Obrazy na stronie
PDF
ePub

occisi,ut vix pauci remanerent in vicos vel in civi- A Ermengarda, et Carolus de Juditta quæ post morte tates.

6. Forojulianorum dux tunc temporis (an. 774) Rotcausus præerat, et in Vincentia Gaidus;qui auditu Francorum devastatione et ejus adventum quod in Forojuli properarent,congregatisque ut poterant, obviam eorum ad ponte qui dicitur Liquentia exierunt,et ibidem magna strages de Francis fecerunt. Karolus vero hæc audiens, mandans eorum fidelitatis fidem suscepturos et honoraturos, Rotcausus et Gaidus ducibus cum nobilis Forojulianorum consilio inito, ut viriliter se contendissent. Erat quidem ex ipsis,cui jam munera Caroli excecaverat cor, tale dedit consilio Quid faciemus? Quomodo eorum resistere possumus? Capud non habemus. Regem confortationis nostræ jam devictus est. Eamus eorum fidelitate; bene nobis erit. Quid dicam? Ut obtabat, fecerunt. Et tamen eorum Carolus servavit honorem.

7. Igitur subjugata et ordinata Italia, ad Romam perrexit (an. 781); ibidem palatium construxit; deinde terra pacificata et sacramenta data, Pipinus suus filius regendum Italia concessit; ipse vero Karolus post aliquantum tempus Francia reversus est, obsides quoque ducentes secum quicquid Italia majores nati et nobiliores erant. Post non multum tempus ab eodem Carolus meruerunt, et honorati sunt ab ipso, ad suam reversi sunt patria. Pipinus vero vivente patre defunctus est (an. 810). Reliquid filium, Bernardum nomine, cui Karolus Italia concessit;qui cum esset penuriæ famis Italia præuccupata, subito ut Bernardo regnum accepit, dignitatem ubertatemque advenit, et sic fuit dum ipse regnavit. Karolus autem qui cum sex annos in Francia, et postquam in Italia ingressus est 41annos regnasset,defunctus est in pace senesque ætatis et plenus dierum (an. 814), qui per eum nomen Francorum longe lateque percrebuit, sicut est nunc usque ad hodiernum diem. Reliquid sedem suam in Francia Hludowici, filio suo. Iste incipit vocare imperator ex Francorum genus.

B

C

8. Conjux vero ejusdem Hludowici, Hermengarda nomine,inimicitia contra Bernardo, Langubardorum regem, orta est, mandans ei, quasi pacis gratia ad se venire. Ille ab ipsis nobiles legatarii sacramenta fidem suscepit, Francia iturus est. Qui mox ut illa potuit, sicut audivimus, nesciente imperatore, oculi D Bernardi evulsit; ab ipso dolore defunctus est (an. 818, postquam quinque regnaverat annos, duo sub Carolo, tres sub Hludowicus.

9. Erat 1 quidem Hludowieus imperator multæ sapientiæ, consilio prudens, misericors et pacis amator; habebat tranquillitas magna ex omniumque parte pacis gratia; diligebat lectores, cantores, et cunctis servientibus Deo ministrantibus ecclesiæ. Habuit filios tres, id est Lothario et Hludowicus de

Ermengardi in conjugio suscepit. Quidam prædicto imperator Hludowicus suum filium Lothario sub se sedem imperialis constituit, vivente patre.

10. Habuit Lotharius filius, Hludowicus nomine, cui avius suus Hludowicus Italiam concessit, Hludowici filii sui Bajoaria, Caroli Aquitania. Honor autem major, id est imperialis, crescebat cottidie Lotharii; cui inimici homines consilium dederunt, quatenus Judittam, nuvercam suam, genitari suo tollerent et in Italia abducerent; sicuti fecerunt. In civitate Dartonensis in custodia miserunt. Quis po. test dicere furore, quam pater ejus vehementer iratus fuisset? sed totam fortia Lotharius ad se reten tam habebat.

11. Igitur non post multos dies dum se recognoscens Lotharius, quod malum egisset consilium,nubercam sua.n remittens genitori suo, et ira inflammatus contra illos qui ei tam prævum consilium dederunt, alios occidit, alios in exilio misit. Tune temporis ecclesiæ Mediolanensis Angelbertus archiepiscopus regebat. Volebat imperator dicere, quod ille in ipso consilium fuisset, et venientes nobiles eum in gratis miserunt; sed dum ante imperatore ducerent,ille vero tantum caput inclinavit et verba salutatoria dixit ;ad pedes vero noluit venire propter reverentiæ honorem ecclesiarum. Tunc imperator dixit Sic contenis te, quasi sanctus Ambrosius sis? Archiepiscopus respondit: Nec ego sanctus Ambrosius, nec tu dominus Deus. Imperator vero subjunxit ei: Ite ad genilorem meum, cujus odium me fecistis habere; reducite me ad pristinam gratiam ! Ille autem hæc audiens, perrexit in Franciam, Hludowicus imperator honorifice eum suscepit.Dum ad mensam uterque reficerent, causa exurgens imperator et dixit: Bone archiepiscope, quid debet facere homo de inimicum suum? Ille respondit: Dominus dixit in evangelio : Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui vos oderunt (Matth. v, 44). Imperator dixit: Et si hæc non fecero? Archiepiscopus respondit: Si non feceris, non habebis vitam æternam, si in ipso odio mortuus fueris. Imperator vero iratus dixit: Si me vindicabo de adersario meo, non habebo vitam æternam? et statim subjunxit: Vide Angelbertus, quomodo hæc verba defendas! Et constituto posito usque in mane. Mane autem facto,coligit imperator sapientes, prout si subito poterant, conflictum habentes de hac verba contra archiepiscopus.Archiepiscopus eorum præsentia dixit: Scitis, quia sumus omnes fratres in Christo? Illi autem respondentes dixerunt: Scimus quia unum patrem vocamus in cœlis. Ille autem dixit: Ergo si scitis, quod fratres sumus, sive liber et servus, sive pater et filius. Apostolus Johannes dixit: Qui odit fratrem suum, omicida est, et omnis omicida non habet vitam elernam in se manentem (I Joan. 111, 15). Si ergo

VARIE LECTIONES.

12 Hinc alia munus, charactere crassiore quidem majoreque præcedentibus sed Langobardico. GREITH. ~

odiosus omicida reputabitur, quomodo vitam eternam A imperator Forojulianorum Ebherardo principem possessurus erit? Illi autem convicti, ad hæc verba consenserunt. Imperator vero manum in terra ponens, veniam petivit, et gratiam filii sui reddidit. Imperavit ipse tam solus quam simul cum filio annos 27, et ipso Lothario sub eodem patre annos 21. Indictione tertia (an. 840) sic fuit sol obscuratus in hoc mundo, et stellas in cœlo apparebant, 3 Nonas Magias,ora nona, in lætanias 13 Domini,quasi a media ora. Facta est tribulatio magna. Cumque hoc populus intenderent, multi extimabant, quod jam amplius hoc seculum non staret; sed dum hæc angustia contemplarent, refulsit sol et quasi tremidus in antea umbraculam fugire cepit. Ipsa vero nocte sequenti prope matutino facta est lux quasi in die. Hæc signa in celo conperta, doctores in suorum monitiones dixerunt: Estote, fratres parati; quia adimpletum est quod in evangelio Dominus dixit: « Cum hæc signa videritis, scitote, quia prope est dies Domini magnus et manifestus! (Luc. xx1, 31.) » Sequenti autem mense Junio Hludowicus imperator defunctus est, suosque dies finivit in pace.

B

12. Post cujus mortem discordia inter ipsis tres germanis surrexit, Hludowicus et Carolus ex una parte, Lotharius ex altera. Cumque nulla parte locum dantes,jungentes se ubi nuncupatur Funtanense, acies hinc et inde ex utraque partis constructe, facta est strages magna, maxime nobiles Aquitanorum (an. 841., Tantique (40) ibi viri fortes per contentiones malas et improvidentia debellati sunt, quanti potuissent per bonam concordiam et salubre consilium multa milia sternere contradictorum C paganorum ; unde sic discipata est nobilitas Aquitanorum, quæ etiam Nortemanni eorum possedant terræ, nec est qui eorum fortia resistat. Imperavit Lotharius post mortem patris sui tam solus quam simul cum Hludowicus filio suo annos 15, et mortuus est (an. 855). Reliquid tres filios id est jam dicto Hludowico, qui sub eo imperavit in Italia annos sex, Lothario in Francia Karolus in Provintia. Sed Carolus non post multos dies defunctus est.(an. 863) Lotharius ex sede propria exiens, in Italia veniens pacis gratiæ videndum germanum suum ubi cum ipso locutus est finibus Beneventana pago Venosiana; sed dum iret et reverteret, multa devastantes pauperum domibus, blasphemia multa incurrit. Revertenti autem, in itinere via egrotare cepit, subito in civitate Placentina defunctus est (an. 869), et ibi corpus ejus conditum; suisque hominibus a multis simili modo contigerunt.

D

constituit. Eo defuncto, Unhroch filio suo principatum suscepit. De Burgundia vero surrexit quidam dictus Hupert nomine, qui aliquanto tempore domno imperatori Hludowici se fidelissimo esse dicebat ; postmodum cum Burgundionibus adjunctus, suorum fines rebellare disponebat, oblitus est tantorum beneficiorum quæ ei imperator tribuit, et sacramenta quas dederat irrita fecit. Domnus Hludowicus hæc audiens, Cunrath cum reliquis fidelibus suis dirixit, et eodem Hupert in campo comprehendit et occidit; et multi quidem da ejus pars interempti sunt (an. 864). Igitur antequam hæc rebellatio facta fuisset, tanta quidem nivem Italia cecidit, ut per centum dies in planis locis teneret ;et fuit gelus gravissimus, multa semina mortua fuerunt, vitæ 14 pene omnibus in planis locis siccaverunt, et vinum intra vascula glaciavit, ut ætiam per foramen spinarum nihil exibat, donec rumperetur ipsa glacia cum fuste ab ante ipsa spina. Hoc fuit tempus dom.ni Hludowici imperatoris anno 10, indictione octava (an. 859). His itaque sub brevitate rei veritas transcurris, adventum primi ordinis,sicut cepimus, exsequamur. At vero domnus Hludowicus augustus multa quidem oppressionem a Sarracinorum gens in finibus Beneventanis sustinuit, et eorum semper resistit (an. 860); Amelmasser eorum princeps cum multi Sarracini ibi consistentibus occidit (an. 867); reliqui in castro qui dicitur Bari se fortiter munierunt, ubi domnus imperator per quinque annos eos cum Franci et Langobardi et ceteris nacionum suorum fidelium possidens 15, simul etiam cum sua juge 16 Angelberga nomine et multi eorum similiter. Circa hæc tempora in Vulgarorum gens divina aspiracio accensa est, quatenus christiani fierent et Christum dominum colerent, quoniam tantus amor charitatis in eorum regem pervenit, ut per se ipse ad æcclesiam beati Petri Roma venisset, et ibi dona obtulit, et a domno papa Nicholaus catholica fide munitus, divinitatis scientiæ instructus, baptizatus et fide sancta confirmatus, recepit doctores ab eodem domno apostolico, suam reversus est patriam.

14.Igitur dum domnus Hludowicus cum suis Bari custodirent, nuncii venerunt de finibus Calabria dicentes: Domine imperator, vestri esse volumus, et per vestram defensionem salvi fore confidimus. Gens Sarracinorum venerunt, terra nostra dissipaverunt, civitates desolaverunt, æcclesias suffuderunt; tantum ad vos petimus,ut des nos caput confortacionis; qui nos adjuvent et confortent. Sacramenta vobis damus, tributa solvimus. Tunc domnus imperator misericordia motus, non gaudens cupiditatis eorum promissa,sed de illorum dolens malitia, elegit strenuis VARIE LECTIONES.

13. Pauca quidem sane dum per gestis filiorum røgum senem apices componam, animus meus ad reliquis factis percurrit. Multa fatigatio Langobardi et oppressio a Sclavorum gens sustinuit, usque dum

13 latanias c. 14 i. e. vites. 15 i. e. obsidens. 16 i. e. conjuge. NOTE.

(10) Ex Paulo Diae VI, 23.

et nobilissimis viris, Hotone de finibus Bergomensis, A soldanus, et reliqui Sarracini ibi consistentibus inOschis et Gariardus episcopis, et confortavit eos domnus imperator et dixit: Ite in pace fideles Christi,angelus Domini bonus comitetur vobiscum, ut et ego videam vos et labores quam vobis inpono merear! Tunc simul cum ipsis missis perrexerunt, et unde egerunt firmitatis sacramenta receperunt, et adunantes secum magis ac magis fideles populus. Cumque venerunt in quendam valle, ubi ipsis Sarracini, 'fidentes absque ullo timore, annonam metentes, simul cum captivi quas habebant, tunc christiani inruentes super illos, et Sarracini quanti ibi invenerunt occiderunt, et captivi liberaverunt. Ut hæc audivit eorum principe, Cincimo nomine, de civitate Amantea (11) obviam eorum exiit præparatus viriliter. Et exinde Franci comperti sunt, et jungentes se hii ex una parte et illi ex altera, facta est strages magna Sarracinorum, qui fuga petiens; christiani vero post eos, interficientes usque ad portam civitatis. Oto vero et prædicti episcopi et suorum secutores triumphatores reversi sunt ad domno imperatore. Imperator vero magnum gavisus est gaudium, honorem dignitatis eorum tribuit.

B

15. Cincimo vero de suis et patriæ suæ adjutorium colligentes multitudo Sarracini,iter pergentes, Bari secum euntes, multa dispendia adjutorium soldani. Erat eorum nunciatum, quod christiani celebrarent magnum diem festum, sicut erat hoc est nativitas Domini nostri Jesu Christi,dicentes: Deum suum colunt die illa; neque pugnaturi neque arma levaturi sunt. Eamus super illos, comprehendamus eos omnes in simplicitate sua! Hoc consilium domno C imperatori nunciatum est. Tunc moniti, ut gallotinnio 17 matutinis et summo diluculo episcopis et sacerdotibus missarum sollemnia celebrarent, et populus communionem vel benedictionem acciperent sicuti et fecerunt. Et exierunt querentes Sarracini, et illis querentes Franci juncti sunt in loco

terremit, anno 21, indictione 4. Sarracini vero in suorum terra hæc audiens, elegentes se fortissimi viri,sicut audivimus viginti milla hominum,dicentes; Grandis ignominiam de occisorum nostrorum consonant; eamus illuc! Cumque navigio præpararent, ascenderunt et navigaverunt, et exierunt in finibus Benevantana. Tunc dixerunt per suorum audaciæ elationis: Quid nobis fiducie habere debemus in navibus nostris? Dissipemus eas, quia Franci adversum nos nihil possunt; et sic prævaluerint adversum nos, sine ullo metu in regnum nostrum pergere possunt! Et dictis factis, Franci querere ceperunt.Nunciatum id est domno imperatori,qui statim mittens principibus suis Hunroch, Agefrid et Boso, cum electa manu Francorum et Langobardorum vel ceterorum nationes. Jungentes se in loco ad sanctum Martinum, ad strada scilicet prope Capua ad Vulturno, acies hinc et inde, utraque partis forti intentiones pugnantes, Dei adjuvante misericordia Sarracini devicti et debellati sunt multitudo innumerabiles ;quia quod gladius non interemit,in fluvio Vulturno negati sunt, reliqui fuga vis1o evaderunt. Sic Dei judicio complacuit; qui venerant exaltati, facti sunt humiliati.

16. Ad hæc victoria patrata, domnus imperator in Beneventi palatio sedebat. Tunc Adelchis principatum Beneventanorum regebat, cui imperator se et omnia credebat, et dilectione caritatis inter se diliebat 20. Anticus hostis, qui semper contra dilectionem inimicitiam querit, exsurgentes per malos homines, inter se occulte dicentes : Quid grabati " sumus sub potestatem Francorum? Taliter Beneventani per fraudem uno consilio ingerunt, ut rederent 22 malum pro bonum; quatenus ubicunque fidelissimi imperatores invenissent, ibi custodirent, et ad imperatorem non dimisissent redirent. Erant enim Franci separati per castellas vel civitates, fidentes absque ullo terrore, credentes fide Beneventanorum. Fuit autem iste contrarius discessionis dies 35; Idus Augusti (Aug. 13) usque ad quintodecimum Kalendas Octobres indictione 5. Sed Deus, qui domno imperatore ad regni gubernacula imperialis ordinaverat, cum ipso erat,sicut legitur: Cor regis in manu Dei est (Prov. xx1,1). Et taliter fideles suos ad eum venire fecit. Cœlestis timor autem super Beneventanos inruit; vix illorum fuit, ut pacifice potuissent illos dimitterent.Qui letabundi a domno imperatore reversi sunt. Eodem anno evoluto, multa signa monstrata sunt. Vinum quomodo vindemiatum et intra vascula 23 misso, statim turbulentus, qui dicitur versio, fuit. In ipsa pascha Domini per arbores vel folia et reliqua loca parebat quasi terra pluvisset, sequenti autem (an. 872) 4 Nonas VARIE LECTIONES.

Factus est sonitus magnus clangore buccine, innita 18 equorum, strepitus populorum. Cumque prope se conjungerent fideles Christi oraverunt dicentes: Domine Jesu Christe, tu dixisti : Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eum (Joan. vi, 17); ergo si in nobiscum, quid contra nos? Statim commissum est prælium. Cumque forti intencione pugnantes, arma celestis confortavit christianos; pagani vero D erga vertentes fugire ceperunt. Christiani autem post eos cedentes, non cessabant, donec multitudo paganorum interficerent, et stipendia quicquid soldani pergebat tullerint. Soldanus hæc audiens, metus magnus tristare cepit. Sequenti mense Februario (an. 871), quinto expleto anno quod Bari possessas habebat, domnus imperator comprehendit

17 i. e. gallicinio. 18 i. e. hinnitus. 19 i. e. vix. 20 i. e. diligebat. Antiquus. 1 i. e. gravati. i. e. redderent. 23 uescula c.

NOTE.

(11) In Calabria.

Magi pruina cecidit, multe vites in planis locis seu A in vallibus palmites cum uva siccaverunt, similiter et silves 2 tenerrimum cum sua folia aride facte sunt.Sequenti autem mense Augusto multarum locustarum advenit de Vicentina partibus in finibus Bresiana 25, deinde in Cremonensis finibus; inde vero perrexerunt in Laudensis partibus, sive etiam in Mediolanensis. Erant enim unates pergentibus, sicut Salamon dixit: Locustas regem non habent, set per turmas ascendunt (Prov. xxx, 27). Devastaverunt enim multas granas minutas, id est millio vel panico. Completi anno centesimo ex eo 26 Francorum gens Italia ingressi sunt(an.873), anno domni Hludovici imperatoris 23, et mens. 4, indictione 6 finita. Ingrediente 7 indictione, hoc est anni 27 incarnationis domini nostri Jesu Christi octogenti septuaginta tres transacti, imperator vero veniens de finibus Beneventana post multa victoria super Sarracini facta.

B

C

17. Igitur post annum, hoc est indictione 8 (an. 875), stella cometis in cœlo comparuit, similitudo radientibus longinque caude per totum mense Junium, mane et vespere. Deinde in mense Julio Sarracini venerunt (Jun. 13), et civitate Cummaclo (12-13), igne cremaverunt. Sequenti autem mense Augusto Hludowicus imperator defunctus est, pridie Idus Augusti (Aug. 12), in finibus Bresiana. Antonius vero, Bresciane episcopus, tulit corpus ejus, et posuit eum in sepulchro in ecclesia sanctæ Mariæ, ubi corpus sancti Filastrici quiescit. Anspertus Mediolanensis archiepiscopus mandans ei per archidiaconum suum,ut reddat corpus illud; ille autem noluit. Tunc mandans Garibaldi Bergomensis episcopus et Benedicti Cremonensis episcopus cum suorum sacerdotes et cuncto clero venire, sicut ipse archiepiscopus faciebat. Episcopis vero ita. fecerunt et illuc perrexerunt; trahentes eum a terra et mirifice condientes, dies quinto post transitum in pharetro posuerunt, cum omni honore, hymnis Deo psallentibus, in Mediolanum perduxerunt. Veritatem in Christo loquor:ibi fui et partem aliquam portavi,et eum portantibus ambulavi a flumine qui dicitur Oleo usque ad flumen Adua (14). Adductus igitur in civitate cum magno honore et lacrimabili fletu, in ecclesia beati Ambrosii confessoris sepelierunt die septimane suæ (an. 875). Qui imperavit annos 32, id est vivente patre annos 12 19, post D mortem patris 80 annos 20.

29

18. Post cujus obitum magna tribulatio in Italia advenit. Colligentes se majores nati in civitate Ticino simul cum Angelberga suorum regina mense Septembri indictione nona,et pravum agentes consilium, quatenus ad duo mandarent regnum,id est Karoli in Francia et ludovico in Bajoaria; sicut et fecerunt. Tunc Carolus veniens, nesciens de Hludovico. Hludovicus nesciebat quod Karolus venisset,misit filium suum Karolus nomine, propter distantiam homines ceperunt Karoleto nominare. Karolo rex veniens Papiam, Karolito in finibus Mediolanensis. Cuique cum de patruum suum compertum fuisset quod esset in Papia, ceperunt homines qui se Carlito conjunxerunt multa malitia facere; hoc est Beringherio cum reliqua multitudo statim venerunt in finibus Bergomensis, residente in monasterio Fara per æbdomada una, domibus devastantes, adulteria vel incendia facientes. Tunc multi Bergomensis relinquentes domos suas plena vino et anona, tantum cum uxoribus et paramentum in civitate vel in montibus perrexerunt. Karolus rex hæc audiens, statim præ ipsis malefactores cum multitudo populorum perrexit de finibus Bergomensis in Bresiana, inde in Verona, inde vero in Mantua. Karlito perrexit in Bajoaria. Tunc Karloman, germanus ejus, obviam veniens Karoli rex barbani 31 (15) sui, ad fluvium qui dicitur Brenta, et pacificis verbis se ad invicem salutaverunt, et pactum usque in mensem Madio firmaverunt. Carlomannus ivit in Bajoaria. Karolus rex perrexit ad Romam, et ad ecclesiam beati Petri dona obtulit ab apostolico Johanne unctus, et honore imperii coronatus (Dec. 25), in Papia reversus est, mense Januario, suprascripta indictione nona

32

19. Cumque idem Karolus imperator de Roma reversus in Papia sederet (an. 876), audivit quod Karlomannus, Hludovici filius, contra eum veniret; cumque exercitum suum adunare vellet et cum eo bellum gerere (an.877), quidam de suis,in quorum fidelitatem maxime confidebat, ab eo defecti, ad Carlemannum se conjungebat. Quod ille videns, fugam iniit et Galliam repedavit, statimque in ipso itinere mortuus est (Oct. 6). Carlomannus vero regnum Italie disponens, post non multum tempus ad patrem 33 in Bajoariam reversus est (Dec.).Inter

hæc Hludovicus rex.

VARIE LECTIONES.

29 ita

i. e. silvæ. 25 i. e. Brixianis. 6 i, e. quo. 27 ann. c.? 28 id - XX. in margine addita sunt. correxit; VI::: aut XI ::: c. 30 matris c. 31 ita correxit; barbam.32 hinc manus tertia. 33 ad patrem minime.

(12-13) Comacchio.

NOTÆ.

(14) Scilicet per fines episcopatus Bergomensis, unde Andream Bergomen sem presbyterum fuisse ef

ficitur.

(15) I. e. patrui.

ANNO DOMINI DCCCXCII.

PETRUS BIBLIOTHECARIUS

HISTORIA FRANCORUM

ABBREVIATA

(PERTZ, Monumenta Germ. hist. Script. I, p. 416.)

ADMONITIO

Historiam hanc, Chesnio, qui eam primus tomo III SS. Francicorum p. 540 edidit, testante, Gabriel Naudæus Romæ ex codice quodam exscripsit. De auctore operis nemini constat;codicis Annalium Fuldensium tertii, Vindobonensis scilicet n. 600, ad verbum fere vestigia legens, nihil sibi proprium continet excepta hac anni 749 Pipinus remansit in regno una cum fratre Griphone, et rem regni optime gesserunt et alia anni 878 sententia Slavi Dalmatæ Soavi (Sorabi) Bohemi idem sunt. Temporum præterea computatione perturbata, nullius jam auctoritatis haberi poterit. Bouqueti sententiam, auctorem circa sæculi noni exitum vixisse,inde quod una cum Annalibus Fuldensibus opus suum deponere coactus sit, ortam, ideoque nihil et tribuendum esse censeo.

Arinulfus Metensis civitatis antistes genuit Anchi- A pellanum regis Pipini vocavit,et quæcumque de Carsum. Anchisus Pipinum regem, qui post mortem Wolfaldi ducis Austriæ partem regebat, regnumque Francorum obtinuit cum regibus Huludavico, Hildeberto et Dagoberto; moritur anno 2 Anastasii imperatoris, ab Incarnatione Domini 715.

Carolus, Pipini filius ex Alberda uxore, tenuit regnum Francorum annis 27.

Plidrudis, Carli noverca,publica custodia servari jubet. Hic divino auxilio liberatus, primum contra Ratpodum regem Fresonum bellum gerit,suo exercitu non incolumi, anno 716.

Carlus Rangifridum et Hilpricum regem Parisios usque terga vertentes persequitur die palmarum. Hoc tempore Wilfridus episcopus ordinatur, Bonifacii sibi nomen tradidit; mittitur a Gregorio papa in Franciam, ut prædicaret verbum Dei.

Anno 717 Rangifridus et Hilpricus rex Coloniensium finem et regiones contiguas Rheno vastant; arreptis a Plidruda muneribus revertuntur.

Anno 718 Rangifridus et Hilpricus Eudone duce Aquitanorum a Carlo rursus superati, Carlus thesaurum Plidrudæ novercæ accepit, et regem constituit Hotharium, Sarracenos Galliam devastantes pluribus præliis Carlus vicit et fugavit.

Carlus Pannonicos, Alamannos pacificos habuit. Carlus anno regni sui 27 moritur Parisiis, apud sanctum Dionysium sepelitur, et fuit damnatus ; testis est Higmarus in prologo in Vita beati Remigii.

Sanctus Eucharius Aurelianensis episcopus in monasterio sancti Trudonis requiescit; hic in oratione vidit Carlum in inferno.

Sanctus Eucharius post orationem sanctum Bonifacium et Phulradum abbatem Sancti Dionysii et ca

B

C

lo viderat exposuit, signumque dedit, ut iret ad sepulchrum, quod illic minime Carli corpus inveniretur. Illi sepulchrum aperuerunt, ex quo exivit draco, et totum est inventum denigratum.

Pipinus et Carlomannus filii Carli regnum dividunt anno 741.

Carlomannus post præclara facinora Romam venit anno 747, et in Casino monte monachus efficitur. Pipinus remansit in regno una cum fratre Griphone, et rem regni optime gesserunt.

Anno 751 Pipinus legatos Romam misit ad Zachariam pontificem maximum, ut qui ex antiqua stirpe Merovingiorum fuerit,regnaret in Gallia;exaudit pontifex, et mandat Gallis, ut in eorum regem haberent Pipinum.

Anno 753 Stephanus pontifex auxilium contra Haistulphum regem Longobardorum petiit a Pipino, a quo venerabiliter susceptus est; apud Parisios duos Pipini filios Carlmannum et Carlum unxit reges. Carlmannus decessit Lugduni, is qui fuerat monachus, anno 754, et Pipinus in Italia Haistulphum superavit, et ut redderet bona ecclesiæ Stephano pontifici maximo coegit, et eum Papiæ inclusit.Stephanus Romam revertitur.

Anno 755 Haistulphus sacramenta mentitus Romam obsedit, et omnia quæ circa urbem erant discerpsit.

Anno 756 Pipinus iterum Haistulphum vicit. Anno 757 Haistulphus moritur in venatione. Constantinus imperator inter cætera munera etiam organum mittit.

Tascilo fuit nepos Pipini.

Anno 770 Berta regina filiam Desiderii regis Lon

« PoprzedniaDalej »