Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

illustris et venerandæ memoriæ, alterum dignæ memoriæ domnum appellat, cæteris vero absque ullo addito recenset, nisi quod Hugonem gloriosum Silvanectensem episcopum nuncupavit.

In eadem synodo comprobatam fuisse divisionem utriusque, Cameracensis scilicet et Atrebatensis Ecclesiæ, innuit ipse Lambertus in epistola ad Odonem episcopum Cameracensem, qui velle videbatur terminos inter utramque Ecclesiam constitutos auctoritate imperatoris convellere. In hac epistola Lambertus testatur divisionem Atrebatensis Ecclesiæ a Cameracensi factam fuisse, per consilium et auxilium Roberti comitis, in cujus potestate Atrebatum erat; necnon per licentiam et assensum Philippi Francorum regis de cujus regno Atrebatum esse dignoscitur, et per concilia sub Raynaldo archiepiscopo Remis habita, et per auctoritatem apostolicæ sedis et Urbani Romani pontificis II. Unde patet hanc episcopalis antiquæ sedis restaurationem absque legitimis conditionibus, quod aliqui recentiores existimarunt, haud consummatam fuisse.

mirum cum ei ipse rex interfuerit, et episcopos A Suessionensis mortem, utpote quorum primum quamplures huc adesse voluerit, ut discimus ex jam laudato Clario, qui ad hunc annum 1094 refert Philippum regem congregasse archiepiscopos et episcopos regni sui in civitate Remensi, eumque a Richerio metropolitano Senonensi, ægre ferente illud concilium extra suam provinciam celebrari, impetrasse, ut Remos quoque cum cæteris episcopis conveniret, quod Raynoldus podagrico dolore contractus progredi non posset e sua sede. Tres archiepiscopi et episcopi septem qui huic synodo interfuere, recensentur in codice ms. quem præ manibus habemus. Ii erant Raynoldus Remensis, Richerius Senonensis, et Raulfus Turonensis metropolitani; episcopi vero Gaufridus Parisiensis, Gauterius Meldensis, Hugo Suessionensis, Helinandus Laudunensis, Rabodus Noviomensis, Gervinus Ambianensis, et Hugo Silvanectensis. Quid autem ab eis statutum fuerit, nec in isto codice habetur, nec liquet ex ullo alio monumento. At nonnihil de eadem synodo dicimus ex gestis Lamberti Atrebatensis episcopi, quem antistitem ei interfuisse constat ; unde mirum est illum inter cæteros, quos supra ex cod. ms. recensuimus, locum non habere. Hic quippe post adeptam die Pentecostes, ut diximus, sedis suæ possessionem, cum Remos non venisset solitam comprovincialium Belgicæ secundæ episcoporum matri ecclesiæ et ejus archiantistiti subjectionem juxta canones professurus, conquestus est ea de re Raynoldus metropolita, ut patet cum ex litteris excusatoriis Lamberti ad ipsum Raynoldum, tum etiam. ex aliis ad metropolitanæ ecclesiæ clerum datis, quibus protestatur sibi nondum licuisse iter illud aggredi, quod se toto animo facturum pollicetur, quamprimum ei facultas data fuerit ; et reipsa paulo postea Remos venit ac professionem fecit, mense Septembri x1, Kalendas Octobris, die Natali beati Matthæi apostoli et evangelistæ, indictione II, anno 1094 et quidem in ipso concilio, quod jam a xv Kalendas ejusdem mensis incœptum erat, ut ex Raynoldi epistola ad Robertum comitem Flandriæ patet. Lamberti autem consecratio post susceptam ejus more ecclesiastico professionem, a Raynaldo metropolitano cæterisque provinciæ episcopis, juxta domni papæ Urbani præcepta confirmata fuit, ut testatur idem ipse Raynoldus in epistola mox laudata ad Flandriæ comitem, ideoque referenda J) inter Urbani litteras. Recitatum quoque ibi fuisse Atrebatensi Ecclesiæ privilegium discimus ex nostro jam laudato ms. cod., ubi legitur id in metropolitana basilica beatæ Mariæ semper virginis dominæ nostræ factum fuisse, in provinciali et celebri concilio, cui interfuit Philippus rex Francorum, quod celebravit Raynoldus, consedentibus ejus concilio duobus archiepiscopis et episcopis septem, quos supra memoravimus; archidiaconis quoque et abbatibus provincix Remensis in eodem concilio cum honesto clero et populo consistentibus. Hæc scribebat vetus auctor paulo post Raynoldi Remensis et Hugonis episcopi

C

Unum præterea ex nostro, item cod. ms., discimus in eadem synodo factum, Manassem scilicet ad Cameracensem Ecclesiam electum, nescio quibus occulte eum incitantibus, petiisse ut Atrebatum restitueretur Ecclesiæ Cameracensi. Referenda sunt auctoris nostri verba. « Dum ergo, inquit, Remorum venerabilis archiepiscopus Raynoldus Manassem, archidiaconum Remensem, Cameracensi Ecclesiæ jam designatum episcopum, commonefaceret, ut ad titulum Cameracensis Ecclesiæ sacros ordines episcopalemque consecrationem suscipere procuraret, hortatu quorumdam suorum ait: Reddite mihi Atrebatum, cui providus et sapiens archiepiscopus quasi invective respondit : Domine Manasses, vultis esse primus excommunicatus ab apostolica sede, et ejus decretorum et constitutionum violator existere? pro hac ergo præsumptuosa Atrebati reclamatione et oblocutione ad increpationem archiepiscopi culpam recognovit, veniam petiit, et in concilio absolutionem satisfaciens suscepit. » Nec plura de hoc synodo habet ille auctor, nisi quod Lambertus antequam Remio egrederetur, invitatus ad concilium Æduense fuerit ab Hugone Lugdunensi archiepiscopo, qui illud ad diem Iduum Octobris celebrandum juxta Urbani mandatum indixerat. Manasses vero nonnisi post longum tempus ordinatus fuit ob schisma Gualcherii Cameracensis archidiaconi, qui a factionis suæ hominibus electus Cameracensem Ecclesiam invadere nitebatur.

CLXI. Concilium Ostionense seu Æduense. Excom-
municatur Philippus rex. Privilegium Atrebatense.
Archiepiscopi Turonensis
cum monachis
Majoris Monasterii, et lis pro pago Salmoria-
censi.

causa

Primam Augustodunensis synodi notitiam debemus Bertoldo, scribenti generale consilium in Galliarum civitate, quam Ostionem vulgariter dicunt, hoc anno vi Kalendas Novembris, congregatum

fuisse ab Hugone Lugdunensi archiepiscopo et apo- A exitum in hac Æduensi synodo, si Rodulfus archistolicæ sedis legato, cum archiepiscopis et abbatibus diversarum provinciarum, quæ quidem verba Baronio ejusque sequacibus ansam prebuere concilium Ostiense, alias omnino ignotum intrudendi.At illud ab Augustodunensi concilio, quod hoc anno habitum fuisse ex auctoribus æqualibus constat, aliud non esse certissimum est: quod quidem Ostionense Bertholdus,homo exterus, appellavit ex urbis Augustodunensis vulgari vocabulo Autun,seu ut pronuntiari solet, Ostun, vel potius Otun, ex quo illi qui postea in hunc errorem impegerunt Ostionem urbem effinxere. Hugo Flaviniacensis in ipsa Augustodunensi diœcesi abbas, auctor illorum temporum gravis et accuratus, Angustodinensis seu Æduensis illius synodi meminit in Chronico Virdunensis, ubi triginta duos episcopos cum pluribus abbatibus et viris religiosis ad eam convenisse narrat; sed nihil habet de his quæ a Patribus ibi statuta fuere. Nonnulla tamen ex ejus decretis excerpta refert Bertoldus, qui ait renovatam fuisse in ea synodo excommunicationem in Henricum regem, et in Guibertum eorumque complices; Philippum quoque regem ibi,quod, vivente sua ipsius uxore, alteram superinduxisset, excommunicatum fuisse; item damnatam sub excommunicatione fuisse Simoniacam hæresim, et presbyterorum incontinentiam ; ac denique vetitum monachis ne parochialia sacerdotum officia in parochiis usurpent; quæ omnia, inquit idem auctor, ibi sunt constituta et apostolica legatione firmata.

episcopus concordiæ, cui videbatur consensisse, stare voluisset. Etenim cum ex una parte ipse Rodulfus, et Joellus Cenomannensis episcopus ex altera vero Bernardus Remensis prior Majoris-Monasterii, Hilgodus Suessionensis episcopus tunc ejusdem loci monachus,qui ipsum privilegium Romæ impetraverant, et ejusdem Hilgodi frater Andreas multum ultro citroque decertassent, pax tandem inter eos inita est, sed quæ brevi postea fracta fuit, ut ex colloquio Dolensi colligimus. Ibi enim coram eodem Hugone, ac Amato Burdegalensi, archiepiscopis et apostolicae sedis legatis præsentibus Pictaviensi et Cenomannensi, aliisque multis episcopis eadem causa cum multa contentione rursum agitata fuit, Bernardo abbate cum suis monachis ex B una parte, et Rodulfo archipræsule cum suo clero ex altera stantibus. Sed nihil quoque ibi profectum est, lisque indecisa mansit ad annum sequentem, quo,ut ibi dicturi sumus, in concilio Claromontano omnino fuit absoluta. Hæc fusius referuntur in libello de rebus Majoris Monasterii per Bochellum edito ad calcem Historia Gregorii Turonensis, quem librum qui plura cupit consulat. De eadem re Radulfo Turonensi scripsit Ivo Carnotenus epist. 235, ex qua intelligitur id potissimum in hac causa archiepiscopo displicuisse, quod ei Bernardus abbas subjectionis professionem facere detractaret.

Ad eamdem synodum invitatus, ut jam diximus, C Lambertus Atrebatensis antistes, ei interfuit, ut ex nostro ms. cod. discimus, in quo legitur eum ibi a Dommo Hugone benigne susceptum, recitasse privilegium venerabilis Remorum archiepiscopi, id est quod ab eo antistite impetraverat ad sedis Atrebatensis restitutionem confirmandam, coram numerosa archiepiscoporum et episcoporum, et abbatum, cleri quoque et populi non parva multitudine consistensis. Quare statim Hugo Urbani nomine ad comitem Flandriæ scripsit,ut Lambertum pro vero et legitimo Atrebatum episcopo haberet ; eumque adhortatus est ut ipsi ad recuperanda Ecclesiæ Atrebatensis bona, adjutorium impenderet; hac epistola, inter Urbani, cujus nomine scripta est,litteras proferetur ad nostrum codicem ms. collata.

Actum etiam est in eadem synodo de gravi controversia, quæ jamdudum vertebatur inter Rodulium Turonensem archiepiscopum, et monachos MajorisMonasterii, occasione privilegii, quo isti, ut ad annum 1090 diximus, ab Urbano donati fuerant. Hæc causa jam paulo antea ventilata fuerat in concilio Brivatensi coram eodem Hugone legato, assidentibus ei duobus aliis archiepiscopis, Auxiensi scilicet et Narbonensi, cum multis diversarum provinciarum episcopis et abbatibus; assistentibus etiam diversorum graduum ac dignitatum personis.Sed quæ į bi componi non potuerat,feliciorem assecuta fuisset

D

Convenerant etiam ad illam synodum Æduensem Guido Viennensis archiepiscopus et Hugo Gratianopolitanus, quorum lis de Salmoriacensi pago ibi quoque coram synodi Patribus ventilata fuit, sed minime composita. Nam cum Guido prolatis falsis litteris jamjam esset condemnandus, pollicitus est se Hugoni quamprimum Viennæ satisfacturum esse; sed nec ipse suis promissis stetit, ut videre est in Hugonis libello, qui in Appendice hujus voluminis habetur.

CLXII. Turbæ occasione Philippi regis.

Haud dubium quin excommunicatio adversus Philippum regem in eadem synodo Eduensi intentata aliquot in Gallia motus excitaverit. Certe moderatiores fuerunt Patres concilii Remensis, quod forte Philippo magis addicti essent: et quidem Raynoldus Remensis archiepiscopus,qui illi synodo præfuit, magna apud regem pollebat auctoritate, unde Urbanus Hugoni Lugdunensi scribens de causa pagi Salmorianensis, eum monet, ut pro conservanda pace et negotio facilius peragendo, utatur concilio Remensis archiepiscopi, quod in ejus manu familiarius causa regis versaretur; ob scilicet ejus sedis dignitatem, et forte propria merita: nam hunc antistitem ipse Urbanus, et alii quoque ejus ævi viri illustres multis laudibus sunt prosecuti. Cæterum, si bene conjicio, occasione hujus excommunicationis indicta fuit synodus Trecensis, quæ, ut habet Ivo, epist. 46, ad Urbanum data celebrari debebat Dominica prima post festivitatem omnium Sanctorum, ad quam Remensis, et Senonensis, et

Turonensis archiepiscopi suos suffraganeos invitav- A Trecensi, et eidem Waltero Meldensi episcopis, qui erant. Cum tamen nullam tunc synodum Trecis celebratam inveniamus, hæc ipsa forte est, quæ apud Remos hoc anno mense Septembri, ut vidimus, ab ipsis tribus archiepiscopis habita fuit, haud dubium in hanc urbem translata, quod, ut ex Clario observavimus, Raynoldus Remensis antistes, infirmitate detentus, extra urbem suam progredi non valeret atque eo pacto illud concilium, non occasione jam latæ excommunicationis, nam Æduensem synodum præcessit, fuisset indictum; sed quod Philippus id ut fieret in synodo Eduensi, quod revera contigit, vereretur. Ut ut fuerit, ex laudata Ivonis epistola discimus, Philippum hac sententia exasperatum legatos ad Urbanum misisse, qui impunitatem hujus flagitii, sic loquitur Ivo, a pontifice postularent, minas intentaturi, ut nisi regi ab anathemate soluto corona, id est, cæremonia eum in præcipuis festivitatibus coronandi in Ecclesia restitueretur, cum brevi ab ejus obedientia discessurum. Ivo interea, qui huic concilio interesse noluit, timens ne quid contra justitiam, aut sedem apostolicam moliretur ille conventus, quique adulterinas Philippi nuptias palam et privatim, scriptis et verbis, impugnare non cessabat, ab eodem rege ad placitum invitatus, ire recusavit, ob interdictum, ut ipsi regi scribit epist. 28, ei ab Urbano torum mulieris adulteræ, quam uxoris loco illegitime habebat : in cujus rei odium idem antistes in carcerem inductus est, et ejus Ecclesiæ bona direpta sunt, ut ex variis ejus epistolis patet, non quidem regis jussu, sed qui hoc ab aliis factum dissimulabat. Imo vero, cum C rex eumdem Ivonem ad concilium invitasset, tamen non solum ei, qua de re epist. 35 conqueritur, commeatum providere renuit, sed etiam vetuit, ut ipsemet testatur Ivo, epist. 28, ne ullum ei, quod tamen præceperat pontifex, sacramentum de securitate fieret. Hinc Ivo tædio affectus, et tot turbarum pertæsus Urbano non semel scripsit, ut ei ab episcopalibus curis absoluto, privatam vitam agere permitteret.

prævaricati, ut ille auctor scribit, fuerant, non modo culpam remisit; verum etiam Hugonem legatum suum eo adegit, datis Romæ litteris, ut eos in communione et pacis osculo reciperet. Nemo tamen sibi persuadeat Urbanum unquam illis Philippi nuptiis consensisse, aut saltem cupiditati regiæ, ob humanos timores non satis viriliter restitisse, ut ibi innuere videtur Hugo Flaviniacensis. E contrario certum est eum hac in re nunquam a vero et recto deflexisse, ut patet ex ejus epistola ad Raynoldum Remensem archiepiscopum ac ejus suffraganeos ea de re data. Imo ipse Ivo, quem nemo dixerit hac in re Urbano, aut cuiquam hominum pepercisse. epist. 30 ad Fulconem Bellovacensem episcopum, talia fortasse cogitantem, ad perseverantiam adB hortatur, eique exemplar litterarum pontificis post legatorum regis discessum conscriptarum transmittit, ut sciatis, inquit, quia domnus papa, etsi non antecedit, non tamen retro cedit. At qui regi favebant id spargebant in vulgus, quod ansam præbuit Hugoni Flaviniacensi et forte aliis nonnullis paulo liberius hac occasione de Urbano loquendi, sed immerito plane. Nec defuerunt etiam qui conarentur Ivonem ad regis partes attrahere, aut saltem ei persuadere ut rem dissimularet. Id probant duæ ejus epistolæ 23 scilicet et 47 ad Widonem regis dapiferum, qui eum ad concordiam sub hac specie cum rege ineundam invitaverat, sed incassum. Coptis quippe fortiter hæsit intrepidus antistes, Urbani litteris, quas ea de re ad archiepiscopos et episcopos Galliarum idem pontifex scripserat communitus; unde Ivo, sicuti semper fecerat, invehi non destitit in eos episcopos, quos credebat regis pravitati nimium indulgere.

CLXIII. Urbanus cum rege moderate agit. Cæterum Urbanus post concilium Æduense, recepta Philippi legatione, quam ex Ivonis epist. 46 supra memoravimus, remissius cum eo egisse videtur; quod forte hanc causam, quæ sane difficilis erat et maximi momenti, in Placentina synodo accuratius cum cæteris episcopis examinare jam decrevisset exinde tamen nonnulli episcopi, qui antea regi plane adversabantur, aliquantum titubare cœperunt, quos Ivos in primo proposito confirmare nisus est. Huc nempe revocari debere non dubitamus ejus epistolam 16, in qua Waltero Meldensi episcopo sic scribit: Vobis consulo, ut regis conjugium, quod ante factum ratione resistente non laudastis; post factum nec dicto nec facto inconsulte approbetis. Idem dicendum de ejusdem epistola ad Fulconem Bellovacensem inferius laudanda. Quin et pontifex,si Hugoni Flavianicensi credamus, Philippo

[ocr errors]

CLXIV. Litteræ Urbani ad comitem Tolosanum pro
Moissiaco, et cæmeterio beatæ Mariæ Deauratæ.

Pauca antequam hunc annum absolvamus dicenda sunt de nonnullis Urbani epistolis, quæ etsi notis chronici destitutæ sint, ex iis tamen quæ complectuntur, videntur potius anno præsenti quam alteri debere illigari. Certe ex iis nonnullæ ultra hunc annum differri non possunt. Prima ex iis est ad Guillelmum comitem Tolosanum, in qua hunc principem laudat pontifex ob pia quædam ejus opera, et tuitionem in monasteria Moissiacense et Leza

tenze irrogatam. Tum et indulget, ut cœmeterio in beatæ Mariæ ecclesia instituto, ibi cum sua omni ejus progenie liceat sepeliri. In hac epistola memorat Urbanus alias litteras a se in Asquilini abbatis Moissiacensis gratiam datas episcopo Caturcensi, quas præ manibus habemus ex cod. ms. in quo Guillelmo ejus urbis episcopo inscriptæ habentur ; sed cum nullus ejus nominis, vivente Urbano, Caturcensi Ecclesiæ præfuerit episcopus, vereor ne in referendo eo nomine error in codicem irrepserit, legendum haud dubie Gerardo, qui toto Urbani vitæ tempore rexit hanc Ecclesiam ; unde conjici potest in primariis ejus epistolæ exemplis primam solum

modo ejus nominis litteram G. appositam fuisse, A CLXVI. Urbanus in Tuscia prævalet. Henricus in quam amanuenses temere ad Guillelmum pro Gerardo deflexerunt. Certe Aymericum Peyrat abbatem Moissyaci in Chronico qui eas, uti ait, refert ex originale, sed quod vix legi poterat, in multis errasse ex ipso ejus authentico patet, quod in Bibliotheca Colbertina asservatur. Porro ideo has litteras

B

ad præsentem annum revocamus, quod hoc ipso,
aut certe anno sequenti, Guillelmus comitatum
Tolosæ abjecisse videatur; præcedenti vero, non-
dum ecclesia Sanctæ Mariæ ad sepeliendos comites
deputata fuerit, ut patet ex veteri instrumento anni
1093 apud Catellum relati: quo post longas.inter
ecclesias Sancti Stephani et Sancti Saturnini pro
jure cœmeterii concertationes, statutum ex partium
consensu ab Isarno Tolosano cæterisque comprovin-
cialibus episcopis fuit, ut episcopi, comites, milites,
ac eorum uxores, ac filii et filiæ apud Sanctum
Saturninum; cæteri vero omnes apud Sanctum
Stephanum sepelirentur, nulla beatæ Mariæ men-
tione facta. Hinc nonnisi post initam illam concor-
diam, Guillelmus, qui erga sanctam Dei Genitricem
bene affectus erat, ab Urbano impetrasse dicendus
est ut tam ipse quam sui posteri in ejus percelebri
basilica tumularentur: quam Urbani concessionem
Paschalis II ejus successor postea confirmavit. Visi-
tur hodieque in ea ecclesia, vulgo Beatæ Mariæ
Deauratæ (La Daurade) dicta, quæ nostræ congre-
gationi Sancti Mauri ordinis Benedictini addicta est,
epitaphium unius ex Alfonsi comitis filiis, sæculo
sequenti in cunis mortui, marmori inscriptum, in
quo Urbani ea de re decretum laudatur his ver- C

sibus:

Vir sacer Urbanus Romanus papa secundus
Esse cimeterium præcipit hoc comitum.
Insuper, ut didici, jubet illos hic sepeliri,

Sacro mandato civibus inde dato.

Circa idem tempus monachis Silva Majoris qui apud Sanctum Antonium degebant indulsit pontifex ut in propria ecclesia sepeliri possent, contra quam a Simone episcopo statutum fuerat, ut ex ejusdem Simonis instrumento patet, cui S. Geraldus Silvæ Majoris abbas subscripsit anno 1095 defunctus. CLXV. Bilionensium canonicorum repressa temeritas.

Ad hujus quoque anni finem revocari posse visum est ejusdem pontificis epistolam Duranno Avernensi episcopo, qui anno sequenti mortuus est, inscriptam adversus Bilionenses canonicos,qui immani sacrilegio ecclesiam,omnemque sacram et communem suppellectilem prioratus Sancti Lupi, a Celsinianensi ordinis Cluniacensis monasterio dependentis, diripuerant Hæc controversia, quam Durannus non composuerat, paulo post ejus mortem recruduit, re ad Guillelmi illius successoris curiam delata. Bilionenses causa prorsus cecidere, ut fusius narratur in veteri instrumento quod ex chartario Celcinianensi vidimus. PATROL. CLI.

Longobardia. Placentina synodus indicta. Roma jamdudum exierat, ut Bertoldus scribit, Urbanus,cum sub hujus anni finem Natalem Domini in Tuscia gloriosissime celebravit; ubi indefessum suarum partium defensorem habebat Dagobertum, seu Daibertum antistitem Pisanum, quem idem pontifex, ut diximus, pallii honore aliisque archiepiscopalibus insignibus ac juribus jam antea donaverat. Octobris initio Pisis versabatur Urbanus, si credimus (et cur iis ea in parte non crederemus?) iis litteris quas Humbaldus Lemovicum episcopus falsavit, ut ad initium anni 1096 dicemus. Henricus interea, id est sub hujus anni finem et sequentis initio, ut prosequitur Bertoldus, in Longobardia morabatur pene omni regia dignitate privatus, quod Conradus ejus filius, qui anno 1093 ineunte rex Italia renuntiatus fuerat, Mathildi comitissæ, cæterisque Sancti Petri, uti eos appellabant, fidelibus conjunctus, totum robur paterni exercitus in Longobardia obtineret; quare pontifex, cujus res adeo tunc prosperæ erant, hac temporum opportunitate bene utendum ratus, in media Longobardia, ait Bertoldus, in civitate Placentina, inter ipsos schismaticos, et contra ipsos generalem synodum condixit, ad quam episcopos Italiæ, Burgundiæ, Franciæ, Alemanniæ, Bajoariæ, aliarumque provinciarum canonica et apostolica auctoritate missis litteris convocavit. Has ad metropolitanos universos transmissas fuisse, ut ipsi suos suffraganeos cum abbatibus eis subjectis ad concilium invitarent, discimus ex epistola Raynoldi Remorum archiepiscopi ad Lambertum Atrebatensem episcopum ea occasione scripta, quæ adeo inter Urbani epistolas, cum ipsæ pontificiæ litteræ amplius non existant, referetur.

CLXVII. Urbanus Bononiam venit.

Pontificem e Tuscia profectum Bononiam adiisse scribit Ghirardaceus, in ejus urbis Historia, ubi asserit eum magno cum apparatu ibi fuisse a civibus susceptum, atque inde abeuntem septum fuisse tribus equitum Bononiensium cohortibus, quæ ipsum Claromontem usque comitatæ fuerunt, præsidii procul dubio simul et honoris causa.

CLXVIII. Urbanus synodum Guastellensem celebrat. Canusii a Mathilde excipitur.

Eumdem tunc temporis magno cardinalium, epiD scoporum ac principum Italiæ comitatu stipatum apud Guardescallum, seu ut vulgo appellatur Guastallum, synodum habuisse narrat Sigonius, libro IX De regno Italiæ; quod etiam alii auctores habent. Et quidem Pandulfus in Urbani Vita, inter alia concilia quæ ab co celebrata fuisse memorat, unum occurrit Ewardastallense in Langobardia: in quo factam fuisse præfationem de beata Maria scribit, quæ vulgo ipsi tribuitur. Verum cum nihil ibi statutum fuisse usquam legatur, ob id solum hanc synodum coactam fuisse verisimile est, ut quæ ad Gallicanum iter, et ad concilium Placentinum, quod jamjam pontifex erat celebraturus, necessaria erant,

concilium primo ac tertio die in campo sedisse, quod tantus populus ad illud convenisset, ut nulla eos ecclesia capere valuerit.

CLXXI. Quo tempore habitum sit Placentiæ concilum, et qui ei adfuerint.

rite disponerentur. Favet huic conjecturæ Sigonius A ejus Acta apud Holstenium et Labbeum testantur ipse, qui eamdem synodum ad hujus anni 1094 finem revocat; tum subjungit Urbanum inde profectum magnifico apparatu Canusii a Mathilde comitissa exceptum fuisse. Wardastellum ac Canusium pontificem adiisse testis quoque est Ripamontius, cui alii auctores astipulantur. Nonnulla habet Domnizo de Urbani in Longobardiam adventu, sed locum non exprimit ubi a Mathilde fuerit susceptus, nec aliam præter Placentinam synodum commemorat. At Ciaconius synodo Placentinæ præmittit aliam apud Willam Rastallam super ripam Padi, cui Mathildem interfuisse scribit.

CLXIX. Urbanus Cremonæ. Privilegium dat S. Ægidio et Parthenoni Cremonensi.

Placentiam pergens Urbanus Cremona transivit, ibique scripsit epistolam ad universos Gotthiæ fideles in gratiam monachorum Sancti Ægidii Vallis Flavianæ, quibus Raymundus comes nonnulla restituerat, quæ huic monasterio ipse et ejus antecessores injuste abstulerant. In pontificiis ea de re litteris, quæ postea in synodo Placentina relectæ et confirmatæ fuerunt, datis Cremonæ hoc anno XII Kalendas Martii, mentio fit Herviræ uxoris Raymundi,cujus nomen hic commemoramus, quod illud varie apud varios etiam antiquos auctores referatur. Idem pontifex privilegium concessit Gissæ abbatissæ monasteriiSanctiJoannisEvangelista prope eamdem Cremonam urbem, quod cum nullum habeat in codice ex quo illud habemus, chronologiæ notam, huc revocare visum est. Mirum autem est nullam

hujus monasterii mentionem inveniri, ne quidem apud Lubinum in Notitia abbatiarum Italiæ, cujus conditores fuisse Bernardum comitem, et Bertham ejus uxorem tempore Gregorii VII ex hoc diplomate discimus.

CLXX. Concilium Placentiæ.

B

C

Sub finem Februarii pontifex Placentiam advenit concilium mox celebraturus, quod hoc anno habitum fuisse omnes consentiunt. Si vero concilium Placentinum auctor Chronici Malleacensis, aliique nonnulli auctores anno 1094 consignarint, hac in re secuti sunt veterem Gallorum computandi morem, qui anni exordium a Paschate repetebant. Placentinam Ecclesiam tunc regebat, si Ughello credamus, Addo seu Aldus, Henrici Augusti consiliarius, cui, post Bonizonem Sutriensem, præmittit ille auctor Vindi- D cium anno 1091 et Watrium, natione Gallos, quos forte huic Henriciano episcopo Urbanus opposuerat, eo modo quo ipsius Urbis cives Ecclesiæ Romanæ addictissimi Bonizonem antea adoptarant. Porro ad concilium tanta convenit ex omni natione quæ sub cœlo est hominum multitudo, ut eos nulla ecclesia nullave domus publica aut privata, imo nulla etiam platea urbis continere potuerit; quare pontifex synodi conventus extra urbem in campo celebravit, ipso testante Bertoldo, qui etiam paulo inferius scribit ad eam clericorum quatuor fere millia, laicorum vero plus quam triginta millia occurrisse. Hinc

Hanc synodum circa mediam Quadragesimam celebratam fuisse scribit Bertoldus. id est ipsis Kalendis Martii, ut habet vetus codex a Labbeo laudatus, et consentit Domnizo in versibus quos in app. referemus. Eam vero diebus septem perdurasse Acta jam laudata perhibent his verbis: Septimo tandem die post tractationem diuturnam synodi capitula prolata, et assensu totius concilii comprobata fuere. Certe eam altra dies octo non productam fuisse colligimus ex Urbani epistola ad Noviomenses data die vi Idus Martii, post absolutam synodum. At nusquam legitur quot vel qui episcopi ei interfuerint, nisi quod in veteri Chronico Saxonico, quod ms. habemus, dicatur Henricus in ea synodo a ducentis fere Patribus communione ecclesiastica privatus fuisse. Idem testatur Albertus Stadensis abbas in suo Chronico. Acta vero quæ modo ex Labbeo laudabamus, babent hanc synodum præsidente domino Urbano cum episcopis et abbatibus tam Galliarum quam et Longobardiæ et Tusciæ fuisse celebratam; sed nonnullos quoque episcopos ex Alemannia, Bajoaria, aliisque provinciis huc convenisse Bertoldus affirmat, ex quibus Dimonem, seu Thiemonem Salisburgensem archiepiscopum et Udalricum episcopum Pataviensem ex Bajoaria, Gebehardum Constantiensem ex Alemannia et Udalricum Augiæ abbatem, data occasione, recenset; certe Udalricus illis temporibus, ut idem auctor scribit, ab ipso pontifice in abbatem consecratus fuit. Aliorum quorum antistitum nomina ex aliis monumentis discimus. Sic Hollus Cenomannorum antistes in Actis ejus Ecclesiæ episcoporum, editis tomo III Analectorum Mabillonianorum, dicitur eo tempore Romam adiisse, atque benigne ab Urbano acceptus cum eo apud Placentiam apostolico interfuisse concilio. Idem colligimus de Radbodo episcopo Noviomensi ex epistola mox laudata, et de Hugone Gratianopolitano, ex epistolis de controversia pagi Salmoriacensis. Haud dubium quin eidem synodo interfuerint Narbonensis et Arelatensis archiepiscopi cum episcopis Nemausensi et Magalonensi,quibus Urbanus Psalmodiensium causæ cognitionem adversus Massilienses Sancti Victoris monachos hoc anno commisit, si non fallit instrumentum ea de re confectum. At probabilius est annum 4094 pro 1096 initio ejus instrumenti irrepsisse. Alios fortasse nobis suppeditabunt alia antiqua monumenta, sed nullum plures indicat quam privilegium Sancti Egidii jam laudatum, quod in hac synodo cum Urbano confirmarunt multi cardinales, episcopi et tres abbates, quorum nomina huic privilegio subnectuntur. Pontifici in eadem synodo consiliarium adfuisse sanctum Brunonem, parentem Carthusianorum, omnes ferme vulgati auctores

« PoprzedniaDalej »