XLVII. Cur Mathildis hunc librum ad Misegonem miserit.

Regum Germaniæ multum intererat,latinam propagare ubique et confirmare ecclesiam. Per eam totum suæ imperatoriæ ditioni subdere terræ orbem, aut saltem quam plurimas Græco imperatori eripere provincias nitebantur (453). Hinc illi toties repetiti conatus, latinos episcopos in Kiovia et Russia instituendi. Bolizlavus ipse, novo ritu fretus, imperatoris æmulus et in hac re fuerat, licet frus

tra.

Quum igitur Mathildis nostra soror esset Gisela imperatricis; forte monita a Conrado rege, librum Carolinum liturgicum Ordinis Romani, splendidissimo exemplari confici, eundem figuris quoque pictis atque epistola adulatoria ornari jussit.

Additum quoque eamdem ob causam symbolum apostolicum latinum cum expositione ejusdem inde a folio 75 recto ad folium 76 versum. Ibi statim initio illum, quem diximus, finem demonstrat his verbis « Symbolum grece latine conlatio sive si<«< gnum vel indicium. Indicium, quia ibi indicatur << fides sanctæ >> trinitatis, qualiter debeatur credi pater ingenitus, filius genitus,« spiritus sanctus ab utroque procedens. »

lich nicht lange(und geschieht vielleicht noch), dass D der Italiäner sich unter dem Teutschen einen schläfrigen, talentlosen; der Franzose einen plumpen, ungesitteten ; der Engländer einen pedantischen Menschen vorstellte. Der Russe belegt jeden faselnden,affektirten Thor mit dem Niemcz,und der Lette und Esthe bezeichnet damit alles Hochmüthige, Geizige, Boshalfte, mit einem Worte alles Gehässige.» (451) Maciejowsky 1. c.

(452) Thietmar p. 345.

(453) Chronicon Mindense (Meibom rer. germ. scriptor. I. p. 555: Et sic in persona Caroli(Magni) dominium mundi ad Teutonicas pervenit; nam ipsi habent regimen ratione Ecclesiæ. Unde imperium non est apud Græcos, licet ibi largo nomine appelletur Imperator, quia extra ecclesiam Imperium non est.

Vidisti, benevole lector, multas posse servari A traditiones, falsa quædam iis semper adhærere, et eorum,qui historias scribunt, esse, ut sedulo comparent diversas traditiones; spernant autem ea tantum, quæ non modo in parte peccant, sed in omni suo tenore. Quin et in hac re modus tenendus esse videtur.Fieri enim potest, ut monumenta hucusque incognita forte fortuna in lucem prodeant,et demonstrent vera esse ea, quæ antea falsa videbantur.

Cæterum,germane lector, tibi gratulor, si æquo animo totum hunc commentarium perlegeris,neque eos imitaris, qui, satis rustici,omnem patriæ amorem nulla alia in re situm esse arbitrantur, quam in onerando conviciis alias nationes.

Arduum tamen meum laborem ne spernas, si forte a parte quadam minus absolutus sit; præstigiatoris artes fuge quærere.

Restat, ut cum Mathilde dicam Ad velle vale!

EPIMETRUM

v.

1.« Domino » habet comes ab Raczynsky; codex vero: Domno.

Quum jam in eo essem, ut prælis absolutus hic B rietas: libellus publici fieret juris, bibliopola meus attulit mihi volumen I. libri inscripti: « Wspomniena Wielkopolski,» editi ab illustrissimo et in antiquitabus Polonorum doctissimo comite Edwardo ab Racxunsky,Posnaniæ 1842.Quo in volumine inest apographus nostræ epistolæ in Probationibus No.1.p.1.

8q.,

et figura pieta p. 8, cum parva annotatione p. 7, qua monet, Misegonem hunc esse Polonorum regem, Miesconem secundum; codicem enim videri sæculi undecimi, in quo nullus rex hujus nominis, nisi apud Polonus Miesco, filius Bolizlavi Chobry, extiterit (454).

Codicem commendaram ejus fratri, nunc regis Porussorum in Portugalia legato, quem honoris causa nomino.Doleo, quod neque comes Raczynscky de mea, neque ego de illius editione, quicquam resciveram. Omnia enim, quæ nunc a me eduntur, lubentissime concessissem comiti celeberrimo, quo duce et moderatore certamen litterarium facilius C

ineundum erat.

Magis quoque dolendum,quod,quum reliqua pars illius libri ab omnibus eruditis merito laudanda sit, illa minima pars libri doctissimi non ab omni numero absoluta sit.

Sic libri auctoritate fieri potest, ut errores, quibus epistola nostra in illo libro scatet, lectorum prætereant, atque in alios libros transeant.Quod.ne hat, menda illa hic apponere lubet.

In figura graphice cum coloribus expressa p. 8 illud monendum est, quod, qui lithographiam, quam nominant, fecit, litterarum formas ex arbitrio suo mutavit,ita,ut ex his formis de tempore, quo codex exaratus sit, statui quicquam nequeat. Adde, quod in fine primi versus desunt, non modo littera o,sed etiam syllaba « ni, » quæ suprascripta est.

Figuræ forma in vestimentis satis fideliter expressa, sed in ore Mathildis, Regis, atque in coroña, aliis denique multis in rebus,toto cœlo aberrat a figura codicis, quam nunc summo studio ipse aeri incidebam et coloribus quam fidelissimis imitandam curabam.

In epistola ipsa hæc deprehenditur lectionis va

[blocks in formation]

D

V.

[merged small][ocr errors]

2. « supremum » habet pro suppremum codicis, post in Christo addit: sit »; male; latini enim potius salutem dare dicunt, neque ullum verbum in hac propositione adhibere solent.

« super hostem »; in codice super hoste.

V. 3. « regium nomen pariter concessit » Codex : « regium nomen pariter et honorem concessit. »

V.

v.

V.

6. predecessorum; codex : pra e decessorum, idque non e cum cauda ou a, sed litteris distinctis.

com. ab R.: « ecclesias? (sic) » habet; Codex minime sic; sed a ecclesias, expressis separatim litteris a atque e. 7. « linguas cum » codex : « linguas ? Cum. » 8. « Graecam (sic),» immo non sic in codice,sed Grecam, quæ littera e caret cauda Tou. a v. 17. « Sebestiano; codex « Sebastiano. >> v. 22. « totus pene versaris in........ qui : codex : « totus pene versaris in caelestibus. qui.»› v. 25. « coenam »; codex: « caenam » (sic) a et e distinctis. « barbaras et ferocissimas »; codex: « barbaras ac ferocissimas. »

v. 27. « sciens spiritali »; codex:« sciens te spiritali. v. 28. « praeditum»; codex: «preditum »; sine cauda. v. 30. « dominus »; pro Deus; in codice: « Ds. » v. 31. « coronatus est »; codex : « coronatus es. » v. 32. «< cunctis hostibus fortiorem »; codex : cunetis afficiat hostibus fortiorem. »

Cæterum interpungendi ratio illius temporis ab editore non, ut debebat, servata est. Punctum quidem, infra positum, eodem, quo codex, modo virgulam denotat, et sic plurimis in locis deprehenditur: octies tamen virgula recentiori ævi posita. Atqui punctum verum nunquam, ut in codice, superius positum est. Quo fit, ut lector nesciat, utram, novamne, an antiquam interpunctionem habeat.

syn Chrobrego, ze autor mówi o zwyciestwach przez ojca Mieczyslawa nad oddalonemi narodami odniesionych; wnosic nalezy, ze ten rekopism dla naszego Mieczyslawa byl pisanym. Przypisanie to owego rekopismu, umieszczamy w Koncu tego dziela w zbiorze dokumentow pod liczba I. Tu zas wspomniona dopiero Kladziemy rycine.

In Probationibus No. 1 epistola ipsa legitur, hisce præmissis :

Przypisanie Ksiazki do nabozenstwa Mieczystawowi II Królowi Polskiemu przez Matylda còrke Herimanna Ksiazecia Swewòw. Ksiazka ta, czyli rekopism znajduje sie w Berlinie w tamecznym Kosciele Katolickim.

In fine subjuncta sunt hæcce :

Zastanowienia jest godne swiadectwo rekopismu, ze Mieczyslaw Hgi jezyk lacinski posiadal. Jest todowòd sarannego jak naowwick wychowania

« PoprzedniaDalej »