Obrazy na stronie
PDF
ePub

a

B

discrimina, quæ fuse in ejus libello apud Locrium A cardinalium presbyterorum et maximæ multitudinis et Baluzium tomo V Miscellan. describuntur,Romam advenit ad porticum Sancti Petri, feria sexta ante Dominicam Esto mihi Deum protectorem, inquit ejus Gestorum scriptor, id est die 17 Februarii, biduo ante Dominicam Quinquagesimæ, quæ eo anno in diem 29 ejusdem mensis incidebat. Cum vero ob Guibertinorum insidias difficilis esset ad pontificem, qui tunc apud sanctam Mariam-Novam commorabatur, aditus, summo mane sequentis diei Lambertus, relictis ad Sanctum Petrum sociis, solus ad Urbanum accedit, « cui se prosternens cum lacrymis petiit ab electione absolvi, imparem se esse usseverans ad tam importabile onus, tum pro Henrici infestatione ad quem Cameracus pertinebat, tum pro infestatione Cameracensium clericorum et laicorum divitum, etc., ac denique pro ipsius Atrebatensis Ecclesiæ paupertate et nimia vastatione. Sed beatissimus papa (ut auctor ille prosequitur), facta absolutione, et data benedictione, sicut mos est apostolicæ sedis, suscepit eum in osculo sancto, et floccipendens hæc omnia, dixit ei: Frater, non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam. quæ revelabitur in nobis, et cætera verba consolatoria, quæ, inquit ille, ad plenum memoriæ non occurrunt. » Tum ab eo sciscitatus pontifex ubi cjus essent socii, Daiberto Pisano archiepiscopo demandavit, ut simul cum Petro Leonis curam haberet Lamberti socios ab se e porticu Sancti Petri, ubi remanserant,adduci in præparatum hospitium,quod statim factum fuit. Ac deinceps Lambertus, aliique qui cum eo advenerant liberum habuere ad pontificem accessum.

C

Exspectatum est ad aliquod tempus, si forte Cameracenses advenirent causam suam defensuri; sed tandem cum jamdudum terminus præfixus ad causam dicendam transactus fuisset, Urbanus accepto episcoporum et cardinalium suorum et Romanorum consilio... omnem Ecclesiæ Atrebatensis actionem fecit recitari, diemque statuit quo Lambertus in episcopum Atrebatensem ordinaretur. Hæc fuit Dominica Quadragèsimæ, quæ post exspectatos frustra per integrum mensem Cameracensium legatos, ut ipse pontifex in bulla sua declaravit, Lambertus in episcopum Atrebatensem ab ipso Urbano consecratus est. Ejus ordinationis circumstantias refert jam laudatus auctor Gestorum Lamberti his verbis: D Ille, Lambertus, inquit: tandem requiescens ordinatur Romæ apud Sanctam Mariam-Novam a domno apostolico Urbano anno Dei Christi 1093, anni initium a Paschate repetit, nam et characteres omnes chronologici ab eo prolati, quod et ipsa rerum series necessario exigit, annum 1094 designant, XIV Kalendas Aprilis, quæ tunc Dominica Lætare Jerusalem habebatur,id est quarta Dominica Quadragesimæ, die vero 19 mensis Martii, sub testimonio venerabilium episcoporum Joannis Tusculani, Humbaldi Sabinensis, Joannis Portuensis, Brunonis Signensis, domno quoque Daiberti Pisanorum archiepiscopi, et

Romanorum. Post aliquot dies Urbanus Lamberto
privilegium insigne ad stabiliendam Ecclesiæ Atre-
batensis restitutionem concessit, quod postea in
variis synodis, ac demum in Claromontano concilio
recitatum et confirmatum fuit, illudque Paschalis II
ac demum pontifices subsequentes passim laudarunt
et approbarunt. Datum est x Kalendas Aprilis, Indi-
ctione 11, anno 1093, quod scilicet, ut modo diceba-
mus, in instrumentis de eo negotio datis, anni ini-
tium a Paschale passim desumatur,quod tamen Ur-
banus in aliis bullis eo tempore datis non servavit,
ut in sententia pro Turonensi Ecclesia adversus
Dolensem aliisque observare licet. Cæterum hoc pri-
vilegium inter Urbani epistolas dabitur, sicut et
quatuor epistolæ, quas eadem de causa diebus se-
quentibus pontifex ad archidiaconos Ecclesiæ Atre-
batensis, ad ejusdem diocesis abbates et abbatissas,
ad Raynoldum archiepiscopum cæterosque provinciæ
Remensis antistites, ac demum post aliquot dies ad
Robertum Flandriæ comitem conscripsit. Exinde
stetit sedes Atrebatensis, cujus restitutionis bullam
cum Paschalis II litteris, in quibus se a sanctæ me-
moriæ prædecessoris sui Urbani ea de re institutio
nunquam recessurum fore protestatus est, Remis in
Ecclesia beatæ Mariæ conservari ait auctor Gesto-
rum Lamberti, in sacrario, in locello aureo, qui
vulgo dicitur Berceolum, uti videre est apud Baluzium
tomo V Miscellaneorum pag. 275, ubi vir eruditus,
ut jam monuimus, illa Gesta cum instrumentis ad
ea pertinentibus integra exhibuit.
CXLVIII. Dolensis, et cæteri, episcopi Britannia,
Turonum restituuntur.

Hoc ipso tempore quo Lambertus Romæ consecratus est, Radulfus Turonum archiepiscopus ibi litem prosequebatur adversus Dolensem episcopum, qui, ut anno superiori diximus, metropolitani Britanniæ minoris titulum et jura suorum aliquot prædecessorum exemplo ambiebat. Verum cum tempore condicto nec ipse Dolensis antistes, nec quisquam alius pro eo comparuisset, Turonensis vero archiepiscopus adversus eum varia præcedentium pontificum ac etiam conciliorum protulisset decreta, sententia adversus Dolensem pronuntiata fuit, restitutaque est in suum pristinum jus Turonum metropolis, asserta ei jurisdictione in Dolensem aliasque Britanniæ minoris Ecclesias. Hoc decretum bulla sua firmavit Urbanus, in qua totam controversia seriem retulit, quæ Nonis Aprilis hujus anni data suo ordine referetur, cum ejusdem pontificis epistola ad universos Britanniæ minoris episcopos, qua eos monet litem hanc tandem finitam esse secundum Turonensem archiepiscopum ; adeoque illis præcipit ut ipsi tanquam vero et proprio suo metropolitano obediant. Hoc autem Urbani decretum ita invaluit ut, subsequentibus temporibus, quotiescunquerecruduit hæc controversia, quod non semel contigit, ad illud recurri debere pontifices semper censuerint, ut post alios ipse Innocentius III fecit, qui solemni tandem

sententia Dolenses episcopos ab omni spe recupe- A derans supplere inopiam, quod et Dei gratia feci.

randæ unquam metropolicæ dignitatis prorsus removit. Porro acta integra celebris hujus causæ cum variis epistolis et aliis antiquis monumentis quæ ad hanc controversiam attinent, edidit noster Edmundus Martene in nova collectione veterum scriptorum, quæ anno 1090 edita est Rothomagi. At nec ibi, nec alias usquam reperire licuit, Urbani epistolam quam Turonenses in responsionibus ad Dolensium objecta ibi laudant pag. 148, in qua pontifex testatur Britannorum feritatem et pertinaciam tantam fuisse, ut non solum ulla excommunicatione ad Turonensis Ecclesiæ obedientiam revocari potuerint, sed etiam eos Christianam fidem se deserturos dixisse, si ad id quovis modo adigerentur.

CXLIX. Lambertus Atrebati inthronizatur. His ita Romæ peractis, Radulfus Turonensis et Lambertus Atrebatensis episcopi simul in Galliam repedare constituerunt. Roma egressi, feria sexta de Dominica Quasimodo geniti, id est die 21 Aprilis, apud Ostiam mare intrarunt. Die vero ipso Pentecostes Lambertus Atrebatum reversus ante horam tertiam in pontificali sede, summo totius cleri et populi consensu et applausu, inthronizatus fuit.

CL. Goffridi Vindocinensis expensæ pro Romana Ecclesia. Urbani angustiæ.

B

Verum priusquam Romam dimittamus, agendum est de Goffrido abbate Vindocinensi, qui etiam ea tempestate in Urbe morabatur, quo ad suppetias pontifici summis in angustiis constituto deferendas ante aliquot tempus advenerat. Is anno præcedenti XII Kalendas Septembri, ut habet Chronicon Vin- C docinense alias Andegavense a Labbeo editum, Vindocini abbas ab Ivone Carnotensi episcopo ordinatus, audito quod Urbanus in summa pressura esset, opem ei conferre statuit. Quare Romam statim profectus, quantum ibi pontifici profuerit ex ipsius epistola 8 libri 1 ad Paschalem Urbani successorem scripta discendum est. In ea postquam se proprium et specialem, non adoptivum pontificis filium, ac monasterium suum beati Petri proprium alodium et patrimonium ex fundatorum ipsorum voluntate esse præmisisset, subjungit se tredecim millia solidorum monetæ, inquit nostræ in Romanæ Ecclesiæ servitium, sola dilectione, non ulla qualibet necessitate compulsum expendisse. Postea totam rem enucleatius exponit, cujus adeo ipsa verba referre operæ pretium est, quod Urbani et Ecclesiæ Romanæ ea tempestate statum egregie repræsentent. « Inter cætera, inquit, quæ mea humilitas Romæ Ecelesiæ in sua necessitate fecit servitia, unum, quia celeberrimum fuit, nec possum, nec debeo silere.... << Primo anno, quo, Deo volente vel permittente, nomen abbatis suscepi, audivi piæ recordationis dominum papam Urbanum in domo Joannis Fricapanem latitare, et contra Guitbertissam hæresim viriliter laborare. Licet locus noster pauper esset, Romam tamen veni,illius persecutionum et laborum volens particeps fieri, et suam pro posse meo desi

[ocr errors]

Mala quæ in itinere et in civitate passus sum, nostrorum per omnia, ne agnoscere, factus famulus famulorum, longum est enarrare. Quasi alter Nicodemus ad dominum papam in domum prædicti Joannis nocte veni, ubi eum pene omnibus temporalibus bonis nudatum, et alieno ære nimis oppressum inveni. Ibi per Quadragesimam mansi cum illo; et, si fas est profiteri veritatem, ejus onera, in quantum potui, charitatis humeris supportavi. Quindecim vero diebus ante Pascha Ferruchius, quem Lateranensis palatii custodem Guitbertus fecerat, per internuntios locutus est cum domino papa, quærens ab eo pecuniam, et ipse redderet illi turrim et domum illam. Unde dominus papa cum episcopis et cardinalibus qui secum erant locutus, ab ipsis pecuniam quæsivit; sed modicum quid apud ipsos, quoniam persecutione et paupertate simul premebantur, invenire potuit. Quem ergo cum non solum tristem, verum etiam præ nimia angustia lacrymantem conspexissem, cœpi et ipse flere, et flens accessi ad eum dicens, ut secure cum Ferruchio iniret pactum. Ibi aurum et argentum, nummos, mulas et equos expendi; et sic Lateranense habuimus et intravimus palatium, ubi ego primus osculatus sum domini papa pedem, in sede videlicet apostolica, in qua longe ante catholicus non sederat papa. Epistola sequenti ad eumdem Paschalem scripta, sibi ipsi gratulatur quod post papam Urbanum, et præcipuum sanctæ Romanæ ecclesiæ filium Petrum-Leonis Guitberto abstulerit Lateranense palatium pecuniæ scilicet ingenti summa, quam eam in rem expenderat. Eadem compendiosus passim repetit Goffridus, potissimum epistola 13, ejusdem libri ad Calixtum papam, ubi de impensis a se in Romanum pontificem servitiis iterum loquens, ait se plusquam duodecim millia solidorum ex occasione consumpsisse, quæ summa, eo ipso teste, centum marcas argenti valebat.

CLI. Privilegium Vindocinense.

Paulo antequam Urbanus Lateranum Goffridi ope recuperaret, nempe pridie Idus Martii, insigne privilegium concessit Vindocinensi monasterio, quo ejus jura et possessiones asseruntur. Id confirmatum postea fuit in concilio Claromontensi, uti suo loco dicemus, quod integrum ex archivo ejusdem monasterii, inter urbani epistolas dabitur. Huc quoque revocari debent duæ ejusdem pontificis epistolæ, quæ Romæ datæ dicuntur 2 Kalendas Aprilis. Primam scripsit pontifex Willelmo Pictaviensium comiti, ut illum ad restituendam Vindocinensibus monachis ecclesiam Sancti Georgii in Insula Oleronis sitam, quam ille cuidam Ebloni, uni e suis militibus donaverat adhortaretur; altera Amato legato apostolicæ sedis aliisque duobus episcopis inscripta est, quibus pontifex injungit ut Guillelmum pro excommunicato habeant, nisi intra tempus a se præfinitum bona Vindocinensibus monachis injuste ablata restituere faciat. Hæc duo rescripta ultra

præsentem annum differri non posse ex eo colligi- A rique pro sua conditione vix ac ne vix quidam

mus, quod Willelmus in quadam charta, ea de re edita, testetur se has Urbani litteras accepisse, priusquam ille in Gallias concilia celebraturus advenisset, quam quidem chartam cum multum conferat ad illustranda Urbani Gesta, et complectatur totam hujus controversiæ, quæ sæpe recruduit, seriem, jam habes apud Beslium in probationibus historiæ comitum Pictavensium, sed rursus ad veteres Vindocinensis monasterii membranas collata dabitur; utrumque vero pontificis rescriptum ex ejusdem loci archivio proferetur inter ejus epistolas.

CLII. Goffridus ab Urbano fit presbyter. S. Priscæ ecclesia.

Urbanus, itaque adepta Lateranensis palatii possessione, Goffridum, qui anno præcedenti, cum diaconus solum esset, ab Ivone Carnotensi episcopo in abbatem benedictus fuerat, hoc anno presbyterum ordinavit, eique ecclesiam Sanctæ Priscæ, ex qua Vindocinenses monachi a Guibertinis ejecti fuerant, restituit. Hæc in variis libri primi epistolis passim testatur ipse Goffridus, potissimum epistola 14 ad Honorium papam; item epistola 1 Calixo II scripta, se ab Urbano tanquam unicum filium dilectum fuisse gloriatur. Quod vero ad ecclesiam Sanctæ Prisc æ attinet, titulus est presbyteri cardinalis, quem Vindocinenses abbates diu retinuerunt, locusque ejus a monachis Vindocinensibus inhabitabatur, sed de his locus hic non est fusius disserendi. Plura de his habet Sirmondus in

B

notis ad Goffridi epistolas. Certe jam a multis an- C nis Vindocinenses monachi eam amiserunt, atque hodie nominetenus abbates Vindocini cardinales nuncupantur, qua nomen dignitate eos adhuc tempore Constantiensis concilii ornatos fuisse observat idem Sirmondus.

CLIII. Episcopi Ravellensis ordinatio. Porro cum ex Goffridi ordinatione constet Urbanum eo tempore in Laterano palatio ordines publice contulisse, huc forte revocari potest Constantini Ravellensis episcopi consecratio, qui hoc anno Ursoni successisse, et ab Urbano, quod hæc ecclesia Romano pontifici absque medio subjecta sit, ordinatus fuisse dicitur apud Ughellum tomo I Italiæ

sacræ.

CLIV. Urbani pars in Germania prævalet. Haud minus res Urbani eo tempore in Germania quam apud Italos prospere succedebant, quod contigisse observat Bertoldus ob summam concordiam quæ inter Welphonem Bajoariæ ducem, et Bertoldum ducem Alemanniæ vigebat, ita ut inde pax a Francia, Teutonica et Alsatia, usque ad Bajoariam imo et Hungariam propagata fuerit, quam quidem pacem ideo firmam ac constantem fuisse observat idem auctor, quod principes quisque in sua potestate justitiam facere non cessarent; inter quos Bertoldum ducem præ cæteris eminuisse scribit. Ne vero commercium quod cum excommunicatis ple

vitare poterant, eam tranquillitatem perturbaret, ita excommunicationis sententiam Gregorii VII exemplo temperavit prudentissimus pontifex, ut, teste eodem Bertoldo, viatores, rustici, servi et aṇcillæ, uxoresque ac filii excommunicatorum iis communicando in eam labem non incurrerent, nisi forte illi prava sua voluntate sese ipsos vinculis excommunicationis astringerent.

CLV. Synodus Constantiæ.

Hæc publica tranquillitas præclaram resarciendæ in his provinciis ecclesiasticæ disciplinæ occasionem præbuit Gebehardo Constantiæ antistiti, et sedis apostolicæ vicario, qui eo animo, ut refert Bertoldus, cui soli hujus conventus notitiam debemus, magnam synodum Constantiæ, hebdomada majore ante Pascha cum abbatibus et clericis innumeris, ac ducibus Welphone Bajoaria, Bertoldo Alemanniæ, et reliquis Alemanniæ principibus canonice celebravit, ibique multa, quæ corrigenda erant, correxit. In ea synodo presbyterorum incontinentia et violentia Simoniacorum damnatæ fuerunt, statutumque est ut mensis Martii jejunium juxta sanctorum Patrum statuta in prima hebdomada Quadragesimæ, et jejunium Junii in ipsa hebdomada Pentecostes celebrarentur.Corte variæ erant eo tempore in variis Ecclesiis observandorum illorum jejuniorum consuetudines, qua de re scripsit Sigebertus tractatum singularem quem ex ms. codice descriptum, si aliquando sese opportuna obtulerit occasio, in lucem proferemus. Exstat etiam de eadem re concilii Claromontani de

cretum, at plura habentur apud Sirmondum in notis ad Goffridum Vindocinensem lib. 11, epist. 23, quæ Hildeberto Cenomannensi inscripta est.

Resecata quoque fuit in eadem synodo peculiaris diœcesis Constantiensis consuetudo celebrandi festive totam Paschatis hebdomadam, in Pentecoste autem unicam tantum diem, contra vicinarum, et pene omnium orbis Christiani Ecclesiarum receptum morem, definitumque fuit ut tam in festo Pentecostes quam in Paschate dies omnino tres observarentur. Actum denique de Praxede regina, quæ dimisso clam Henrico imperatore, qui tum Veronæ morabatur, ad Mathildem hujus anni initio, ut habet idem Bertoldus, confugerat. Hæc ipsa dicitur venisse ad hanc synodum, ubi cum coram Domnibus universa quæ a suo marito perpessa fuerat exposuisset, omnes in sui commiserationem facile permovit. Ejus fugam descripsit quoque Domnizo in suis versibus, at de illius ad synodum Constantiensem accessu nihil habet.

CLVI. Clades in Germania. Multi convertuntur.

Multa subjungit Bertoldus de cladibus quæ hoc anno totam ferme Europam, sed potissimum Germaniam afflixerunt. Tanta fuit Ratisponæ, ut narrat ille auctor, mortalitas, ut intra duodecim hebdomadas hominum octo millia cum quingentis in ea urbe interierint. In una villa, cujus nomen idem auctor reticuit, homines mille et centum intra sex hebdo

B

longe ab Urbe morabatur. Porro hac occasione Ivo Carnotensis episcopus, qui epist. 30 Fulconem ipsum monuerat, ut sui officii memor mundanam superbiam non armis mundanæ malitiæ, quod videtur fuisse accusationis in eum intentatæ præcipuum caput, sed armis Christianæ militiæ superare decertaret, audita post modum ejus per pontificem absolutione, ferre non potuit, ut illius causa a Belgicæ episcopis in conventu provinciali retractaretur. Id ex ejus epist. 3 novæ editionis intelligimus, in qua post commendatum Urbano, cui scribebat, Fulconem, sic de eodem prosequitur: Mihi non videtur rationabiliter posse fieri ut a minori persona debeat retractari, quod sub vestri judicii examine finem sortiri meruit. Et quidem, ut idem Ivo paulo ante scripserat, et confirmat ipse Urbanus in litteris ad Anselmum suo loco laudatis. Fulco, qui alias vir erat miræ simplicitatis, nec omnino sufficiens ad tantæ diœcesis regimen obeundum, a plerisque tamen impetebatur non tam zelo justitiæ, quam virtutum æmulatione. Tamen Ecclesiæ suæ auctoritate pontificia redditus, eam usque ad vitæ finem rexit.

madas, et in altera quadraginta homines una die A Fulco, idem pontifex in Langobardia mense Maio obierunt. At hæc corporum clades' salus erat animarum. Qui enim illo morbo impetebantur, quasi certi essent se brevi morituros, ita præparabantur ad exitum, ut id tunc ultro præstarent, quod alio tempore, inquit Bertoldus, vix a sanctioribus viris exspectari potuisset; qui vero superstites erant, ita percellebantur metu imminentis morbi, ut a vitiis et peccatis omnino abstinerent, sicque multi ea occasione ad meliorem adducti frugem fuerunt; imo, plerique ad seipsos reversi, a schismaticis defecerunt. Celebris tunc erat in Alsatia Manegoldus. de Lutenbach monasterii Murbocensis canonicorum regularium institutor. Is auctoritate sibi ab Urbano collata multos, etiam ex provinciæ nobilioribus, ad ipsum catervatim convenientes ecclesiasticæ communioni restituit, qui accepta salubri pœnitentia deinceps, Simoniacorum et incontinentium presbyterorum contubernia exosi, fideles fuere in sanctæ sedis et legitimi pontificis obedientia. Hinc, ut observat idem Bertoldus, ecclesiastica religio jamdudum in illis partibus exstincta mirabiliter reaccensa est, monasteriis etiam restauratis, aut de novo conditis. Nam præter Murbacense a Manegoldo, ut mox dicebamus, constructum, et alia, de quibus supra diximus, monasterium Sancti Blasii in Nigra silva hoc anno, III Idus Septembris a fundamentis ædificari cœptum est sub Ottone abbate; qua etiam ipsa die, idem abbas Harmannum priorem cum aliquot sociis in orientale regnum, in marcham Hungaris collimitaneam direxit ad novam abbatiam in episcopatu Pataviensi, in loco, qui Cotheric dicitur instituendam. Ibi, ut habet Bertoldus, habitabant primitus clerici regulares, sed illi postea a Romano pontifice et per eum a proprio episcopo impetrarunt, ut deposito clericali habitu vitam monasticam profiterentur. Celebre est illud monasterium, Gotwicense dictum, quod a sancto Altmanno episcopo Pataviensi, ut in ejus Vita legitur, constructum, hodieque sub regula Benedictina perseverat. Nominatissimum etiam tunc erat in istis partibus sub sancto Theogero abbate, postea episcopo Metensi, monasterium Sancti Georgii in Hercinia silva, hodie Villengam translatum, quod pontifex, datis litteris hoc anno, sub speciali apostolicæ sedis tutamine recepit. Certe Urbanus Theogerum, ut in ejus Vita legitur, apostolis et apostoli- D tota summa est celebris illius litis. Pagum seu cis viris comparandum esse censebat.

[blocks in formation]

C

CLVIII. Lis inter archiepiscopum Viennæ et episcopum Gratianopolis.

Emersit eodem fere tempore in Galliis gravis controversia inter Guidonem archiepiscopum Viennensem et Hugonem Gratianopolitanum episcopum de pago Salmoriacensi, quem uterque ad suam diœcesim pertinere contendebat. Ea de re libellum edidit ipse Hugo, quem inscripsit : De injuriis quas fecit Guido archiepiscopus Viennensis Ecclesiæ Gratianopolitana, etc., in quo libro vir sanctus particulatim explicat totam hujus controversiæ seriem, ac refert pontificias litteras, quæ ejus occasione scriptæ fuerunt. Et quidem illud opusculum, non modo ea complectitur quæ ad hujus controversia notitiam habendam necessaria sunt, verum etiam multum conferre potest ad illustranda alia Urbani Gesta, eaque suis quæque temporibus consignanda. Unde cum nihil fere contineat quod ad institutum nostrum non debeat revocari, visum est illud ex codice ms. ad Jacobi Petiti editionem collatam in Appendice integrum referre, epistolis Urbani, quæ in eo habentur, collectori relictis. Hæc autem

archidiaconatum Salmoriacensem possidebat Gratianopolitana Ecclesia, quando Guido Vienna archiepiscopus contendens eum ad suæ Ecclesiæ jura antiquitus pertinuisse, litem ea de re movit adversus Hugonem Gratianopolitanum episcopum. Cum vero nec Viennæ, nec apud Romanos, post diversa concertationes res componi potuisset, Guido vi pagum invasit. Ea de re commoti Gratianopolitani canonici ad sedem apostolicam appellarunt, quorum querelas excepit Urbanus, statimque Hugoni Lugdu. nensi suo legato dijudicandæ hujus causæ provinciam commisit. Hic apud Baonem auditis partibus,

provisionem Gratianopolitanis adjudicavit, pollicitus A norum episcopus, et abbates Guillelmus Sancti se hanc litem in proximo concilio, quod in Galliis celebraturus esset, plane dirempturum. At Guido his prætermissis pagum retinuit, misitque Romam legatos, qui ab ipso pontifice, nulla hujus controversiæ mentione facta, generalem Ecclesiæ suæ privilegiorum et possessionum confirmationem postub rent. Quod facile ab Urbano nihil mali suspicante impetravit. Et quidem id ipsum est fortasse, quod Goffridus Vindocini abbas innuit lib. 1, epist. 11 ad ipsum Guidonem jam Pontificem sub Calixti II nomine scripta; ubi ei in memoriam revocat quantum, cum olim Romæ esset, pro eo ejusque legatis apud Urbanum laboraverit. Certe Guidonis legatus privilegium quale optaverat brevi consecutus est, atque in eo, quod forte pontifex controversiam illam de Salmoriacensi pago aut nesciret prorsus, aut certe quid de ea a legato statutum fuerit, ei dissimulatum fuisset, inter cætera Viennensis Ecclesiæ jura interseri curavit, omnem in archidiaconia Salmoriacensi potestatem. Neque id Viennensi legato difficile erat, quod Warmundus Guidonis decessor, simile prorsus privilegium a Gregorio VIII apposita tamen conditione, quæ in isto reticetur, jam impetrasset. Quin et idem privilegium non semel postea a subsequentibus pontificibus confirmatum fuit potissimum a Guidone ipso, cum papa sub Calixti II nomine factus est. Quod quidem mirum est, cum Urbanus ipse in variis passim epistolis, fucum sibi eo in negotio factum fuisse contestatus fuerit. Etenim Gratianopolitani detecta fraude, Romam statim ad C Urbanum legatos miserunt, qui de hac fraudulenta privilegii subreptione, apud eum conquererentur, eidemque renuntiarent quod Guido, contempta apostolicæ sedis legati auctoritate, ejus judicio non paruisset. His auditis, pontifex statim litteras ad Hugonem Lugdunensem, tum alias ad Hugonem Gratianopolitanum episcopum scripsit, eisque præcepit ut, nulla habita ratione privilegii, quod paulo antea Guido obtinuerat, tota illa controversia de pago Salmoriacensi dirimeretur. Cæterum Hugo Lugdunensis, receptis Urbani litteris, rem totam ad concilium Eduense, quod post aliquot menses erat celebraturus, referendum esse censuit: quod ita factum fuisse inferius videbimus. CLIX. Fulco comes Andegavensis absolutus in con- D tiis; nisi forte quod ad hanc synodum invitatus Ivo ventu apud Florentium. Privilegium Montis Belli. Idem Hugo Lugduni antistes mandatum aliud eo tempore ab Urbano recepit, nempe ut Fulconem Rechinum Andegavorum comitem qui jamdudum ob captum in bello et carceri mancipatum fratrem suum Gaufridum, excommunicatus fuerat, si salva justitia fieri posset, communioni restitueret. At illud negotium non levis esse momenti ratus Hugo, aliquot episcopos et abbates invitavit, ut secum ea de re tractarent. Convenerunt itaque cum eo apud cœnobium Sancti Florentii Aldebertus archiepiscopus Bituricensis, Ouveldus, seu Ivellus Cenoman

Florentii, Bernardus Majoris Monasterii, alter Bernardus Sanctorum Sergii et Bacchi, Girardus Sancti Albini, Nualdus [forte, Natalis] Sancti Nicolai, Buldricus Burgulii et Goffridus Vindocini, qui omnes uno animo censuerunt Fulconem absolvendum esse sub certis conditionibus, quarum una erat, ut absque legati consilio uxorem non duceret, de quarum numerositate culpabatur. Id actum fuisse hoc anno 1094 ipso die Nativitatis Sancti Joannis Baptistæ, probat vetus instrumentum ea de re confectum, cui omnes supradicti episcopi et abbates subscripserunt. Editum est a Sirmondo in præmissis ad Goffridi Vindocinensis abbatis opuscula. Tunc Urbanus Romæ adhuc erat, etenim die 29 ejusdem mensis Junii, quæ beati Petri martyrio B consecrata est, ibidem privilegium concessit monasterio Montis Belli prope Placentiam, ut patet ex Historia ecclesiastica ejusdem urbis, a Petro Maria Campi canonico Placentino edita. Hoc vero monasterium, quod olim ad nostrum Benedictinum ordinem pertinebat, unitum tandem est an. 1484 ab Innocentio VIII congregationi Eremitarum sancti Hieronymi, uti observavit Lubinus in notitia abbatiarum Italiæ. CLX. Philippi regis adulterinæ nuptiæ. Concilium Remense. Professio Lamberti Atrebatensis. Confirmata divisio Atrebatensis Ecclesiæ a Cameracensi.

Graves autem turbæ tunc Gallias exagitabant occasione Philippi regis qui, pulsa, ut jam diximus, uxore sua, Bertradam adulterino conjugio sibi copulatam, insuper habitis episcoporum ac pontificis ipsius monitis, retinere perseverabat. Plura ea de re passim habentur in Ivonis Carnotensis episcopi litteris nec dubium quin ea occasione habitum sit concilium Remense quod hoc anno xiv Kalendas Octobris convocatum est. Et quidem cum Berta, legitima Philippi uxor, hoc anno, uti Clarius in Chronico Sancti Petri Vivi habet, mortua fuerit, sperabat forte Philippum episcopos de sua in Bertradam superinductam severitate aliquid esse remissuros. Nihil enim non movebat, omniaque pollicebatur, ut sibi hæc mulier saltem ad aliquod tempus, ut in epist. 47 Ivo ad Widonem dapiferum scribit, relinqueretur. Nihil tamen in his quæ ex concilio Remensi supersunt, legitur,de Philippinup

ire renuit, ut patet ex ejus epistola 35 ad Richerium Senonensem et alios Patres in ea congregatos scripta potissimum ob id, quod prævidebat non sibi fas futurum hac in synodo veritatem dicendi. Unde cæteris episcopis nimiam eorum indulgentiam exprobrat, regi ipsi nimis exitiosam : quem nempe,si remedio ejus malo convenientia et cauteria, juxta morem peritorum medicorum adhibere voluissent, perduxissent ad perfectam sanitatem. Multos vero episcopos et principes ad illud Remense concilium convenisse testis est ipse Raynoldus archiepiscopus Remorum in epistola ad comitem Flandriæ; nec

« PoprzedniaDalej »