Obrazy na stronie
PDF
ePub

De gratia Christi et de libero arbitrio

Sancti Thomae Aquinatis

Doctrinam

breviter exposuit

atque cum doctrina definita et cum

sententiis protestantium

comparavit

Dr. K. Krogh-Tonning.

Ut omnes unum sint.
Joh. 17, 21.

Videnskabsselskabets Skrifter. II. Historisk-filosofiske klasse. 1898. No. 2

Christianiae
Apud Jacob Dybwad

A. W. Brøgger

MDCCCXCVIII

Haec dissertatio societati scientiarum proposita est in sessione

a. d. III. Id. Jan. MDCCCXCVIII.

Prooemium.

Qui sententias scriptoris alicujus verbis ipsius scriptoris reddit, saepe objurgatur, quod, probandi causa quod velit, verba ex contextu revellerit.

Hoc periculum si evitare ita conatur, ut, ipsis scriptoris verbis non utens, tantum sententias ejus perpetua disputatione reddat, reclamatur: Desunt argumenta ex ipsis scriptoris verbis sumpta. Ita:

«Incidit in Scyllam, qui vult vitare Charybdin».

In hac disputatione inter utramque viam mediam quandam invenire conatus sum. Primum enim ipsa scriptoris verba apposui, eum ordinem et contextum, quo ab eo tractata est materia, retinens, deinde singula ponderavi. Ita legentes judicare poterunt, rectene materiam exploraverim eaque in nostrum finem usus sim, annon.

Quod ut assequamur, necesse est, doctrinam scriptoris accurate et copiose reddi et quidem ea, qua ipse scripsit, lingua. In argumentatione subtiliore nullus est locus translationi.

Igitur nisi a peritis linguae Latinae disputatio nostra legi utique non poterat. Jam hac de causa facile adductus sum, ut disputationem eadem lingua ederem, qua scripta est pars ejus potior, et quam necesse est sciant theologi si modo disciplinam theologicam perdiscere velint, vel certe nolint. plane ignorare. Huc accessit, quod etiam extra Germanicas terras opusculum meum nonneminem legere cupiebam.

His de causis Latine disputatio scripta est.

Verum quoniam omnino nullum Latine scribendi usum habeo, opusculum meum hoc vestitu indutum edere non ausus essem, nisi aliqua mihi esset spes, fore ut legentes simplicitati et vitiis sermonis indulgenter ignoscerent.

Vid.-Selsk. Skrifter. H.-F. Kl. 1898. No. 2.

1

« PoprzedniaDalej »