Obrazy na stronie
PDF
ePub

toria; itemque aurum glebale, et aurum oblatitium, A
quia non canonis vel indictionis, sed quodam oblatio-
nis genere a Senatoribus exigeretur, sicut partim ex
utroque juris codice, partim autem e Symmachi et
Synesii epistolis certissimum. Atque ego propterea fa-
cile ante omnia crediderim, agros, pro quibus ita Se-
natores glebam pendebant, glebatorum, vel glebatico-
rum, aut fortassis etiam glebatiorum cognomen esse
sortitos. Eosdem porro, quia dicta Senatorum gleba
sub oblatitii auri nomine, id est, quasi ultro in æra-
rium inferebatur, nequaquam obnoxios fuisse men-
suræ in pristinis censibus: sed in illo demum Galerii
cessasse veterem immunitatem, ut in posterum scili-
cet senatores pro cujusque fundi quantitate et modo
Suam glebam solvere cogerentur; huncque tan-
dem Scriptorem ob ea cuncta simul sumpta, spe-
cialiter vero ut, quam dixi, census enormitatem in
quibuscumque posset, notaret, scripsisse quondam
una littera minus quam vulgo, eaque valde verisimi-
liter prognata lapsu temporis ex initio sequentis vo-
cabuli, Agri glebati metiebantur. Ni et forsan potius,
Agri glebatici, aut glebatitii. Utcumque sit, tam bene
glebatus a gleba, et a glebatus glebaticus sen glebati-
tius esse possint, quam a barba barbatus, et ab obla-
tus, oblatitius; ab adscriptus, adscriptitius. Aurum
enim oblatitium jam ante in hoc ipso argumento ha-
buimus; et servi glebæ adscriptiti omnibus noti sunt.
Quid? quod ipsummet adjectivum glebaticus in testa-
mento Perpetui Turonensis episcopi, qui sæculo
quinto exeunte mortuus est, reperitur; ubi loci servi-
tutis glebaticæ et transmissibilis mentionem fecit: ut
si nunc proinde vice agri glebatim, agri glebatici le-
gere volueris non futura sit ultima vox sine exem-
plo. Hæcque mea de hoc loco symbola, interim dum
meliores a viris doctis expectamus. Primi enim scru-
pulum de recepta lectione movimus.

Metiebantur. Passive, aiebat supra Tollius; quod sequentia exempla confirmabunt. Arnobius: Orbe si sol amplior, an pedis unius latitudine metiatur? Cato, capite 146 Modio oleario mensum dato unguinis pondo X. Curtius, libro III: Ex pecunia deinde Babyloniæ... ducenis (denariis) pedestrium stipendium mensum est. Vites et arbores numerabantur. A censitoribus nempe, contra veterem formam censualem, qua, sicut qui quidpiam possidebant, ipsi pro jure res suas, puta vites et arbores æstimabant deferendo (Omnia enim ipse qui defert, æstimet, inquit suo loco Ulpianus), ita corumdem erat suas quoque vites et arbores professionis gratia numerare, et numerum deinde profiteri, ut e sequentibus istis cognoscitur: Quod si exciderit arbores, vel viles, nihilominus eum numerum profiteri jubetur qui fuit census tempore. Confer verba Forma censualis præcedente pagina allata.

Hominum capita notabantur, in civitatibus urbanæ, etc. Malim, hominum capita notabantur, in civitatibus, cum duobus punctis. Tum, urbanæ ac rustica plebes adunatæ. GALE.- Possit omnino uterque legendi modus suos invenire amatores ac defensores. Et primus quidem, quoniam recepta distinctio eum ultro sensum suggerit, quem ampliss. Cuperus sequitur ad hæc verba Censitoribus ubique diffusis: altera vero, ob istam vicissim editionum, quæ Oxonii et Cantabrigiæ prodierunt, annotationem: Hic Lactantii locus confirmat Gothofredi conjecturam, qui ex libro 1 Cod. Theod. de Censu collegit, mutationem aliquam a Galerio factam esse per Lyciam et Pamphiliam, nimirum urbanam plebem capitationi subjeciam. Vides enim, ut ea observatio priori membro Galeana distinctioni faveat, hominum capita nolaban tur in civitatibus. Dicam aliquid amplius. Præcessit in ipso hujus Sectionis initio : Census in provincias et civitates semel missus : quæ ipsa quoque pericope non leviter secundam Galei distinctionem stabilit, urbanæ ac rustica plebes adunatæ. Et vulgatam tamen sequi malumus cum Cupero, quam Galeanam, propter dicenda nota proxima in fine.

Adunala. Tamquam unum ac diversum corpus

B

C

D

[ocr errors]

Adunata. Emen

eodem modo censitæ. TOLLIUS.
do, adequatæ. GALE. Quasi sententia sit, olim
quidem ejusmodi discrimen inter urbanas ac rusticas
plebes intercessisse, ut agricolæ censerentur, non
urbium cives, sed id tandem discriminis, cum in
ipsis etiam civitatibus hominum capita notaren-
tur, cessasse, et utrasque pari modo fuisse habi-
tas; quod memorata distinctionis mutatione prorsus
niti, nemo non videt. Verum, vel nil mutando, diver-
sus ab isto sensus commodusque confici potest. Adu-
nari quippe apud idoneos auctores dicuntur proprie
res et personæ, quæ prius sparse, in unum postea
fasciculum vel locum coguntur. Plinius, libro XIX, ca-
pite 2: Vulsum (spartum) fascibus in acervo aduna-
tum biduo, tertio resolutum, spargitur in sole sicca-
turque, et rursus in fascibus redit sub tecta.› Justi-
nus, libro v, capite 9: Repletur Græcia Athenien-
sium exulibus: quod etiam ipsum auxilium cum mi-
seris eriperetur.... omnes se Argos et Thebas contu-
lere... Thrasybulus.... adunatis exulibus, castellum
Phylen... occupat. Denique noster in fine capitis
15: Sparsi enim milites per diversas regiones fue-
rant, et adunari omnes angustiæ temporis non sine-
bant. Quo fit ut facile noster, et ex optimo latini-
tatis usu, tam de plebeiis urbium incolis, quam de im-
mensa rusticorum multitudine, quæ a prisco tempore
per campos sparsa, in urbes census causa venerat, po-
tuerit dicere, urbanas ac rusticas plebes adunatas fuisse
in civitatibus; hoc est, coacias. Præsertim, cum
proxime alia loca nominentur, ubi per id tempus ru-
ricolæ cum oppidanis miserrimo modo adunati sint:
fora nempe omnia.

Foras omnia. Edito Aboensis, fora omnia: quæ et
Galei emendatio, nostraque. Adde Col., c. 413, in c. 23.

Gregibus familiarum. Non jam quomodo noster antea familiam pro servis ponebat hac pericope (cap. 14): Nihil usquam reperiebatur, quippe cum familiam Cæsaris nemo torqueret; atque alibi (cap. 21): Hic mos (Persis) est, ut Regibus suis in servitium sé addicant, el Reges populo suo tamquam familia utantur : sed quomodo nonnunquam apud veteres vox familiæ una patrumfamilias, sobolem et servos complectitur, quod sequentia ista clarissime ostendunt: Unusquisque cum liberis, cum servis aderant.

Fidelissimi quique servi contra dominos vexab. Contra regulam juris, quæ vetat servos in dominorum caput interrogari. Edit. Oxon. et Cant.

Si omnia defecerant, etc. Locus obscurus et ambiguns. Aut vult enim noster dicere: Quod si hæc omnia (filiorum nempe adversus pårentes suspensio, et fidelissimi cujusque servi contra dominos vexatio, uxorum. que adversus maritos) nullam tandem extorserant confessionem, tunc ipsi contra se, quoniam cætera frustra fuerant, torquebantur. Vel, ut malim, sensus est : Si qui essent contra quos, quia jam uxoribus, liberis, servis carerent, aut quod nunquam istorum quidpiam habuissent, nec uxores, nec liberi, nec servi possent torqueri, ipsi tunc contra sese adhibebantur, et gravissimis urgebantur tormentis.

Adscribebantur quæ non habebantur. Id est, in tabulas census referebantur etiam illa, quæ tormentis coacti possidere se profitebantur, licet ea revera non haberent. Unde mox. Et duplicabatur semper, illis non invenientibus, sed, ut libuit, addentibus, ne frustra missi viderentur. TOLLIUS.

Quæ non habebantur. Præferam, quæ non fatebantur. GALE.

Sensui, quem nunc Tollius ex vulgata lectione cruebat, favet apertissime Maucroixius, qui verterit: Et quand la douleur avait arraché quelque aveu de leur bouche, il passait pour véritable. Nec, ut ingenue dicam, video cur debeat displicere.

Nulla ætatis, valitudinis excusatio. Videtur semel excidisse culpa Librariorum nulla, et Lactantii manus fuisse: Nulla ætatis, nulla valetudinis excusatio. Malebat Nicolaus Heinsius: Nulla ætatis aut valetudinis excusatio. GRAVIUS.

739

PAULI BAUDRI

Nulla ætatis, valitudinis excus. Elegantius: Nulla A Unde merito novissimus Paraphrastes, Pauper, qui ælatis, valetudinis nulla excus. Sic autem loqui noster amat, ut cap. 16, quem nullus hostis expugnet, nullus laqueus induat. Et simili fere ratione, capite 21, quorum hic ritus, hic mos est. TOLLIUS.

Valitudinis. Et hic rursum alia omnes editiones, valetudinis. Quod cum ita pergant facere, ac si qui illas curarunt, crediderint scripturam veteris Codicis nullo pacto posse defendi, ecce contra quam supra constitueramus, quid in eam rem notatum sit a Dausquio in Orthographicis: Promunt, inquit, ex Horatio, dura valetudo. Amplector. At cum prope infinita varient in Orthographia, cum Genitrix scribatur per i, ac per e, Genetrix, cur non etiam valitudo? Certe supinum est Valitum, unde Valiturus Livio, libro XXXV, ne quod aliud per somnium nobis objiciant. Et observavi, Vulcanium edere semper in Apuleio Valitudo per i, Lipsium scribere, itaque esse correctissimæ Justini editioni Parisina. Hactenus Dausquius qui, si hodie viveret, sane nosset alterum scribendi modum scientissimo Latinitatis Grævio magis placere; quem et ideo præferimus, nec dubitaret certe Dausquius ipse Lipsiano et Vulcaniano usui anteponere.

Egri et debiles deferebantur. In sellis puta, ant lectalis, sicut ii de quibus, act. v, 15 :........ dots zatÀ TÙS πλατείας ἐκφέρειν τοὺς ἀσθενεῖς, καὶ τιθέναι ἐπὶ κλινών xai xpa66árov. Beza:... adeo ut in plateas efferrent ægrotos, et ponerent in lectis ac grabbatis.

Parvulis adiciebantur anni, senibus detrahebantur. En tibi utriusque rei causam ex Ulpiano, de Censibus (Digest. lib. L, tit. 15, § 5), ubi ille: ‹ Ætatem, ait, in censendo significare necesse est; quia quibusdam ætas tribuit, ne tributo onerentur. Veluti in Syriis a quatuordecim annis masculi, a duodecim fœmine usque ad sexagesimum quintum annum tributo capitis obligantur. Ætas autem spectatur censendi tempore. »

Adiciebantur anni. Ita jam rursus e veteri membrana Baluzius, qui ex eadem quoque in fine capitis 35, ut eum de secundo loco reiceret in quartum. Reliquæ omnes editiones, adjiciebantur, et rejiceret, suis loeis. Secunda in his verbis (adjicio, ejicio, injicio), per duo ji non per unum scribenda est, inquit Gellius, libro iv, c. 17. Sed lapidum et auctorum tenor non unus, ait vicissim Dausquius in Orthographicis, v. adjicio. -Imo, adicere antiqua scriptio, pro adjicere, quam in omnibus optime note libris inventam viri docti testantur, ait anonymus auctor Notarum ad Dictyn Cre

tensem.

Quæ victores adversus victos jure belli fecerant, ea ille, etc. Sic hodie Baluzius. Idem antea com mis. codice: Quæ veteres adversus victos jure belli fecerant et ille... Neque aliter sane cæteri editores, etsi, quod jam proxime videbitur, neutra emendatio sit recens.

[ocr errors]

Quæ veteres. Lege, quæ victores. Prima Baluzii editio in addendis. Item Oxoniensis, an. 1680, ad calcem. - Et ille. Legendum, ea ille. Edit. Oxon. et Cant.

labore rustico atque opera victum quærebat. Qua in re palam Latinorum vita Græcorum Bio, qui vitam et victum promiscue notat, respondet. Maucroixius, si ipsum sequi malueris : La liberté de respirer s'achetait à prix d'argent. Ad verbum, respirandi libertas argento redimebatur. Versio autem anglica, si et ipsa forsan tibi magis placitura si! : After that all men were thus listed, then so much money was laid upon every man's head, as if he had been to pay so much for his life. Id est, postquam ita omnes descripti sunt, tanta vis pecuniæ in cujusque caput fuit imposita, quanta si vel de redimenda cujusque vita fuisset actum.

Hisdem censitoribus. Sic capite 31, super hisdem hominibus; et capite 54, ut hisdem erat libitum; et capite 48, cum hisdem a nobis indultum esse pervideas: imo, postremo illo capite, hisdem Christianis, ter. Quod non observarem, nisi ita hic Auctor et Ennianum isdem, et Ciceronianum eisdem, et aliorum rursus iisdem, videretur æqualiter damnasse, atque omB nibus τὸ hisdem, ut πολλῶν ἀντάξιον ἄλλων, praetulisse ; cujus tamen vocis nulla mentio apud Ciceronem in Oratore, quo ipse loco judicium suum de tribus prioribus loquendi modis interponens, sic habet : « In templis isdem probavit Eunius (1): at eisdem, erat verius; nec tamen eisdem opimins: male sonabat iisdem. Impetratum est a consuetudine, ut peccare suavilatis causa liceret. ›

C

Quem Trajanus Daciis. Sub quo scilicet post duas expeditiones (Dacia ) in provinciam redacta est, et D proinde vectigalis facia. Edit. Oxon. et Cant.

Pœnæ gratia victor imposuit. Recte ergo paulo antea vocabulum victores, pro veteres, quod in ms. legitur, viri docti substituerunt.

Et merces pro vita dabatur. Quis hæc, ut sonant, intelligat? Corrige meo periculo: Et merces pro vita dabantur. Merces nempe a merx, merris, non merces, mercedis. Sensus est: Et quia tanta erat capitatio, ut quidquid pecuniæ habebant pro capitibus penderent, cogebantur illi, quoties ad victum necessaria comparanda erant, suas merces pro cibis dare. Merces itaque vox pluralis est, non singularis. Et quod ad vitam, pro victu seu alimento, exemplum tibi, si requiras suppeditabit Terentius in Phormione (act. 11 sc. 2, vss. 46, 17) his versibus:

Pauper, cui opera vita erat, ruri fere
Se continebat.

El duplicabatur semper, etc. Nullo sensu, confidenter dicam, nisi sic distinxeris: Et duplicabatur semper, illis, nou invenientibus, sed ut libuit, addentibus, ne frustra missi viderentur. Hoc est: Et illi quidem tributa, et hujusmodi alia, sedulo semper duplicabant; non quod sane plura, ob quæ pendenda essent, invenirent, sed quod plura pro libitu adderent, ne viderentur incassum missi. Præcessit quippe proxime, ali super alios mittebantur tamquam PLURA inventuri. Unde mox tò non invenientibus breviter dictum, pro non plura invenientibus, àñò toū xorov; et mox rursum, sed, ut libuit, addentibus, pro sed plura, uti libuit, adjicientibus, eodem pacto.

Et nihil minus solvebantur. Et nihilominus. Editio Aboensis. Item Gale.

Nec mori saltim gratis. Editio Cantabr. saltem : de quo scribendi discrimine consulendus Dausquius in Orthographicis. Distinguebat perro non male totum hunc locum Aboensis, hoc modo, ut nec vivere jam, nec mori, saltim gratis liceret.

Ab omni genere injuriæ tutos. Veteris scheda lectio est: Ab omni genere injuria et atis. Ex quibus ultimis cum in prima editione Baluzius injurietatis, non sine vocis defensione, fecisset, sequentes omnes ad hanc usque similiter excuderunt. Idem tamen paulo post legendum esse, injuriæ tutos, monuerat in Addendis, delendamque priorem suam notam ad hunc locum quare nec illam nofam supra videas, sed aliam pro ea, col. 358, sicut nec hic amplius vocabulum injurietatis, sed injuriæ tulos.

Injurietatis. Insolens hoc verbum juris Latini facere voluit Baluzius exemplorum aliquot auctoritate, sed vano conatu, uti et ipse fatetur, qui in emendationibus, quas ad calcem sui operis adjecit, fide indubitata legendum asserat, injuriæ tutos. Edit. Oxon. et Cant.

Alquin homo impius. Acerbius erit, si ironice legas, atquin homo pius; et sie Lactantium scripsisse arbitror. TOLLIUS. Nolim negasse, quanquam mox non misericordem, sed immisericordem legendum esse sim conjecturus.

Misertus est illis. Locutio hæc illorum temporum est. TOLLIUS. Nicolaus Heinsius emendabat: miseratus est illos. GRAVIUS. Distinguunt post illis

(1) Probavit quoque post Ciceronis tempora Ovidius hor

versu:

Isdem sub dominis aspiciare domus,

Aboensis editio, et Galeus.

Ut non egerent. Mirum, ni sensus sit, ut nihil, boc est, ut nulla re indigerent; quomodo nempe Vulgata in priore ad Corinth. xt, 22: Pudefacitis eos qui non habent, pro, qui nihil habent.

Adeo hominem misericordem. Malim: Video hominem misericordem. GALE. Sensus postulat, ut legamus, O hominem misericordem! Alias apud Terentium est, Adeone hominem esse invenustum et infelicem, etc. Sed ea ratio loquendi locum hic non habet. TOLLIUS. Melius, meo judicio, emendaveris : At, o hominem immisericordem, qui, etc. Firmat præcedens lectio, homo impius, si sit servanda, nec repugnat homo pius Tollii, si sit, ut credo, admittendus, quia postquam noster Galerium ironice hominem pium appellaverit, eumdem deinceps suo vero nomine, et quasi se castigans, vocaverit immisericordem.

Ita dum cavit. Lege: Ita dum cuvet; quod et clarissimus Columbus vidit. Alias subterfugeret, pro subterfugiat, reponendum. TOLLIUS. Putabam præter ca, distinctione opus esse post Ita, in hunc modum: Ita, dum cavet ne...

Virorum miserorum. Quid? Nullæne tunc temporis miseræ erant inter miseros, ut noster tantumodo miserorum virorum fecerit mentionem? aut num vero miseris mulieribus pepercit Galerius, cum miseris viris non parceret? Sed nil istis opus est. Fuerat indubie auctoris manus: Ita, dum cavet, ne quis simulatione mendicitatis censum subterfugiat, multitudinem verorum miserorum contra omne jus humanitatis occidit. Opponendo scilicet veros miseros miseris illis simulatæ mendicitatis, e quibus nolebat Galerius ut quisquam censum effugeret.

CAPUT XXIV.

A Constantinus obses apud Diocletianum et Galerium sub iisdem fortiter in Asia militavit, quem post depositum imperium Diocletiani et Herculii Constantius a Galerio repetiit. Sed hunc Galerius objecit ante plurimis periculis. Edit. Oxon. et Cant.

B

Nam et in insidiis sæpe juvenem appetiverat. Dele in, quemadmodum alibi quoque. BoHERELLUS.

Juvenem. Atqui prius adolescens dictus est. Capite cnim XVII: Constantio quoque filius erat Constantinus, sanctissimus adolescens; et idem rursum capite 29, adolescentis voce significabitur: Credit adolescens (Maximiano Herculio) ut perito ac seni. Recte. Sed nostro, quod nec apud alios rarum est, juvenis et adolescens synonyma sunt. Et, quod magis notandum, juvenem jam annos 35 natum intelligit, aut ad minimum, triginta quatuor plus minus completos. Constantinus quippe anno Christi 272 natus, sicut ante Os Pagius observavit (In Critica Baron. ad annum Christi 337, n. 2). Et, ex Cyprianicis Dodwelli Dis306, Constantinum juvenem appellat in nostro capite sertationibus (Undecima scilicet, n. 67), anno Christi Lactantius. Quod si verum, uti certe verum est, tum profecto etiam non solum constat annorum numerus, quem diximus: sed possit præterea ex hoc loco magna lux multis Historia difficultatibus affulgere.

Ne contra se arma civilia, et, quod maxime verebatur, odia militum concitaret. Nemo igitur, sicut ante diximus, aliter sibi aliorum odia quærit, quam ingraliis acquirendo, prout ibidem diversis verbis explicuimus. fie cæteroquin, ne id nescias, operæ pretium merito duxerunt viri clarissimi Galeus ac Pagius (In Critica Baron. ad annum Christi 306, n. 5), et ante utrumque Editor Aboensis, distinguere post civilia, in hunc modum Ne contra se arma civilia, et, quod maxime verebatur, quæque postea.

Sub obtentu exercitii. Vide Sallustium in Jugurthino, de Micipsa vitæ Jugurtha imminente. Deest autem hic copula el a præcedente syllaba absorpta; quare lege: et sub obtentu exercitii. TOLLIUS,-Postulant om

Jam propinquavit. Verbum, quod etsi noster iterum capite 46 adhibuerit, nec non Vulgata quinquies suis locis (Judic. xix, 9; Isa. XLI, 1 ), ideo tamen libentius crediderim, magis poeticum fuisse ab ori-Coquæ antecedunt, ut ita legamus. Præcessit quip

gine prima, quam solutæ orationis, quia unum, verbi gratia, exemplum in Plauti Truculento (Act. 11, sc. 6) occurrit, et apud Virgilium quatuordecim : nullum vero e contrario apud Ciceronem, vel Suetonium, aut Justinum.

Jam propinquavit. Lege: Jam propinquabat. ToL

[blocks in formation]

Dum est occupatus. Quidni potius: Dum esset occupatus? Nam hæc certe male invicem videntur cohærere Nondum animum intenderat, dum est... Sed omnino tò nondum animum intenderal, dum essel, id est, quando, vel interim dum esset, etc., ejusmodi est quale apud Virgilium initio Æneidos:

Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem. Et expectabat obitum ejus. Elegans in eo vocabulo joens est apud Quintilianum, ubi, cum filius parricidii cogitati reus dixisset, se non expectare patris mortem, pater facete simul et severe respondit: Imo malo expectes. TOLLIUS.

Qui cum graviter laboraret. Hoc est, sicut optime versio anglica, cum graviter ægrotaret Constantius. Atque ita Cicero 1 Tuscul., Artus vehementer laborant, pro, pessime habent, valde ægri sunt.

Frustra repetierat. Hæc verba in veteri codice non occurrere testatur Baluzins: sed quoniam sensus imperfectus fuisset citra aliquod supplementum, commodius nullum addi potuit, quam quod præbuit Fragmentum de Constantio Chloro, in quo ita legitur:

pe: Nam et insidiis; post quæ verba alterum et sequi necesse est. Jamque alibi duobus locis nos ipsi eamdem copulam simili modo absorptam fuisse suspicati sumus, et pro virili restituimus.

sed

Feris illum objecerat. Il avait exposé Constantin à un lion. MAUCROIXIUS. - Quasi nester non feris, leoni, vel fera singulari numero scripserit ; cum contra multitudinis numerum adhibuerit, et inde admodum probabile sit, Galerium, qui non semel, sed sæpe Constantinum humanis insidiis appetivit, eumdem quoque non semel, sed sæpius objecisse feris. Anglica versio nobiscum, he had engaged him to encounter with Wild Beasts.

In ipso cardine. Virgilius, Æn. 1:

Haud tanto cessabit cardine rerum. GAL.

-In ipso cardine, id est in ipso articulo, vel in ipsa liberationis opportunitate. Servius ad præced. Virg. versum: Aut decizōç dixit,nein tantum quidem,hoc est, D brevi occasione cessabil. Aut simpliciter intelligendum est, Non poterit in lantarerum opportunitate cessare; ut sit de proverbio tractum, de quo dicitur: Res in cardine est; hoc est, in articulo. Versio anglica per quam signi. ficanter In the last and critical moment; ad verbum fere, in ultimo et decretorio momento.

:

--

Namque sæpius. Deest aliquod vocabulum post sæpius; verbi gratia, rogatus aut sollicitatus si fides Boherello, repetenti si Tollio credatur. Namque sæpius. Sæpius corruptum est. Non enim sæpe, sed semel tantum sigillum dedit. Legendum: Namque serius. GREVIUS, item Gale. Cum bona doctissimorum virorum venia, malebam, etiamque sæpius, annectendo scilicet præcedentibus, in hunc modum : qui illum de manibus ejus liberavit in ipso cardine, etiamque sæpius. Tum mox: Cum jam diu negare non posset; ut, uno verbo, sicut noster posuit, Constantinum appetitum saepe fuisse Galerii, vel aliorum,

quos in eam rem præfecisset, insidiis, itemque non A que pariter, qui privata de causa iter quodpiam sussemel feris objectum: ita quoque observaverit, Constantinum ereptum sæpius fuisse Galerii manibus, cum in extremo versaretur periculo.

Cum jam diutius] negare non posset. Ms. liber, atque inde quotquot hactenus editiones vulgatæ fuerant, cum jam diu negare non posset. Nisi quod in omnium prima rescribendum, ut in hac excusum vides, posuerat ad calcem operis Baluzius in Erratorum indice. Sequuntur doctorum judicia de veteris Sched lectione.

[ocr errors]

Cum jam diu necare, etc. Legendum, cum clam diu insa'pe necare non posset. Hinc paulo ante tradidit, sidiis appetitum eum fuisse. Grævius. Legit, cum tamdiu negare Boherellus; emendat, cum jam denegare Galeus; mavult cum jam diutius negare Tollius.

Præferebam Cum jam diu negare non possel: ut ordo et sensus sint, cum jam non posset diu negare, Constantinum scilicet suo patri; hacque de causa, quod antea diutius negasset quam ut posset adhuc diu negare.

Sigillum. Acceperunt diversa ratione interpretes. Maucroixius: Galerius lui donna son congé, et le signa de sa main. Quasi nostri verba sint, dedit illi libellum commeatus sua manu subscriptum. Tralatio anglica : A pass, which had the seal qui to it. Hoc est, libellum commeatus, sigillo munitum.

Retentaturus. Retenturus legi vult Galeus. Quod sane planissimum, et potuisset optime a nostro adhiberi. Sed vel retentandi voce usus est, quod illa interdum pro simplici retinere usurpetur. Cicero, libro 1 de Divinat. :

B

C

Namque omnes memori portentum mente retentant. Id est, retinent. Ammianus Marcell., lib. xxix: nec meliora monente ullo, nec relentante; hoc est pariter, retinente. Postremo, Aurelius Victor de Cæsaribus: Quoniam bellorum moles... acrius urgebat, quasi partito imperio, cuncta quæ trans Alpes Galliæ sunt, Constantio commissa : Africa, Italiaque Herculio; Illyricique ora ad usque Ponti fretum Galerio; cætera Valerius retentavit; diserte, si quisquam alius, pro retinuit. Vel quod, cum jam sæpius Constantinum hoc aut illo prætextu Galerius retinuisset, quædam inde oriretur necessitas utendi potius frequentativo verbo, quam alio. Vel quia denique ipsos etiam conatus, quibus personas a nobis abire contendentes, aut res quaslibet servatu difficiles retinere tentamus, Latini non raro relentandi voce exprimunt. De personis, Plautus in Asinaria, act. III, sc. 3: Cur me retentas nunc? Idem in Rudente, act. m, sc. ult. Etiam retentas? De rebus autem, Antonii vita apud Athanasium, tom. II, pag. 450, ed. Commel.: Ad summum, illud perspicere debemus, quod etsi nostras velimus retentare divitias cum lege mortis ab ipsis divellamur inviti. Addo obiter, quamquam id ab hoc loco alienum esse non ignorem, retentare quoque apud veteres pro simplici tenere inveniri. Spartianus in Ælio Vero, initio : In animo mihi est, Diocletiane Auguste, tot principum maxime, non solum eorum qui principem locum in hac D statione quam temperas, retentarunt, etc., id est, te

nuerunt.

:

Teneretur. Melius retineretur: sicut paulo ante, retentaturus, legitur. TOLLIUS.

Properavit exire. Ovidius, libro vi Fast... quamvis properabis vincere, Cæsar. Sulpitius Severus initio Ilistoriæ sacræ, qui divina compendiosa lectione cognoscere properabant.

Per mansiones multas. Quin mansiones et stativæ multa habuerint communia, non potest negari. Primo enim, verbi gratia, equi erant publici in utrisque. Noster hoc ipso loco de prioribus: Sublatisque per mansiones multas omnibus equis publicis. De stativis vero, seu stationibus, Thomas Magister apud Du Cangium in Glossario latino, voce MANSIO: Tatuoi οἱ κατὰ τόπους δημόσιοι ἄγροι, Du Cangius, οἶκοι ἔνθα καὶ ἵπποι δημόσιοι ἐτρέφοντο. Deinde autem in utris

ceperant, cibum vulgo sumebant. Et postremo, uţi jam e Lampridio constabit, in ipsis etiam expeditionibus bellicis Mansiones et stativæ per certa itinerum intervalla dispositæ, excipiendis reficiendisque copiis inserviebant. Sed eædem alias, contra quam videtur sensisse vir clarissimas Du Cangius, a se invicem differebant. Lampridius in Alexandro Severo: Expeditiones bellicas habuit... Tacebantur secreta belIorum: itinerum autem dies publice proponebantur; ita ut edictum penderet ante menses duos, in quo scriptum esset; Illa die, illa hora ab urbe sum exiturus, et, si dii voluerint, in prima mansione mansurus: deinde per ordinem mansiones, deinde stativæ, deinde ubi annona esset accipienda. In stativis itaque circa meridiem, nec per longum tempus (unde illis stationum et mutationum, Græcis ayo, vocabula) tam milites, quam alii quilibet, qui vel imperatorum jussu, vel proprio nomine iter facerent, subsistebant, ac cibum capiebant: in mansionibus vero sub vesperam, et per noctem totam. Mansio, inquit optime in eam rem Du Cangius: Latinis scriptoribus dicitur locus, ubi confecto itinere per noctem quiescebant; unde ut plurimum pro diei unius itinere sumitur. › Firmat Archelai episcopi Mesopotamiæ Disputatio adversus Manichæum (Ad calcem Sozomeni, edit. Vales.) in cujus fere initio : Turbo... accep tam eam (epistolam) huic cui a Mane præceptum fuerat, pertulit, omni itinere diebus quinque transacto... in quo plurimum... laboris ac molestia pertulit. Si quando enim ad vesperam velut peregrinus ad hospitium pervenisset... Turbonem etiam ipsi hospitiis detrudebant, ne aquæ quidem ipsi ad bibendum facultate concessa. Que cum singula quotidie atque horum nequiora perferret ab his qui per singula loca mansionibus atque hospitiis præerant, etc. ›

Cum consulto ad medium diem usque dormisset. Qui consulto, qui volebat Constantinum persequi? inquisbat olim, testante clarissimo collega Grævio, Nicolaus Heinsius; cujus adeo sententia erat, scripsisse Lactantium consueto. Sed liceat vicissim doctissimos Manes rogare, quinam voluisset Galerius Constantinum persequi, qui prorsus nesciebat Constantinum abiisse? Potius itaque Galerius consulto ad medium usque diem dormiverit, hoc est, in lecto jacuerit, et simulaverit se dormire, quia pridie præceperat Constantino, ut postridie mane acceptis mandatis proficisceretur: ita quippe dormiendo die postera ad meridiem usque, Constantinum, si non retentabat, quia pridie post cœnam abierat, saltem retentare se credebat, ejus ignorans profectionem, et sibi dieculam addere cogitans. Proba igitur, ni admodum fallor, vulgata lectio, et servanda.

Ut eum retrahi faceret. Spartianus in Caracallo, fratrem in Palatio fecit occidi. Neque ferme aliter Mamert. (In Gentill. Max. Aug.): ‹ Laurea illa devictis accolentibus Syriam nationibus, et illa Rhætica, et illa Sarmatica · te, Maximiane, fecerunt pio gaudio triumphare. Vulgata autem, Matt. v, 45: Ul sitis filii Patris vestri... qui solem suum oriri facit super bonos el malos. Quibus similia quoque nonnulla apud Plautum in Persa, et in Epidico, occurrunt.

Nudatus ei cursus publicus nunt. Zozimus, libro II: Τοὺς ἐν τοῖς σταθμοῖς ἵππους, οὓς τὸ δημόσιον ἔτρεφεν, ἅμα τῷ φθάσαι τὸν σταθμὸν, κολούων καὶ ἀχρείους ἐῶν, τοῖς ἑξῆς ἑστῶσιν ἐχρῆτο. Edit. Οxon. et Cant.

Nudatus. An potius Truncatus, vel, Jam datus? Gale qui et addidit, Vide Ammianum, libro xxx. Vix lacrymas tenebat. Videatur rursum, ibidemque Joci amplissimus Cuperus.

Qui ei militibus commendato imperium per manus tradidit. Fallor, an sensus est: Qui Constantino (quem, antequam advenisset, militibus, ut ab ipsis post sui mortem imperator crearetur, commendaverat) purpuram, imperatoriae dignitatis insigne, tradidit ipse in manus? Possit omnino æque bene ita res esse, ac in istis Estheræ : Evenit autem die tertio, ut induere

tur Esther regno (Sic enim Hebræa ad verbum so- A nant) sententia est: Die autem tertio indula est Esther regalibus vestimentis, ut optime transtulit interpres Vulgatus; vel, Καὶ ἐγένετο ἐν τῇ ἡμέρᾳ τῇ τρίτῃ ἐνεδύσατο ἡ Εσθήρ βασιλικοῖς, οἱ Septuaginta verterunt. Nec obstant sane quæ ex Dodwello, col. seq., afferemus.

Imperium per manus tradidit. Nimirum Augusteum. Nec enim aliud imperii nomine solet denotare Lactantius. DODWELLUS, Diss. Cypr. x1, num. 85.— Solet quidem verum ut Cesareum quoque eodem vocabulo nonnunquam in hoc opere significetur. Quod non ideo dico, quasi nunc nostrum de Cæsareo loqui existimem sed quod revera capite 18, cum de legendis duobus Cæsaribus ageretur, et Constantini, tanquam illo fastigio dignissimi, injecta fuisset mentio per Diocletianum, Galerius sine mora Cæsaream illam potestatem rotunda imperii appellatione donaverit his verbis: Dignus non est. Qui enim me priva tus contempsit, quid faciet cum imperium acceperit? Non perpetua itaque ejus vocis usurpatio apud hunc scriptorem de Imperio Augusteo: sed varius est illius usus.

Atque ita, etc. Hoc est, atque eo pacto. Neque enim hic vò ita, pro deinde sicut alibi. Sed Constantius Chlorus, qui filio suo purpuram propria manu tradere summopere expetiverat, et se, verbi gratia, sine ullo vitæ desiderio, si id semel tecisset, obiturum dixerat, in lecto suo, postquam reipsa imperium Constantino per manus tradidisset, requiem vitæ, sicut optabat, accepit. Qui jam loquendi modus, ob id maxime quod in hoc auctore invenitur, non parum negotii clarissimo Meldensi episcopo Constantium Chlorum inter magnos Ecclesiæ persecutores putanti, facessere potest et debet. Nostro quippe, sicut ultima primi capitis verba indicant, haud mere propositum hoc opusculo de persecutionum auctoribus agere, sed præcipue, quibus pœnis in eos cœlestis judicis severitas vindicaverit, exponere. Unde supra capite 2 de Nerone: Nec tamen, inquit, abiit impune. Respexit enim Deus vexationem populi sui. Dejectus itaque fastigio imperii, ac devolutus a summo tyrannus impotens, nusquam repente comparuit, ut ne sepulturæ quidem locus in terra tam mala bestie appareret; el capite 3 de Domitiano: Tutus.... regnavit, donec impias manus adversus Dominum tenderet. Postquam vero ad persequendum justum populum instinctu dæmonum incitatus est, tune traditus in manus inimicorum luit pœnas. Nec satis ad ultionem fuit quod est interfectus domi. Etiam memoria nominis ejus erasa est; et sic deinceps de reliquis. At, qui Constantium Chlorum vitæ requiem, sicul optaveral, accepisse ponit, quid ponit, obsecro, quod coelestis judicis severitatem sapiat, ac non potius magnam Dei benignitatem et misericordiam? Non fuit itaque, ut palam est, Constantini pater unus ex insignioribus Ecclesiæ persecutoribus huic scriptori. Sed nec magis Maucroixio, cujus nempe versio sic habeat I expira doucement comme il avait souhaité; ad verbum, Placide, prout optaverat, expiravit. Quin et longe minus Eusebio, qui Constantii mortem, τέλος τοῦ βίου εὐδόκιμον καὶ τρισμακάριον, vitæ finem laudabilem terque beatum vocaverit. Scio, ex quinto hujus libri capite, Dei adversarios non semper dignam scelere suo recipere mercedem. Sed nec noster, nec Eusebius, Constantium uspiam inter Dei adversarios censuerunt. Quare videat doctissimus præsul, quomodo Constantini patrem ipse melius noverit, quam duo illi Constantii Chlori æquales noscitare potuerint. Nam quod inter alia post Eusebium memorat Bossuetus, Procopium Martyrem jussum fuisse quatuor regibus, adeoque Constantio Chloro, illorum uni, libare, id, inquam, cum cæteris quæ pro sua persecutorum turma protulit, æque bene Eusebio, ut omnes fatebuntur, innotuerunt, atque Meldensi episcopo. Et Eusebius tamen Constantium Chlorum Persecutorum umero disertissime exemit, eidemque mortem ter PATROL. VII.

beatam tribuit. Imo vide, quod magis est, Ruinarti ad Acta Martyrum Præfationem, in qua nullum sub Constantii principatu Martyrem extitisse sat ingenue concedit, sacra tantum conventicula, quæ Constantius dirui passus est, et Diocletiani edicta, que, ponente Ruinarto, sub eodem Constantio adhuc Cæsare in Galliis publicata sunt, nec ab illo, postquam Augustus factus est, revocata, adversus Dodwellum urgens. Que Principis quidem nimium facilis, nec persecu tioni, ut oportuit, obsistentis esse possunt, at non itidem persequentis. Qua de re jam antea plura dixi

mus.

Caeterum, Constantium Chlorum anno Chr. 306, VII Kalend. August. ut habent Idacius in Fastis et Socrates, vita functum esse, quæ in Dissert. llypat. capite 2, num. 19, in medium adduxi, evincunt. Neque, ut putarunt aliqui viri doctissimi, contrarius est Socrates in libro 1, capite 1, ubi ait, eum diem obiisse primo ducentesimæ ac septuagesime primæ Olympiadis anno, qui currenti Christi auno 306, mense Julio absolvitur. Nam Socrates, multorum Orientalium more, qui æras omnes mense septembri auspicantur, annum B secundum Olympiadis CCLXXI mense tantum Septembri hujus Christi anni inchoat, ut alibi ostendo. Nam neque Scaliger, neque Petavius, neque Calvisius hunc nodum solvere potuere. Hankius in libro de Bysantinarum rerum Scriptoribus Græcis, parte I, capite 1, num. 19 et seq. pluribus contendit, Constantium anno præcedenti e vita migrasse, eodemque Constantinum imperatorem levatum esse. Sed ejus fundamenta in laudata Dissertatione a nobis eversa, licet, cum eam in lucem edidimus, librum illum non vidis

C

D

semus.

Suscepto Imperio Constantinus Augustus, etc. Fecit illum Augustum Constantius pater Augustus Galerio prior. Renuntiavit etiam Augustum statim a patris decessu exercitus, cui pro eorumdem temporum more, jus renuntiandi competebat. Refragatus tamen est Augusti titulo Galerius, qui Cæsaream illi duntaxat dignitatem confirmavit. Quod enim excogitatum a Galerio scribit Lactantius, ut Severum Augustum nuncupando, Constantiuum, non imperatorem, sicut erat factus, sed Cæsarem cum Maximino appellari juberet, ut eum de secundo loco rejiceret in quartum, præpo-ito nimirum illi ipso quoque Maximino, id etiam fecisse constat e fastis Alexandrinis manuscripti Usseriani, Theone, ni fallor, Alexandrino auctore, qui illos ad annum usque Domini CCCLXXII perduxit. Ibi enim pro anni cccvi consulibus, quos agnovit Imperium Orientale, legimus Σɛбñроv σε6Kστὸν καὶ Μαξιμιανὸν Καίσαρα, nostrum nempe Maximinum, cujus primum consulatum reperire non potuit Baluzius; sæpe enim haec nomina inter se permiscent illorum temporum scriptores. Temperavit itaque aliquantisper Augusti titulo Constantinus, ut et Panegyrico anonymi discimus coævi illorum temporum auctoris. DODWELLUS, Diss. Cyp. xi, num. 85, -Firmare possit egregie locus iste Eumenii in Constantini Panegyrico: O fortunata et nunc omnibus beatior terris Britannia, quæ Constantinum Cæsarem prima vidisti! Verius tamen arbitror, quia ita melius tota nostri narratio cohærebit, Constantinum primo creatum fuisse a patre Galliarum Imperatorem, sicut Orosius locutus est. Deinde eumdem, jam patre mortuo, renuntiatum fuisse a militibus facién teλEWTUTOY Xиi σεбαoτó, quæ Eusebii verba sunt. Tertio, eumdem rursus, pro summa potestate, quam sibi a patre et ab exercitu delatam videbat, sanctionem sine inora in gratiam Christianarum, qui in Galliis erant, cum prælixo Augusti titulo emisisse, qua illos publico sui Dei cultui redderet; hæcque omnia, priusquam ex Anglia nuntium ullum Galerius de Constantini in patris locum successione accepisset, adeoque, antequam id, quod sequenti capite narrabitur, potuisset comminisci: sed allata demum post paucos dies laureata novi Augusti imagine ad malam bestiam, cœpisse tum Galerium excogitare, ut Severum, qui erat ætate ma

24

« PoprzedniaDalej »