Obrazy na stronie
PDF
ePub

phos, quoniam sunt ad perturbandam veritatem per- A dem sese patronos veritatis profiteri solent: sed quis

niciosi et graves. Incredibilis enim vis eloquentiæ, et argumentandi disserendique subtilitas, quemvis facile deceperit quos partim nostris armis, partim vero ex ipsorum inter se concertatione sumptis revincemus; ut appareat, eos induxisse potius errorem, quam sustulisse.

Fortasse mireris, quod tantum facinus audeam. Patiemurne igitur extingui, aut opprimi veritatem? Ego vero libentius vel sub hoc onere defecerim. Nam si Marcus Tullius, eloquentiæ ipsius unicum exemplar, ab indoctis et ineloquentibus, qui tamen pro vero nitebantur, sæpe superatus est, cur desperemus veritatem ipsam contra fallacem captiosamque facundiam sua propria vi et claritate valituram? Illi qui

potest eam rem defendere, quam non didicit, aut illustrare apud alios, quod ipse non novit? Magnum videor polliceri : sed cœlesti opus est munere, ut nobis facultas ac tempus ad proposita persequenda tribuatur. Quod si vita est optanda sapienti, profecto nullam aliam ob causam vivere optaverim, quam ut aliquid efficiam quod vita dignum sit, et quod utilitatem legentibus, etsi non ad eloquentiam, quia tenuis in nobis facundiæ rivus est ad vivendum tamen afferat: quod est maxime necessarium. Quo perfecto, satis me vixisse arbitrabor, et officium hominis implesse, si labor meus aliquos homines ab erroribus liberatos ad iter cœleste direxerit.

VARIORUM NOTÆ.

Incredibilis enim vis eloquentiæ. In scriptis 3 rec. et B mss. Regio-Put., 2 Bonon., Tax. In 1 Regio, 3 pluribus editis, Incredibilis est enim.. In cæteris est

non extat.

Qui tamen. Ita ms. Bov. et sic eruditi Francius et Heumannus suspicabantur esse legendum. Alii vero habent, quia tamen.

Captiosam. Mss. 3 Colbert. et Brun., copiosam. Quod ipse. Ita restitui ex veterrimis et optimis

Colb. et Clarom. est quæ ipse. Plures rec. manu exarati et typis vulgati habent quam. Relativum deest in 2 Colbert. rec. et Vict.

Ad vivendum. Bene scilicet.

Homines. Rectius et elegantius est, si deleatur, juxta Heumannum. Hoc verbum, inquit, e margine in textum irrepsit.

ANALYSIS LIBRI DE IRA DEI.

Quæstio hujus libri: An Deus vere irascatur? Philosophi nonnulli negarunt, eo quod Deum vel beneficam esse tantum naturam, vel nibil omnino curare statuerent. Lactantius contra, Deum vere irasci hoc libro demonstrat his argumentis:

I. Aut ira tribuenda est Deo, et gratia detrahenda; aut utrumque detrabendum aut ira demenda est, et gratia tribuenda; aut utrumque tribuendum. Primum falsum est, quia nemo de Deo unquam dixit, irasci eum tantummodo, et gratia non moveri. Alterum est Epicureum. Statuit enim Epicurus, nec iram in Deo esse, nec gratiam, ut qui nihil omnino curet : sed falso; Deus enim non esset, nisi moveretur: nec diguior Deo administratio assignari potest, quam mundi gubernatio. Nulla etiam beatitudo est rei immobilis. Tertium est stoicum, gratiam in Deo esse, iram non esse: falsum id quoque. Nam si Deus non irascitur impiis, nec pios diligit. Relinquitur igitur quartum, quod est verum, nempe iram et gratiam Deo tribuendam (Cap. 1, 2, 3, 4, 5, 6).

II. Quæcumque opinio tollit religionem, vana est et falsa.

Opinio quæ Deo sive gratiam, sive iram, sive utrumque detrahit, tollit religionem; igitur opinio

illa vana est et falsa.

Majorem probat cap. 7 religionem nempe non posse dissolvi, quia sit propria hominis. Minorem confirmat cap. 8. Si enim Deus nibil cuiquam boni tribuit, stultum est eum colere.

Excipiunt quidam: Prodesse quidem hoc credere, sed utilitatis, non veritatis gratia, ut conscientiae terreantur, quas leges punire possunt.

Lactantius negat hoc; et religionem, non utilitatis tantum, sed veritatis gratia fuisse institutam, asserit cap, 9, 10, 11.

III. Si in rebus humanis sunt bona et mala, necesse est ad utramque partem moveri Deum, et ad gratiam, cum justa fieri videt, et ad iram, cum cernit injusta.

C

D

Verum prius, quod ostenditur cap. 15, 14, 15 : igitur et posterius.

Objectio Epicuri: Si est in Deo lætitiæ affectus ad gratiam, et odii ad iram, habebit igitur et timorem, et libidinem, et cupiditatem.

Respon. Non sequitur: quia gratia, et ira, et miseratio habent in Deo materiam, id est, causam, reliqui affectus non habent: quibus vacat Deus, quia vitiorum affectus sunt, alios sicut hos habet, quia sunt virtutis (Cap. 16).

Objectio alia: Deus ideo beatus est, quia semper quietus; igitur nec irascitur, nec gratia commove

tur.

Respondet Lactantius, Deum non esse quietum, quia nec dormiat, nec moriatur. Curare igitur eum hominum vitam, et vi consequentis irasci malis, favere bonis. Deinde, sicut crudelitatis est potius, quam pietatis, si quis homo contumelias non vindicet: ita, inquit, non virtutis est in Deo, ad ea, quæ injuste fiunt, non commoveri (Cap. 17).

Objectio: Atqui Deus sine hoc affectu peccata potest corrigere.

Respon. Ipse peccati adspectus indignus est. Nam qui non movetur, omnino aut probat delicta, ant molestiam castigandi fugit, quorum utrumque est vitiosum. Hoc loco reprehendit dictum Archite Tarentini, qui cum in agro corrupta esse omnia comperisset, villici sui culpam redarguens, miserum dixit, quem jam verberibus necassem, nisi iratus essem. Nam propter iræ magnitudinem poenam non donandam, sed differendam fuisse docet (Cap. 18).

IV. Si Deus sanctissimam vivendi legein posuit, voluitque universos innocentes ac beneficos esse, utique non potest non irasci, cum videt legem suam contemni. Verum prius; ergo et posterius.

V. Si est mundi administrator, non utique contemnit id quod est in mundo vel maximum.

VI. Si est pater ac Deus universorum, certe et virtutibus hominum delectatur, et vitiis commove

tur; ergo et justos diligit, et impios odit (Cap. 19). A VII. Si potest ignoscere, potest et irasci : sed potest ignoscere, quia est legis suæ ipse disceptator et judex; potest igitur et irasci (Cap. 20).

Objiciebant: Cur ergo qui peccant, sæpe felices sunt, et qui pie vivunt, sæpe miseri?

Resp. Quia fugitivi et abdicati libere vivunt, strictius autem et frugalius, qui sub disciplina patris sunt. Deinde quia virtus per mala probatur, vitia per voluptatem. Præterea non est perpetua felicitas ma

lorum.

[blocks in formation]

Objectio: Deus hominem irasci vetat in lege sua ; igitur nec ipse irascitur.

Resp. Lex refrenat iram hominis injustam; nec in totum prohibet irasci, quia is affectus necessario datus est sed prohibet in ira permanere. Quin Deus præcepit irasci; itaque et ipse irascitur (Cap. 21).

VIII. Prophetæ universi divino Spiritu repleti nihil aliud, quam de gratia Dei erga justos, et de ira ejus adversus impios loquuntur.

IX. Sibyllæ et ipse iram Deo attribuunt, Apollo item Milesius (Cap. 22, 23).

Conclusio sèquitur parænetica, qua hortatur universos, ut Deum ament, quod pater, eumdemque ve. reantur, quod Dominus sit. SCULTETUS.

LIBER

DE IRA DEI, AD DONATUM.

CAPUT PRIMUM.

De sapientia divina et humana.

B auctoritate hominum, qui se putant esse sapientes. Nec tamen nos tam arrogantes sumus, ut comprehensam nostro ingenio veritatem gloriemur: sed doctrinam Dei sequimur, qui scire solus potest, et revelare secreta. Cujus doctrinæ philosophi expertes existimaverunt, naturam rerum conjectura posse deprehendi. Quod nequaquam fieri potest, quia mens hominis, tenebroso corporis domicilio circumsepta, longe a veri perspectione summota est; et hoc differt ab humanitate divinitas, quod humanitatis est ignoratio, divinitatis scientia.

Animadverti sæpe, Donate, plurimos id existimare (quod etiam nonnulli philosophorum putaverunt), non irasci Deum; quoniam vel benefica sit tantummodo natura divina, nec cuiquam nocere, præstantissimæ atque optima congruat potestati; vel certe nil curet omnino, ut neque ex beneficentia ejus quidquam boni perveniat ad nos, neque ex maleficentia quidquam mali. Quorum error, quia maximus est, et ad evertendum vitæ humanæ statum spectat, coarguendus est a nobis, ne et ipse fallaris, impulsus C tenebras, quibus offusa est hominis cogitatio, quo

Unde nobis aliquo lumine opus est ad depellendas

VARIORUM NOTÆ.

Liber de ira Dei, ad Donatum. Ita ferunt plerique mss. et editi. In ms Bonon. antiquiore est L. Cœlii Firmiani Lactantii incipit de Ira Dei liber vIII. In Regio-Puteano, Cælii Fırmiani institutionum Divinarum de Vita beata explicit septimus liber, incipit de Ira Divina liber v. Legitur quoque de Ira Divina, in 1, Oxoniensi. In 16 mss. deest ad Donatum. Extat de hoc libro honorificum B. Hieronymi testimonium ad cap. IV Epist. ad Ephesios, his verbis: Firmianus noster librum de Ira Dei docto pariter et eloquenti ser- D mone conscripsit, quem qui legerit, puto ei ad iræ intellectum satis abundeque sufficere, etc. Eumdem librum appellat pulcherrimum in libro de Scriptor. Ecclesiast. in Firmiano. Cavendum tamen a themate illius, quod est de Ira Dei; nam toto libro docet, iræ affectum et alios quosdam vere et proprie in Deo reperiri, et præsertim cap. 15, 16 et 17 quod etiam asseruit lib. 1 Div. Institut. cap. 18. Quem locum adi. IsÆUS..

Animadverti sæpe, Donate. Imitatio est Ciceronis, qui Paradoxa sua sic inchoat: Animadverti sæpe, Brute.-Donate. Hunc nonnulli fuisse censent Donatum confessorem, cui Lactantius suum de Mortibus Persecutorum dicavit librum. Alii volunt fuisse Donatum hæresiarcham Donatistarum, alteri vero Ælium Donatum Grammaticum S. Hieronymi præceptorem : quod cum divinari magis, quam certo sciri possit, penes lectorem remitto examen et judicium.

Plurimos id existimare. Ita veteres 2 edit. Rom. et Betul. cum omnibus mss. præter 2 Bonon. et Tax. in quibus est æstimare. Cæteri edit. id tanquam inu

[blocks in formation]

Longe a veri perspectione. Ita plures edd. et omnes fere mss, cum Thomasio. Et recte. In 5 mss. rec. et edit. Rom. 1470, a veri perfectione, male; in 6 editis, a Dei perspectione, vitiose; non enim ibi de Dei cognitione sermonem instituere vult Lactantius, sed ostendere Deum esse auctorem cognitionis veritatis. GALLEUS. De hac sententia vide libr. 1 Institut. cap. 9.

Humanitate. Humanitas hic non notat illam virtutem, quam proprie homo alteri homini præstat, sed naturam humanam, ipsum hominem. Minutius Felix in Octavio: Timoremfomnem, quo humanitas regitur, penitus sustulerunt.}

niam in carne mortali agentes, nostris sensibus di- A veritatis ascenditur, non est facile cuilibet evehi ad

vinare non possumus. Lumen autem mentis humanæ Deus est, quem qui cognoverit, et in pectus admiserit, illuminato corde mysterium veritatis agnoscet : remoto autem Deo cœlestique doctrina, omnia erroribus plena sunt. Recteque Socrates, cum esset omnium philosophorum doctissimus, tamen ut cæterorum argueret inscitiam, qui se aliquid tenere arbitrabantur, ait se nihil scire, nisi unum, quod nibil sciret. Intellexit enim, doctrinam illam nihil habere in se certi, nihil veri; nec, ut putant quidam, simulavit ipse doctrinam, ut alios refelleret; sed vidit ex parte aliqua veritatem. Testatusque est etiam in judicio (sicut traditur a Platone) quod nulla esset humana sapientia: adeo doctrinam, qua tum philosophi gloriabantur, contempsit, derisit, abjecit, ut id ipsum pro summa doctrina profiteretur, quod nihil scire didicisset. Si ergo nulla est sapientia humana, ut Socrates docuit, ut Plato tradidit, apparet esse divinam, nec ulli alii, quam Deo veritatis notitiam subjacere. Deus igitur noscendus est, in quo solo veritas est. Ille mundi parens, et conditor rerum, qui oculis non videtur, mente vix cernitur. Cujus religio multis modis impugnari solet ab iis, qui neque veram sapien. tiam tenere potuerunt, neque magni et cœlestis ar*cani comprehendere rationem.

CAPUT II.

De veritate, deque ejus gradibus, atque de Deo. Nam cum sint gradus multi, per quos ad domicilium

B

summum. Caligantibus enim veritatis fulgore luminibus, qui stabilem gressum tenere non possunt, revolvuntur in planum. Primus autem gradus est, intelligere falsas religiones, et abjicere impios cultus deorum humana manu fabricatorum. Secundus vero, perspicere animo, quod unus sit Deus summus, cujus potestas ac providentia effecerit a principio mundum, et gubernet in posterum. Tertius, cognoscere ministrum ejus ac nuntium, quem legavit in terram; quo docente, liberati ab errore, quo implicati tenebamur, formatique ad veri Dei cultum, justitiam disceremus. Ex quibus omnibus gradibus, ut dixi, pronus est lapsus et facilis ad ruinam, nisi pedes inconcussa stabilitate figantur.

De primo gradu eos excuti videmus, qui, cum falsa intelligant, tamen verum non inveniunt, contemptis. que terrenis fragilibusque simulacris, non ad colendum se Deum conferunt, quem ignorant: sed mundi elementa mirantes, cœlum, terram, mare, solem, lunam, cæteraque astra venerantur. Sed horum imperi. tiam jam coarguimus in secundo Divinarum Institutionum libro. De secundo vero gradu eos dicimus cadere, qui cum sentiant, unum esse summum Deum, ¡idem tamen a philosophis irretiti, et falsis argumentationibus capti, aliter de unica illa majestate sentiunt, quam veritas habet; qui aut figuram negant

VARIORUM NOTÆ.

Nostris sensibus. Mss. 7 præmittunt de. Recteque Socrates. Francius, forte Itaque. In Em. est Recte ergo.

Inscitiam. Reimm. Justitiam. Prave. Pierr., Parrh., insaniam. Rost. Ven. 1471, utraque 78, Paris., Ald., et hoc recentiores omnes, inscitiam. Lond., Reg., Goth., Ven. 1493, inscientiam. Recepi vocem Ciceroni et nostro gratam. Vid. lib. v. Confer. Gronov. ad Liv. XXII, cap. 25. BUNEMAN.

Se nihil scire. Apud Platon. in Apolog. Socrat. sub initium, et Cic. Acad. quæst.

Putant. Ita ms. Bov. quam lectionem probat Heumannus; alii putabant.

Simulavit ipse doctrinam. Mss. 7, ipse. Scripti 9 et 2 vet. edd. Rom., dissimulavit ipsam.

Ex parte aliqua veritatem. Lond., Reg., Ex parte aliquam veritatem. Non male. Reliqui, ex parte aliqua, ut lib. m, cap. 3: Potest fieri, ut omnes ex parte aliqua erraverint, ex parte attigerini veritatem. Idem ex Cicerone lib. m, aliqua ex parte. BUN.

Testatusque. Abest que a Colbert. 1 et 9 editis. Plato scripsit pro Socrate Apologiam, quemadmodum etiam Xenophon et Lysias. In ea Plato Socratem causam suam contra calumniatores defendentem inducit, ac ut elevaret cujusdam sapientiæ titulo turgentis opinionem, pulcherrima et modesta syncrisi sapientiæ illius suam præfert, quod ipse de nulla sapientia gloriaretur, ille vero cum nihil sciat, sapiens tamen videre velit. Aristophanes Comicus, a Socratis æmulis pecunia corruptus, eum ludo scenico indignis modis præscindit, inter cætera calunnians, quod uspro Gopians pro mercede æquum et iniquum doceat. Hanc calumniam Commentator fideliter (ut cæteras quoque) retundit. BETUL.

[blocks in formation]

C In quo solo veritas est. 1 Reg. rec. et 7 editi, in quo sola.

D

Stabilem gressum tenere. Lucanus lib. 1: Inconcussa tenens dubio vestigia cursu.

Senec. in Thiest. 5:

Stabilem in plano figere gressum.

Conf. not. infra. BUN.

Fabricatorum. Scilicet deorum. Sic emendavi ex cunctis fere mss. et vulgatis Gymnic., Is., Cellar., Walch., multo melius quam fabricatos 4 manuscriptorum rec. et 11 editorum. Quid enim sibi vult cultus deorum fabricatos? Sed et supra lib. vn Div. Inst., ad impios cultus manufactorum deorum.-Cultus deorum humana manu fabricatorum. Voces humana manu que sunt in omnibus, non puto sollicitandas, libenter Latini istas voces conjungunt. Noto ad Lact. lib. v, cap. 22: Non sacrificare lapidibus humunu manu factis: Lib. vn, cap. 11 : Manibus humanis laboratum. BUN.

Cognoscere ministrum ejus ac nuntium, etc. Angelum nimirum magni consilii, Hæc est enim vita æterna, inquit ipse Dominus. Joan. xvi, ut cognoscant de solum verum Deum, et quem misisti JESUM Christum. Si missus, ergo legatus, nuntius, angelus, seu apostolus, salva tamen majestate divina. Item eadem conditione minister. Rom. xv.

Implicati. Ms. Bov.

Verum. At ms. Bov. legit vera.

Horum imperitiam jam coarguimus in secundo Divinarum Institutionum libro. Indė patet Divinarum Institutionum libros ante librum de 1ra Dei fuisse conscriptos.

Qui cum sentiant. Ita emendatum ex omnibus pene mss. et edit. Rom. 1470 et Gymnic. Vide seq. Reg. 1 rec. et edit. Crat., qui cum sentiunt. Multi impressi, qui consentiunt.

ira, et gratia. Aut ira tribuenda est Deo, et gratia detrahenda; aut utrumque pariter detrahendum. Aut ira demenda est, et gratia tribuenda, aut utrumque tribuendum. Aliud amplius, præter hæc, nihil potest capere natura, ut necesse sit in uno istorum aliquo verum, quod quæritur, inveniri. Consideremus singula, ut nos ad latebras veritatis, et ratio et ordo deducat.

habere ullam Deum, aut nullo affectu commoveri pu- A quenda partitio est, cum diversa et repugnantia sint, tant, quia sit omnis affectus imbecillitatis, quæ in Deo nulla est. De tertio vero ii præcipitantur, qui cum sciant legatum Dei, eumdemque divini et immortalis templi conditorem, tamen aut non accipiunt eum, aut aliter accipiunt, quam fides poscit: quos ex parte jam refutavimus in quarto supradicti operis libro, et refutabimus postea diligentius, cum respondere ad omnes sectas cœperimus, quæ veritatem, dum disputant, perdiderunt.

CAPUT III.

De bonis et malis in rebus humanis, eorumque auctore. Primum illud nemo de Deo dixit unquam, irasci eum tantummodo, et gratia non moveri. Est cuim dis conveniens Deo, ut ejusmodi potestate sit præditus,

Nunc vero contra eos disseremus, qui de secundo gradu lapsi, prava de summo Deo sentiunt. Aiunt enim quidam, nec gratificari eum cuiquam, nec irasci; sed securum, et quietum, immortalitatis suæ bonis perfrui. Alii vero iram tollunt, gratiam relinquunt Deo; naturam enim summa virtute præstantem B qua noceat, et obsit, prodesse vero, ac benefacere ut non maleficam, sic beneficam esse debere. Ita omnes philosophi de ira consentiunt; de gratia discrepant. Sed ut ad propositam materiam per ordinem descendat oratio, hujusmodi facienda nobis, et se

nequeat. Quæ igitur ratio, quæ spes salutis hominibus proposita est, si malorum tantummodo auctor est Deus? Quod si sit, jam majestas illa venerabilis, non ad judicis potestatem, cui licet servare ac libeVARIORUM NOTÆ.

Qui aut figuram negant habere ullam Deum. Deum nemo vidit unquam. Que ergo est illa figura, ad quam homo, inquies, creatus est? Sed ne ipsa quidem humanis oculis occurrit, quæ, ut ipse fateris, vix mente concipitur. Nos figuram Dei nullam cognoscimus. Vide Tertullianum adversus Marcionem, et Basilium Homil. 10.- Figuram... habere... Deum. Statuit quidem alibi, Deum esse incorporeum, e. g., lib. vi, cap. 3 et alias; figuram tamen Deo tribuit. Confer. cap. 11 et 18, in quo erravit cum aliis.

BUN. C

Aut nullo affectu commoveri. Sic lego cum mss. 7 Vaticanis, Regio-Put., 2 al. Reg., 5 Colb., Marm., 1 Clarom, Brun. et 4 impressis. Mendum irrepsit in 5 Reg., 2 Vatic, 1 Colb. et multis editis, ubi pro nullo legitur ullo, quod res ipsa repudiat; nam Lactantius eos arguit, qui nullo affectu Deum commoveri putant.

Divini et immortalis templi conditorem. Templi vivis constructi lapidibus, I Pet., II, cujus templi dicatio divini Spiritus opus est. Sacerdos vero idem qui et conditor, æternus ille nimirum, secundum ordinem Melchisedech, ut ad Hebræos scriptum est. BETUL.

Quos ex parte. Mss. 2, Qued.

Supradicti. Vide de hac voce not. lib. vi, cap. 5. Usus eadem Vopiscus in Aureliano cap. 9 et 56, licet satis commode possint esse duæ voces. BUN.

Et refutabimus postea, etc. Videtur Lact. in animo habuisse ad omnes sectas tum in christianismo ortas respondere. Rivetus in Notis mss.

Dum disputant. Janus Gulielmus ad Plant. Menæchm. cap. 4, testatur, in quibusdam exemplaribus haberi, dum dissipant, quam lectionem probat ipse. IS.EUS.--Buneman. quoque hanc ultimam lectionem habet, et sic illam probat.-Veritatem dum dissipant, perdiderunt. Idem toties inculcavit Lactantius; maxime de sectis, ad quas respicit, dixit lib. iv, cap. 30: Dissidium facerent, et ecclesiam (in qua veritas) dissiparent; lib. 1, cap. 10: ut veritas... solet variis sermonibus dissipata corrumpi; lib. vi, cap. 22: opinio veri veritatem per diversa ora sermonesque varias dissipatam BON.

mutavit.

Quæ veritatem, dum disputant, perdiderunt. Sic legunt plerique mss. sic etiam editi. At Janus Guilielmi mavult legere cum antiquis suis codicibus dissipant, quibus etiam similes sunt mss. Ultr., Em., Br., 2 Reg., 3 Colb. Ratio ejus est, quod veritas disputatione invenitur, non perditur. Sed ego nihil mulandum censui; elegans enim et scopo est apta lectio. GALLÆUS.

D

Alii vero iram tollunt. Ita legendum esse ex omnibus mss. et 6 impressis textus ipse suadet, non ut in 12 editis, Illi vero.

Ut non maleficam, sic beneficam esse debere. Lond., · Reg., Goth., Lips., 2 Reimm. Ut non maleficam esse debere. Cant., id est, Subl., Rost., Ven. 1471, utraque 78, 95, 97, Parrhas. El non maleficam esse debere. Paris, 1513: Præstantem, non maleficam esse debere. BUN.

Et sequenda partitio est. Sic lego ex antiquioribus et melioribus mss. 2 Bon., Regio-Put. et 2 al. Reg., 5 Colb. multisque aliis. In scriptis 6 Reg. et edi1is est, et exsequenda. quod idem est; sequi enim, pro exe qui legitur apud Ciceronem.

Utrumque pariter detrahendum. Ex omnibus mss. et 13 vet. editis addidi pariter, quod cæteris impressis deest.

Aut utrumque tribuendum. Ita meliores et antiquio res mss. In 1 Reg. rec. et multis vulgatis est aut neutrum tribuendum. Plurimi mss. et editi 2 vet. Rom. et Betul. ferunt aut neutrum detrahendum.-Aut utrum que tribuendum. Hæc lectio tenenda est, vel alia alterius codicis S. Salvatoris minus antiqui, Tax. et P. aut neutrum detrahendum, que sensu eadem est cum priori. Quod si legatur ut in Aldina, et cæteris editionibus, aut neutrum tribuendum, hoc quartum membrum idem fuerit cum eo, quod ille secundo loco posuit, videlicet, aut utrumque pariter detrahendum; hoc animadvertit quoque Thomasius in notis. ISAUS.

Disconveniens Deo. Mss. 2 Bon., 4 Reg. rec., Tax., 1 Sorbon., 2 Colb. et ed. Betul. et Is. emendationis gratia præferunt inconveniens Deo. At vox disconveniens, quæ legitur in cæteris mss. et 12 editis, est Ciceroniana, ut existimant grammatici quidam.—Inconveniens Deo. Sie habet Bun. et notam sequentem exhibet: Angl. etiam Lond., Reg., Goth., Guelf., Memb. Disconveniens Dev. Novi quidem Horatii, disconvenit; et Tertull., disconvenientiam, ab aliis observatam. Ita lib. 1, cap. 11 : Quanto id magis inconveniens Deo. Epist. Taurin., putant inconveniens fuisse. BUN.

Si malorum tantummodo auctor est Deus? Theologi distinguunt inter malum pœnæ et malum culpæ; prioris auctor est Deus, culpæ non item. GALLÆUS. Si malorum tantummodo auctor est Deus? loquitur de malis poenarum, quæ Deus iratus infligit, quorumi auctorem et causam Deum esse fatetur quoque sanctus Thomas, p-p. quæst. 49, art. 2. Isus,

rare, sed ad tortoris et carnificis officium deducetur. A que nocere, quod ex affectu iracundiæ plerumque Cum autem videamus, non modo mala esse in rebus humanis, sed etiam bona, utique si Deus est auctor malorum, esse alterum necesse est, qui contraria Deo faciat, et det nobis bona. Si est, quo nomine appellandus est? aut cur nobis, qui male faciat, notior est, quam ille, qui bene? Si autem nihil potest esse præter Deum, absurdum est et vanum, divinam putare potestatem, qua nihil est majus, nihil melius, nocere posse, prodesse non posse. Et ideo nemo extitit, qui auderet id dicere; quia nec rationem habet, nec ullo modo potest credi. Quod quia convenit, transeamus et veritatem alibi requiramus.

CAPUT IV.

nascitur, ademit ei etiam beneficentiam, quoniam videbat consequens esse, ut si habeat iram Deus, habeat et gratiam. Itaque ne illi vitium concederet, etiam virtutis fecit expertem. Ex hoc, inquit, beatus et incorruptus est, quia nihil curat, neque habet ipse negotium, neque alteri exhibet. Deus igitur non est, si nec movetur, quod est proprium viventis: nec facit aliquid impossibile homini, quod est proprium Dei, si omnino nullam habet voluntatem, nullum actum, nullam denique administrationem, quæ Dco digna sit. Et quæ major, quæ dignior administratio Deo assignari potest, quam mundi gubernatio, maximeque generis humani, cui omnia terrena subjecta

sunt.

De Deo, deque ejus affectibus, Epicurique reprehen- B Quæ igitur in Deo potest esse beatitudo, si semper

sione.

Quod sequitur, de schola Epicuri est ; sicut iram in Deo non esse, ita nec gratiam quidem. Nam cum putaret Epicurus, alienum esse a Deo malefacere at

VARIORUM

quietus, et immobilis torpet? si precantibus surdus, si colentibus cæcus? Quid tam dignum, tam proprium Deo, quam providentia? Sed si nihil curat, nihil providet, amisit omnem divinitatem. Qui ergo totam vim, totam Deo substantiam tollit, quid aliud dicit, NOTÆ.

Versus sunt Lucretii: sed sententia est Epicuri. Lactantius enim nos admonet, lib. de Opificio, cap. 6, Epicuri esse omnia quæ delirat Lucretius; eumdemque errorem Epicuro adscripsit Cicero, lib. I de Natura deorum. Hac prima est to zupiwr door: Quamquam, inquit Cicero, video nonnullis videri, Epicurum, ne in offensionem Atheniensium caderet, verbis reliquisse deos, re sustulisse. Itaque in illis selectis ejus bre

Utique si Deus est auctor malorum, esse alterum necesse est, qui contraria Deo faciat. Ita reposui ex mss. 2 Bonon. 1 Reg., 3 Colb., 1 Sorbon., Tax., edd. Thom. et Walch. In mss. 11 et 5 editis legitur: Utique si Deus est, auctorem esse alterum necesse est, qui; in 3 editis rec. Utique si Deus non est, esse alterum necesse est qui; in scriptis 9 et totidem impressis: Otique si Deus non est, auctorem esse alterum necesse est qui, -Utique si Deus est... qui contraria Deo faciat. Reti-vibusque sententiis, quas habet, quas appellatis zupias nu communem lectionem, quamvis B. et T. habeant, Utique si Deus est auctor malorum, esse alterum necesse est qui contraria, etc. Si Deus, inquit, non est auctor, scilicet tam bonorum, quam malorum, ita ut solum malefaciat hominibus, alterum igitur constituere auctorem beneficiorum necesse est, cum et bona et mala experiamur. Sed alius præter Deum constitui non potest: ergo idem Deus auctor est tum malorum, id est, pœnarum, tum bonorum, id est beneficiorum, atque præmiorum. Isæus.

Nocere posse, prodesse non posse. Tria postrema verba absunt a 20 mss. et 3 ed.

Quod quia convenit. Id est, quia in eo conveniunt omnes; sive nostri verbis de Opif., cap. 17: Quod quia inter philosophos convenit. Ita Cicero, lib i invent., cap. 9: Quid factum sit, convenit. Lib. 1 de Natura deor., cap. 32: Conveniat id quoque. BUN.

Malefacere. Sic Lactantius infra cap. 5, et sic omnes mss.; duobus rec. demptis, in quibus est malum D facere, ut in excusis.-At Bun.: Malefacere. Restituo ex Bon., Tax., Lond., Reg., Goth., Lips. 2, 3 Reimm., Heumanno consentiente, malefacere, ut cap. 3: Cur qui male facit, notior est, quam ille, qui bene; cap. 5: nec quicquam male faciat; cap. 1: ex maleficentia. Ven. 1693 97: malum, quod, reliqui, malum facere, quod. Lib. 1, cap. 17, ex sententia Epicuri Sapientis est... malefacere.., Deus non irascitur quicquam. BUN. Atque nocere. Hæc, quippe haud necessaria, Emm., Cant., Lond., Reg., Lips. 2, 3, Reimm., Subl., Rost., Ven. 1471, 72, utraque 78, 95, 97, Pier., Parrh., Paris., Isæus delent; addunt vero Ald., Crat., Gymn., Fasit., Torn., Betul., Thomas., Thys., Gall., Spark., Cell., Walch., Heumann. BUN.

Ex hoc inquit. Lucret., l. 1, v. 56:

Omnis enim per se Divum natura necesse est.
Immortali ævo summa cum pace fruatur,
Semota a nostris rebus, etc.

Sigas, hæc (ut opinor) prima sententia est : Quod beatum et immortale est, id nec habet, nec exhibet cuiquam negotium, etc. Adscribendus simul, notandusque Tertulliani de hac re locus est, ex Apologetici, cap. 46. Alii incorporalem asseverant, alii corporalem, ut tam Platonici, quam Stoici; alli ex atomis, alii ex numeris, sicut Epicurus et Pythagoras; alii ex igne, qualiter Heraclito visum est. Et Platonici quidem curantem rerum, Epicurei otiosum et inexercitum, et (ut ita dixerim) neminem humanis rebus, positum vero extra mundum, etc. In primo membro videri possent et Platonici et Stoici Deum corporalem facere, cum utrique incorporalem faciant. Nam Platopatov Deum dixita Sed cur Tertulliano sum iniquior, quod Stoicos dicit Deum corporeum facere, cum hoc idem etiam faciat Origenes contra Celsum? Adde quod Stoici Deum ignem dicunt ignis autem corpus. BETULEIUS.

Nec movetur. Vide infra, nullum motum. Lact., lib. 1, cap. 8: Potestas faciendi aliquid non potest esse, nisi in eo, quod sentit, quod sapit, quod cogitat, quod movetur... Quod insensibile est, iners et torpidum semper jacet, et nihil inde oriri potest, ubi nullus est motus voluntarius. BUN.

Quod est proprium Dei. Ut supra, lin. præced. quod est proprium viventis. Mss. 3 rec., Deo.

Quam mundi gubernatio. Mss. rec. et edd. addunt, quam cura viventium, quod non cohæret cum aliis Lactantii verbis, et abest ab antiquioribus mss. RegioPut., Bonon. et Tax.

Immobilis torpet. Vide Notas ad lib. 11, cap. 8. Conf. Not. lib. vi, cap. 17: Immobilis stupor mentis; de Ira, cap. 17: Qui Deum faciunt immobilem. Bus.

[ocr errors]

Sed si nihil curat. Id est in multis mss. Extat autem in 1 Reg., 2 Bon., 2 Colb. aliisque, et in omnibus fere impressis. Vide infra semel et iterum, ergo nec cura ullius rei, nec providentia est in eo. Divinitatem. In ms. Bov. dignitatem.

Deo substantiam. Heumanno legendum videtur,

« PoprzedniaDalej »