Obrazy na stronie
PDF
ePub

yevóμeva. Sed fallitur; et quia per breve admodum A
tempus in summo fastigio fuit constitutus, eum pro-
culdubio Cæsarem vocat. Capite enim præcedente di-
serte Lactantius scribit, Severum Augustum esse
creatum, et nummi ejus inscribuntur, IMP. C. SEverus.
P. F. AUG. Tristanus, tom. II, p. 437, notat eum factum
fuisse Augustum consensu Constantii atque Galerii:
verum, uti ex Lactantio constat, mortuo demum Con-
stantio, Severus Augustus est factus a Galerio, cum
intellexisset Constantinum purpura indutum fuisse
a militibus in Britannia. Num autem, accepto hoc
nuntio, statim Severum dixerit Augustum Galerius,
an vero id primum fecerit, postquam Maxentii cona-
tus intellexit, dubium est, stantibus pro utraque sen-
tentia viris eruditis. Ex Lactantio constat Severum
Augustum esse creatum, cum laureata imago Con-
stantini ad Galerium esset perlata; et Zozimus te-
statur, 1. n, c. 9, Maxentium Augustum esse factum,
cum Romæ talis Constantini imago esset exhibita :
adeo ut hinc pateat, non multum inter sese discre-
pare viros cruditos, et utrumque eodem fere tempore
potuisse accidere, licet nihil necesse sit credere, Ga-
lerium scivisse res, quæ Romæ gerebantur, cum Se-
verum renuntiaret Augustum. Nummos observo Se-
veri Cæsaris caput repræsentare laureatum, Severi
vero Augusti galeatum, ad indicandum forte, eum
simul ac Augustus factus est, contra Maxentium pro-
fectum fuisse; quo pertinet Augusti Severi numinos
inscribi, CONCORDIA, vel FIDES MILITUM, quæ in Casa-
reis nequaquam apparent.

Venis ei incisis Errat igitur Politia SS. Patrum Metrophanis et Alexandri, in qua apud Photium, p. 1407, scribitur, Severum morbo extinctum esse; et forte huic Severo tribuitur, quod Şevero successori Nigri convenit. Si excerpta Valesii sequimur, jugulatus fuit, idque non statim, sed postea, uti patet ex verbis, qua modo laudavi; quaque etiam nos docent Herculium decepisse Severum, et jusjurandum violasse.

CAPUT XXVII.

Urbe munita, et rebus cœptis inimicis. Locus non modo difficilis, verum etiam, si quid video, corruptus. Forte legendum est, rebus captis inimici, id est, rebus, quas ab inimico Severo ceperat, diligenter instruens et muniens.

Utensilia non haberet. Id est, res ad persequendum necessarias. Petrus Damian. apud eruditissimum du Cange in Glossario: Calcaria, scutica, el si quæ alia equitandi sunt utensilia, id est, instrumenta.

CAPUT XXVIII.

Quia milites erant, qui Severum reliquerant. Sensus postulat omnino, ut legatur, quia milites erant sui, qui Severum reliquerant; idque verum esse patet ex cap. 44 et similitudo litterarum vocem eam extricare potuit.

B

Augustus erat factus, Diocletiano etiamnum imperante, habuerat, uti patet ex cap. 7 et 8, et ad quod regendum nunc vocatus erat a filio Maxentio, cap. 28.

Aderat ibi Diocles. Notat vir doctus, Herculium nunc equidem bona fide non imperasse; hunc tamen, potius quam Diocletem, numerum senarium implere. Certe Diocles, vel Diocletianus, sex principibus annumerari non potuit; quippe qui nunquam purpuram resumpsit: quod tamen ut faceret, adhortati eum fuerant Herculius, et Galerius, testibus Zozimo et Eutropio. At contra lerculius bona fide imperabatnam Maxentius Augustus ipsi purpuram miserat; et imperator secundo factus, dixit etiam Constantinum imperatorem, qui Cæsar tantum erat. Fateor vim imperii penes alios quam Herculium fuisse sed tamen illi hoc respectu comparari Diocletianus non potest.

Imperium Licinio daret, substituto in Severi loco. Ergo statim Licinius Augustus factus est; nam, uti constat ex cap. 25, Severus a Galerio nuncupatus fuit Augustus. Auctor anonymus de Vita Constantini scribit, Galerium in Illyrico Licinium fecisse Cæsarem; eumque sequuntur Tristanus, t. II, p. 482 (ubi etiam notat Licinium imperatoris titulum post Galerii mortem sumpsisse primo, quod valde a vero alienum est), Oiselius ad Tab. xm, et Antonius Pagius in Dissertat. flypatica. Verum ex Lactantio, praesertimque ex cap. 20 (ubi disertis verbis narrat, Galerium Licinium veteris contubernii amicum, et a prima militia familiarem. Cæsarem facere noluisse, ne filium nominaret, ut postea in Constantii locum nuncupare: Augustum atque fratrem), necnon ex iis quæ notat Henr. Norisius in Explicat. Nummi Diocletiani et Licinii, p. 58, contrarium videtur verum esse. In nummo tamen apud Stradam cernitur πрotoμni Licinii patris laureata, cum epigraphe: LICINIUS. NOB. CES.; ab altera parte, CONCORDIA. AVGG. DD. NN. ÆT. Et in alio apud Angelonum, caput ejusdem laureaC tum, et D. N. VAL. LIC. LIGINIUS. NOB. C. Norisius loco laudato notat, Licinium una simul Cæsarem et Augustum esse designatum, idque aperte satis ex Eusebio et ex nummorum inscript. patere. Quod si vera notat vir doctissimus videri alicui posset, neminem Augustum esse illo tempore factum, quin ante fuerit creatus Caesar; eosque qui Augusti creandi erant, dicis tantum causa, uno eodemque tempore, quo Augusti renuntiabantur, Caesares esse dictos. Et ita Licinius, in Severi locum substitutus, factus erit Augustus sed ut omnia rite peragerentur, ante in eum Cæsarea dignitas fuit collata. Idem de Maxentio sentiendum esse apparet, cujus nummi etiam inscribuntur: M. VAL. MAXENTIUS NOB. CÆSAR. Liciniani autem laudati nummi evincunt, Scaligerum non satis caute notare Licinium in nummis non dici NOB. CÆS. Quin et Licinium simul Cæsarem atque Augustum esse factum firmat, si particula et interponatur, V¡ctor Aurelius: Hoc acrior Galerius, adscito in consilium Jovio, Licinium vetere cognitum amicitia Casarem creat el Augustum. Particula et in editionibus, fateor, non apparet : absorpta tamen forte fuit ab ultima syllaba vocis præcedentis ; nec puto Victorem obliturum fuisse ante memoriæ mandare, Licinium Cæsarem esse factum, si censuisset eum primo Casarem, tunc vero temporis Augustum esse creatum : deinde ratio loquendi exigit, ut scribere debuisset Victor, Licinium Cæsarem vetere cognitum amicitia creat Augustum, si indicare voluit, Licinium tunc temporis Augustum ex Cæsare esse factum.

Diripuit ab humeris purpuram. Si latine loqui voTumus, dicendum foret deripuit, id est de corpore D filii detraxit; cum contra diripere significet in frusta concidere, uti doceo lib. iv Observ., c. 5. Ita Ovid., c. 7:

Velamina Progne

Deripit ex humeris.......

Virgilius: Tergora deripiunt costis. Apud Socratem, ubi de hoc conatu Herculii agitur, legitur, ¿ñoÀÉTUI, quod commodissime verti potest, perdere.

CAPUT XXIX.

Cum eo disputaret. Id est, sermocinaretur, dissereret, cum eo ageret. Cic. u Fam., 8: Itaque me arbitror Synnadis pro tribunali multis verbis disputavisse; Orat. pro Calio: Scitote, Judices, eas cupiditates atque hæc studia de quibus disputo, non facile in colem homine esse posse ; et sæpius alibi.

Exclusus a suo. Quod nempe, antequam secundo

Francorum gens.... Doctiss. Baluzius notat Francorum limitem circa Danubium fuisse. Sed illi prope Rhenum, quem proculdubio trajecit Constantinus habitarunt inde late diffusi, uti patet ex Tabula Peutingeri, et variis auctoribus ; deinde si ad Danubium habitarunt, non potuit intra paucos dies fines eorum intrare Constantiuus, id quod tamen ipsum fecisse constat ex hoc capite. Et hoc vel alio tem

pore Constantinus Francos vicit unde in ejus num- A præstabo, vel dare potero, si tollis omnes fructus,ex mo captivus sedet, addita inscript. GAUDIUM ROMAN. quibus venditis talia mihi comparare debeo? el FRANCIA, apud Illustr. Spanhemium.

CAPUT XXX.

Quia semel abiit impune. Similiter plane Phædrus Fab. 8:

Impune abire deinde quia jam non potest.

neque aliter Terentius, Cicero, Catullus et Seneca loquuntur.

Vidisse somnium... Proprie, loquitur; unde frequenter in Inscrip. EX VISU. Interpres vulgatus LXI Gen. I, post duos annos vidit Pharao somnium.

Eliso et fracto superbissimo gutture. Illustraturus mortem Herculii vir doctissimus notat, pessime Suidam scribere, Diocletianum a senatu jugulatum esse, Maximianum vero se suspendisse. Certe Diocletianus non est jussu Senatus jugulatus: sed tamen Herculius, permisso mortis genere, suspensionem elegit; B uti clarissime ex hoc Lactantii capite constat. Tradit idem etiam Suidas; adeo ut cur carpatur non videam : errat tamen, quod Maximianum Herculium, qui suspendio vitam finivit, vocet yaupov vel Generum Diocletiani; quippe qui fuit Galerius Maximianus. Liberum autem mortis arbitrium multis olim permissum fuisse, satis superque ex Tacito, Suetonio et aliis constat.

Morte finivit. Massilie scilicet; notatque recte Zozimum Baluzius, quod Maximinum et Maximianum Herculium confundens, hunc scribat Tarsi morbo extinctum fuisse. Idem vitium committit Socrates 1, 2, nec non Cassiod. 1, 4 Histor. Tripartita: Hinc ejus (Maxentii) pater imperandi cupidine voluit filium regno privare, quod facere nequivit post hæc autem Tarso Cilicia mortuus est.

CAPUT XXXI.

Quæ promiserat, redderet. Locus hic admodum difficilis est et vix video quis sensus illi insit. Videtur C dicere, Galerium exactiones graves fecisse, ut vicennalia, quæ promiserat, splendide agere et celebrare posset.

Securem alteram afflixit. Et hic mihi vix satisfacio. Si sensus est, ut existimat Columbus, Galerium afflixisse, vel inflixisse securem alteram provinciis, crediderim facile Lactantium novam exactionem designare et ab ea alteram, cujus mentio cap. 23 distinguere ; et sic in nomine vicennalium nihil aliud erit, quam quia vicennalia jam nominabantur, deque iis multus sermo esset, et præparabantur quæ ad ea celebranda erant necessaria. Lacuna forte ita suppleri potest: cogitabat, et ut is qui jamdudum, etc.

Officiorum omnium milites .... Eo tempore officium significabat comitatum, vel homines, qui viro illustri parebant: unde in Notitia Dignit. officium viri_illustris præfecti prætorio Orientis, princeps, cornicularius; alibi, officium virorum illustrium præfectorum prætorio per Illyricum. Præterea ipsæ etiam dignitates eo nomine veniebant: Suetonius, Ner. 15: Præterito quæstoris officio, id est quæstore; Ins. 1, cCCLXI. PERFUNCTO OFFICIO præfecturÆ PRÆTORIO; infra cap. 48, ad officium tuum, id est, ad te judicem. Unde omnium officiorum milites non male exponi possunt, omnium magistratuum milites, quos mox vocal milites judicum.

Area. In qua scilicet frumentum purgabatur, et discernebatur à palea. Videantur rei rustica scriptores.

Spe futurorum. Nimirum fructuum, qui in agris crescunt, et quibus sese alere poterant.

Præstabo. Id est, exhibebo, dabo. Ita præstare certam summam apud Sueton. Dom. c. 9; Cicero, vix videor quod promisi præstare posse: inde præstatio et legatorum præstatio in Jure. Videtur autem Galerius vestes omnis generis, tapetia, aurum etiam atque argentum exegisse ad ornandam vicennalium pompam. Inde eum interrogat Lactantius : Unde hoc tibi

D

CAPUT XXXII.

Nec Cæsarem se, nec tertio loco... Ita fere sese gerit Maximinus, uti ante fecerat Galerius ipse, quemadmodum patet ex cap. 9 et aliquo modo observare possumus Talionis legem; id est, ita eum a Maximino Cæsare vexatum fuisse, uti ipse vexaverat Diocletianum et Herculium. Galerius Maximianus Augustorum primus erat, Licinius secundus ; Cæsaresque habebantur Constantinus, Maximinus et Maxentius: sed coactus tandem est Galerius, uti ex fine capitis patet, quatuor imperatores numerare, ita ut quinque simul forent Augusti, Galerius, Licinius, Constantinus, Maximinus, et Maxentius. Sed quo loco Maximini nomen fuerit positum, nondum certo constat ; et ille nec Cæsar, nec tertio loco Augustus, nominari volebat: unde clarum utique est eum censuisse secundum locum sibi deberi, nomenque suum post Galerii nomen ponendum esse. Mortuo certe Galerio primus esse voluit, uti nos docet Euseb. ix, 10 Hist. Eccl. xai пpoτoY ÉKUτὸν ταῖς τιμαῖς ἀναγορεύειν : primum locum in titulis alque honoribus vindicare; recteque notat Valesius, Maximinum sese in operum Inscriptionibus publicorum statuarumque primum nominasse, quia ante Constantinum et Licinium creatus erat Cæsar. Et hinc ad veram causam deveniri forte posset, cur Maximini nomen in edicto apud Euseb. vi, 17, non reperiatur ; quippe qui non tertio, sed secundo post Galerium loco nominari volebat. Quod si tamen edictum hoc promulgatum est communi titulo, uti docet Lactantius, cap. 36, id est prescriptis nominibus Galerii, Constantini, Licinii, Maximini et Maxentii omissa forte a Christianis sunt ultimorum nomina, quia non nisi parumper destiterunt eos persequi: vel illa omisere Galerius, Constantinus, et Licinius, quia non satis firma cum iis erat amicitia; et forte, quia Maxentius etiam litem de loco movebat, quippe qui ante Constantinum, Maximinum, et Licinium, a Prætorianis erat factus Imperator. Potuit etiam edictum ad Maximinum et Maxentium mitti, ut illud præposito suo quisque nomine publicaret; et missum fuisse inde constat, quia Maximianus in Oriente, quem regebat, promulgare illud noluit, teste Eusebio ix, 1, qui potest videri.

Dispositionem suam servet ........... Id est, quod statuit, quod decrevit, quod quasi legem præscripsit; cap. 18: Debere ipsius dispositionem in perpetuum conservari; cap. 34: Quæ pro Reip. semper commodis atque utilitate disponimus. Inscr. vetus: QUÆ. FORMA. INTERDICTI. ET DISPOSITIONIS. SUB. GLADII. FERICULO. CUSTODIENDA. MANDATUR.

Tollit audacius cornua... Majores animos sumit, audacior fit, atque superbior. Ovid. 1 Artis, 239.

Tunc veniunt risus: tunc pauper cornua sumit. Idem iv Trist. 9:

Jam feror in pugnas et nondum cornua sumpsi; Nec mihi sumendi causa sit ulla velim. Eodemque sensu Micyllo in Luciani Gallo dicuntur κέρατα εἶναι.

Filios Augustorum. Verissima puto monere Colum bum; et nullus alius victus contumacia Maximini dicitur esse a Lactantio, quam Galerius Maximianus. Constantinus autem et Maxentius revera filii erant Augustorum, unde et ita appellantur ab Eutropio, x, 3, Maximinus autem Daza, novus homo; cui tamen puto hunc titulum etiam fuisse datum, quia nequaquam est verisimile, Galerium eum, quem ipse Cæsarem fecerat, præteriturum plane.

In campo Martio proxime celebrato... Locus hic suas difficultates habet; nec capio, quid sit celebrare campum Martium. An significat habitas militum decursiones? an vero armilustrium fuisse factum ? Sed

doloribus internorum viscerum correptum, amissis quoque morbo luminibus, et tunc magis quid adversus Christum commiserit videntem, vivendi finem fecisse, lata prius lege pro libertate Christianorum.

CAPUT XXXIV.

Atque utilitate... Que etiam in nummo occurrit, cujus in una area cernitur imp, laureatus et MAXIMIANUS P. F. AUG, in altera mulier stolata, singulis manibus tenens singulos globos, et, UTILITAS PUBLICA, apud Andream Morellium in pererudito specimine Universæ Rei Numaria Antiqua; et nota est sen tentia Cassii apud Tac. XIV An., 44: Habet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum, quod contra singulos utilitate publica rependitur.

hoc celebratum non fuit in campo Martio, verum in A quentis, Maximinum Dazam, vehementi ægritudine et regione Urbis XIII, ubi a P. Victore memoratur, Vicus Armilustri. Deinde, armilustrium non spectavit omnem exercitum, sed tantum ancilia, quæ, uti in observationibus doceo, arma vocantur. Varro, lib. v de L. Lat., Armilustrio circumisse ludentes ancilibus armatos. Præterea, Maximinus non erat Romæ, ve rum in Oriente, uti ex cap. 36 patet; unde discimus, alias urbes exemplo Rome etiain campos Martios habuisse. Puto igitur, milites omnes in, unum fuisse collectos, vel exercitii, vel alterius rei gratia, diemque illum fuisse solemnem; et propterea Lactantium dicere, Campum Martium fuisse celebratum. Et ita fere celebrare, asylum legitur in Kalendario, quod cum Ovidii Fastis editum est: Templum factum est Carmenti. Celebratur asylum; quod Ovidius, si nonnullas editiones sequimur, ita expressit : vicini lucus celebratur asyli; pro quo fleinsius rescribit Hylerni; et celebrare asylum significat, diem illum colere, quo Romulus asylum aperuit; celebrare lucum Пylerni, celebrare statum diem in honorem numinis, quod fuco illi præsidebat; et in celebrando campo Martio potuerunt etiam sacrificia Marti oblata fuisse.

CAPUT XXXIII.

Percussit cum Deus... 11. Jobi, 7, percussit Job uk cere pessimo; Exod. 1x, 15, percutiam te et populum tuum peste; ct Jerem. xxx, 12, occurrit insanabilis fractura el pessima plaga; moxque sequitur, plaga enim inimici percussi te, castigatione crudeli.

Cancer invadit, Gangræna, uti ex medicis latinis Celso et Scribonio, iisque quae in Lexico Scriboniano notat Rhodius, patet.

Cessere magistri... Petitum est ex Virgilio, scribique debet :

Cessere magistri

Phyllirides Chiron, Amythaoniusque Melampus,

uti doceo pag. 4 Apotheoscos Homeri.

B

Dat Apollo curam. Id est, oraculo suo præscribit, C quæ remedia debeant adhiberi; et consultos sæpe ab ægris deos, eorumve oracula fuisse, ut ipsis medicipam facerent, notius est, quam ut probari debent : tu vide Aristidem variis locis, et M. Anton. Philos. lib. v. § 8.

Sedes tota... Ita etiam infra sedem fluentem, partem corporis, qua sedemus, et per quam ejiciuntur excrementa, appellat. Græci similiter v opa dixerunt, uti patet ex Hesychio in v Tapavidoo Onvar.

Odoritatem... Nullus damno lectionem Baluzii, odor teter: sed minimum a vulgata receditur scriptura, si legimus, odoritas tetra. Sic occurrunt prioritas, commodioritas, superioritas, notata Meursio cap. 52 Avit. Philologici; nec abit uberitas in nummis obvia, et alicubi memini me legisse differitas, pro differential ri

[ocr errors]

Juxta leges veteres et publicam disciplinam... ìd est, juxta leges olim latas, ritusque usu receptos, vel præcepta quæ hoc tempore observantur. Plin. x, 82: Si qui autem se contra disciplinam meam gesserint, statim coerceantur.

༢་༡༥

Ad bonas mentes redirent. Ii dicuntur redire ad bo uam mentem, qui sententiis pravis relictis, meliores amplectuntur, et de errore in viam redeunt ; quales Ciceroni in epist. ad Famil. dicuntur redire ad sani tatem, id est, ad meliora consilia; et bona mens etiam occurrit apud Petron. bona mentis soror est paupertas: quo verbo significat, divitibus rare sanam mentem inesse, quia plerumque corrumpuntur luxu aliisque vitiis..

[ocr errors]

El per diversa varios populos congregarent... En ebius vertit, καὶ ἐν διαφόροις διάφορα πλήθη συνάγειν ἡ quod interpretantur, et in diversis sectis atque sentantiis diversos cogerent cœtus; cum ego reddere malim, et in diversis locis: putoque etiam Lactantium diversa, nimirum loca, vel oppida, similiter dixisse.

Multi periculo subjugati. Id est, niulti tormentis et poenis, quæ ex legibus nostris tolerare debebaut, subjugati, Christo nuntium remiserunt multi etiam absque formentis. illud fecerunt; si modo deturbare eo sensu, quo putat Du Cange, usurpatur. Loca enim quæ affert, potius notant disjicere, turbam collectam segregare, quam détourner. Prius expressit Eusebius per κινδύνῳ ὑποβληθέντες; alterum vero per ταρα 20tures, id est deturbati; vel qui metu, tormentorum se ad Gentiles contulerunt. Nam rapάtter m notissimum, significat terrere, consternare, percellere, et deturbure, dejicere. Cic. v Fam., 7 Sed hoc scito, tuos veteres hostes, novos amicos, vehementer litteris perculsos, atque ex magna spe deturbatos jacere. Alibi : Suum quemque scelus de sanitate ac mente deturbat.

Nec Christianorum Deum observare. Aut fallor, aut hæc respiciunt plane hæreses hoc sculo, vel præcedentibus natas; de quibus post alios præclare agit Frid. Spanhemius, theologus apud Batavos celeberrimus, Introd. ad Chronol. et Historiam sacram, cuInæstimabile... Id est, Innumerabile. jus nunc secunda pars magno cum fructu et voluptaCorporis amiserant speciem. Ita plane Suidas: Au-te ab eruditis. evolvitur. Nam inter alias fuere multa, ροτέρως δὲ φλογιζομένῳ καὶ αὐτὰ συνευλόγησαν τὰ στα: ὥστε ἐξαφανισθῆναι καὶ τὸν χαρακτήρα τῆς ἀνθρωπίνης poppñs: Cum autem incendio magno flagraret, ipsa etiam ossa tosta sunt, ita ut humanæ formæ figura plane deleretur; nam hæc verba de Maximino, vel Gălerio Maximiano, non Maximino Alexandri Severi successore, intelligenda esse, docui ad cap. 22.

Annum perpetem. Id est, integrum, totum; eoque sensu vox hec occurrit apud Plaut. in Amph; Justin. v, 7; Ins. 2, CLXIV, adeo ut non satis caute notet Festus, illa solos poetas usos esse.

Novi doloris urgentis... Vel Grecos imitatur, qui genitivum pro dativo absoluto ponere solent; vel aliquid vitii latet, quod non incommode tollit Columbus per, nova vi doloris. Caeterum Haymo, vil, 2 scribit, etiam Maximinum (ita Galerium Maximianu a vocal) subito inflatis visceribus distentum, putrefac''sque postmodum vulneribus vermes ebullisse, fœtoremque intolerabilem exhalasse; et fine capitis se

[ocr errors]

maiorio, et nescio quae portenta religionum sibi fingebant, uti ex Augustino, Epiphanio, Damasceno, Timotheo presbytero, aliisque patet. Edictum autem hoc difficultates suas habet: unde breviter quid mihi de uno et altero loco videatur supponam. Per haec verba igitur, qui parentum suorum reliquerant sectam, intelligi debere puto Christianos, qui gentilium parentum et Majorum suorum superstitionibus nuntium remiserant: inde addit, eos se revocare voluisse ad bonam mentem, sive facere, ut iterum deos colerent, et relictam sectain amplecterentur; additque rationem, quia scilicet tanta vota, vel stultitia, sive dementia eos invaserat, ut pro arbitrio sibi quisque religionem et cultum fingeret, et relinqueret instituta primorum Christianorum, qui scilicet uno ore, unoque corde Deum colebant. Hinc adjicit, se jussisse, it ad veterum se instituta conferrent; id est, ut relictis tam discrepantibus sententiis, deos Gentilium co

quæ Christum, vel Christianorum Deum, habebant

[ocr errors]

lerent. Hune puxo verum horum locorum sensum esse; et licet ante suspicatus sim, hec verba, ut non illa veterum instituta sequerentur, que forsitan primi parentes eorum constituerant, respicere etiam ad Gentilium superstitionem : tamen, ie diligentius perpensa, mato sententiam, et arbitror cum Baluzio praestantis eruditionis viro, taxari Christianos, quod defecissent a prisca illa parentum suorum simplicitate, et in plurima sectas essent divisi. At quod sequitur, ut ad veterum se instituta conferrent, de gentilium superstitione capio, ad quam Christianos reducere tentaverat Galerius.

Indulgentiam nostram... Vox propria, atque in ipsis nummis obvia; significat autem clementiam benevolentiamque imperatorum, sive in remittendis reliquis, sive in largiendis et concedendis rebus, quæ petebantur. Meursius cam putat natam Ammiani Marcellini temporibus, quia is lib. XVI ita loquitur: Denique id eum usque ad imperii finem et vitæ scimus similiter observasse, ne per indulgentias, quas appellant, tributariæ rei concederet reliqua. Sed nib tale inde B doceri posse existimo, quia Ammianus Marcellinus tantum dicit, reliqua tributorum si remitterentur ab Imperatoribus, rem illam indulgentias, uti revera erant, dictam fuisse. Est enim yox hæc apud longe vetustiores auctores obvia; et notat gratiam vel remissionem, quam imperatores largiebantur. Sic in nummo Caracalla legitur, INDULGENTIE FECUNDE, apud Tristan. tom. n, p. 169, qui potest videri : in alio Severi, INDULGENTIA AUG. IN CARTHA. Hinc Eumenius in Pancg. imperatores sæpe vocat indulgentissimos principes; et Ambrosius Orat. in obitum Theodosii, annonarum exigendarum relaxationem ab co promissam, sed morte prævento non præstitam, vocat indulgentiarum hæreditatem.

Conventicula sua... Ita cap. 15 et 36 et 49, ubi vocantur loca, ad quæ convenire consueverant. Cicero, Orat. pro Domo et pro Sestio utitur hac voce, pro cœtu et congregatione.

Alia autem epistola judicibus, etc. Vel significat se Christianis per judices certa loca assignaturum, in quibus conveniant, vel mandatorum, ut observent quid in iis agatur, et ut provideant, ne que contra rempublicam consilia ineant. Ea enim lege ipsis harc libertas datur, uti patet ex illis verbis, ita ut ne quid contra disciplinam agant; id est, contra præcepta imperatorum, contra imper um, contra leges. Apud Euseb. est, ὥστε μηδὲν ὑπεναντίον τῆς ἐπιστήμης αὐτοὺς πpάtte, quod non satis bene reddi credo, ita ut nihil contrarium disciplinæ suæ deinceps facere coguntur; cum ea conditione libertas Christianis concedatur, ne quid in leges et constitutiones peccent. In principio eodem sensu dixit, την δημοσίαν ἐπιστήμην τὴν tāv 'Popaior; quod Lactantio est, juxta leges veteres et publicam disciplinum Romanorum.

C

Deum suum... Libera republica, Romani deos su03 rogabant pro salute reipublicæ, uti vel patet ex lib. 1, c. 10 et 22. Velleii, aliisque auctoribus. Primus fuit Cn. Pompeius Magnus, pro cujus salute universa Italia vota suscepit, teste eodem 11, 48. Post-D quam imperii vis ad unui fuit delata, pro ejus etiam salute deos rogabant, uti docet idem lib. n extremo Sen. 1 Consol, ad Polyb. Plinius fine Panegyrici, Aristides, tom. 1, pag. 50, et Julius Firmicus, lib. L Mathes. Christiani idem imitati optimo merito; et Christum etiam pro salute imperatorum, licet gentiles forent, precati sunt, idque ex præcepto D. Pauli, I Timoth., n, 2, quod confirmatur v. 7, c. XXIX Jeremie. Atque hoc eos fecisse, docent Theophilus ad Autholicum, lib. vi, pag. 75; Athenag. Legatione pro Christianis extrema; Passio S. Cypriani, pag. 11; Passio S. Victoris Massiliensis a Colomesio, viro erudito, edita, Tertull., c. 50 Apologetici, et denique Dionysius apt.d Euseb., lib. vi list. Eccles., cap. 1, ubi narrat, Callum occidisse Tous lepoùs v δρας τοὺς περὶ τῆς εἰρήνης αὐτοῦ καὶ τῆς ὑγιείας πρεσβεύ OUTUS пpòs TÙY O: qui etiam videatur cap. 11 libri

[blocks in formation]

Horrenda tabe...Quæ qualis fuerit patet ex cap. 53, recteque ibi notat Baluzius, similem historian de Juliano, qui avunculus Apostate fuit, narrare Joann.. Chrysostomum. Idem de codem Juliano tradit. PhiJostratus vi, 10, sed vermes omittit; quos tamen recenset auctor Passionis Theodoriti presbyteri Antio chia apud Mabil., tom. 1y Annal., p. 135. Ceterumobservandum, Maximiani hujus, licet, crudelissimį principis, statuam tempore Juliani Antiochi adhuc visam fuisse. Anim. Marcell. xxv, 10; Nam et Maximiani statua Cæsaris, quæ locata est in vestibulo regiæ, amisit repente sphærum æream, formatam in speciem poli, quam gestabat; quae vel ibi semper mansit, vel reposita fuit ab infensissimo Christi hoste Juliano.

Consumptus est. Obiit autem Serdica, ve' prope cam urbem in Dacia mediterranea, uti notat Baluzius ad cap. sequens. Verum nulla in Dacia Serdica, et illa urbs Thraciae adscribenda est. Neque tamen errant auctores, qui Galerium vel natum in Dacia non longe a Serdica, id quod facit Eutropius, vel mortuum Serdica fuisse, scribunt. Nam, uti ante docui, Dacia ultra Danubium sita fuit provincia Romanorum a Trajano facta; postquam illa defendi non poterat, Aurelianus provinciales in alteram Danubii ripam transtulit, et regionem illam Duciam vocavit, cujus pars Danubio vicina dicebatur Ripensis, iuterior vero Mediterranea. Sic Amm. Marcell. XXI, 10 scribit, summitates Emi et Rhodopes Illyrios interscindere et Thracas, hinc vicinas mediterraneis Dacis et Serdica, inde Thracias despectantes et Philippopolim, civitates am‐ plas et nobiles; quæ certe non nisi de Mœsia, vel vicina regione, exponi possunt. Idem, xxvi, 5, Equitium scribit relationem accepisse Antonii Tribuni, agentis in Dacia mediterranea militem; quæ itidem in Thracia, vel Moesia, uti ex sequentibus patet, quærenda est. Macedonia urbem SERDICAM dici ab Ammiano, lib. XXXI extremo, Ortelium secuti alii censent: sed nihil tale apud cum reperitur, uti ex ipsis verbis patebit. Obsessi vero apud Hadrianopolim..... egressi media nocte, vitatis aggeribus publicis, per nemorosa et devia, pars Philippopolim, exindeque Serdicam, alii ad Macedoniam currebant. Nam tantum abest, ut Serdicam Macedoniæ adscribat, ut contrarium potius plane affirmet; et si alii petierunt ab Hadrianopoli Macedoniam, alii vero Philippopolim, et inde Serdicam, certe Serdica ab Ammiano Macedoniae adscribi non potuit ; quin imo ab Hadrianopoli Philippopolim, et inde ad Serdicam nostram versus Occidentem rectissima via est, cum Macedonia ad Meridiem sita fuerit. Notant etiam eruditi Nicetam Choniatem Serdicam memorare ad Istri ripam positam, et proinde a Mediterranca nostra diversam sed ego tantum invenio apud eum, pag. 19: unnos, superato Istra, Branitzobam vastasse, et Sardicam spoliasse inde certe evinci nequaquam potest, Istro illius nominis urbem fuisse impositam, cum notum sit, quam multum itineris gentes illa brevi temporis spatio facere solita sint, quippe que nulli alii rei, quam agendis prædis intente essent. Illyrico Serdicam adscribit Socrates II, 20 Histor. Eccles. Sed nec hæc a nostra diversa est, quia Illyrici nomen tunc longe lateque patebat. Nam Appianus usque ad Thracia montes Illyricum extendit, includitque illi Moesias et alias regiones; et ex notitia imperii patet, per Illyricum octo præsides

cam, Tertam, Philippopolim, et alias.

Nicomedia mensis ejusdem... Nullus dubito, quin scribendum sit, Nicomedia medio mensis ejusdem, sive maii; neque enim citius commode potuit proponi Edictum Nicomediae, cum Serdica ægrotaret Galerius, illudque ibi propositum fuit ante hunc nuntium acceptum, pr. kal. maias.

CAPUT XXXVI.

Fretum Chalcedonium..... Quod etiam fuit limes imperii Maximini, uti patet ex cap. 45.

Communi tutelo... Scribendum omnino est titulo, uti olim miseram ad Columbum. Nam communi imperatorum nomine data hæc libertas fuit Christianis; et inde sequitur Maximini etiam atque Maxentii nomina edicto fuisse præposita, quæ tamen hodie non apparent; qua de re vide quæ noto ad cap. 32. Post hoc edictum Christianis pacem datam esse, non modo ex Lactantio, verum etiam ex Euseb. c. 9 de Martyribus Palestine, ubi Maximini sævitia multis describitur, patet. Notandum autem Maximinum vix sex integros menses abstinuisse a persequendis Christianis, et edictum in Oriente, cui præerat, non promulgasse sed ducibus tantum suis mandasse, ut a persecutione Christianorum abstinerent; Præfectumque prætorio Sabinum scripsisse sententiam imperatoris ad provinciarum præsides; primum denique quod fecit, fuisse, Christianos a conventibus, qui Év tois xoluntпpious fiebant, arcere. Tituli autem comprehendebant nomina et honores. Suet. in Tib. c. 50 scribit, titulis Tiberii adjiciendum esse, Augusti et Liviæ filius; et apud eumdem in Dom. c. ult. Senatus decrevit, cradendos ubique titulos, et abolendam omnem memoriam ejus.

fuisse, Thessalia, Epiri veteris, Epiri novæ, Daciæ A tum Coloniam,Orcelin; Carpudænum, Byziam, SardiRipensis, Mosiæ primæ, Prævalitanæ, Dardanie et Macedonia Salutaris; et Rufus Festus decem et septem provincias illi adscribit: adeo ut mirum non sit, illius temporis auctores urbem hanc Illyrico adscripsisse. Imo, si consideramus præfectum prætorio Illyrici præsedisse duabus diœcesibus Macedoniæ et Daciæ, et Daciam complexam fuisse quinque provincias, Daciam Mediterraneam, Daciam Ripensem, Mæsiam primam, Dardaniam Prævalitanam, et partem Macedoniæ Salutaris, apparebit facile, Serdicam etiam in Illyrico late sumpto fuisse. Constat præterea atque a viris doctis annotatum est, Illyricum dividi in Orientale et Occidentale illud complexum fuisse partes duas, Moesiam et Thraciam; provincias undecim, Moesiam primam, sive superiorem, Prævalin, Dardaniam, Daciam Ripensem, Daciam Mediterraneam, Moesiam secundam, sive inferiorem, Scythiam, Thraciam, Hæmimontum; Rhodopen et Europam, Illyricum vero Occidentale comprehendere partes quatuor: Rhætiam, Noricum, Pannoniam et Illyrin; provin- B cias novem: Rhaetiam, Vindeliciam, Noricum Mediterraneum, Noricum Ripense, Pannoniam primam, Pannoniam secundam, Saviam, Valeriam; et in Illyride populos Japodas, Liburnos et Delmatas. Sic excusari poterit Zozimus, qui scribit Licinium et Maximinum acie decertasse in Illyriis, cum tamen ex LacLantio et aliis constet, pugnam eam pugnatam fuisse prope Perinthum, vel Heracleam Thraciæ. Notant præterea eruditi, ex Cedreno et Curopalate videri, imo ex his vetustiore Procopio, lib. iv Ædif., Serdicam juxta Nessum Serviæ esse; et Sigonium, lib. v Occidentalis imperii cis Istrum in Dacia Mediterranea inter duas Moesias eam constituere. Priores auctores consulere nequeo: sed Sigonius non alia a me sentit. quia urbem eam cis Danubium collocat, et ita Daciam transdanuvianam excludit; et Dacia Aureliani fuit inter utrasque Moesias, et complectebatur etiam Dardaniam, vel Serviam, et forte Thraciæ partem: nisi dicamus, Dardaniam Thraciæ etiam nomine venisse. Nam ego unam tantum Serdicam agnosco in Thracia positam : unde in lapide apud Grut., 11, p. DXL: NATIONE THRAX. CIVITATE SERDICA; et quia Thracia forte pars Dacia postea Mediterranea accessit, vel, ut dixi, Dardania etiam Thraciae fuit annumerata, inde in Thracia et Dacia Mediterranea; et quia Illyricum Jonge lateque sese extendebat, inde in Illyrico dicitur fuisse sita; existimaruntque eruditi plures eo nomine urbes celebrari; quod tamen a ratione alienum est plane. Sic late Illyrici voce utitur Victor, cum scribit, Diocletiano, Herculio, Constantio et Galerio Illyricum patriam fuisse; quia Galerius in Dacia prope Serdicam, Diocletianus in Dalmatia, Herculius prope Sirmium, nati sunt; et quamquam Constantii natalis ignoretur locus, proculdubio tamen in iisdem regionibus genitus fuit, quippe qui ex Helena etiam in urbe Naiso procreavit Constantinum, testibus excerptis Valesianis. Hæc ita commentatus fueram, cum incidi in tabulam geographicam Sansonis, in qua vir harum rerum peritus admodum lyricum delineavit. Animadverti autem, eum Sardicam collocare ad fluvium Cebrum a parte Hæmi montis, quæ versus Dardaniam et mare Adriaticum est; cum contra in Tabulis Ptolomæi illa conspiciatur ab ea parte montis ejusdem, quæ versus Propontidem jacet. Et sententia firmari videtur per Ammianum Marcell. quem dicentem audivimus, summitates Hemi et Rhodopes hinc vicinas esse Mediterraneis Dacis et Serdica inde Thracias despectasse et Philippopolim; et ita nulla Thracia pars contineretur Dacia Mediterranea. Quicquid sit, una tantum Serdica fuit. Et Ptolomæus diserte, lib. m, c. 11, eam Emo monte includit; nam primo scribit, in provincia esse στρατηγίας πρὸς μὲν ταῖς Μυσίαις καὶ τὸν Αἷμον τὸ ὄρος ἀρχομένοις ἀπὸ δυσμών, praeturas juata Moesiam utramque, et circa montem mum incipientibus ab occasu; et inter eas numerat Sardicam; et mox inter civitates Thracie Mediterraneas recenset Deul

C

Sacerdotes maximos... Recte ad Euseb. viu, 14 notat Valesius, ante hæc tempora apxupéas et sacerdotes provinciarum fuisse; idemque multis docet Spanhemius in Dissert. nec omittendus insignis locus, qui exstat in Chronologia Monachi Altissiod. p. 39: Erant etiam tunc, tempore Commodi, in Britannia viginti octo Flamines, id est, pontifices paganorum, necnon et tres archiflamines, quorum potestati cæteri judices morum atque fanatici submittebantur. Hos denique ex præcepto apostolico idololatriæ eripuerunt ; et ubi erant flamines, episcopos, ubi archiflamines, archiepiscopos posuerunt. Quanquam ignarus non sim, quam difficulter fides talibus monachorum narrationibus adhibenda sit, vestigia tamen ibi reperiuntur, gentiles habuisse sacerdotes provinciis vel urbibus impositos. Per fanaticos autem intelligo sacerdotes, vel homines diis consecratos: quomodo in Inscript. Fanaticus ab Isis Serapis ; Fanaticus ex vico Bellona, et de æde Bellona, occur

runt.

Per omnes deos suos facerent... Id est, omnibus diis sacrificarent. Mira locutio, que nescio an alibi sit obvia cap. seq. dixit per singulos dies sacrificare. Jure suo... Libere, nemine impediente, ex suo arDbitrio. Cic. 11 ad Att., 2; Flor. 1, 17, et II, 17 non aliter loquuntur.

Ex altioris dignitatis gradu singulos quasi Pontifices superponeret... Sacerdotes Maximi ex primoribus civitatum erant lecti, præerantque reliquis ejusdem civitatis sacerdotibus at toti provincie impositus erat Pontifex, isque eligebatur ex viris majore dignitate, uti erant præsides, quam qua primores erant, præditis id quod etiam clare docet Euseb. vin, 14, et ix, 4, ubi sacerdotes maximos ispéus, Pontifices vero apy péus appellat. Per primores autem commode intelligi possunt decuriones, vel magistratus municipales, quomodo primores civitatis occurrunt in 1. xvt, D. de Usu et Usuf. Sed observandum pontificem provinciae impositum etiam sæpe vocari sacerdotem provinciæ, quemadmodum patet ex leg. 46 Cod. Theod. de Decurionibus, qua imperatores constituunt, a solis advocatis, eorumque consortio, dari debere provincia sacerdotem; ubi videatur Gothofredus, non secus ac

« PoprzedniaDalej »