Obrazy na stronie
PDF
ePub

tem hebdomadam, qua coram pontifice Romano, A ctoritate interdicimus, ne impositam sibi electionem cui ea de re litteras scripturus esset, causam suam propugnarent, atque ita concilium solutum est.

CXXXII. Res coram pontifice agitur episc. Post dies paucos Joannes et Drogo ab Atrebatensibus ad suam eorum causam coram pontifice agendam electi Romam proficiscuntur, quos Urbanus benigne exceptos, exspectatis frustraCameracensium legatis, post elapsum a concilio Remensi præfinitum tempus,ad Raynaldum archiepiscopum remisit, cum litteris, quibus ei præcipiebat ut electum ab Atrebatensibus episcopum consecraret; aut certe si id nollet, ipsum ad apostolicam sedem transmitteret, a se, salvo Remensis Ecclesiæ jure, consecrandum. Hæ litteræ, sicut et aliæ, quas eadem occasione pontifex ad Atrebatenses scripsit, nullas habent chronicas notas; at ex rebus gestis facile colligitur, utrasque una aut altera die post Dominicam infra octavam Ascensionis,id est ultima aut penultima mensis Maii datas fuisse. Legati itaque in Gallias reversi, Remos statim adierunt pontificis litteras ad archiepiscopum delaturi, quibus ille acceptis, legatis ipsis consuluit ut, nulla interposita mora, Atrebatum reversi electionem urgerent; sed litteras, quas illi ab eo efflagitabant,ad clerum et populumAtrebatensem, veritus procul dubio ne hoc facto Cameracensium animos in se commoveret, scribere recusavit, ea specie quod necessarium non esset, nec idoneum, ut litteris papæ electionem novi episcopi jam semel et iterum præcipientibus, suas quoque, quod tamen præceperat pontifex, epistolas adjungeret. CXXXIII. Lambertus eligitur. Archiepiscopus Remensis differt consecrationem.

Solis itaque Urbani litteris contenti legati Atrebatum redierunt, statimque indicta est electionis faciendæ dies ad vi Idus Julii, quæ Dominica erat. Ad quam non modo Atrebatensis, sed etiam vicinarum aliquot Ecclesiarum clerici, atque inter alios Insulensis Ecclesiæ collegiata canonici, vel ob majorem solemnitatem, vel ob antiquam consuetudinem, aut inter utrosque societatem convocati sunt. Convenit ea die in majorem Sanctæ Mariæ ecclesiam infinita propemodum clericorum et laicorum multitudo, ibique celebratis missarum solemniis, ac præmissa sancti Spiritus invocatione, publice e pulpito lectæ sunt Urbani pontificis litteræ de restituenda Atrebatensis Ecclesiæ dignitate, et electione episcopi fa- D cienda. Cumque a Gualberto præposito, Guiberto decano cæterisque omnibus canonicis in capitulo uno consensu Lambertus Insulensis Ecclesiæ cantor in episcopum designatus fuisset, statim in conspectu totius ecclesiæ manifestatus est, ac sic a clero electus et tertio acclamatus ac laudatus a populo, licet invitus eligitur, capitur, et in sede pontificali inthronizatur. Ipso vero, cum aliis Insulanæ Ecclesiæ canonicis, qui tantum virum sibi eripi ægre ferebant, reclamante, publice lecta est Urbani sententia ex prima ejus epistola, quæ sic habet: Ei vero, qui canonico Consensu cleri et populi electus fuerit, apostolica au

B

C

dissimulatione aliqua hujus novæ ordinationis subterfugiat: ac sic omnes electioni facta acquieve

runt.

Scriptum statim est ad Raynaldum metropolitanum, ut diem qua esset novi episcopi facienda consecratio indicaret; at ille, nulla die statuta, respondit se rem cum cæteris comprovincialibus communicaturum in magno episcoporum et clericorum conventu, quem in festo sanctæ Mariæ, mediante Augusto, Remis haberet. Verum cum die indicto Atrebatensium legati comparuissent ea de re rogaturi, inducias iterum postulavit archiepiscopus ad festum omnium Sanctorum. Tot cunctationum pertæsi Atrebatenses, legatos jam tertia vice Romam mittunt ad Urbanum, Odonem scilicet cantorem, et Joannem diaconum, qui pontifici rerum omnium rationem redderent, ejusque opem iterum implorarent adversus archiepiscopum, qui ejusmodi tergiversationibus mandata apostolica velle eludere videbatur. Litteræ quas ea occasione Atrebatenses ad pontificem scripserunt, dabuntur suo tempore, sicut et illæ quas ipse pontifex, exceptis benigne, ut solebat, Atrebatensium legatis, ad Raynaldum ea de re scripsit, quibus illi præcipiebat ut infra triginta dierum spatium, postquam suas ipsius litteras receperit, aut Lambertum ipse consecraret, aut certe eum Romam transmitteret in Romana curia consecrandum. Eadem ferme repetit in alia epistola, quam eadem occasione ipsi Lamberto electo conscripsit, quæ cum v Idus Octobris data dicatur, inde colligimus præcedentem, quæ nullam præfert notam, initio quoque Octobris scriptam fuisse.

Archiepiscopus itaque, receptis circa Novembris medium Urbani litteris, Lamberto electo Atrebatensi scripsit, ut ad se legatum aliquem infra octavas sancli Andreæ mitteret, per quem quid de illius consecratione cum aliis provinciæ suæ suffragancis statuerit ei renuntiaturus esset. Et quidem assignato tempore adfuerunt legati Atrebatensium, sed neque tunc certum responsum ab archiepiscopo habere potuerunt. Quare Atrebatenses, tot morarum impatientes, electum ipsum Remos tandem mittendum esse censuerunt ad archiepiscopum, ut eum aut ipse præfixo per ipsum pontificem tempore consecraret, ut jam sæpius ab eo efflagitaverant, aut certe cum litteris commendatitiis Romam juxta apostolicum mandatum mitteret, ubi ab ipso pontifice consecraretur. Lambertus itaque Remos profectus, ibi die Dominica, quæ xv seu potius xv Kalendas Decembris erat, et ultimus præfiniti a pontifice Romano ad ejus consecrationem temporis terminus, suo Atrebatensis cleri ac populi nomine litteras archiepiscopo præsentavit, quibus illum, ut tandem huic negotio alterutro modo, ut pontifex statuerat, finem imponeret: «Vestræ, inquiunt in hoc supplici libello Atrebatenses, excellentiæ dignitati multiplices referimus gratias, quia hactenus gratanter nobis, ut pius pater juvamen exhibuistis..... sed paterni

tatem vestram miramur plurimum in calce nostri A prædecessoribus jam habuerant, ab eo impetraret. negotii infrigidatam existere, cum infra terminum ab apostolico vestræ magnificentiæ electi nostri consecrationis injunctum, nec solemniter litteris vestris,ut arbitrabamur, ad consecrationem electum nostrum vocastis; nec diem certum infra terminum designastis. Nunc autem cum consecratio deinceps infra triennalem metam nequit fieri, saltem litteras. vestræ auctoritatis quæ apostolico deferantur, ut ipse jussit, pro consecratione nostri electi nobis dare velitis plurima pace precamur. » Cum itaque nullus superesset subterfugiendi locus, Raynaldus, Lamberto electo, Romam adeundi potestatem fecit, datis ei ad Urbanum litteris, quibus ille acceptis, in ipso Natalis Christi pervigilio Remis egressus est; ac post varia pericula et itineris difficultates, anni sequentis initio, ut ibi dicemus, Romam pervenit. Litteræ quas Raynaldus ad Lambertum scripserat, et illæ quas tandem hac occasione ad Urbanum deferendas,tum idem archiepiscopus, cum Atrebatensis Ecclesia scripsere, in pontificiarum epistolarum collectione referentur, post eas quas Urbanus ipse, ut mox dicebamus, utrisque paulo ante conscripserat. Ex his porro quas ultimo loco ad Urbanum Raynaldus per Atrebatensem electum scripsit, sicut et ex responsione pontificis, intelligimus quo concilio. is antistes novi episcopi consecrationem tam diu distulerat, quæve causa fuerit tot ejus tergiversationum: quod scilicet vereretur,ne,si Atrebatensis episcopatus restitutioni facilem præbuisset assensum, inde ansam arriperent Cameracenses, qui Henrico imperatori schismatico parebant, a sua et Ecclesiæ C Remensis obedientia discedere: quare maluit eam ordinationem a pontifice quam a se ipso celebrari, ut nulla querelarum occasio adversus se aut Ecclesiam suam Cameracensibus præberetur. Huc spectant aliæ peculiares ejus litteræ ad pontificem, de rebus Cameracensibus, ad quas Urbanus, ut dicemus num. 145, respondit.

Apostolicæ sedis protectionem adversus bonorum Ecclesiæ invasores ultro concessit Urbanus, datis ea de re litteris ad principem et populum Dolensis urbis; at in concedendo pallii usu, quod maxime efflagitabat Rollandus, qui se,ut sui ab annis plus quam ducentis prædecessores, archiepiscopum nuncupabat, se difficiliorem exhibuit: verebatur enim æquus pontifex, ne id faciendo, jura Turonensis Ecclesiæ,quam unicam provinciæ Lugdunensis tertiæ veram et antiquam esse metropolim sciebat, convelleret nec quidquam impetrare potuit Rollandus, donec, prolatis Gregorii VII litteris, probavisset usum pallii ac provisionem archiepiscopalis juris in Britannia minori Ireno prædecessori suo fuisse concessam. Sed quia exempla tantummodo B harum litterarum proferebat, ab eo Urbanus exigit ut sacramento præstito juraret nihil amplius aut minus in Gregorii autographis litteris quam quod ipse protestabatur continere. Quo facto pontifex ei, salvo metropolis Turonensis jure, pallii honorem ac archiepiscopales honores, sicut Gregorius pontifex Ireno fecerat, indulsit, datis ea de re litteris, quas, licet nullam habeant chronicam notam, ex iis tamen, quæ anno sequenti de eadem controversia datæ sunt, certum est ad hunc annum revocari debere.

CXXXIV. Gervinus in episcopio Ambianensi firmatus.

Jam supra, § 104, egimus de Gervino episcopo Ambianensi, qui ab Urbano insuper habitis ejus æmulorum accusationibus, in throno Ambianensi confirmatus fuit. At postea a suis iterum exagitatus pontificem rursus adire coactus est, a quo, etiam hac vice benigne exceptus, secundas litteras obtinuit, clero et populo Ambianensi, uti primæ erant, D inscriptas, quibus præcipit ut illum a Simonia purgatum pro vero et legitimo pastore Ambianenses haberent. Date sunt xv Kalendas Augusti, hoc anno, si bene conjicio, quare eas a cl. viro Stephano Baluzio acceptas referet pontificiarum epistolarum collector.

CXXXV. Dolensis episcopus pallium impetrat. Circa ejusdem anni,uti videtur, medium accessit ad Urbanum Rollandus Dolensis in minori Britannia antistes, pontificis opem adversus Dolensem principem, qui ejus Ecclesiæ bona invaserat, imploraturus; tum etiam, ut pallium, quod nonnulli ex suis

CXXXVI. Radulfus episcopus Turonem contra
Dolenses. Pallium obtinet.

Adhuc in pontificis comitatu erat Rollandus, cum Radulfus Turonum archiepiscopus,contra eum intercessurus Beneventum advenit, ubi tunc pontifex versabatur. Multa ibi adversus Dolenses protulit coram pontifice Radulfus, ut Ecclesiæ suæ jura in Dolensem et alias Britanniæ Ecclesias stabiliret, quibus cum Rollandus nihil aliud responderet quam se non agendum venisse, quamvis paratus esset cum episcopis provinciæ suæ congruo tempore respondere, Urbanus ex partium consensu tempus utrisque constituit ad medium Quadragesimæ sequentis, quo res finiretur. Hæc fuse refert ipse pontifex in sententia quam adversus Dolenses anno sequenti, ut ibi dicemus, tulit.

Eo in itinere Radulfo contigit, quod de eo legitur in Gestis episcoporum Turonensium et abbatum Majoris-Monasterii. Narrat horum Gestorum auctor Radulfus ab Urbano pallium quod enixe postulabat, nunquam impetrare potuisse, quin prius ab infestatione Majoris Monasterii se cessaturum, privilegio ejusdem loci consensurum, et pontifici prorsus obediturum spopondisset. Quod cum coram ejusdem monasterii aliquot monachis, qui ibidem aderant, præstitisset, pallii honor a pontifice donatus est. Haud tamen stetit promissis suis, nec destitit monachos Majoris-Monasterii persequi, ut suis locis. dicemus.

CXXXVII. Pausensis monasterii dedicatio. Ughellus tomo VII Italiæ sacræ, in catalogo archiepiscoporum Acheruntinorum ad hunc annum

profert vetus, ut ipse putat, instrumentum de de- A clesiis concessit Urbanus. Unum ex his est pro dicatione ecclesiæ monasterii Sanctæ Mariæ de Pauso, vulgariter nuncupati Deventuum, quem locum ipse pontifex, si huic instrumento aliqua sit fides, paulo ante consecraverat, magnisque indulgentiis cumulaverat, atque hæc omnia confirmata fuisse dicuntur bulla pontificia, hoc anno xvIII Kal. Octobris apud Salernum data. Sed hæc, ut jam diximus ad annum 1088, nullius sunt auctoritatis, quæ ob id solum hic memoramus ut nulli fucum faciant. CXXXVIII. Urbanus collectas fieri rogat Concilium Burdigalense.

monasterio novo Pictaviensi, quo privilegium eidem loco a Gregorio VII, indultum confirmatur simul cum ecclesia Sancti Nicolai, quæ, pulsis exinde canonicis male viventibus, in consilio provinciali eidem monasterio fuerat attributa. Hæc bulla ex archivo ejusdem loci descripta, data est die xvi Kalendarum Novembrium, Ceperani, qui locus est in latio diœcœsis Verulanæ ad Lyrim fluvium. Ceperano digressus pontifex Anagniam venit,ubi cum aliquod tempus egisse ex variis diplomatibus colligimus. Primum ex his datum est in gratiam canonicorum regularium Sancti Quintini prope Bellovacum, die n Idus Novembris ; alterum die 20 ejusdem mensis pro monasterio Burguliensi dicecesis Andegavensis, cui loco tunc præerat celebris B Baldricus, postea Dolensis antistes; tertium Rogerio Syracusanæ Ecclesiæ in Sicilia episcopo inscriptum, cui a se recens consecrato Urbanus omnia omnino confirmat quæ Rogerius comes Ecclesiæ Syracusanæ contulerat. Error irrepsit apud Rocchum Pyrrhum in Sicilia sacra, ubi hæc bulla data dicitur indictione xv; nam cæteræ notæ chronicæ præsenti anno, quem diserte reipsa indicat, omnino. conveniunt. Et quidem Rogerius tunc in conquestu Siciliæ episcopales ecclesias ordinavit, ut ille ipsemet testatur in duabus chartis ejusdem anni, ab eodem Roccho Pyrro relatis, quarum una pro Ecclesia Agrigentina, altera pro Ecclesia Mazariensi, mense

Circa hæc tempora cum recuperandæ Romanæ urbis spes aliqua affulgeret, quod sanguinis effusione nunquam fieri voluerat mansuetissimus pontitifex, pecunia et muneribus id se assequi posse in animum induxit. Quare scriptis in varias provincias litteris episcopos et abbates invitavit, ut Romanæ Ecclesiæ suis bonis ea occasione suppetias aliquas ferre non abnuerent. Binas ea de re epistolas habemus, quarum prior die iv Nonas Novembris et quidem hoc anno, ut probat rerum series, data est episcopis et abbatibus per Aquitaniam, Guasconiam et inferiorem Burgundiam constitutis; altera vero Raynaldo abbati Sancti Cypriani prope Pictavos, quem pontifex ad ejusmodi pecunias colligendas cum Gervasio Sancti Savini abbate destinaverat. Forte hujus collectionis occasione habitum est concilium Burdigalæ ab Amato, ejusdem urbis archiepiscopo et apostolicæ sedis legato, convocatum, de quo in Chronico Malleacensi leguntur hæc verba : Anno 1093... concilium Burdigale fuit. Plura de eo C concilio habentur, in Chartario Sancti Petri de Regula, in quo exhibetur instrumentum restitutionis cænobii Sancti Caprasii Pontonis monasterio Floriacensi, a quo Regulense pendet, in hoc consilio factæ per Bernardum episcopum Aquensem, agente Osgerio priore. Complures episcopos et abbates huic concilio interfuisse ex hac charta discimus; huic quippe subscripsere Amatus archiepiscopus Burdigalæ et sedis apostolicæ vicarius, Willelmus Bernardi Auxiensis; episcopi, Simon Agenni, Reynaldus Petragorice, Ademarus Egolisma, Hodo Bigorræ, Berandus Convenarum, Petrus Aduræ, Stphanus Vasatum et Bernardus Aquensis. Quid vero ex his collectis profecerit Urbanus, non tradunt auctores, nisi huc referatur, quod sub finem hujus anni Romam ingressus est, ut mox dicturi sumus; et quod Gofridus, hoc ipso anno institutus abbas Vindocini, qui quatriduana febre detentus nondum accedere ad pontificem potuerat, ut ex ejus epistola 1, lib. I ad ipsum Urbanum data patet, his litteris, ut videtur excitatus sub hujus anni finem aut initio sequentis cum magna pecuniæ summa Romam advenerit, pontifici, ut dicemus anno scquenti, magno adjumento futurus.

CXXXIX. Privilegia pro monasteriis novo Pictaviensi, S. Quintiniano Bellovacensi, Burguliensi et Ecclesia Syracusana.

Nonnulla privilegia hoc anno labente diversis Ec

Octobri data fuit.

CXL. Christiani in Hispania prævalent. Rescriptum pro Sancto Saturnino.

Quod Rogerius in Sicilia, hoc ipsum varii principes Christiani apud Hispanias in catholicæ religionis augmentum præstabant, eo scilicet intenti ut, Mauris pulsis, simul cum regno terreno etiam Christi imperium in his regionibus redintegraretur. Testis est ejus rei locuples, Bertoldus ad hunc annum, qui scribit Aldefonsum, regem Castellæ et legionis, quem ille auctor Cluniacensis abbatis obedientiarium appellat, paganis sæpe prostratis et fugatis, multas ecclesias, quæ ab illis barbaris destructæ fuerant, his temporibus reparasse. Haud minori animo agebat in Mauros Sancius Aragonensium rex, quem Urbanus in rescripto ad abbatem Sancti Joannis de Penna, charissimum amicum suum D appellat. Quo autem tempore datum fuerit hoc rescriptum haud liquet ; at cum anno sequenti Sancius rex, quem Urbanus in eo scripto salvere jubet, initio mensis Junii occubuerit in Oscæ urbis obsidione, vix ultra præsentem annum potest differri. In eo abbatem Pinnensem reprehendit pontifex, quod decimas ecclesiæ Sancti Saturnini Tolosani canonicis debitas invasisset.

CXLI. Decretalis ad Dominicum patriarcham

Gradensem. Privilegium Lirinense.

Haud dissimili ratione ad hunc quoque annum revocari potest decretalis Urbani epistola ad Dominicum Gradensem patriarcham, de excludendis a sud

non ab uno, quanquam id post unum annum integrum a sua electione factum fuerit, sed a tribus episcopis catholicis, quorum nomina idem auctor recenset, consecratus fuit, ut suo loco dicemus. Hæc occasione obitus Anselmi.

CXLIII. Anselmus fit episcopus Cantuariæ. Cum rege dissidet.

rum graduum dignitate subdiaconis si continentes esse A ex Bertoldo auctore æquali et accurato constat, nolunt.Ejus epistolæ fragmentum Gratianus retulit in decreto dist. 32, cap. 11, Erubescant. Dominicum autem,cui inscribitur hæc epistola, sub hujus anni finem, aut initio sequentis obiisse colligimus ex eo quod, teste Ughello in Italia sacra. Joannes et Petrus, unus post alterum ei anno 1094 in Gradensi Ecclesia successerint. Denique ad hunc annum referimus privilegium monasterii Lirinensis Aldeberto abbati inscriptum, quod, etsi in vulgatis exemplis nullam chronologiæ notam præferat, a Barrali tamen, qui vetera ejus monasterii instrumenta conspexerat, hoc anno consignetur in chronologia Lirinensi. Ad eumdem annum, si bene conjicio, revocari debet bulla pro parthenone Sanctæ Mariæ in Campo Martio ordinis Benedictini Romæ, qua B

Urbanus duos abbates Romanos et unum Arimi-
nensem conservatores ejus loci possessionum de-
signat,ut habet Chronicon ejus loci apud Martinel-
lum. Data dicitur apud sanctum Petrum 28 No-
vembris, anno vi pontificatus Urbani, quem male
interpretatur annum 1094 Hiacynthus de Nobili
Chronici auctor. Id tamen incommodi est, quod
ex bulla pro Ecclesia Syracusana superius laudata
Urbanus Kalendis ipsis Decembris adhuc Anagniæ
versabatur.

CXLII. Anselmi archiepiscopi Mediolanensis mors.
Arnolfus ei succedit.

Amisit sub hujus anni finem Urbanus papa stre-
nuissimum partium suarum propugnatorem, Ansel-
mum Mediolanensem archiepiscopum, a quo, ut
diximus, Conradus ante aliquot menses regni C
Langobardiæ corona insignitus fuerat. Ejus mortis
annum indicat Bertoldus, diem vero discimus ex
veteri catalogo archiepiscoporum Mediolanensium,
quem noster Mabillonius tomo I Musæi Italici vul-
gavit, ubi Anselmus sedisse dicitur annos VIII,
menses v et dies iv, ac obiisse pridie Nonas De-
cembris, sepultus in basilica apostolorum.Substitu-
tus est ei Arnulfus seu Arnolfus, quem Bertoldus
Arnoldum de Porta argentea nuncupat. Plura de his
habent Puricellus, Sigonius in Historia regni Italici,
et Papebrochius in catalogo Mediolanensium epi-
scoporum tomo VII Maii Bollandiani, quæ ad nostrum
institutum non attinent. Arnulfus nonnullis fortasse
videbitur, ut quidem plerique censent,is ipse fuisse
Mediolani archiepiscopus, qui, ut in Urbani Vita p
legitur,ab uno tantum episcopo catholico ordinatus
fuit, multis aliis præsentibus quidem et assentien-
tibus, sed manum, quod schismatici essent, non
imponentibus quique investituram ab Henrico
recepisse dicitur, ob idque a legato apostolico
exauctoratus in monasterium secessisse, ibique
perseverasse, usque dum ab Urbano Ecclesiæ suæ
restitutus ac pallio donatus fuerit; sed hoc melius
Anselmo ejus prædecessori conveniunt: nam constat
Anselmum ab Henrico huic sedi impositum fuisse;
quamvis postea, ut diximus, ad annum 1088 ad
Urbani partes accesserit. Et quidem Arnulfus, ut

Jacturam, quam morte Anselmi Mediolanensis perpessa est Ecclesia Romana, egregie resarcivit alterius Anselmi in Cantuariensem archiepiscopum ordinatio, quæ hac ipsa die celebrata est, id est i Nonas Decembris, qua Mediolanensis Anselmus e vivis excessit. Hanc tamen graves dissensiones subsecutæ sunt inter ipsum sanctum virum et Henricum regem obortæ, quæ diu multumque Anglicanam Ecclesiam afflixerunt. Remanserat Ecclesia Cantuariensis episcopo orbata post Lanfranci mortem toto quadriennio, cum pridie Nonas Martii hujus anni, Dominica prima Quadragesimæ,electus est in ejus locum, summo totius regni ac ipsius regis applausu Anselmus, tunc Beccensis abbas,qui ob quædam monasterii sui negotia forte in Angliam transmiserat, nihil tale cogitans. Omnem lapidem movit vir sanctus, ut a se tantum onus amoliretur, ad quod se minus aptum esse sincero animo reputabat. Visa est ei opportuna declinandæ hujus dignitatis occasio, schisma quod tunc Ecclesiam Romanam afflictabat. Quippe cum nondum in Anglia, sic rege volente, quis pro vero pontifice esset habendus, declaratum fuisset, ipse palam denuntiavit se semper, quocunque modo res verteret, Urbano, sicuti usque nunc fecerat, obediturum. Idque contestatus est, quod revera sic in animo haberet, tum quia ex declaratione sperabat se ab Anglis rejectum iri. At nihil omnino profecit. Illi enim constanter in proposito perseverarunt. Quod ipse testatur in epistola 24, libri II, sic ad Hugonem Lugdunensem scribens: Antequam præberem assensum, palam dixi me favere domino papæ Urbano et Guiberto adversari. Et feci et dixi per sex menses quod potui sine peccato,ut dimitterer. Illustre paulo post et publicum sua erga Urbanum pontificem reverentiæ et obsequii argumentum præbuit, cum ei librum de fide,seu Incarnatione Verbi,quod contra Roscelinum hæreticum conscripserat, nuncupavit eo pacto,ut ipsum ejus censuræ committeret. Non abs re erit huc proferre ipsa Anselmi verba quibus hunc ei librum rescripsit. «< Domino et Patri universæ Ecclesiæ in terra peregrinantis summo pontifici Urbano frater Anselmus, vita peccator, habitu monachus, sive jubente, sive permittente Deo, Cantuariæ metropolis vocatus episcopus, debitam subjectionem cum humili servitio et devotis orationibus. Tum librum suum pontificis judicio commillit his verbis: Quoniam, inquit, divina providentia vestram elegit sanctitatem, cui vitam et fidem Christianam custodiendam, et Ecclesiam suam regendam committeret, ad nullum alium rectius.

refertur, si quid contra catholicam fidem oritur in A eorum injustitiam ad tempus tolerare, quam Romanos Ecclesia, ut ejus auctoritate corrigatur. Opus vero cives armata manu inquietare. suum sic ei examinandum proponit, ut si quid in eo corrigendum est, ejus censura castigetur, et quod regulam veritatis tenet, ejus auctoritate roboretur. »

CXLV. Guibertinorum insidiæ. Mirum est tantam pontificis lenitatem Guibertinorum animos non emolliisse. Quin econtrario cum ipse prope sanctam Mariam-Novam in quadam firmissima munitione moraretur, illi vero, turrim Crescentii seu Adriani molem, id est castrum Sancti Angeli, adhuc occuparent, pyratarum more omnem viatoribus per Tiberis pontem ad pontificem accedere volentibus aditum intercludebant; adeo ut, si qui forte in manus eorum inciderent, captivi ab eis more plusquam barbaro detinerentur, et pessime haberentur. Id contigit abbati cellæ Sancti Petri in Alemannia, quam Gebehardus Constantiæ episcopus, et dux Bertoldus ejus frater Urbano legatum miserant. Hinc B Egino, qui postea abbas Sanctæ Afræ Augustensis fuit, laudatur ab Udalscalco, ejus Gestorum scriptore, quod ab eodem Gebehardo non semel ad Urbanum missus, deposita veste monastica, sæculari habitu indutus, sub ea specie Guibertinorum dili-. gentiam fallens ad pontificem accesserit. Eodem modo Gofridus Vindocini abbas libro 1, epist. 8, ait famulum famulorum suorum se fecisse, ne ab Urbani hostibus agnosceretur.

Cum itaque nihil Anglos ab efflagitando in archiepiscopum Anselmo revocare posset, accedente archiepiscopi sui, id est Rothomagensis, in cujus diœcesi Beccum situm est, auctoritate, omniumque bonorum consilio, Cantuariæ tandem consecratus est pridie Nonas Decembris anno 1093, ac paulo post Christi Natalium festivitatem solemniter simul cum rege celebravit. Mirum quidem est eum ab Anglicanis episcopis, qui adhuc ancipites erant an Urbano papæ, aut Wiberto ejus æmulo obedire deberent, ordinatum fuisse, cum ipse palam protestaretur se ab Urbani obedientia, ut mox dicebamus, nunquam recessurum. Sed nemo tamen, nec ipse pontifex, id aut Anselmo, aut Anglicanis episcopis vitio vertit. Unde cum postea Walterus illud ipsum Anselmo exprobasset, ille hoc potissimum argumento se defendit, quod id sciens pontifex non solum non improbaverit factum, sed etiam ei postea pallium absque ulla difficultate concesserit. Hæc fuere pontificatus Anselmi lata initia, sed quam brevi in amaritudines conversa fuere! Quippe cum Anselmus regimille libras denariorum, ut Eadmerus refert, pro agendis munificentiæ suæ gratiis dare renuisset, in illius indignationem incurrit. Prima hæc Willelmum regem inter et sanctum antistitem dissidiorum germina, paulo post multum excrevere, C cum eidem regi in transmarinam expeditionem processuro sanctus antistes monita salutis dare voluisset. Hæc anno 1093 et initio sequentis acta fuere; quid inde post regis in Angliam reditum consecutum fuerit, dicemus ad annum 1095.

CXLIV. Urbanus Romæ degit.

Romam sub hujus anni finem reversus Urbanus, ibi Nativitatem Domini, deficiente in dies Guiberti factione, solemniter celebravit, ut habet Bertoldus initio anni 1094; solet quippe hic auctor annos a Christi Natalibus exordiri. At Guibertus simul cum Henrico imperatore tunc Veronæ versabatur, ita animo fractus, ut eodem Bertoldo teste, papatum se libenter dimissurum simulaverit, si alio modo pax in Ecclesia recuperari non potuerit. Multos tamen adhuc habebat Romæ homines suæ parti addictos, qui servientes tempori, occasionem latenter exspectabant, ad novos motus ciendos. At hæc dissimulabat Urbanus, quod absque militari expeditione abigi ab urbe non potuissent. Nihil quippe, ut jam sæpe cum Bertoldo, qui et illud singulis ferme annis repetit, diximus, adeo aversabatur mansuetissimus pontifex, quam ut armis decertaretur, et suam auctoritatem sanguinis effusione ampliaret, quare, uti idem auctor prosequitur, cum absque militari manu adversarios suos non facile potuerit expellere, maluit

D

CXLVI. Atrebatensis et Cameracensis Ecclesiæ divisio firmata.

Hæc initio anni 1094 Romæ agebantur, ubi Urbanus cum audisset Lambertum Atrebatensem electum e Gallia in Urbem advenire, ut ibi consecraretur, quod ut jam diximus, veritus esset Raynoldus, ne si ipse ei imposuisset manus, Cameracenses a Remensis Ecclesiæ obedientia recederent, ad eumdem archiepiscopum scripsit, pollicitus ei apostolicam tuitionem adversus quemcunque, qui Cameraci episcopum præter Remensem metropolitanum ordinare aggrederetur. Post hæc eidem archiepiscopo injungit, ut tam Atrebatensiquam Cameracensi Ecclesiæ, unicuique suum proprium episcopum incardinare non differat, nisi forte Cameracenses vellent Romam venire ad proximam sequentemQuadragesimam,causam suam præsente Lamberto Atrebatensi electo acturi. Denique Manassis archidiaconi Remensis in episcopum Cameracensem electionem, quam a Cameracensibus generali omnium consensu factam fuisse ipsi scripserat Raynaldus, confirmavit eo pacto, ut Cameracenses Atrebatensis Ecclesiæ restitutionem non turbarent, quamvis ad id sese temerario sacramento obligassent. Hæc omnia habentur in Urbani epistola ad ipsum Raynoldum, qui ei de iis rebus seorsim, ut jam diximus, scripserat, quam pontificis responsionem, et si nullam habeat temporis notam, huc tamen referri debere, ea quæ complectitur satis indicant. Et quidem anno sequenti, rejecto Gualcherio, Manassis electio confirmata fuit in Claromontano concilio, ut suo loco dicemus.

CXLVII. Lambertus electus Atrebatensis Romam advenit. Ab Urbano consecratur ac privilegium obtinet. Varix ea de re litteræ.

Interim Lambertus post multa viarum et hiemis

« PoprzedniaDalej »