Obrazy na stronie
PDF
ePub

tamenti Novi solemnem disciplinam, confestim se- A nos, et apud omnes Ecclesias. Dominicum specialiter cum

quatur, Quo officio repleto, circumvolvit eum procella nubis, et subtractum oculis rapuit in cælum. Et inde discipuli... dispersi sunt per omnem terram ad Evangelium prædicandum, sicut illis Magister Dominus im. peraverat; quid primum omnium manifestius est quam to Ordinavit eos, et instruxit ad prædicationem dogmatis ac doctrinæ suæ, illud ipsissimum esse guod apud Matthæum legimus: Et accedens ad eos Jesus locutus est, dicens: Data est mihi omnis auctoritas in cœlo et in terra; profecti ergo discipulas facile omnes gentes? Postea vero quid clarius quam To dehinc disponens Testamenti Novi solemnem disciplinam, illud pariter esse quod apud eumdem Matthæum proxime occurrit: Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti? Ac denique quid hoc evidentius quam to Quo officio repleto, circumvolvit eum procella nubis, et subtractum oculis hominum rapuit in cœlum, id ipsum quoque denuo esse, quod apud Marcum scriptum est (cap. XXVII, 19): B Postquam hæc locutus esset, assumptus est in cœlum : apud Lucam autem in Actis: Et cum hæc dixisset, adspicientibus illis, elevatus est, et nubes susceptum eum abstulit ab oculis eorum. Per illam itaque disciplinam, quæ hoc loco solemnis et Novi Testamenti vocatur, haud videmus quid aliud melius, non quidem propter Christi institutionem, vel praxin primulorum Christianismi temporum, sed ex usu sæculi, verbi gratia, quarti, quo noster Cecilius scribebat, possit intelligi quam Baptismus.

Cave modo, etsi Burdegalensis Ausonii versus Paschales incipiant :

Sancta salutiferi redeunt solemnia Christi, et olim in Thessalia, teste Socrate, solis diebus Pascha baptizarent, et secundum Zonaram, soleret Ecclesia in magno sabbato baptismata celebrare, nec postremo aliorsum abeat Basilius, Homil. in S. Baptismum, ne ob ejusmodi loca baptismi collationem existimes non alio anni tempore usitatam fuisse solemniter in prisca C Ecclesia, quam tempore Paschatis. Plerisque enim in locis, qui in Paschate baptizabant, baptizabant etiam in Pentecoste, et alicubi die quoque Epiphaniæ, imo numeriosius in die Epiphaniæ, quam in paschali tempore, ut ex Decretis Leonis I papæ discimus, tit. 7. Tantum qui ita die Epiphaniæ, seu, ut alias loquuntur, Epiphaniorum, vel interdum etiam Epiphaniarum, pro ritu sibi a prædecessoribus peculiari frequentius tingebant, a prædicto pontifice damnati sunt, utpote qui irrationabilem novitatem usurparent, ait ille, et confuso temporis utriusque mysterio nullam esse differentiam crederent inter diem quo adoratus est Christus a Magis, et diem quo resurrexit Christus a mortuis. Quin imo, inquit Petrus Blesensis, Ecclesia sub anathemate interdixit ne aliquis die Epiphaniarum baptizet, si articulus necessitatis non intercidat. Eorum vero superstitio, qui Thessalis illis, de quibus paulo ante e Socrate, similes, nolebant nisi v T Hάox« accedere ad Baptismum, a nullo quidem, quod noverim, concilio, vel Ecclesiæ Romanæ episcopo insigniter condemnata est: sed præstricta est tamen a Joanne Chrysostomo, homil. 1 in Acta Apostolorum. Qui autem diebus simul Paschatis et Pentecostes baptizare solebant, ii diem Paschatis altero solemniorem existimabant: unde et forsan solemnis nostri loci disciplina κατ' ἐξοχήν. Tertullianus Dein Baptismo solemniorem Pascha præstat, cum... passio Domuni, in qua tingimur, adimpleta est... Exinde Pentecoste ordinandis lavacris lætissimum, seu, ut alii legunt, latissimum spatium est. Ac denique consuetudo qua uterque dies baptismo consecrabatur, nobis videtur fuisse omnium usitatissima, recepta quippe ab Ecclesiis Africanis, secundum Tertulliani testimonium ante allatum; et de qua diserte Stricius in epistola decretali ad Himerium epi-copum Tarraconensem: Sequitur, inquit, de diversis baptizandorum temporibus, prout cuique libitum fuerit, improbabilis et emendanda confusio, cum hoc sibi privilegium, et apud PATROL. VII.

D

Pentecoste sua Pascha defendat, quibus solis per annum diebus ad fidem confluentibus generalia baptismatis tradi convenit sacramenta.

Quo officio repleto. Malim impleto. Ideo Christus a Patre in terras missus fuerat, πίστος τῷ ποιήσαντι αὐτὸν, ad Hebr. x1, 2, ubi et ἀπόστολος καὶ ἀρχιερεὺς tus quologias nuo appellatur. TOLLIUS.-Habet Ingua Gallica plurimas istiusmodi locutiones. Quapropter, et quia simul infinita dicendi genera Latinis accepta referre debemus, vix mendum equidem to repleto subesse assentiri ausim; de officio vero, quid hic sonet, adi Columb., col. 393.

Procella nubis. Potopixáτepov hoc Lactantii, qui hic artis, quam docebat, non oblitus est, respondetque aliquantulum àvepέpeto, quod est apud Lucam, C. XXIV, 51. TOLLIUS.

Dispersi sunt per omnem terram, ad Evangelium prædicandum, sicut illis Magister Dominus imperaverat, etc. Locus, si quid auctor per omnem terram, moxque per omnes provincias et civitates intellexerit, curiosius, ut licet, et ob ante dicta necesse est, scire velimus, valde notabilis. Nam dispersi sunt discipuli per omnem terram, incipit ille, sicut eis Magister Dominus imperaverat. Atqui Dominus non injunxerat apostolis ut per solas gentes Romanis subjectas Evangelii causa dispergerentur, sed ut ad omnes sine ulla limitatione populos eo nomine abirent. Hinc apud Matthæum, XXVII, 19: Profecti, ait, docete omnes gentes: apud Marcum vero disertius (Cap. xvi, 15): Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creatura; Redemptor scilicet totius mundi, non illius unice portionis quæ Romanis parebat. Et noster ergo, cum dicit apostolos jam inde ab assumptione Domini dispersos fuisse per omnem terram ad Evangelium prædicandum, sicul eis Magister imperaverat, tum de iisdem continuo post, et per annos 25, usque ad principium Neroniani imperii per omnes provincias et civitates Ecclesia fundamenta miserunt, omnem totius orbis terram habitatam, omnesque pariter omnis terræ provincias et civitates lato sensu intellexit, non imperium stricte Romanum, omnesve provincias et civitates orbis simpliciter Romani. Atque ita prorsus in dağ de Legibus Theodoretus: Nostri illi, inquit, piscatores ac publicani, sutorque ille noster (oXUTOTópos, Paulo hac voce indigitato), cunctis nationibus legem evangelicam detulerunt. Neque solum Romanos, quique sub Romano vivunt imperio ( xai τoùs úñò TOÚTWY TEλOUVTAS), sed Scythas quoque ac Sauromatas, Indos præterea, Ethiopas, Persas, Seras, Hyrcanos, Britannos, Cimmerios et Germanos, u/que semel dicatur, omne hominum genus, nationesque omnes induxeruni Crucifixi leges accipere.

Adde, si paucis ad specialiora quædam descendimus, Scythiam, verbi gratia, atque Indiam nunquam censas fuisse sub Neronis decessore Claudio inter imperii Romani provincias, et esse e cæteris Patribus qui, utcumque ex parte pseudonymi, non modo Philippum post ascensionem Salvatoris Evangelium per annos tantum viginti et unum Gentibus per Scythiam prædicasse scripserint, indeque per revelationem in Asiam reversum esse: de Thoma vero, Evangelium fuisse ab illo prædicatum Parthis et Medis, et Persis, Hircanisque, Bactrianis, et Indis, tenente scilicet Orientalem plagam, et interna Gentium penetrante (longe enim pra ferenda Freculphi lectio, quam sequimur, Isidorianæ): sed quibus, quod magis est, Philippus anno 12 Claudii crucifixus fuerit et lapidibus obrutus; imo esse qui sub Melitonis Sardensis nomine tradiderint anno secundo ab ascensione Domini apostolos per orbem divisos in externis provinciis Evangelium promulgasse, quorumque proinde omnium sententia, si non plane eadem que hujus scriptoris, saltem quam simillima fuerit necesse est, hoc est, Christi fidem fuisse ante principium Neroniani imperii longe ultra Romani fines annuntiatam. Jure an injuria longum esset disquirere; et quousque tandem tum temporis

20

pervenisset nemo unquam forsan paulo prudens de- A finire audebit, ita res obscura est, et de illa sibi invicem adversantur, exempli causa, Cecilius noster, hic loci; Eusebius, lib. in Hist. Eccl., cap. 1, collato cum ultimo libri secundi; Origenes, tractatu 28, in Matthæum; Tertullianus adversus Judæos, sect. de nativitate Christi, sub finem; ac denique Augustinus in epistola ad Hesychium, quæ octogesima est,haud procul quoque a calce. Jam satis sit ergo auctoris nostri mentem, capite tamen tertio melius adhuc declarandam, pro virili aperuisse.

Magister Dominus. De Christo, citra controversiam. Quare maluit sine dubio Columbus utramque vocem littera majuscula inchoari. Sed id nihili. Alicujus vero momenti est, quod ita Magister Deus de eodem apud Lactantium occurrat his verbis: Discipuli per provincias dispersi fundamenta Ecclesiæ ubique posuerunt, facientes et ipsi in nomine magistri Dei magna el pene incredibilia miracula. Sic enim firmantur quæ a nobis supra, col. 603, ad hujus conjecturæ fulcimentum allata sunt : Qui illuserant Deo strati jacent.

Et per annos 25 usque ad principium Neroniani imperii. Constat ratio. Nam huic scriptori Jesus Christus post diem decimum kalendarum aprilis cruciatus est duobus Geminis consulibus; et sub iisdem, commoratus cum discipulis diebus duntaxat 40 post resurrectionem, fuit in cœlum raptus. Et inde, secundum eumdem, apostoli per omnem terram dispersi, per annos 25 usque ad principium Neroniani imperii Ecclesiæ fundamenta miserunt. Atqui, ab anni tempore quo sub duorum Geminorum consulatu Jesus Christus in cœlum receptus est, usque ad primordia principatus Neronis, anni tantum sunt 25 cum mensibus 5 et aliquot diebus. Sed noster numerum, ut solet fieri, rotundavit. Distinguit porro non male post per annos 25 editio Aboensis, habetque complura Baluzius, nec parvi momenti, ad eadem verba, col. 303.

B

si vernaPer omnes provincias et civitates. Id est, cula Maucroixii tralatio audienda sit, per omnes provincias et civitates imperii Romani. Nec dubitandum C quidem quin infra, cap. 23, Census in provincias et civitates semel missus de censu in provincias et civitates imperii Romani misso pari modo sit intelligendus, nec quin pariter, cap. 7, per concisas in frusta provincias, singulasque regiones, ac propemo dum civitates multis præsidibus et pluribus officiis oppressas, intelligendæ quoque veniant imperii Romani provincia, regiones et civitates. Sed quoad nos, hic sane, ob ante dicta col. 618, non possumus non supplere potius ex præcedentibus omnis terræ, late loquendo, sicuti recens observabamus; ita ut denique, quemadmodum apud nostrum Ecclesia constituta uno modo, c. 1, sub finem, et altero, c. 12, circa medium, debet accipi, sic apud eumdem uno loco per omnes provincias et civitates, altero vero ubique in provincias et civitates, pro locorum natura res diversas connotent. Adde quæ hoc ipso capite, col. 626, ad vocem justitiam, itemque col. 653 et 635, ad translatum (Neronem) et translatos (duos prophetas)

dicemus.

Ecclesiæ fundamenta miserunt. Vide omnino et Lactantii verba, quæ supra col. 618, exscripsimus et Baluzium, col. 503, Columbum, col. 394, has voces.

[ocr errors]

Cumque jam Nero imperaret, Petrus Romam advenit. En tibi, Lector, locum quem contra Baronium cæterosque innumeros et acriores diuturnæ S. Petri in urbe Roma cathedræ defensores vere pugnacem et invictum dicere possumus. Baronius enim, in Aunalibus ad annum Christi 44, num. 13: Omnium, inquit, testimonio certum exploratumque habetur, jam anno secundo ejusdem (Claudii)_ Augusti Petrum apostolorum principem, venisse Romam. At noster contra: Petrus Romam advenit, cum jam Nero imperaret. Hineque adeo, post repertum vulgatumve semel hoc opus, gravia illa doctorum tam protestantium, quam pontificiorum judicia, quæ partim subjicere, partim indicare properamus.

[ocr errors]

Hujus Tractatus interventu, tandem aliquando ab inveterato errore liberamur, de S. Petri 25 annorum pontificatu.» (Præfatio editionis Oxoniensis, seu verius piissimi et reverendi, dum viveret, Oxoniensis episcopi, Joannis Felles, cujus, uti morum sanctitas excellens, et effusissima in pauperes beneficentia, mirusque animi in promovendis melioribus litteris ardor, justam semper a me venerationem habuerunt ita memoria sit æternum precor bene dicta.)

The account that he gives of Saint Peter's coming to Rome, cuts of the Fable of his being there for sive and twenty years. (Præfatio quam reverendus ipse quoque jure meritissimo episcopus Sarisbu. riensis, Burnetus, suæ olim vernaculæ tralationi, necdum præsul, præfigebat). Quæ ferme sonant: Quod Lactantius in hoc libro de B. Petri in urbem Romam adventu recitat, omnem serpendi amplius potestatem præcidit fabulæ qua ipsum Romæ 25 annis sedisse nugabantur.

Eusebius in Chronico Petri in urbem Romam adventum refert anno secundo Claudii, quam sententiam secutus est Baronius. Sed, ut inquit Valesius in notis ad Eusebium lib. I cap. 16, sententia hæc refelli videtur ex Actibus Apostolorum; ex quibus constat Petrum in Judæa ac Syria semper mansisse usque ad ultimum annum Agrippa regis. Qui cum Hierosolymis Petrum in vincula conjecisset, paulo post divina eum insequente justitia, extinctus est Cæsareæ, ut refert Lucas. Cum igitur anno quarto Claudii mortuus sit Agrippa, ut inter omnes convenit, Petrus ante hunc annum Romam proficisci non potuit. Sed Auctor Chronici Alexandrini adventum Petri in urbem Romam adhuc tardius refert. Scribit enim Paulum venisse Hierosolymam ob controversiam de circumcisione anno sexto Claudii, eoque anno celebratum esse concilium Hierosolymitanum, apostolis nondum a se invicem disjunctis. Itaque ex ejus sententia, Petrus non ante annum 7 Claudii Romam profectus est. Denique Lactantius lib. de Mortibus Persecutorum, cap. 2, ait Petrum, cum jam Nero imperaret, Romam venisse, quæ opinio verosimilior videtur. Neque enim in Chronologia pontificia Eusebio magna fides habenda, ut inferius ostendemus. Præstat hic Lactantii citati verba in medium afferre. Apostoli per annos 25, usque ad principium Neroniani imperii, etc... Cumque jam Nero imperaret, Petrus Romam advenit, etc.... Ex his viginti quinque annis, qui ad prædicationem omnium apostolorum ex quo pertinent, orta videtur opinio de 25 annis qui vulgo tribuuntur S. Petro in sede Romana. Qui Claudio imperante Petrum Romam venisse volunt, coguntur duplicare profectionem ejus in Urbem, et duplex item ejus cum Simone Mago certamen comminisci, primo quidem temporibus Claudii, dein principatu Neronis: quod tamen a nullo Veterum proditum, ut ait Baluzius in notis ad Lactantium. Hanc etiam sententiam tuentur Papebrocius in Conatu chronico - historico ad Catalogum veterum pontificum, et Ludovicus Du Four in observationibus mss. ad Chronologiam pontificiam, quas mecum pro sua benevolentia communicavit. (Pagius in Critica Annal. Baron. p. 59 et 40 ad ann. Per. Gr. Rom. 5556, num. 3 et 4). Ubi utinam pari accuratione locum Papebrocii quem in animo habebat indicasset. Nos enim nullum bactenus in dicto conatu, nec in ejus Appendicibus, potuimus reperire, in quo Papebrocius duplicem eam Petri in Urbem profectio nem confutet, vel simpliciter neget. Et contra, Dicam igitur, inquit ille pag. 12, num. 4, Petrum quidem Romam venisse 2 anno Claudii (quæ res Eusebium deceperit), sed prævalente apud imperatorem gratia Simonis Magi....... mox rediisse in Syriam, ibique mansisse quoad divino admonitu (si Metaphrasti credimus), vel sua propria sponte iterum Romam revertit....... Itaque opinari volo sub initium anni 50 Romam advolasse apostolum, et mense

D

Januario ibidem Cathedram sibi et successoribus suis A ta, quam ad modo recitata quæ mendacii suspicione

constituisse; duplicato proinde ibi loci a Papebrocio Petri in Urbem adventu, quemadmodum moris est, quin et utroque ad tempora Claudii relato; imo, priore usque ad annum illius secundum, posteriore autem non inferius quam ad decimum. Ubinam ergo Papebrocii consensus cum nostro scriptore et Pagio ponentibus Petrum Romam nonnisi Neronis principatu venisse? Sed in eo forsan ex mente Pagii agnosci debet, quod quidquid Papebrocius de gemina Petri sub Cláudio in Urbem profectione statuerit, non ideo Petrum Roma 25 annis pontificem sedisse cum vulgo agnoverit, sed quindecim tantum, integrumque adeo, ut ipse locutus est, decennium exorbitanti numero viginti quinque annorum subtraxerit. At si ita est, locutus ergo fuisset paulo aliter quam fecit clarissimus Pagius. Notam porro Baluzií, ad quam respiciebat, extat nostræ editionis col. 303, ad hæc verba per annos 25. Et ob eamdem, longe ante Pagium editiones Oxoniensis et Cantabrigiensis:

Ex hoc loco eos redarguit Baluzius, qui viginti quinque annos Petro assignant quibus Ecclesia Roman præsideret, et cum excussá sibi viderint omnia fere subterfugia, co redacti sunt ut duplicem Petri profectionem in Romam comminiscantur, unam Claudii temporibus, principatu Neronis alteram, contra omnium fidem, qui de ea aliquid litteris mandarunt. ›

Videantur nunc, si quid restat, Cuperus et Columbus suis locis: sed omnium maxime, quando in rei veritatem penitius inquirere libebit, docta mehercule et laboriosa clarissimi Frider. Spanhemii de Jemere credita Petri in urbem Romam profectione dissertatio, nec non illustris Salmasii tractatus de Primatu Petri.

non carent. Sive denique, quod etsi Patres solis variorum miraculorum narrationibus fidem habere debuerint, sæpius tamen quam par fuit, etiam fabulosis accommodaverint, uti cadem exempla plus satis oştendunt.

Verum enimvero, quæcumque demum miracula noster dicere voluerit, Patres certe, dum dubia, seu quis malit aperte fabulosa, pro veris sine malo dolo amplectebantur, eadem quoque, quod decuit, divinitus edita credebant. Nec aliter de vero miraculo Petrus in Actis, id est post celebrem illam pauperis cujusdam ab utero claudi sanationem: Viri Israelitæ, quid miramini de hac re? aut quid intentos oculos in nos habetis, quasi propria potentia vel pietate effecerimus, ut hic ambulet? Per fidem in nomen Principis vitæ hunc quem conspicitis ac nostis confirmavit nomen ipsius. Et Orosius similiter de cunctorum apostolorum miraculis Pilatus... ad Tiberium imperatorem atque ad senatum retulit de passione et resurrectione Christi, conB sequentibusque virtutibus, quæ vel per ipsum factæ fuerant, vel per discipulos ipsius in nomine ejus fiebant. Imo, præ cæteris omnibus testimoniis, præfatio Julii, ut aiunt, Africani in Historiam Abdia apostolicam : Verum utrum magna apostoli ostendissent prodigia in populis, an minora, non hæc fragilitati humanæ sunt adscribenda, sed a nobis fideliter confitendum, quia operatur ea unus atque idem Dominus Jesus Christus, 'qui in eis per bonam voluntatem et sensus puritatem habitat.

Petrus Romam advenit. Vide de eo Petri adventu Scaligerum ad Novum Testamentum. TOLLIUS. Scaligeri locus est ad istum Joh. xvi, 31: Hpi oùx ἔξεστιν ἀποκτεῖναι οὐδένα. Ubi mirum quanta non dicam confidentia, sed erozig et sagacitate vir C summus, cui nunquam noster innotuerat, id ipsum fere totidem verbis, quod noster olim dicturus erat, occupaverit sub finem in hunc modum: A Christi in cœlum receptu ad quartum annum Neronis certo certius est Petrum Romam non venisse.

Et editis quibusdam miraculis qua virtute ipsius Dei, data sibi ab eo potestate faciebat. Melius ante omnia cum Aboensi editione distinxeris, et editis quibusdam miraculis quæ virtute ipsius Dei, data sibi ab eo potestate, faciebat.... Que hic autem secundo loco debeant miracula intelligi, ingenue dicam, non mihi constat. Sive quia quidquid Arnobius, Sulpicius Severus, Georgius Metochita, atque alii, de Petri miraculis apud Romanos patratis speciatim recitent, poster ad nil tale descendat; sed de quibusdam tantum mentinerit generatim, editis quibusdam miraculis...... Sive postea, quoniam dum Arnobius et Sulpicius Severus nonnisi Simonis Magi de cœlo in terram, orante Deum Petro, vel etiam Paulo, præcipitati, mentionem faciunt, adjicit exerte Georgius Metochita fuisse in ejus præstigiatoris vestibulo canem catenæ alligatum qui quosvis ad dominum injussu intrantes devoraret: voluisse autem aliquando Petrum ad Simonem Magum adire; tuncque jussisse cani, ut prior intraret, et voce humana Magistro de Petro pro foribus stante nunciaret: id vero confestim factum fuisse a cane, cunctis qui in ædibus erant obstupefactis. Sive tertio, quia cum ista miracula fabulam mere redoleant (unde et primum doctissimus Cuperus fabulam infra, tametsi altero probabilius, appellabit), Christus autem miracula longe alius naturæ promisisset editum iri per apostolos, quæque illi adeo ediderunt, imo quæ et Patres edita esse ab apostolis crediderunt, sicut vel ex corum homiliis et commentariis ad Acta apostolorum liquet : idcirco, inquam, admodum possibile sit, Cecilium nostrum respexisse potius ad aliqua melioris notæ miracula tamquam Romæ per Petrum fac

D

Convertit multos ad justitiam. Locutio desumpta, ni fallor, ex ista Gabrielis ad Zachariam de Johanne Baptista, ut convertat... incredulos, vel, ut alii malunt, rebelles ad prudentiam justorum. Unde et erunt fortassis qui primo intuitu censeant justitiam nil hic esse aliud quam eam ipsam justorum prudentiam. Sed melius procul dubio quid nunc justitiæ nomine intelligere oporteat, docet ex Lactantio et Sulpicio Severo Baluzius., col. 303.

Deoque templum fidele, etc. Hoc est Christianorum corpus. Editio Oxon, et Cant. Optime.

Recte

Qua re ad Neronem delata. Ita hic agit Lactantius, ut bonam in eo fidem desiderem. Longe enim alia ratio fuit quam quæ hic affertur. Facta namque persecutio ut incensæ urbis invidia in Christianos derivaretur. Sed nec tempora congruunt: imo, ut paucis dicam, manifeste hæc falsa sunt. TOLLIUS. sane, quibus Cornelius Tacitus et Sulpicius Severus lecti fuerint, visique magni, aut soli auctores, ad quos liceat attendere. Tacitus enim de Romæ incendio ad annum U. C. 717, quo C. Lecanius et M. Licinius consules erant, disserens: Sed non ope humana, inquit, non largitionibus principis, aut Deum placamentis decedebat infamia, quin jussum incendium crederetur. Ergo abolendo rumori Nero subdidit reos, et quæsitissimis pœnis affecit quos per flagitia invisos vulgus Christianos appellabat. Parique modo Sulpicius Severus: Abundante jam Christianorum multitudine, accidit ut Roma incendio conflagraret, Nerone apud Antium constituto. Sed opinio omnium invidiam incendii in principem retorquebat, credebaturque imperator gloriam innovandæ urbis quæsisse. Neque ulla re efficiebat quin ab eo jussum incendium putaretur. Igitur vertit invidiam in Christianos, actæque in innoxios crudelissimæ quæstiones, quin et novæ mortes excogitata (ut ferarum tergis contecti, lanialu canum interirent. Multi crucibus affixi, aut flamma usti; plerique in id reservati, ut cum defecisset dies in usum nocturni luminis urerentur). Hoc initio in Christianos saviri cœptum. Ita igitur ambo. Sed vel inde primo plus satis liquet Cornelium Tacitum et Sulpicium Severum non esse in hoc negotio nisi pro uno et codem homine numerandos, quod quæ in Sulpicii verbis uncinulis inclusimus, singula totidem fere syllabis apud Tacitum, post illa quæ ex ejus Annalibus descripsimus, legantur; quod ideo ante omnia observatum volumus, ne quis nos nunc temporis propter utrumque

versionem sat idoneam ex Hieronymo describebamus. In Historia autem Ecclesiastica, Evédet de pu Tois mūs... id est, interpretante Henrico Valesió, ‹ Verum hoc unum adhuc illi deerat quod cæteris ejus in titulis adscriberetur, ut scilicet primus Romanorum imperatorum hostis christiana religionis diceretur fuisse... Sic igitur omnium divini Numinis hostium princeps et antesignanus Nero in ipsos apostolos sæviit›, absque ulla iterum incendii commemoratione, unde ista Neronis persecutio exarserit.

gemina proprie credat auctoritate premi, non unica. A Gтoŭ umpтyphswvtes dotéq0nous àyʊv. Quorum modo Postea vero, si maxime gemina urgeremur, certe agnoscet, scio, ipse Tollius nunquam potuisse hunc auctorem in Historiam Sacram Sulpicii Severi incidere, eamque legere. Quid ita? Quia nempe ipsemet Tollius hoc quidquid est operis ubique Lactantio adscribit, nec ignorat quo tempore fuerit conscriptum, nimirum, cum nondum Licinius sævire cœpisset in Christianos, id quod anno demum ære Dionysii 320 aggressus est: nec quousque pariter Lactantius ætatem ad summum produxerit, hoc est ad annum circiter 326 nec postremo, post quem definite annum Historiam suam Sulpicius Severus absolverit, id est non ante quadringentesimum, consulibus Stilicone et Aureliano, octoginta ferme annis post mortem Lactantii. Sicque nulla hactenus in nostro Scriptore mala fides.

De Tacito autem, qui sub Adriano principe Annales suos exarabat, næ illum legere potuit noster Cecilius. Sed quid, si eam tamen nunquam viderit aut legerit quidem, verum ejus, cum oportuit, non meminerit? aut etiam legerit, probeque illius meminerit, quando ea de quibus agitur scriberet, verum alios sequi maluerit auctores? An, quidquid ex istis tribus dicatur, jure tandem bona fides desiderabitur in nostro, aut manifeste falsa erunt quæ hic loci leguntur? Profecto dixerit cum viro docto qui volet, mihi, ut res esse video, religio est. Primum enim Suetonius, scriptor æque, ac quisquam alius, gravis et idoneus, ita incensam fuisse a Nerone urbem Romam, et Christianos sub eo persecutionem passos esse commemoravit, ut non modo non utriusque eventus mentionem fecerit conjunctim in ung eodemque capite, vel prioris utique eventi alicubi ante posterius, et tamquam ejus quod posteriori occasionem præbuerit, ut contra posterioris capite decimo sexto meminerit in hunc modum Afflicti suppliciis Christiani, genus hominum superstitionis novæ ac maleficæ; prioris vero capite demum tricesimo octavo, bis verbis: Sed nec populo aut manibus patriæ perpercit. Dicente quodam in ser

mone communi.

ἐμοῦ θανόντος γαῖα μιχθήτω πυρί.

Imo, inquit, pov Çõvros, planeque ita fecit: nam quasi offensus deformitate veterum ædificiorum, et angustiis flexurisque vicorum, incendit urbem tam palam, et que deinceps, Suetonio, ut breviter dicam, ne tantillulum quidem innuente in alterutro loco, Christianorum persecutionem natam esse ex illa Roma conflagratione sed tradente solum generaliter in primo, Christianos afflictos fuisse sub Nerone, ut hominum genus novæ ac maleficæ, si biis placet, superstitionis. Deinde, quamquam in Latino Eusebii, vel potius Hieronymi Chronico, uterque casus diverso ordine recitetur, incendium tamen Hieronymus haud alio refert, quam ad annum 10 Neronis hac notula: Nero, ut similitudinem Troja ardentis inspiceret, plurimam partem Romanæ urbis incendit. Christianorum vero persecutionem quod spectat, illam ad annum demum ejusdem Neronis 14, hacque adeo simplicissima narratione posteritati traditam reperimus: Primus Nero super omnia scelera sua etiam persecutionem inter Christianos facit, in qua Petrus et Paulus gloriose Romæ occubuerunt: ut manifesto Hieronymus incendium et persecutionem tamquam res plane disjunctas retulerit, quasque nullam habuisse ad se invicem causa et effecius zic existimare!. Quod melius tamen hand dubie intelligemus, si nos jam a Latino, ut ita pergam dicere, Hieronymi Chronico ad Gravcum Eusebii Chronicon, vel ejusdem etiam Eusebii Historiam Ecclesiasticam, in qua fuisse cum accuratiorem, quam in Chronico, viri eximiæ eruditionis non injuria pronunciant, contulerimus, so ins quippe Neroniana persecutionis mentionem in Chronico primum his verbis reperturi : Νέρων ἐπὶ πᾶσι τοῖς ἀδικήμασιν αὐτοῦ τὸν πρῶτον κατὰ χριστιανῶν ἐνεδείξατο διωγμὸν, ἡνίκα Πέτρος καὶ Παῦλος οἱ θειότατοι ἀπόστολοι τῷ ὑπὲρ Χρι

B

C

Præterea, quid Orosius, quem utriusque cladis cum llieronymo, et codem quoque, quo Hieronymus, ordine, mentionem fecisse, certum est? An ei Nero ad persequendos fideles, ut incense Urbis invidia in Christians retorqueretur, prorupit? Minime gentium, sicut omnibus, quibus vel semel caput septimum libri septimi fuerit lectum, constabit; ubi nempe Orosius post longam Neronianorum facinorum enumerationem (et in quorum extremo agmine urbis Roma incendium ante omnia, tum imperata senatui vis ingens sestertium ad expensas, mox plurimorum Senatorum spoliatio, dehinc omnium negotiatorum expilatio, proxime autem permultorum ex iisdem senatoribus cædes, dein porro integri fere equestris ordinis destitutio, ac denique matris, fratris, sororis, uxoris parricidia, cæterorumque omnium cognatorum et propinquorum jugulatio comparent et recensentur) siatim subjungit: Auxit hanc molem facinorum cjus temeritas impietatis in Deum. Nam primus Roma Christianos suppliciis et mortibus affecit, ac per omnes provincias pari persecutione excruciari imperavit; ipsum quoque nomen extirpare conatus, beatissimos Christi apostolos, Petrum cruce, Paulum gladio occidit; Orosio proinde totam Christianorum persecutionis causam culpamque ita aperte soli Neronis in Deum impietati assignante, ut si quis ex rerum serie, quam post illum exhibuimus, conficere vellet, Christianos fuisse secundum Orosium ad vertendam in eos combuste Urbis invidiam a Nerone vexatos, posset idem simili, imo meliori jure, illuc quoque Neronis parricidia trahere; de quibus scilicet propior in dicta Orosii рizo mentio fit.

Adhæc, dum de causa, propter quam Nero Christianos persecutus est, Tacitus et Orosius a se invicem tam diversi abeunt, alio etiam Pseudo-Hegesippus lectores suos ducit, Neronem quippe idcirco adversus Christianos insurrexisse, tradens quod Petrus ei Paulus, Christianorum doctores, virtute suorum operum Neronem sibi adversum fecissent; hoc est, ut postea loquitur, Simonem Magum imperatori utilem et reipublicæ necessarium, sustulissent.

Postremo, quod magis est, e _Theodoro Meto chita, Nero longe etiam ante Romæ incendium Christianos fuerat insectatus. Accidit enim ea clades C. Licanio et M. Licinio consulibus, ait Tacitus, quo tempore, monente Suetonio, Nero annum ætatis agebat 27. Atqui, secundum Theodorum Metochitam, post Claudium Nero... imperium 14 annos teDnuit. Et hic impurissimus ἐτῶν ὡσει δέκα καὶ ἑπτὰ ὧν, πρῶτος τοῦ διωγμοῦ ἤρξατο, amos septemdecim natus, primus persecutionem inchoavit. Nec quisquam tamen hactenus, quod noverim, bonam horum omnium fidem (Suetonii dico, Eusebii, Hieronymi, Orosii, et sic de cæteris) desiderare se in hoc negotio testatus

est.

Quæ cum ita sint, absit ut eam magis huic Auctori deesse suspicari velimus, multoque minus affirmare; quamquam fieri quidem facile queat ut non mala fide malas merces ab aliis acceperit, easdemque postea uti bonas in hoc ipso opere exposuerit. Quid plura? Deliros et deliramenta ipsemet strenue explodit sub finem hujus capitis. Et initio quinquagesimi secundi: Quæ omnia, inquit, secundum fidem scientium loquor, (et) ita ut gesta sunt mandanda litteris credidi, ne aut memoria tantarum rerum interiret, aut si quis historiam scribere voluisset, non cor

indigitat. Lege modo:

rumperet veritatem, vel peccata illorum adversum A pium et sacrilegum, quasi dicas insigniter nocentem, Deum, vel judicium Dei adversus illos reticendo. Ecquis vero meliora bona fidei indicia in ullo Auctore requirat?

At enim tempora non congruunt, instat vir clarissimus. Esto vero, inquio ego. Num id perpetuo certum et indubitatum est argumentum malæ fidei, nec quandoque etiam non voluntaria vstopnoias? Omnino, haud minus posterioris, quam prioris. Sed præterea, non convenire tempora, cur dabimus? cum ne quidem quid ista sibi velit objectio divinemus, et inde alias videantur non male congruere, quod qua hic quatuor ad doctrinam temporum pertinentia a nostro Cecilio ponuntur (Petrum, quando jam Nero imperabat, Romam venisse; eumdem postea multos ibi ad justitiam convertisse; Neronem deinde primum omnium post Ecclesiam semel constitutam persecutum esse Dei Servos; denique servos Dei Petrum et Paulum fuisse Neronis jussu in ea persecutione interemptos), haud solum isto pacto inter se cohæreant quotquot sunt, verum singula insuper talia sint ut nullum B ex iis ulli anno certo alligetur ab auctore, possintque adeo, servata dicti ordinis ratione, tam bene, si sit opus, cum hoc, quam cum illo anno connecti, id est, verbi gratia, Petri in urbem Romam adventus cum auno 4 imperii Neronis, si a Christi in cœlum receptu ad quartum annum Neronis certo certius sit, Petrum Romam non venisse, quod olim ponebat Josephus Scaliger; tunc quippe Petrus belle huic Scriptori, cum jam Nero imperaret, Romam advenerit, vel cum primo utique Neroniani imperii, si secundum recentissimam Pagii sententiam, primus Petri in urbe Roma sedentis annus cum primo imperantis Neronis inchoandus est, quia tunc quoque egregie a nostro Cum jam Nero imperaret, Petrus Romam advenit, scriptum fuerit. Uno igitur verbo, ni, exempli causa, luce meridiana clarius ostendatur, Petrum nunquam fuisse Romæ, quod non videtur contendere Tollius, vel nullam unquam extitisse sub Nerone persecutionem, quod Tollius non negat, aut Petrum et C Paulum nunquam esse sub illa martyrio affectos, quod a nemine, opinor, potest probari, tempora, judicio, congruent semper hic loci, quantum satis

est.

meo

Damnata vetustate. Non ut vetustate simpliciter, et, quod aiunt, sine addito: sed ut vetustate erroris, quomodo locutus est alicubi S. Cyprianus. Atque ita superiori sæculo Majores nostri, damnata vetustate errorum Ecclesiæ Romanæ, ad campse religionem novam, de qua modo noster Cecilius, transiverunt. Eant ergo, qui nos Majoresve nostros damnasse vctustatem clamitant. Habemus, quorum exemplo, plaudentibusque purioris Ecclesiæ Patribus, gloriemur esse Novatores, Novatorumve filii *.

Ut erat execrabilis..... tyrannus. Sic cap. IV, crabile animal Decius, de imperatore Decio.

exe

Ac nocens. Nil leve, nunc quidem, hoc epitheto significari jam monuimus; nec immerito, liceat dicere. Nam præterquam tyranno, et omnium forte tyrannorum maximo Neroni tribuitur, præcedit de eodem elogium alterum execrabilis, id est omnium elogiorum odiosissimum. Et denique: Nec tamen, ait Cicero, ut hoc fugiendum est (eloquentiam scilicet ad bonorum pestem perniciemque convertere), item habendum est religioni, nocentem aliquando, modo ne nefarium impiumque, defendere. Quo ex loco cum nocentem quandoque de nefario et impio apud Romanos dictum esse, nemo non videat, et apud nostrum toties impii, impiæ manus, sacrilegi, et similia de Persecutoribus occurrant, quid clarius quam hic to nocens idem esse atque nefarius, impius, sacrilegus? En tamen, quominus dubites, elegantissimum Martialis epigramma, ubi apertissime eadem vox im

*Ergo, fatentibus ipsis, Novatores sunt et Novatorum filii. Prastans Ecclesiæ romanæ apologia religio Christi semel constituta, erroris essentialiter nescia, novitatem in fide semper damnavit.

D

DE PISCIBUS BAJANIS.
Bajano procul a lacu monemus,
Piscator, fuge, ne nocens recedas.
Sacris piscibus hæ natantur undæ

Qui norunt dominum, manumque lambunt
Ilam, qua nihil est in orbe majus.
Quid, quod nomen habent et ad magistri
Vocem quisque sui venit citatus.

Hoc quondam Lybis improbus profundo
Dum prædam calamo tremente ducit,
Raptis luminibus repente cæcus
Captum non potuit videre piscem,
Et nunc sacrilegos perosus hamos,
Bajanos sedet ad lacus rogator.
At tu, dum potes, innocens recede,
Jactis simplicibus cibis in undas,
Et pisces venerare dedicatos.

(Mart., Ep. lib. iv, ep. 30.)

Quare sint igitur quoque, c.A: Nocentes animæ, quas, qui justos excarnificaverunt, cœlestibus plagis et cruciatibus meritis profuderunt, animæ impiæ et nefariæ quæ, nec verum Deum, nec ejus servos veneratæ sint; itemque, c. XLIX Nocens spiritus quem Maximinus detestabili mortis genere efflavit, spiritus impius et sacrilegus.

Excidendum. Editio Oxoniensis et Cant., excindendum. Sed stare manuscripti codicis lectio optime potest. Vide Columbum, col. 394.

Delendamque justitiam. Quid jam noster proprie per justitiam intelligat interpretatur capite sequenti his verbis: Postquam vero ad persequendum justum populum, etc., quin et istis capitis iv: Extitit post annos plurimos execrabile animal Decius, qui vexaret Ecclesiam. Quis enim justitiam, nisi malus, persequatur? Justitia itaque hic loci Ecclesia est, sen justus populus, quem et mox, hoc ipso capite, populum Dei et servos Dei appellari videbis. Norunt rhetorum filii, qua orationis figura scelus pro scelesto homine, et similia sexcenta quotidie in quibusvis auctoribus offendantur. Sed hic quidem vix ullum, opinor, isto Petri exemplo aptius est: Cælos novos ac terram novam secundum promissum ejus expectamus, in quibus justitia habitat; quippe cum ibi quoque justitia, ut verba jacent, nil aliud sit quam justus Dei populus. At nunc ubinam, si non consummatam, tentatam saltem fuisse dicemus istiusmodi justitiæ deletionem a Nerone? An Roma solum, cum doctissimo Dodwello in dissertationibus Cyprianicis? Aut num vero ubique per imperium romanum, cum eruditissimo pariter Pagio, in sua Annalium Baronianorum critica? Omnino, quin noster, ex Pagii sententia, ubique per omnes imperii romani provincias dicere voluerit non dubitamus; ob hanc scilicet orationis seriem: Qua re ad Neronem delata, cum animadverteret, non modo Romæ, sed ubique quotidie magnam multitudinem deficere a cultu idolorum, et ad religionem novam, damnata vetustate, transire, ut erat execrabilis ac nocens tyrannus, pro

silivit ad excidendum cœleste templum, delendamque justitiam. Ubi enim terrarum excidendum videri debuit Neroni templum caeleste, delendaque justitia, quam ubi magnam quotidie multitudinem a cultu idolorum deficere intelligebat, et ad religionem novam, damnata vetustate, transire? Atqui, secundum nostrum, Nero id non modo Romæ, sed ubique quotidie accidere animadvertebat. Et ubique igitur, non Romæ tantum Nero, secundum eumdem, prosilivit per sua edicta, et per præfectos ad delendam justitiam.

Sed enim, inquit Dodwellus, non aliorum certe christianorum illa potuit esse persecutio quam eorum qui Romæ versarentur. Nam utcumque iniquos persecutores existimemus, qui Roma aberant, in illos nulla erat vel specie tenus verisimilis ratio cur intentaretur urbis incendium. Aliam itaque persecutionem comminiscantur necesse est quam illam, cujus meminit Tacitus, si quos alios præter quam Roma christianos in ea passos comminiscuntur. At quo

« PoprzedniaDalej »