Obrazy na stronie
PDF

ut ipsi in stemmate gentilitio familiæ Castellioneæ A deviavit alius earumdem partium, nuperus auctor

• locum dederint, ub: Milonis filius,et Guidonis Manassis ac alterius Milonis frater fuisse dicitur. At refragatur huic sententiæ Albericus, qui licet Urbanum eae oppido Castellionis super Marmam matum fuisse, ut cæteri, scripserit, asseverat tamen, ex Hugone et Guidone auctoribus quos laudat, eum fuisse filium domini de Lageri. Tum de ejusdem cognatione subdit: Habuit (idem Urbanus) alium fratrem Rodulfum, patrem Gerardi, cujus filius alter Gerardus genuit 0lonem patrem Egidii de Lageri monachi Remensis, cujus soror Hersendis fuit mater Baldulsi, scu, ut habet codex ms., Balduini monaclii Igniaci. Certe in Necrologio monasterii Molismensis in Campania Nomis Junii memorantur Heucherius seu Eucherius, et Isabellis u.ror ejus, pater et mater domini papae Urbani, quorum, ut ibi habetur, anniversarium debemus facere solemniter.Et in eodem Necronologio die III Kalendas Augusti,Urbanus dicitur fuisse ejusdem loci congregationis, id est precum et aliorum piorum operum particeps;sed sive Eucherius ille, Lageriaci, qui vicus est Remensis diœcesis, dominus, sive Milo Castellionis toparcha Urbani pater fuerit, ipsum R^mensis provinciæ alumnum fuisse fatendum est. Imo cum Lageriacum cujus domini, ut infra dicemus, fortasse ex Castellionensibus orti erant, haud procul ab urbe Remorum distet, et ipsum Castellionis castrum, licet extra diœcesim situm, ad Remensem tamen Ecclesiam pertinuerit, ejusque clientes : er&nt et vicedomini Castellionenses toparchæ, utrique Remis ut pluri

(G. ViolE) in Vita sancti Germani Antisiodorensis, qui ex nescio quibus falsis, aut male intellectis monumentis scripsit Urbani majores monasterii Regniacensis in diœcesi Antisiodorensi conditores fuisse. Id quippe vel ex hoc solo rejici debet, quod Regniacense monasterium ordinis Cisterciensis longe post Urbani obitum exstructum fuerit. Denique non immorari juvatin refellendisiis qui 0donem, Urbani in Ostiensi episcopatu successorem, ejus fuisse nepolem dixerunt, cum id nullo argumento, præter nominis similitudinem, probent. Certe id non habet Baldricus, qui hunc Odonem in carminibus tomo IV Chesnii Historic. Franc.laudat quod commune cum Urbano Odonis nomen habuerit, eamdem monachi vitam fuerit professus, eamdem sedem obtinuerit, eamdem denique dignitatem (istum nempe futurum papain prædicebat) habiturus sit, non omissurus consanguineitatem, si aliqua interillos intercessisset. Neque etiam id habet Guibertus lib 11 De sacra expeditione, ubi alterius hujus Odonis meminit. Porro Urbani parentes, quicunque demum illi fuerint, domini erant vici Bainsonensis, ad radices montis in quo situm est Castellionis oppidum positi. Unde quis forte non immerito suspicabitur eos etsi Lageriaci vici dominos, ex stirpe tamen Castellionensium toparcharum, ut mox dicebam prodiisse : cum non modo Bainsonium, sed et Lageriacum quoque haud procul a Castellionensi oppido distent, et Urbanus passim, auctorum tam veterum quam recentiorum consensu, Castelliomensis dictus fuerit.

mum morabantur, ob id potissimum quod essent C Quod vero Bainsonium ad Urbani parentes pertiid quisquam jureinficiari potest, cum aeque certum A Remensis curam dimisit, vix annum attigisset ætatis

Remensis Ecclesiæ milites; atque adeo ex alterutris Urbanus in ipsa Remorum civitate nasci potuit.Id certe innuit Ordericus Vitalis libro viii Historiæ ecclesiasticæ, ubi eum civem Remensem diserte appellat. 0do, inquit, natione Gallus, nobilitate et mansuetudine clarus, civis Remensis, etc. Neque hoc ab eo auctore temere dictum fuisse aliquis putet. Nam præterquam quod Ordericus præ cæteris scriptoribus accuratus et diligens est, id ipsum a Joanne magistro suo, Remis nato, discere potuerat, illarum rerum probe instructo, utpote qui ex scholastico Remensis Ecclesiæ, in qua cum ipso Odone haud dubio fuerat educatus, factus Uticensis monachus, ejus monasterii scholas tempore 0rderici regebat.Haud multum ab ea opinione recedit Guibertus Novigenti abbas, et ipse accuratus auctor, tempore et loco proximus, qui Urbanum eae Francia claro e.r germine oriundum e.r territorio et clero Hemensi, post multos gradus ad summi denique pontificatus apicem pertigisse scribit.Ex his autem patet quam late accipìenda sint Guidonis abbatis verba, qui tomo I Bibliothecæ Labbeanæ, in historia abbatum sancti Germani Antisiodorensis cap. 8 scripsit: Urbanum in Antisiodorensis civitatis confinio natum et educatum fuisse. Et quidem magna esse non debet ea in re ejus scriptoris auctoritas, qui sæculo xiii exeunte vivebat, At multo magis a vero

[blocks in formation]

sit, nemine dissentiente, et Brunonem tunc temporis Remensis Ecclesiæ scholis præfuisse, et Urbanum a teneris in eadem Ecclesia fuisse enutritum. Utrumque diserte affirmat vetus auctor libelli De institutionibus Carthusianorum, a Labbeo tomo I Bibliothecæ novæ ex vetusto codice Remigiano editus ; qui etiam addit Brunonem Romam adiisse cogente Urbano, cujus quondam praeceptor fuerat. Et quidem hic libellus habetur in codice ms. Carthusiæ Portarum, quadraginta circiter annis post Brunonis obitum exarato. His opponet fortasse non nemo eorum opinionem qui Brunonem quinquagenarium obiisse dicunt anno 1101. Si enim semel id admittatur, cum Urbanus anno sui pontificatus duodecimo obierit, et quidem ante Brunonem, dicendus erit ipso Brunone ætate provectior, aut saltem æqualis ei fuisse, ac proinde non potuisse sub ejus magisterio educari ; at id falsum esse manifestis argumentis facile demonstrabo. Verum priusquam de Brunonis ætate aliquid statuamus, duo præmittenda sunt. Primo, scriptores ferme omnes sive antiquos, sive recentiores, unanimi consensu Brunonem Urbani magistrum appellasse. Secundo, nonnullos alios e Brunonis discipulis ad episcopatum, Urbano adhuc vivente, evectos fuisse, quod proinde æque Urbano ac istis contingere potuit. Sane certum est de 0done Burgundiæ ducis fratre ac principe e regia Francorum stirpe, qui licet litteras, ut ipsemet testatus est, sub Brunone Remis didicisset, anno tamen 1085, monente Viguerio, Lingonensis episcopus factus est, proindeque triennio antequam Urbanus thronum apostolicum eonscenderet. Similiter Lambertus Pultariensis, et Petrus S. Joannis Vinearum apud Suessiones abbates, qui etiam Brunonis magisterio, ut ipsi dicunt in rotulis post mortem sancti viri transmissis, adoleverant, has dignitates,vivente adhuc Urbano, obtinuerunt. Cum itaque hæc omnimo de illis certa sint, non video qua ratione negarentur de Urbano, quem ex veterum auctorum testimonio constat factum pontificem, cum aetate mediocris esset, et ea adhuc florente mortem obiisse. Jam vero si de Brunonis ætate inquiramus, vix dubitari potest quin vitam ultra quinquaginta annos

produxerit. Quod ut evincatur, primo statuendum D

est tempus quo Remis docere desiit. Certe ex Gregorii VII litteris, et ex Guiberto Novigenti abbate, colligi posse videtur Brunonem Remensis scholæ præfecturam dimisisse occasione turbarum quas in ea Ecclesia Manasses archiepiscopus excitaverat, proindeque anno circiter 1076, aut sequenti. Et quidem, initio anni 1078, Godefridus cancellarius, Brunonis in scholis regendis et in cancellarii dignitate successor, subscripsit concilio Suessionensi in causa ecclesiæ Sancti Quintini. At, si Bruno anno 4f01 quinquagenarius, ut volunt adversarii, e vita £xcesssisset, anno H076 aut sequente, quo schola

suæ vigesimum quintum, aut certe vigesimum sextum. Certum quippe est eum rexisse multis annis scholas Remenses; quod nonnisi ad quindecim aut duodecim annos extendi potest, et sic celeberrimarum harum scholarum præfecturam suscepissetanno ætatis suæ circiter duodecimo, aut ad summum quinto decimo: quod nemo sanæ mentis, ut quidem mihi videtur, dixerit. Brunonem vero diu Remensibus scholis præfuisse disertis verbis affirmant inter alios ejus laudatores, in rotulis post ejus mortem ad varia loca transmissis, Noliensis monasterii canonici regulares, qui visa schedula quæ Brunonis incomparabilis philosophi obitum patefecit ingemuere ob tanti viri occasum, qui dudum Ecclesiae sedis Remensium summus ulidascalus...et columna totus metropolis diu e.rstiterat.Noliensibus consentiunt cæteri Ecclesiarum et monasteriorum conventus in similibus rotulis, ubi eum variis honorum titulis condecorant. Hunc gemmam sophiae appellant canonici Sanctæ Mariæ Blesensis; lucem ecclesiarum monachi Bellovacenses Sancti Luciani ; clarissimum sophistam Maciacenses Sancti Maximini ; doctorem doctorum Bernacenses ; magistrorum decus remigium turbæ I{emensis Parisienses Sanctæ Mariæ majoris ecclesiæ canonici; hunc doctrinæ præbuisse undam gentibus et cleris, aiunt Sancti Gervasii Walesienses; cumctos superasse toto in orbe magistros. Sancti Timothei Remenses: ejus doctrina tot factos esse sapientes quot mens nescit sanctæ Mariæ Spulingenses; et monachi Sancti Nicolai Andegavensis ejus doctrinam toto fulgere in orbe, unde ejus sequaces esse optant canomie; cathedralis ecclesiæ Sanctæ Crucis Aurelianengis. Nimius essem in cæteris elogiis ejus recensendis.At omittore non licetcanonicorum Andegavensis Ecclesiae cathedralis sancti Mauricii testimonium, quo Brunonem asserunt magistrum fuisse non puerorum, aut minorum clericorum, sed virorum gravium et jam doctorum, qui sub eo divina, id est, theologiam addiscebant. Quod sane arguit eum jam tunc maturæ ætatis fuisse cum Remis ante suum secessum doceret. En aliquot eorum verSuS, Ejus et eaeimiu celebratur ubique sophia, plusquam Maronis laudatur lingua Brunonis, Gloria Plutonis vilescit laude Brunonis. Hic praecellebat doctoribus, hic faciebat Summos doctores, mon instituendo minores: Doctor doctorum fuit hic, non clericulorum. Nam nec honestas verborum, nec gravitates Sumpsit Brunonis nisi vir magnæ rationis. Nuntiat egregiam divina docendo sophiamHinc in Chronico Malleacenci Bruno perfectus philosophus ab Adhemaro appellatur; quem inter alios nón Berengarius, ut quidam male intelligunt, sed Fulbertus Carnotensis, anno 1028 defunctus, philosophiæ suæ hæredem reliquerat. Jam vero quis dixerit tantumvirum, quem omnes ferme Galliarum, Angliæ et Italiæ Ecclesiæ veluti celeberrimum scientiarum magistrum certatim com- A mendarunt, has laudes annos viginti aut paulo plus aut minus natum promeruisse? Quis inquam, sibi in animum induxerit Brunonem ea ætate diu scholas adeo celebres cum tanta eruditionis et doctrinæ fama rexisse, ut post viginti secessionis annos mors ejus tanquam omnium doctorum magistri a plerisqueorbis Christiani Ecclesiis celebrioribus deplorata fuerit. Denique, si visiones in nostræ causæ subsidium adducere liceat, Bruno senex erat, proindeque quadraginta quinque aut etiam quinquaginta annis major, eum in Calabria moraretur. Etenim Rogerius eomes, ut ipse in vulgata ea de re charta narrat, cum Capuam obsideret a seme reverendi vultus, qui ei venerabilis Pater Bruno esse videbatur, monitus fuit ut ab insidiis Sergii cujuslam proditoris caveret. Ex quibus omnibus facile colligitur nihil omnino impedire quominus admittatur Brunonem Urbani cum in Remensi schola litteris vacaret, magistrum fuisse, idque anno sæculi undecimi circiter sexagesimo. Unde rerum series sic ordinari potest: Gervasius anno 4055 thronum Remensem adeptus, paulo post Brunonem, jam antea, ut Manasses affirmavit in sua apologia, canonicus Coloniensis Ecclesiæ Sancti Chuniberti, Remos advocavit, eique collata cancellarii dignitate, suæ Ecclesiæ scholarum curam demandavit; enutriebatur tunc inter alios nobiles ejus aetatis clericos Odo noster, quem si anno 1060 octavum decimum circiter ætatis suæ annum attigisse admittamus, quod sane pene certum videtur; nihil omnino obstabit quominus eo tempore sub Brunonis disciplina enutritus, et postea variis digniatibus decursis, pontificatum Romanum adeptus, fuerit anno 1088 ætatis suæ anno circiter &6 modica aetate, et tandem anno 1099 decesserit, annum agens 57, adhuc florens et vegetus. Hæc forte paulo fusius quam oportebat tractata sunt; sed id exigit Brunonis simul et Odonis seu Urbani causa, cum honorificum sit Brunoni tantum habuisse discipulum, et Odoni subtam sancti viri disciplinaedueatum fuisse. Quantum vero sub celebri illo magistro in litterarum studiis et exercitiis virtutum profecerit 0do, pauca quæ ex ejus scriptis supersunt, ac reliqua illius vitæ præclara gesta, quæ suis locis exponemus, satis abundeque testantur.

III. Urbanus an Remensis canonicus et archidia

comus. Ejus amor in Ecclesiam Remensem.

Urbanum non solum in Remensis Ecclesiæ gremio enutritum fuisse, sed etiam in nobili ejus Ecclesiæ canonicorum collegio locum obtinuisse varii auctores passim tradunt. Cum vero illa Ecclesia cæteras mon dignitate solum, sed etiam morum sanctitate et vitæ communis observatione tunc antecelleret, ejus canonici dicti sunt a nonnullis regulares. Atque inde nata est posteriorum quorumdam auctorum opinio, qui Urbanum olim canonicum regularem fuisse scripserunt, et quidem Lateranensis congregationis, ut alii addidere; adeo proclivis est a præconceptis opinionibus ad errorem gradus, Sed his immorari n0n vacat.

[ocr errors]

Vero similius est, quod scripsit Albericus in Chronico. Urbanum Ecclesiæ Remensis archidiaconum fuisse. Is enim ipse est 0do, si non fallit catalogus archidiaconorum Remensium a Marloto tomo I Metropolis Remensis editus, qui anno H070 hanc dignitatem obtinebat.Cave tamen ne illum confundas

cum alio ejusdem nominis archidiacono Remensi,

qui variis chartis sub Widone et Gervasio archipræsulibus inter alios subscripsisse memoratur. Cum enim iste hanc dignitatem anno 1052 obtineret, ut patet ex Widonis archiepiscopi charta, quam Marlotus tomo II retulit, alius necessario dicendus est fuisse a nostro 0done,qui anno 1088 cum adhuc modicae aetatis esset, ut loquitur Ordericus Vitalis, pontifex est renuntiatus. Certe Odonis nomen communius tunc temporis erat, ut quis inficiari velit, duos ejus nominis archidiaconos eo sæculo esse potuisse in Remensi Ecclesia.Si quis vero id perneget, proferemus in testimonium ejusdem Ecclesiæ Necrotogium vetus, in quo die quinta Februarii memoratur obitus 0lonis archidiaconi; diversi procul dubio a nostro qui, mense Julio desinente, pontifex Romanus e vita recessit.

Porro Remensem Ecclesiam sempercoluit ac fovit Urbanus etiam postadeptum pontificatum, quod ex variis ejus epistolis, quas suo ordine proferemus, patebit. Ejus quippe et illius archiepiscoporurn prærogalivas insigni diplomate asseruit; et altero confirmavit ejusdem Ecclesiæ canonicorum privilegia, dum monachos Remigianos adversus Ingelramnum Lauduni episcopum tuitus est, ut nihil dicara de Basolianis monachis, quos ab advocati sæcularis jugo liberavit. Mirum est autem quantum desudaverit pius pontifex in restituenda episcopali Atrebatum sede, quæ a trecentis ferme annis proprio episcopo caruerat, quod se ideo fecisse passim testatur,ut Remorum metropolim in antiquam suam dignitatem restitueret. Urbanus quippe, ut Hermannus habet in Historia restaurationis Sancti Martini Tornacensis, Spicilegii Acheriani tomo XII: quoniam in Ecclesia Remensi educatus fuerat, valde eam super alias diligebat; et ut antiquam ei dignitatem duodecim episcoporum reddere posset, non parum laborabat. Etenim præter Atrebatensem, tentaverat etiam Tornacensem Ecclesiam a Noviomensis episcopi subjectione liberare. At quod ipse ob ingruentes difficultates efficere non potuit, ab Eugenio III post aliquot annos, agente saneto Bernardo, præstitum est. Erat autem antiqua Remensis provinciae in Galliis prærogativa, ut duodecim episcopalibus sedibus gaudens, judicia canonica in proprio sinu,absque alienarum provinciarum ope absolvere posset. Cæterum cum periclitanti Ecclesiæ Remensi post Raynaldi archiepiscopi obitum subvenire voluisset fvo Carnotensium antistes, Urbani opem imploravit epistola 116, in quâ ei hanc Ecclesiam non solum quod regni haberet diadema, et caeteris pene Ecclesiis Gallicanis exemsed etiam quod illa aliquando ejus mater fuisset. Remensem, inquit, metropolim, aliquando matrem vestram, etc., vestris consolationibus refoveri postulamus. Et quidem cassa non fuit Ivonis expostulatio, ut patet ex variis litteris, quas pontifex ea occasione conscripsit, in quibus sincerum erga hanc Ecclesiam animi sui affectum verbis tenerrimis explicat, et affectibus comprobavit. Insignis est præ cæteris ea de re locus in epistola ad clerum, ordinem, milites et plebem Remis existentes, ubi sic eos alloquitur: Affectionis nostrae viscera, filii in Christo charissimi, angustata sunt, quia vos pastoris sollicitudine..... novimus destitutos. Sed in tribulatione hac per omnipotentis Dei gratiam charitatis nostrae praecordia dilatantur, quia vos, etc., ampliori devotione comgratulamur. IV. V. Urbanus cogitat de secessu e saeculo. Fit monachus Cluniaci. Rcmam a Gregorio VII accersatur. Qua occasione. Non itaque immerito applaudebat sibi de tanto alumno Remensis Ecclesia; sed ille majora charismata æmulatus ad vitam perfectiorem anhelabat; nec dubium quin ea in re Brunonis consiliis et adhortationibus plurimum adjutus et confirmatus fuerit. Nam Bruno, ut ex ejus epistola, quam multo postea in CalabriapositusadRadulphum præpositum scripsit, patet, sæpius cum aliis Remensis Ecclesiæ primoribus, e quorum numero sane Odo utpote archidiaconus erat, de contemptu mundi, et de alterius vitæ gaudiis colloquia miscere solebat, quibus invicem ad sæculi fugam animabantur. Cæteros autem præcessisse videtur Odo.Nam aliquot annis, antequam Bruno Carthusiensis ordinis fundamenta poneret, ipse, abjectis sæcularibus pompis et curis, in cœnobium Cluniacense secessit. Ibi ab Hugone abbate sanctissimo veste monastica donatus est, cujus ideo se filium et alumnum appellat in epistola quam ad eum paulo post suam ad pontificatum assumptionem scripsit. Quo vero id anno contigerit incertum est. At, si Odo fuerit Remensis ille archidiaconus, ut verisimile est, quem ex catalogo Marloti supra laudavimus, Remis adhuc vcrsabatur anno 1070; quippe qui hoc anno subscripserit donationi factæ , Ecclesiæ Ruminiacensi, uti videre est apud eumdem Marlotum. Haud taméhdiu postea differri potest ejus conversio, si verum sit quod ex Cluniacensi Chartario colligi posse videtur, eum anno circiter H076, jam priorem Cluniaci exstitisse. Et quidem hoc ipso anno duo alii archidiaconi, nunquam autem plures in Ecclesia Remensi fuerunt, Guido videlicet et Garinus, donationi Manassis archiepiscopi factæ sancti Basoli monasterio subscripsisse cum Brunone cancellario, memorantur. Odo Cluniaci constitutus institutorem in vita monastica habuit Petrum, qui postmodum Cavensis in Italia abbas et Policastri episcopus fuit, si credamus vetusto auctori qui dedicationis ecclesiæ Cavensis historiam conscripsit, Is enim Urbanum

plumruinæ vel resurreclionis existeret, commendavit; A ejusdem Petri discipulum passim appellat, eimmque

ob id potissimum laudat,quod etiam pontifex factus hunc ipsum Petrum veluti magistrum suum semper reveritus fuerit. Consentiunt vetera alia, maxime domestica, monumenta Cavensis monasterii apud Ughellum. At nihil ea de re habet Venusinus abbas anonymus, qui Petri et aliorum primorum ejusdem loci abbatum Vitas paulo post illud tempus conscripsit. Exstat tamen ejusdem Petri alia Vita, quam ex eodem ms. Romano penes nos habemus, in qua Urbanus Petri condiscipulus olim fuisse dicitur, atque itineris ejus cum e Gallia Cavam rediit comes. Certe utrumque simul apud Cluniacum vixisse vix quisquam inficiari potest, et ipse abbas Venusinus testatur Petrum, cum moraretur Cluniaci, varia simul ibi officia exercuisse. Ut ut sit,

ipse Urbanus non modo se filium et alumnum beati Hugonis appellavit, uti jam ex ejus epistola observavimus, verum etiam disertis verbis profitetur se ab eo ipso in monastica disciplina institutum fuisse.

En ejus verba ex privilegio quod eidem Hugoni et

monasterio Cluniacensi primo pontificatus sui anno

concessit. Est, inquit, praeterea quod nos tibi non

minus, tuoque monasterio faciat debitores, quoniam

per te monasticae religionis rudimenta suscepi, in

tuo cænobio per secundam S. Spiritus gratiam sum

[ocr errors]

femalus. Verum oculatior erat S. Hugo quam ut tantam lucernam sub modio delitescere diu sineret. Quare illum Cluniaci priorem instituit (circa an. 1076). Ea dignitate se aliquando potitum fuisse ipse Urbanus palam professus est in sermone quem habuit in dedicatione majoris altaris ejusdem loci, uti infra videbimus. Id vero non multum post ejus conversionem factum fuisse testatur Guibertus libro II Historiæ Jerosolymitanæ, his verbis: Is Cluniacus factus eae clerico monachus... mon multo post reacit officium prioratus, ut scilicet abbati suo Hugoni, variis negotiis occupato, adjumento esset. Quid autem hac in dignitate constitutus præstiterit, ignotum nobis est, nisi quod nonnullis chartis subscripsisse inveniatur. Præsens erat apud Avalonem, quando Hugo Burgundionum dux ecclesiam Sanctæ Mariae illius castri Cluniaco subjecit. Ibi enim ipse 0do prior Cluniaci eumdem Hugonem cum fratribus ejus, Odono, et Roberto tunc clerico, atque Widone comite Matisconensi,aliisque Burgundiæ proceribus, qui huc convenerant, in fratrum Cluniaccnsium societatem admisit, ut scilicet in orationibus et eleemosynis, vel etiam cœteris jam dicti loci benefactis a modo participes e.risterent. Habitus est hic conventus xi Kalendas Martii anno 1078; quod probat præter nostrum exemplar indictio 1 ibi apposita, quamvis ad annum praecedentem in Spicilegii Acheriani tomo VI, eadem donatio referatur. Coram eodem Odone priore Bernardus quidam in capitulo dimisit ea quæ Cluniacensi monasterio rapuerat e bonis quæ frater ejus Tosceranus ad conversionem veniens contulerat, ut narratur in chartis 146 et 605 Odo prior memoratur in charta 321. Quanti autem meriti fuerit, inde colligere possumus quod, cum Gregorius VIII, qui tunc Romanæ Ecclesiæ,difficillimis temporibus,præerat,abHugone abbate aliquot e suis monachis viros scientia et virtute præstantes petiisset, quos in maximis, quæ tunc urgebant,Ecclesiæ negotiis adjutores posset adhibere, inter alios primus, Hermanno teste, electus fuerit Odo, qui his in angustiis pontifici præsto esset (an. 1078). Sic enim ille in Historia restaurationis Sancti Martini Tornacensis jam laudata: Tempore domni Hugonis Cluniacensis abbatis, contigit ut quidam Remensis Ecclesiae canonicus, magnae probitatis vir, nomine 0do, vitam saecularem relinqueret, et in eadem Cluniacensi Ecclesia monachus fieret. Cumque ibi per aliquot annos religiosissime viacisset, et domnus papa Gregorius VII eidem domno Hugoni abbati mandasset ut sibi aliquos de monachis suis viros sapientes transmitteret, quos competenter episcopos ordinare posset domnus Hugo ei inter caeteros præfatum 0donem transmisit, quem papa urbi 0stiensi episcopum consecravit. Guibertus etiam proficiente merito, 0donem civitati 0stiae Gregorii VII papae jussu destinatum fuisse tradit. Quibus auctoribus consentiens 0rdericus Vitalis libro Iv Historiæ ecclesiasticæ, addit alios quoque Cluniacenses monachos Odoni socios datos fuisse, a pontifice animo gratanti susceptos, Odonemque præ cæteris in consiliarium electum fuisse: Poscenti, inquit, papae Hugo Cluniacensis abbas 0donem praefati, Cluniacensis, nmonasterii priorem, qui Remensis Ecclesiæ monachus fuerat, cum aliis idoneis cænobitis Romam transmisit. Quos papa velut a Deo sibi missos adjutores ovanter suscepit. 0donem nempe praecipuum sibi consiliarium elegit, et 0stiensi Ecclesiae pontificem constituit. Hæc Odericus ad annum 1078, ubi occasione electionis Gregorii VII ad pontificatum, multa in unum congessit, quæ, illo sedente, variis temporibus contigerunt. Odonem vero ante annum 1078 Romam non adiisse plusquam probabile est ex donatione Hugonis Burgundiæ ducis superius laudata, quam hoc ipso anno factam fuisse diximus, cum adhuc Odo prior esset monasterii Cluniacensis : nisi forte dicatur Odonem primo ante illud tempus a Gregorio Romam accersitum, deinde in Gallias rediisse,unde postea anno A078 iterum in Italiam profectus fuerit, Ostiensem episcopatum accepturus. Certe Petrus Cavensis quicum 0do in Italiam accessisse dicitur, si alteri ejus Vitæ scriptori credamus, ab Hildebrando nondum pontifice revocatus fuerat.Atnulla videtur esse hujus duplicis itineris admittendi necessitas; Odonis vero cum ejus sociis in Italiam accersendi occasio hæc videtur fuisse, mors scilicet Geraldi Ostiensis episcopi, cui anno, ut scribit Bertoldus, 1077 defuncto, Henricus Augustus factiosum quemdam hominem Joannem nomine substituerat. Verebaturemim Gregorius, ne, si schismaticieomodo invaderent plures Ecclesias, res Catholicorum in

earum quæ sub sancto Hugone factæ sunt; idem A pejus abirent. Quare operæ pretium esse censuit vi

C.

gilantissimus pontifex ut aliquos secum præsto haberet viros morum sanctitate ac sapientiæ fama illustres, quos pro opportunitate, ut habet Hermannus, præficeret Ecclesiis viduatis. Electi ad hoc sunt inter alios 0do noster, et Petrus qui ante aliquot annos e Cavensi prope Salvinum monasterio Cluniacum transmigraverat: vir adeo industrius,ut ibi septem, et, ut alii dicunt, etiam plura officia simul Cluniaci exercuerit. VI. An Cavae moratus sit Urbanus. Hos in Italiam appulsos, post salutatum pontificem, Cavam divertisse vix dubitari potest, cum eos ibi aliquandiu simul vixisse disertis verbis affirmet vetus auctor Historiæ dedicationis ejusdem loci : nec sane alio titulo potuerit Urbanus, ut mihi videtur, inter viros illustres istius monasterii, ut passim fit, recenseri. Fateor equidem abbatem Venusinum, qui in Vita sancti Petri eumdem Petrum e Gallia, permittente Hugone, Cavam reversum fuisse scribit, nihil prorsus habere de Odone, aut ejus sociis a Gregorio expetitis: at illius silentio præponderant auctor laudatus Historiæ dedicationis Cavensis, alter Vitæ sancti Petri scriptor, et alia monumenta Cavensia. Deinde cum certum sit ut— rumque, sive simul, sive seorsim, his temporibus e Galliis in Italiam transmigrasse, verisimile est eosdem, si quidem uterque non statim atque huc advenerunt, ad infulas pontificales sunt assumpti, aliquod temporis intervallum in aliquo monasterio exegisse; et quidem potius in Cavensi, quam in alio quocunque, quod illud Cluniacensi ordini addictum esset; quodque ibi Petrus, cujus 0do saltem amicus erat, et apud Cluniacum vitæ monasticæ socius vitam monasticam professus fuisset. Fabulantur nonnulli, iique nescio quibus decepti scriptoribus, Urbanum Romæ primum in Lateranensi monasterio canonicam vitam amplexum, arctioris deinde vitæ studio in Cavense secessisse ; hinc transmigrasse Cluniacum, ibique sub Odilone aut Hugone vixisse cum Hildebrando, qui tum et ipse Cluniaci monachus erat; ab eodem postea, simul atque is Romanus pontifex creatus est, Romam accersitum cardinalisque dignitate atque Ostiensis episcopatu ornatum fuisse. Sed hæc omnia meræ nugæ sunt, quibus refellendis immorari piget. VII. Urbanus fit episcopus 0stiensis. Non diu licuit Odoni aut Petro in Cavensi solitudine commorari. Nam Gregorius hoc ipso, quo in Italiam advenerant, anno 1078, post exturbatum, ut testatur Ughellus in Italia sacra, Joannem schismaticum, 0donem episcopum 0stiensem creavit; Petrus vero non m.ulto post suum, ut narrat secundus ejus Vitae auctor, e Cluniaco reditum, Policastrensis episcopus ordinatus est. Neque nos movere debet utriusque Vitæ S. Petri auctoritas, ubi Petrus non solum a clero et populo, sed etiam a Gisulfo Salernitano principe Policastrensis urbis episcopus postulatus esse dicitur. Nam Gisulfus jam áb anno

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »