Obrazy na stronie
PDF
ePub

cludebatur prorsus. Sed hunc locum in Maxentii no. A editio an. 1680, legendum: Inducta cicatrice scindimine corruptum esse suspicatur Baluzius. Mutilum tur vulnus. Sequitur clarissimi college de altera Bavero judicant Columbus et Cuperus. luzii emendatione judicium.

Quasi nuntians, etc. Notanda vis verborum, quæ sane longe minor quam si noster denuntians scripsisset. Caute itaque etiamnum, nec sine aliqua observantia Maximinus cum seniore Augusto agebat; minusque verisimile Maximinum, in tam multis illis de quibus pagina præced. diximus, ausum esse ejusdem senioris Augusti jura simul et semel usurpare.

In campo Martio proxime celebrato. Putabat Nicolaus Heinsius excidisse vocem ludo. In campo Mar tio ludo proxime celebrato. Mihi nihil excidisse videtur. Significat campum celebratum esse a magna hominum multitudine frequentatum, aut muneris, aut venationis, aut ludorum causa. Sic et in vetere kalendario celebratur asylum; et apud Ovidium vicini lucus celebratur Hylerni, id est, a plurimis aditur, ut solent loca sacra frequentari in solemnibus festivitatibus. Non aliter dicitur celebrari campus Martius, ut janua Mutii apud Ciceronem: Qu. Mutii janua maxima quotidie civium frequentia celebratur; et Cicero ipse iv ad Attic. 1: Similis et frequentia et plausus me usque ad Capitolium celebravit. Potuit autem Maximinus etiam absens in campo Martio Augustus nuncupari, ut forsan extra Romam non sit quærendus Martius campus. GRÆV. — Campo Martio proxime celebrato. Phrasis illius temporis. Id est, die solemni, vel comitiis, queis consules creabantur. Factitatum id olim in campo Martio: dies autem hic fuit, quo ipse vin, et Maximinus iterum consules declarati; qua honoris sui occasione Maximinus ad invadendam Augusti dignitatem usus est. Cæterum factum hoc in partibus Orientis, ut liquet e cap. 36. ToL

[blocks in formation]

Jam decimus et Octavus annus. Ejus regni. Interpretes imperii nempe Cæsarei Galerii Maximiani, kalendis martiis anni Christi 292 (mendose enim excusum 392) initi. PAGIUS, in Critica Baron., ad annum Christi 311, num 11. Item Columbus supra. A quibus dissentit Baluzius.

Percussit eum Deus insanabili plaga. Ideoque anno 309, quo annum 18 inchoavit. PAG. Sed aliter Baluzius in eodem loco. Consulantur super cæteris Cuperus et Columbus.

Ulcus malum in, etc. Zozimus, траūμя Svciaτov. Edit. Oxon. et Cantabrig., addente solum ultima : Vide Euseb. Hist., l. vu, c. 16. - Ulcus malum. Cacoethes. ToL.

-

Medici secant, curant. Primo aspectu legendum putaveram secant, urunt. Nunc nihil mutandum videtur. BоHErellus. · Servari debere verbum curant ostendit paucis interjectis hæc pericope: Nova ex integro cura. Vide vero quid hic loci insertum velit Columbus.

Medici secant, curant. Les chirurgiens coupent, tranchent. MAUCR. - Ad verbum chirurgi secant, exsecant. Neque certe negandum quin noster per medicos id proprie medicorum genus intellexerit, qui vulnerarii sunt, et chirurgi à manuum operatione vocantur. Sed quis umquam curare pro exsecare usurpavit? Addo fovere et curare paulo post tamquam synonyma conjungi hoc ipso capite, ubi certo certius fovere secare non est.

Inducta jam cicatrice scinditur vulnus. Baluzius antea, et post illum quoque cæteri editores: Inductam jam cicatricem scindit vulnus; nisi quod quam hodie præfert emendationem Baluzius (utraque enim lectio aliqua ex parte veteris libri correctio est), eam ipse dudum proposuerat ad calcem primæ suæ editionis, et hac etiam notula diserte probaverat Oxoniensis PATROL. VII. ;

B

C

[blocks in formation]

Vulne

Vulneratus. Emendo vulneratur. GALE. ratus. Mirum in tam facili conjectura hæsitatum. Lege vulnere rescisso. TOLL. Parebunt imperio qui volent. Sed vereor equidem, ut talia aliis probare æque facile sit ac audere. Aliter certe tolerabiliusque. GALE.

Albescit ipse Interpres, Pallescit.

Cessere magistri Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus. Ex In Georg., cum prius mendose legeretur Phyllides, Cirona, Metonius, Melamphius. Edit. Cant., item Ox. an. 1684. - Recte. Sic enim prima Baluzii, et Oxoniensis anni 1680. Sed aliæ postea : Cessere magistri, Phillyrides Chiro, Amythaouiusque Melampus,

ex sequente, sine dubio, notula minoris editionis Oxon. ad antiquam lectionem.

Phyllides, Cirona, Metonius, Melamphius. Corruptissimus locus, et interpunctio pessima. Baluzius, quasi integer esset, nullum videtur mendum agnoscere; quodque imprimis mirandum est, priora nomina separata legit, quæ tamen procul dubio sunt connectenda. Chironem enim Phillyræ filium fuisse, poetæ passim testantur: hinc apud Virgilium Phillyrides dicitur de eodem flesiodus in Theog: τὸν δ ̓ ἔτρεφεν οὕρεσι Χείρων

Φιλλυρίδης.

Legendum itaque Phillyrides Chiron. Loco vero Metonius, Melamphius, quæ postrema nomina quasi medicorum fuisse agnoscere videtur Baluzius, substitue, Amythaoniusque Melampus.› Virg., 111 Georg. Edit. Oxon. 1680.

Undique medici nobiles trahuntur. Nullus dubito quin æque hic legendum sit contrahuntur, ut supeDrius legendum ostendi contraxit morbum, pro traxit, quod in libris habetur. GR.

Confugitur ad idola. On a recours aux idoles. Quod omni quidem diflicultate caret. Sed quia in antecedentibus haud negligenter prætereundum putavimus Maucroixium, pro simulacrum Dei quæritur, vertisse: On cherche l'idole du dieu, addendo simul ad marginem Credebant christianos habere idola in suis templis; videri autem posset non nemini clarissimus Remensis canonicus locutus potius fuisse utroque loco ex paganorum sententia, quam ex sua, addimus, ferente nunc occasione, suam semper nostro contra Maucroixium argumento vim permansuram, donec is aut alius quivis ostenderit idola interdum apud paganos fuisse simulacra deorum qui nuspiam in rerum natura existerent; quam rem, credo, nemo umquam probabit: quæque res si revera ejusmodi est, ut ostendi nequeat, tum validum contra celebrem idoli et simulacri, vel imaginis distinctionem argu

25

779

PAULI BAUDRI

mentum est, quod ubi noster, de vero Deo agens, A nes non proponebant modo in suis notulis, sed ex i Eneidos firmabant. Simulacrum Dei quæritur scripserat, Maucroixius, uti jam dictum, transtulerit: On cherche l'idole du dieu. Dat Apollo curam. Imo, non dat Apollo curam. GALE. Haud repugnant proxima: Malum multo pejus augetur. Sed vide tamen ut ex vulgata lectione toloque loco optimus sensus possit elici. Apollon enseigne un remède; on s'en sert; le mal en devient pire. MAUCROIXIUS. Ad verbum : docet Apollo remedium; adhibetur; malum augetur.

Dat Apollo curam. Hoc est, docet remedium. Virgilius: Da, Tityre, nobis. Doce nos, æque ut tradere. Contra, accipere est discere. GREVIUS.

In tabem sedes tota dilabitur. Id est, omnes inferiores partes corporis, quibus proluviem exoneramus, putredine diffluunt, ut paulo post majorem copiam tabescendorum viscerum pernicies secunda generaverat ; et capite 35 : Cum jam totius corporis membra defluerent, horrenda tabe consumptus est. Sueton., Vitell. 10: Abhorrentes quosdam cadaverum tabem detestabili voce confirmare ausus est. Exemplum non unum notamus alibi. GRAVIUS.

Repercussis medullis, malum recidit introrsus. Medulla hic pro affluentibus humoribus ponuntur, qui introrsum repellentibus remediis cohibiti novum malum produxerunt putrescendo: unde enati vermes. TOLLIUS.-Corrigo: Repercussum medelis malum recedit introrsus. GALE.-Nicolaus Heinsius censebat legendum esse Repercussis medelis, id est, cum maLum non admitteret medelam et remedia. Sed mihi videtur ex præcedenti verbo curare ultima syllaba bis ab oscitante librario esse repetita, scribendumque : Percussis medullis. Percusserat autem Deus insana

bili plaga genitalium inferiorem partem, ut loquitur in initio capitis; nunc percutiuntur medullae, hoc est, vitalia. Sicut hærere in medullis dicuntur qui amantur penito corde, ut Comicus loquitur. Grævius.

Unice amplector, etsi alia in mentem venissent, quæ ex veteribus potuissem defendere.

[ocr errors]

B

Odoritatem non modo per palatium, sed totam civi- C tatem pervadit. Baluzius legit: Odor teler non modo, etc. Facilior tamen emendatio est, Odor autem. Edit. Oxon. et Cant., quas secutus Pagius. Lege: Odor is autem, vel: Odor it autem. Vossius. Lego: Odor it autem non modo per palatium, sed totam etiam, civitatem pervadit. Tò etiam confusum est cum tò to tam. BOHERELLUS.- Emendo Odor totum non modo - Nicolaus Heinsius per palatium, sed, etc. GALE. suspicatur: Odor it autem non modo per palatium, sed totam civitatem pervadit. Quid? si legamus : Odor dirus autem non modo per palutium, quæque postea.

-

GREVIUS.

Cum jam confusi essent exitus stercoris et urinæ comesti a vermibus. Veteris libri lectio, quam omnes hactenus, præter Aboensem, editiones secute fuerant, sic habet : Cum jam confusi essent exitus stercoris et urinæ. Comestus a vermibus, etc. Dudum tantum Baluzius emendationem, quam hodie in auctoris verbis adhiberi voluit, suggesserat ad calcem tomi u Miscellaneorum; et hae insuper Doctorum de veteri scriptione judicia prodierunt."

Exitus stercoris et urine. Comestus a vermibus. Legendum: exitus stercoris et urine comesti a vermibus.Editio Oxon. anni 1660. Legendum: Exitus stercoris et urinæ comesti a vermibas, Aut, si mavis: Comestus est a vermibus, salva priore interpunctione. Edit Oxon. anni 1684, Hem Cantabr. Comestus a vermibus. Comestur, etc. Editio Aboensis, necnon GALE.- Una mecum clarissimus Columbus Comestur, id est, comeditur, legendum vidit. TOLLIUS. Firmat Seneca loeus: Sic estur apud illos, sic bibitur.

Glamores simul, etc. Editio Aboensis :
Clamores simul horrendos ad sidera tollit
Quales mugitus, fugit cum saucius aram
Taurus......

quam et restitutionem Galeus, aliæque duæ editio

D

Cocta et calida animalia. Ita recte, nam et bis, et lardo præcipue vermes e corruptis membris eliciuntur. TOLLIUS. Non repugno. Sed, ne nescias, longe aliter Interpretes. Maucroixius nempe : On lui appliquait des animaux vivants ou de la viande chaude. Apponebantur animalia viva aut calida caro. Alter vero in hunc modum : Some living animals, and others that were boild. Viva aliquot animalia, tum et alia elixa; quod ne nimis mireris, confer supra Columbum.

Queis resolutis. Accepit Maucroixius, quasi noster scripserit Apponebantur ad sedem fluentem cocta et calida animalia, ut vermiculos eliceret calor. Sed, postquam ita perpurgata fuerant vulnera, ut nullus amplius vermiculus appareret, inestimabile scatebat examen Mais, quand on en avait nettoyé ses plaies, il en ressortait une fourmilière. At quid planius quam animalia illa non apposita fuisse vulneribus sine fasciis, quarum ope melius ulceratis partibus applicarentur, suoque loco insisterent? Obligabantur ergo cum vulneribus animalia; et, quando postea fascia removebantur, ipsa quoque animalia resolvebantur. Est enim in mille locis resolvere, id, quod ligatam fuerat, dissolvere. Noster, cap. 46 : Liciniani scula deponunt, galeas resolvunt. Et Ovidius, III Fast., de raptis Sabinis :

Consilium dederat, parent, crinemque resolvunt; unde, post paucos versus, de iisdem : Ut medium campi passis tetigere capillis. Lactantius, in epit., cap. 15; Sed et ipse dæmonum princeps, auctor et machinator malorum, catenis igneis alligatus, etc. Peractis vero mille annis, ac resoluto dæmonum principe.

Inæstimabile scatebal examen. In resolutis illis scilicet animalibus, quæ eliciendis. Galerii vermiculis apposita fuerant, et quibus cum successu istud examen adhæserat; contra quam modo ponebat Mau

croixius.

Tabescendorum viscerum. Rectius, ut alii, tabescentium. TOLLIUS. —- Columbum, quem innuit, imo et alias ejusdem conjecturas vide sis.

Pernicies secunda. Emendo, pernicies fœcunda.
GALE.

Inferior, sine ulla_pedum forma, in utrium modum inflata discreverat. Discreverat mendosum esse certo certius est. Nam primo inflata non discernunt. Dein, si discreverat ratione significationis locum haberet, scribendum fuisset Inferiorem... in utrium modum inflatam discreverat. Licet autem, ut vir doctus notat (Columbus nempe ), discrescere pro decrescere accipiatur, qui tandem inflata decrescunt? Existimem igitur Lactantium scripsisse: Inferior, sine ulla pedum forma, in utrium modum inflata increverat. Justin. XI: Mirus animo increvit tumor. Liv.1: Increscens audacia. GRAVIUS.-Discreverat. A discresco, non autem a discerno. Rarum hoc verbum. Significat autem intumescendo dilatari. TOLLIUS. Discreverat. Corrigo: discrepueral. GALE.

Per annum perpetem. Ab ultimis nempe mensibus anni Christi 509, ideoque per annum et aliquot menses, quos Lactantius negligit. Pagius, in Critica Baron., ad annum Christi 311, num. 11.

Addantur Cuperus et Columbus, item Norisius in epistola, quam merito amplissimus Cuperus suæ voluit præfationi subjìei.

Deum coactus est confiteri. Vide exemplum aliud in Antiocho apud auctoren historiæ Macchabæorum. TOLLIUS.

Novi doloris. Legendum forsan : Nova vì doloris. Pagius, ubi modo. Bene Columbus: ac nova vi doloris; nisi quis immani maluerit, pro nova. ToLLIUS. Paulo tamen aliter Columbus ipse, et ex illo Ca

[blocks in formation]

Dei templum. Pro quo Versio anglica : the Church of Nicomedia, templum Nicomedia.

Edictum misit huj. Scribendum : Edictum misit hujusmodi. NIC. HEINSIUS, item Gale. Nos dubitabimus alibi. Missum autem, vel emissum fuisse Serdica Nicomediam, idque non ante mensem martium anni Christi 311, etsi ita Valesio aliisque viris doctis placuerit, sed post kalendás martias ejusdem anni, posuit probavitque ad eum annum Pagius in Critica Baron., num. 12 et 13, cui assentimur. Confer laudatam Norisii Epistolam.

CAPUT XXXIV.

Inter, etc. Vide Eusebium, libro vin, capite 17. Edit. Oxon. an. 1684, item Cant. Recte. Ibi enini praesentem epistolam ab Eusebio ipso ἐπὶ τὴν Ελλάδα γλώτταν κατὰ τὸ δυνατὸν, uti loquitur, μεταβληθεῖσαν habemus; id est, grace, sicut fieri potuit, translatam. Sed quod hoc loco nequaquam prætermittendum, ea epistola, cui noster ne verbum quidem præfationis adscripsit, notabilem longissimamque apud Eusebium habet, in hanc modum : Avtozpárop Kaiσαρ Γαλέριος Ουαλέριος Μαξιμίνος, etc. id est, vertente Valėsio, imperator Caesar Galerius Valerius Maximianus invictus, Augustus, pontifex Maximus, Germanicus Maximus, Ægyptiacus Maximus, Thebaicus Maximus, Sarmaticus Maximus, quintum Persicus Maximus, secundo Carpicus Maximus, sexto Armeniacus Maximus, medicus Maximus, Adiabenicus Maximus, Tribunitia potestatis XX, imperator XIX, consul VIII, pater patria, proconsul. Et imperator Cæsar Flavius Valerius Constantinus, pius, felix, invictus, Augustus, pontifex Maximus, Tribunitia potestatis V, imperator V, consul, pater patriæ, proconsul. Et imperator Cæsar Valerius Licinianus, pius, felix, invictus, Augustus, pontifex Maximus, tribuniti potestatis IV, imperator III, consul, pater patriæ, proconsul: provincialibus suis salutem. ›

Vere autem in eo praefatio ista notabilis est, quod ex quatuor imperatoribus, quos ante triennium et amplius Galerius imperatores secum numerari jusscrat, duo tantum in allata præfatione nominantur, Constantinus scilicet, et Licinianus, qui alias Licinius, omissis plane Maxentio et Maximino Daia. Nam quid inde sequitur? nisi illud ergo a veritate alienum esse, quod in sua Apocalypseos explicatione Cl. Meldensis episcopus, ut ex Constantio Chloro persecutorem quavis arte faceret, às disertisque verbis posuit (1), omnium imperatorum nomina omnibus actis publicis, ubicumque locorum conderentur ac prodirent, præfixa fuisse et inscripla. Item, mandata quoque generalia nomine imperatorum omnium fuisse data.

Addit, scio, Pagius suo loco, post præscripta laudatæ præfationis verba: Ideo autem in co edicto Galerii Maximiani, Constantini et Licinii nomina leguntur, quia eorum consensu datum fuit. Sed, ne aliud dicam, ande, oro, probabitur unquam Diocletianum Constantii nomen una cum suo edictis, que contra Christianos emisit, præfixisse, nisi ipsissima edictorum præfatio in medium afferatur, quod, ut nunc recordor, impossibile est ? Et, si maxime proferretur, qüinam nobis edicta illa Constantii consensu propo sita fuisse posset constare, cam antea ex nostro didicerimus non Constantii tantum, sed ne ipsius quidem Herculii Maximiani sententiam in tantis rebus fuisse expectatam? Verba sunt, capite 15: Et jam litteræ ad Maximianum atque Constantium commeaverant, ut eadeni facerent. Eorum sententia in tantis rebus expectata non erat.

Ad hæc, quando docti nomina quatuor imperatoram, quos tandem Galerius communii secum titulo

(1) On sait que les empereurs, quoiqu'ils partageassent entre eux les provinces, les gouvernaient néanmoins comme faisant un même corps d'empire. Les noms de tous les empereurs étaient inscrits à la date de tous les actes publics, en quelque endroit qu'ils se fissent; les ordres généraux se domiaient aussi au nom de tous.

B

C

D

frui voluit, recensent, vulgo illi Licinium ante Constantiuum numerant; cum e contrario dicta præfatio Constantinum Licinio præponat: quod nec levi observatione dignum est.

Semper commodis. An una voce semper-commodis legendum? ut apud Terentium in Andria :

Mirabar, hoc si sic abiret; et heri semper-lenitas
Verebar quorsum evaderet;

quibus alia apud alios similia sunt. Videtur profecto verborum ordo quò noster usus est id poscere. Hic quippe verus et naturalis erat: Inter cætera quæ semper pro reipublicæ commodis atque utilitate disponimus. Testis est, si mihi non credis, Maucroixi versio : Quoique nous ayons toujours tra vaillé avec beaucoup d'application au bien et à l'utilité de l'Etat.

Disponimus. Disponere, dispositio et dispositiones fuere ea ætate vocabula valde familiaria, sive de augustioribus imperatorum decretis et constitutionibus ageretur, sive de aliis eorumdem voluntatibus animique propositis minus gravibus. Priore sensu noster supra Debere ipsius dispositionem in perpetuum servari. Et in his verbis: dispositionem suam servet; ad qua: loca repetantur note, si opus est. Posteriore autem. Lampridius in Alex. Severo: Itinerum dies publice proponebantur, ita ut edictum penderet ante menses duos, in quo scriptum esset : Illa die, illa hora ab urbe sum exiturus; et, si dii voluerint, in prima mansione mansurus...; et id quidem eousque quamdiu ad fines barbaricos veniretur. Jam enim inde tacebatur, et omnes ambulabant ita, ne dispositionem Romanam barbari scirent. Certum est autem eum numquam id quod proposuerat fefellisse, cum diceret: Nolle ab aulicis suas vendi dispositiones. Tum paucis interjectis: Et quia de publicandis dispositionibus mentio contigit, ubi aliquos voluisset vel rectores provinciis dare, vel præpositos facere, vel procuratores (id est rationales) ordinare, nomina eoram proponebat, hortans populum, ut, si quis quid haberet criminis, probaret manifestis rebus; si non probasset, subiret poenam capitis; dicebatque grave esse, cum id Christiani et Judai (N. B. distinctionem) facerent in prædicandis sacerdotibus qui ordinandi sunt, non fieri in provinciarum rectoribus, quibus et fortunæ hominum committerentur et capita. › Ubi obiter, lector, quædam amplius ad veterem sanctoremque paganorum, Christianorum, Judæorumque disciplinam, post hujus vel illius hominis ad has aut illas dignitates civiles et ecclesiasticas electionem pertinentia observare potes non negligenda. Constat utique ejusmodi electiones, etiam cum necdum confirmatæ et omnibus numeris absolutæ fuissent, interdum quoque vocatas esse dispositiones.

Atque id providere, ut etiam Christiani, qui parentum suorum. Quasi dicat: Neque ita vero cuncta juxta leges veteres et publicam imperii Romani disciplinam corrigere illorum simpliciter Christianorum respectu cogitaveramus, qui nulla in re primævam suam sectam deseruerant, et quos proinde, ut præcipuos publica Romanorum religionis adversarios, nostra intererat ad bonas mentes ejurato Christianismo redire : sed idem quoque illorum Christianorum respectu providere volueramus, qui dictam veterum Christianorum sectam, in varias scissi hæreses, reliquerant, adeò non visi nobis eapropter indulgentia aliqua digniores, ut e contrario minus digni viderentur. Siquidem quanam, elc.

Sectam. Religionem. Interpretes: qui cum loquentem Galerium inducere haberent, melius, credo, sectæ nomen, ut ut odiosum, retinuissent.

Ad bonas mentes redirent. Ejurando scilicet ipsi quoque in paganismi gratiam, qui Galerio sola bona religio erat, totum suum qualemcumque Christianis→

mum.

Siquidem quadam ratione, etc. Putavi aliquando, antequam Eusebii versionem cum hoc loco contulissem, emendandum fuisse: Siquidem quædam erat

vi

[blocks in formation]

ratio ne tanta cosdem Christianos voluntas invasisset, A
quæque deinceps. Postea vero, propter harc interro-
gantis Eusebii verba, Επείπερ τίνι λογισμῷ, etc.,
dimus legendum potius esse': Siquidem quanam ra-
tione, cum sequentibus, hoc sensu : Siquidem, dice-
bamus olim, quanam ratione voluntas tanta perversos
illos Christianismi sectatores invasit, tantaque stulti-
tia occupavit, ut non ea veteris sectæ instituta se-
quantur, quæ primi forsitan istorum pseudochristia-
norum parentes constituerunt, sed pro arbitrio suo,
atque ita ut primis tandem christiani cultus condito-
ribus fuit libitum, sibimet leges faciant quas obser-
vent, et per diversa varios populos congregent. Tan-
git ergo obiter hic loci Galerius, propter quas antea
rationes ipsos quoque primævæ Christianorum sectæ
desertores noluisset amplius tolerari.

Ut non illa veterum instituta sequerentur, quæ forsitan, etc. Aut ut nec illa veterum instituta sequerentur, nec ea, quæ forsitan... legendum est: ant obscura valde fit oratio atque ambigua, cum juxta leges veteres præcesserit (id est, priscas Gentilium), et mox sequatur, ut ad veterum instituta conferrent: quod ad utramque cum Gentilium, tum Christianorum religionem referri potest; quamquam Maximianus cœterique imperatores Christianos non ad exactiorem veri Christianæ religionis cultus rationem edictis suis compulerunt, sed ad ejusdem abjurationem, cultum que idolorum. Assentior vero perillustri Cupero in hujus loci explicatione, putoque hæc omnia de antiquo Gentilium numinum cultu capienda. TOLLIUS.

Veterum. Christianorum scilicet, a quorum simplicitate defecerant. Cui causa persecutionem decimam acceptam refert Eusebius, cunt invidia passim glisceret, obtrectationes et antistitum inter se certanina misere distraherent Ecclesiam. Edit. Oxon. et Cant. addente tantum postrema: Vide Eusebium, Ecclesiast. Historia libro vi, capite 4.›

B

Quæ forsitan primi parentes eorumdem constituerant. Quasi dicat, quæ nec forte etiam veteres simpliciter Christianismi auctores, verum ii ipsi a quibus sua pro- C sapiæ originem ducunt, præscripserunt: conjiciendo, verbi gratia, notissimos illos vel ipsis Gentilibus apostolos potuisse olim ejusmodi progeniem habere, quæ per aliquot nepotum seriem heterodoxos, dé quibus nunc agit Galerius, Christianos produxerit, ut cum Plauto loquamur.

Sed pro arbitrio suo, etc. Procul dubio intelligit sectas el contentiones intestinas, in quas tum diductus fuit Christiani nominis populus. ĠREVIUS.

Atque ut hisdem erat libitum, ita sibimet leges facerent, quas observarent. Locus ad hujus capitis intelligentiam vere notandus. Nam quis primo sensus est, nisi hic atque eodem modo sibimet leges, quas observarent, facerent, quo id antea ab aliis pro libitu factum fuerat? Porro autem, quosnam alios, qui ex mera animi libidine sibimet leges ad religionem spectantes fecissent, intelligere potuit generaliter Galerius, quam Christianos, cum Romani suas de religione sanctiones nequaquam ut humanæ libidinis placita, sed ut Egeria deæ monita considerarent? Et jam denique, quosnam alios e Christianis specialiter perstringere potuit Galerius, dicendo: Atque ut hisdem erat libitum, quam primos Christianæ religionis auctores? pergendo vero proxime, ita sibimet leges, quas observarent, facerent, et per diversa varios populos congregarent, quam ejusdem veteris Christiana religionis desertores? Conclusum esto igitur, nunquam venisse antea Galerio in mentem tales Christianismi apostatas ad exactiorem veri christianæ religionis cultus rationem edictis suis compellere, sed omnes omnino cujuscunque Christianismi, purioris, impuriorisve sectatores ad illius abjurationem cultumque idolorum cogere vel adducere. Mihi alias aliquantulum illustrari posse videbatur hic locus, mutando verborum ordinem in hunc modum: Atque ita ut hisdem erat libitum, sibimet, quæque postea. . Per diversa. Suppleo loca, vel conventicula. GALE.

Ut ad veterum se instituta conferrent. Perspicue ostendunt quæ jam diximus, pag. præc. col. 2, et porro ostendere pergent pag. seq. quæ dicemus, non posse omnino hæc verba ad utramque cum Gentilium, tum Christianorum religionem referri, sed unice ad veterum Romanorum religionem pertinere, contra quam ponebat modo Tollius. Sentit nobiscum amplissimus Cuperus.

D

Multi periculo subjugati. In quo nempe fuissent, si Galerii edicto non paruissent, propter additas eidem gravissimarum pœnarum comminationes. — A quoi plusieurs ont déféré par crainte. MAUCROIX. Id est, multi metu subjugati.

Multi etiam deturbati sunt. Conjicerem, ni Eusebii versio obstaret, auctoris manum non deturbati, sed deturpati fuisse, intelligendo scilicet de Christianis, quibus edicente Galerio effossi fuerint oculi, amputatæ manus, pedes detruncati, nares vel auriculæ desecate. Primo, quoniam similibus modis Maximinum Orientis confessores accepisse videbimus in fine capitis 36. Deinde autem, quia quin tune illi misere deturpati sint, indubium est post istud Suetonii in Caligula Pulchros et comatos, quoties sibi occurrerent, occipitio raso deturpabat. Denique, quoniam admissa semel zo deturpati pro deturbati lectione, ea apte occurreret differentia inter deturpari et periculo subjugari, quæ non itidem, ut opus foret, cernitur inter periculo subjugari et deturbari, cum eodem prorsus videantur redire. Sed faciunt omnino Eusebiana ista, πλεῖστοι δὲ ταραχθέντες, παντοίους Ouvάtous répeрov, ad verbum : Plurimi vero turbati omnigenas mories pertulerunt, ut haud temere mutandam esse hujus loci lectionem credamus. Præsertim cum, ut ex iisdem Eusebianis apparet, non integer sit, sed mutilus. Eruatur ergo novus aliquis ms. codex, priusquam quid hic noster voluerit, ausim dicere. Maucroixins: Plusieurs aussi n'y ayant pas voulu obéir, ont été punis. Multi etiam, quod parere noluerint, puniti sunt; ut nesciam, quid is legendum esse divinaverit.

Atque cum plurimi. Corrigo, atqui. GALE.

Nec Christianorum Deum observare. Quid ita, si vetustioris et exquisitioris sectæ Christiani sua adhuc publica conventicula habebant, in quibus per Galerii edicta liceret Christum colere? Non habebant ergo; idque adhuc magis patebit e sequentibus. Sed, quod non negandum, alio tamen abit amplissimus Cuperus.

---

Contemplationem mitissimæ nostræ clementiæ intuentes. Quid quæso est contemplationem intueri? Procul dubio littera ultima perperam bis fuit exarata. Scripsit enim Lactantius: Contemplatione mitissimæ nostræ clementiæ, intuentes et consuetudinem sempiternam. GRÆVIUS. Nihil certius clarissimi collega emendatione, quæ mihi quoque in mentem venerat. Eam multa veterum loca confirmant. Sulpicius Severus libro Historiæ Sacræ, capite 25: Tum Demetrius, refecto cum Judæis fodere, contemplatione cladis a Triphone illatæ, etc. Idem Dialogo 2, de virt. B. Martini, capite 13: Verum illa (virgo) fortissimi vincula propositi, ne Martini quidem contemplatione laxavit. Justinus libro vin, capite 8: His ita gestis forte evenit, ut eum fratres duo, reges Thraciæ, non contemplatione justitiæ ejus, sed invicem metuentes, ne alterius viribus accederet, disceptationum suarum judicem eligerent. > Observo tantum cosdem Veteres quandoque non simpliciter contemplatione, sed in contemplatione dixisse. Libellus Precum Faustini et Marcellini: «Deprecamur mansuetudinem vestram, piissimi imperatores, Valentiniane, Theodosi, et Arcadi, ut hæc in contemplatione Christi Filii Dei, qui vestrum juvat imperium, infatiga

biliter legere dignemini. » Atque ita ad verbum Mau- A à nos officiers de justice la conduite qu'ils doivent tenir croixius hoc loco : en contemplation de notre très-douce clémence.

Ut denuo sint Christiani. Id est ut qui clam ab aliquo tempore Christiani fuerunt, et antea palam Chritiani erant, publice denuo Christiani sint; quorum igitur cœtus ita antea Galerii edictis dissipati fuerant, ædesque sacræ dirutæ, ut nulli ampliùs Christiani, sive orthodoxi, sive heterodoxi apparerent, qui quemcumque Christianismum profiterentur. Maucroixins breviter: C'est pourquoi nous leur permettons l'exercice de la religion chrétienne.

Et conventicula sua componant. Hoc est, cretus suos celebrent, secundum Interpretes: Et de tenir leurs assemblées. MAUCROIXx. To hold their assemblies. Versio anglica. Malim ego conventicula de cœtuum locis interpretari, et per componant, ædificent intelligere; quo sensu scilicet Virgilius Æneidos 3:

[ocr errors]

Quam tuta possis urbem componere terra. Firmat finis capitis 48: His litteris propositis, etiam verbo hortatus est, ut conventicula in statum pristinum redderentur. Sic ab eversa Ecclesia usque ad restitutam fuerunt anni decem, etc. ›

B

Contra disciplinam. Illam nempe, quam in ipso fere hujus Epistolæ initio publicam Romanorum disciplinam et leges veteres vocavit. Contrary to the established discipline. Tralatio anglica. Ad verbum, contra stabilitam disciplinam; quod non dubito quin eodem debeat referri. Adde Cuperum ad verva Alia autem. Alia autem Epistola. Par une autre Déclaration. MAUCROIN. By another Ordinance. Versio anglica. Epistolam et Edictum non distinguo, ait in consimili occasione Pagius. Neque certe videtur magis hic auctor distinxisse, qui in fine capitis præcedentis id, quod nunc a Galerio epistola dicitur, edictum nuncupavit edictum misit hujusmodi; similiterque initio sequentis Hoc edictnm proponitur Nicomediæ. Nos putamus, si res suo proprio nomine appellandæ sunt, hoc scriptum propter ultimam præfationis portio- C lem, ἐπαρχιώταις ἰδίοις χαίρειν, Provincialibus suis salutem; deinde vero propter hanc ipsam clausulam, Alia autem epistola significaturi sumus, quid debeant observare, quæ non ita bene poterat Galerii edicto inseri; denique propter ipsummet epistolæ nomen, quod huic scripto tribuit Galerius, dicendum potius esse, et revera fuisse epistolam, rigide loquendo, quam edictum, sed ex qua tamen, pauculis demptis el mutatis, additoque præsidum programmate, conficiendum confectumque fuerit paulo post edictum proprie dictum. Vide, quæso, quantopere eo faciant postrema verba Licinii litterarum ad Bithynie præsidem datarum, quas habes infra, capite 48 et quibus vulgo Licinii de restituenda Ecclesia edictum nomen est. Verba sunt: Ut autem hujus sanctionis benevolentia nostra forma ad omnium possit pervenire notitiam, prolata programmate tuo, hæc scripta et ubique proponere, et ad omnimn scientiam te perferre conveniet, ut hujus benevolentia nostre sanctio latere non possit. Tum continuo post: His D litteris propositis; proxime vero ante initium, de restituenda Ecclesia hujusmodi litteras ad præsidem datas proponi jussit. Confer similem locum Epistola Maximini Augusti ad Sabinum, quam integram refert Eusebius, lib. ix, H. E. cap. 9: iva de Küτn ἡμῶν ἡ κέλευσις εἰς γνῶσιν πάντων τῶν ἐπαρχοντων τῶν ἡμετέρων ἔλθῃ. διατάγματι ὑπὸ σοῦ προτεθέντι τὸ κεκελευσμένον ὀφείλεις δηλώσαι. Moc est, vertente Valesio : Porro ut hoc præceptum Majestatis nostræ universis provincialibus nostris innotescat, edicto abs te proposito jussionem nostram publicari curabis.

[ocr errors]

Quid debeant observare. Quinam? Christiani, an Judices? Credebam, Christianos intelligi, ob præcedentia ista: « Ut denuo sint Christiani, et conventicula sua componant, ita ut ne quid contra disciplinam agaut. Maluit Maucroixius de Judicibus accipere: Par une autre déclaration nous ferons savoir

envers eux.

CAPUT XXXV.

Hoc edictum. Accipe de superiore illa Galerii Augusti epistola, postquam in edicti formam per Bithyniæ præsidem, qui vulgo Nicomedia habitabat, fuit redacta.

Proponitur Nicomediae. Id est, ejusdem præsidis programmate profertur in eo oppido.

[ocr errors]

Nicomedia. Duæ primæ hujus libelli editiones Parisiensis scilicet, anni 1679, et Oxoniensis, anni 1680, Nicomedia: unde posterior in emendationibus, qua serius occurrerant: Lege, Nicomedia; quod et Allixius monebat.

Pridie kalendas Maias. Trigesimo die mensis Aprilis. Maucroixi Versio. Ultimo die Aprilis. Tralatio anglica; quæ tria eodem redeunt.

Pridie kalendas Maias. Si quid video, legendum erit, pridie kalendas Februarias. TOLLIUS. — Cum in titulo præfati edicti Galerius Maximianus dicatur tribunitia potestatis xx, constat, illud emissum esse post kalendas Martias currentis anni (511), quibus tribunitiam potestatem xx auspicatus est idem Ga lerius. Post illum diem datuin, ex Nummis etiam Grecis apud Goltzium, certum redditur. Ultimus enim, in quo annus Augustei ejus imperii notatur. exhibet hos characteres L. Z. id est, annus septimus. Nam cum, Lactantio teste, kalendis Maii anni 505, Augustus renuntiatus fuerit, kalendis Maii currentis Christi anni septimum imperii Augustei annum incœpit. Quare cum idem imperator jam deficiens edictum illud promulgarit, apparet, Lactantii sententiam Galerii Maximiani Nummis corroboratam esse, perperamque scripsisse Valesium in notis Eusebianis, aliosque viros doctos, edictum illud ante mensem Martium datum esse. PAGIUS, in Critica Baron. ad annum Christi 311, num. 12 et 13, ubi et ex quo alio errore error ille importune profluxerit, erudite indicat. Vide locum. Operæ pretium est.

Prodiit tandem absoluto anno persecutionis 7 ineunte ix, edictum Galerii, quo persecutio penitus extincta, inter kalendas Martias, quibus xx, tribuni tiam potestatem inchoaverat, et pridie kalendas Maias, quo Nicomediae dicit propositum fuisse Lac tantius. DODWELLUS, Dissert. Cypr. XI, num. 82.

Ipso, etc. Nempe Galerio Maximiano. Pagius. Quin et suo quoque modo interpretes, cum alter vice pronominis nomen ipsum Galerii, alter vero Maximiani adhibuerit.

Ipso octies, et Maximino iterum Consulibus. Roma... anno 311, usque ad mensem Septembris, nulli consules fuerant publicati... At in Gallia, Hispania, cœterisque trans Alpes provinciis, qua ad Constantini imperium pertinebant, Maximianus Galerius solus consul eodem anno cccx nominabatur. Ita legitur in Fastis Idacii et in fragmento consulari a Bucherio edito, pag. 250, MAXIMIANO VIII, SOLO... In Græcia, Macedonia, Dacia, aliisque provinciis Illyrici, in Thracia atque Bithynia, quæ partim Galerio Augusto, partim Licinio imperatori parebant, dicebantur consules Galerius Maximianus octies, et Maximinus iterum. Hæc nuper didici ex aureo Libello Lactantii Firmiani de Mortibus Persecutorum, a viro doctissimo Stephano Baluzio ex insigni illustrissimi D. Colberti... bibliotheca evulgato; siquidem scribit c. 35. edictum pro Christianis a Maximiano Galerio paucis ante ejusdem mortem diebus propositum Nicomedie pridie kalendas Maias, ipso octies, et Maximino iterum consulibus. Norisius apud Pagium in Critica Baron. ad dictum Christi annum 311, num. 3, idque ex quarta Norisii dissertatione de Cenotaphiis Pisanis, cap. 1, §. I.

Sed, quod primum, Prosper in Chronico, Victorius in Canone paschali, Cassiodorus, auctor Chronici Alexandrini, aliique eo anno cum Maximiano octies Licinium collegam posuerunt, pergit in laudata Cri

« PoprzedniaDalej »