Obrazy na stronie
PDF
ePub

Phoen. vs. 1665, Antigone Creontem rogat, ut vulnera fratris Polynicis occisi obligare posset:

ἀλλ' ἀμφὶ τραύματ' ἄγρια τελαμώνας Βαλεῖν.

avunculo suo. Neque tantum ex patre avunculum fa- A Vulnera itidem obligabant; uti apud Euripidem cit verum etiam scribit, Carinum patri in Persas proficiscenti comitem fuisse; cum contra Carinus Gallias rexerit, et Numerianus expeditionem cum patre in Orientem susceperit, teste Vopisco. Quod si vox To abesset, vel addita foret ab ignaris librariis, Oziou Kapov, reddi posset, Divi Cari; quomodo is non modo in nummis, verum etiam a Nemesiano in Cynegetico, quod scripsit ad Carinum et Numerianum, appellatur ;

Mox vestros meliore lyra memorare triumphos
Accingar, DIVI fortissima piguora CARI.

Ad cap. 16 notavi, humani aliquid Casaubonum
V. Clar. pati, cum scribit Constantium bello Persas
vicisse. Idem tamen etiam tradit auctor Chronici
laudati pag. 642. Πέρσαι, oil, κατὰ κράτος ἐκινήθησαν
ὑπὸ Κωνσταντίνου καὶ Μαξιμίνου Γοβίου; Persæ maximo
bello a Constantio et Maximino Jovio Cæsaribus devicti
sunt. Hæc gesta esse dicuntur Maximiano Herculio v
et Maximiano Jovio Casare i coss., qui annus U. C. B
est 1050 et Christi 297, quo certe Galerius Maximia-
nus Narseum superavit : sed Constantius in Britan-
niis bellabat. Deinde Maximinus Jovius est Galerius
Maximianus Jovius, cum C. Valerius Maximinus illo
tempore nondum Cæsar fuerit factus.

Putabam (Vid. not. ad cap. 29), Aurelium Victorem corrigendum esse, interposita particula et sed vulgata etiam scriptura declarat, Licinium simul factum esse Cæsarem Augustum; cum alias primo Cæsarea dignitas, inde Augusti nomen daretur Principibus.

Disserui (Vid. not. ad cap. 39) de combustione cadaverum, putavique in biàis inscriptionibus hæc verba, CORPUS INTEGRUM CONDITUM, denotare corpus illud non crematum, verum humi mandatum esse. Nondum conjecturam illam damno: sed videant tamen eruditi, num potius significare illi, qui monumenta ista posuerunt, velint, corpora non mutilata, verum integra humata esse. Nam illud ut fieret, magna Gentiles tenebat religio; magnumque ipsis solatium erat, si florentibus et integris membris, ultimum valere rebus humanis dicerent. Statius i Sylv. 1, 156:

Gratum est, fata tamen, quod non mors lenta jacentis
Exedit puerile decus, manesque subivit
INTEGER, et nullo temeratus corpora damno,
Qualis erat...

Quo non incommode refert Gevartius factum Au-
gusti, qui supremo die, petito speculo, capillum sibi
comi, ac malas labentes corrigi præcepit, Suolonio
teste. Scilicet umbras ita apud inferos versari, ut
corpora ex vita decedebant, habebant persuasum;
uti vel Deiphobus Apud Virgilium vi n. et Laius
apud Statium . Theb. ne alia exempla advocem,
docent. Inde est, quod tam graviter in Antonium
invehatur Cornelius Severus apud Senecam Suas. VII,
quod Ciceroni caput et manum amputari jusserat :

Hæc nec in Emathio mitis victoria Perse,
Nec te, dire Scyphax, non fecit in hoste Philippo.
Inque triumphato ludibria cuncta Jugurtha
Abfuerant, nostraque cadens ferus Annibal ira
Membra tamen Stygias tulit inviolata sub umbras.

Et forte huc etiam respicit Nero, cum apud Sueton. :
Nihil prius ac magis a comitibus exigit, quam ne potestas
cuiquam capitis sui fieret, sed ut quoque modo TOTUS
cremaretur: quanquam ludibrium, et caput pilo in-
fixum, uti fieri solebat, ante oculos habere potuerit.
Integri igitur inferos adire exoptabant Gentiles, ut
scilicet integris etiam membris in campo Elysio cho-
reis et epulis operam dare possent. Hinc puto occi-
sorum membra diligenter fuisse aptata, ut scilicet
tanquam integri conderentur. Status in Th. 152.

Vulneraque alta replent lacrymis. Pars spicnfa dextra
Nequicquam parcente trahunt; pars molliter aptant
Brachia trunca loco, et cervicibus ora reponunt.

C

Capite eodem, de rege sæculi nonnulla ad Tertul Jianum explicandum monui, suspicatusque postea sum, scribi haud incommode posse, pro diaboli scilicet @mulatione regis sæculi; nam diabolus in Novo Fœdere, et quidem in Evangelio Joannis, Αρχων του κόσμου, et in Εpistola ad Corinthios secunda, ὁ θεὸς To alvos ToÚTov, vocatur: vel vulgatam scripturam ita explicari posse, pontificem maximum esse ad diaboli imitationem regem sæculi.

Adjiciendum tandem est, Freherum, vir. ampl. pererudite de tributorum variis generibus agere in dissert. quam de Numismate Census composuit; et valde illustrari Lact. caput tertium et vicesimum per verba ejus, quæ sequuntur. Tenendum est cerie, ait, tributum soli, id est, agrorum, pro modo et latitudine eorum indictum fuisse, ut Ulpianus de Censibus docet; vel potius pro feracitate. Stipendium enim et tributum onera sunt fructuum, lib. vir D. de Usufr., lib. Neque D. de Impens. in res dotales factis. Unde Maecenas apud Dionem : Φόρον επιτάξας πᾶσιν ἁπλῶς τοῖς ἐπικαρπίαν τίνα τῷ κεκταμένῳ αὐτὰ παρέχουσι. Νec agris solum, sed cæteris etiam facultatibus, auro facto et infecto, pecuniae numeratæ, mancipiis, gregibus tributa imponebantur pro eorum modo. Qui ut inter divites et inopes diversus: ita et tributi onus; neque hoc inopibus valde formidandum. At capitis tributum in omnes peræque,unum, liberos modo (nam servorum nulla capita: sed pecudum instar pro pretiis suis a domino cum cæteris fortunis horum tributum dependebatur) divites et tenues, maritos et cælibes, parentes et orbos. Non dicam juvenes et senes, quod ei rei modus datus, ut nec ante vigesimum annum capite obligaretur, et senectuti sua immunitas esset; nisi quod in Jud.ca hoc etiam aliquantulum aggravatum Ulpianus auctor est D. lib. D. de Censibus.

Ilic cum te iterum relinquere, lector, vellem, ecce affertur ex Italia Henrici Norisii, viri certe celeberrimi, et cui plurimum antiquitatis studium debet, Epistola Consularis, quam mibi ille dono mittebat. Ad caput Lactantii 10 doceo, Cæsares in Augustorum plane fuisse potestate, nec propterea mirum esse, Galerium Maximianum ad carpentum Diocletiani concurrisse. Hæc mea et aliorum sententia valde firmatur a viro præstantissimo; quippe qui p. 177 laudatæ Epistolæ docet, Cæsarcum nomen nullius imperii indicium fuisse. Antonius Pagi, vir itidem pereruditus, imperium Cæsareum subinde commemorat; hoc alii explodebant, quos ita loquentes introducit: Nos plane, inquiunt, ignoramus, quidnam sit hocce imperium Casareum Domitiani ac Commodi, ut ille tuus fingit. Nam Dio lib. LIII disserens de titulis imperator. testatur, appellationem Cæsaris nihil peculiaris potentiæ significare, sed tantum successionem stirpis. Et ne a Domitiano discedamus, Tacitus in fine lib. i Histor. scribit, Domitianum post necem Vitellii a frequenti milite Cæsarem consalutatum. Et initio lib. iv ait: Nomen sedemque Cæsaris Domitianus acceperat. Eo autem titulo nullum eidem imperium collatum, patet ex iis, quæ statim subjungit: Prætura Domitiano et Consulare imperium decernuntur. Prætura nullum imperium, sed jurisdictionis tantum potestatem Domitiano conferebat. Cæterum ut Cæsar, idemque filius Vespasiani Augusti, quidpiam auctoritatis ac potestatis supra privatos prætores haberet, eidem Consulare imperium S. C. decretum fuit, quod nuda illa Caesaris appellatio nullum eidem imperium tribuebat. Marcus Aurelius filios adhuc pueros Cæsares creavit, nullo cum eisdem imperio cujus ob ætatem nondumi capaces erant, communicato. Idem vero post annum nonum imperium proconsulare Commodo tradidit, ante quod sine ullo imperio Cæsar tantum fuerat. Ete

nim Augusti potestatem atque imperium intra urbem sibi reservantes, filios Cæsares imperio proconsulari extra urbem insigniebant. Itaque Commódns ac reliqui Cæsares, ante imperium proconsulare, omnis imperii expertes censebantur. Hine cum anno 175 Se. natus nuntium necis Avidii Cassii accepisset, inter festivas acclamationes absenti M. Aurelio factas dixerunt: Commodo imperium justum rogamus, Commodo Tribunitiam potestatem rogamus. Erat igitur Commodus sine imperio, quamvis jam inde ab anno 166 Cæsar esset, destinatus tamen ad imperium, quod una cum tribunitia potestate eodem demum anno 175 accepit. Idem Commodus cum Albinum Caesaris nomine donasset, hic postea imperator pro concione dixit: Commodum donantem ne Cæsariano nomine contempsi. Non imperium Cæsareum dixit, sed purum putum nomen Casareum. Horum auctor Capitolinus cap. 2 et 3 in Albino. Hæc apud virum tam præclarum, et Fasto · rum correctorem et conditorem, cujus amicitiam, humanitatem et eruditioner maximi facio, leguntur; atque ex iis, lector, perspicere simul potes, non male B Julianum sese vocasse Apparitorem fidum; et Galerium Maximianum apud Lactantium cap. 9 causas habuisse, quare detrectaret Cæsaris nomen, cumque illud in litteris ad se datis audisset, exclamaret truci vultu ac voce terribili: Quousque Caesar? et quare tandem Galerius Maximinus cap. 52, nec Cæsarem se, nec tertio loco nominari volebat.

Hæc commodum digesserani, cum ecce mihi litteræ a viro præstantissimo afferuntur; quas quia Caesaream dignitatem magis illustrant, non secus ac annum, quo Constantius ac Galerius designati Casares fuerunt, adjicere, lector, bona tua cum venia, visum fuit.

Illustrissimo Domino, éruditissimo ac clarissimo viro
D. GISBERTO CUPERO, præpotentium ordinum Belgii
Fœderati senatori amplissimo.

Cum epistolam consularem tibi, vir illustrissime,
mittere ausus sum, haud in votis mihi fuit, ut tu ar- C
duis, ac hoc præsertim armis Gallicis concussa Eu-
ropa motu, præpotentium ordinum Belgii Fœderati
negotiis implicitus, oculos ad eamdem deflecteres.
Nam in supremum provinciarum Belgicarum sena -
tum cooptatus, præsentia, ac quæ vario eventu con-
tingere possunt, consilio ac providentia curare debes,
non autem in elapsa retro saecula animum revocare.
Verum, qui tuus genius est, ubi in senatu maximis
de rebus consilia discutis, ac Conso publice litas,
domi postea Minerva sacris operaris; quod utrumque
cum laude exequi iis tantum datumi, quos arquus
amavit Jupiter. Hinc victoris gentium populi Fastos
a me emendatos laudas, qui ob præclara abs te edita
volumina in litterariae reipublicæ Fastis es laudatissi-
mus. Lætor autem plurimum, quod aureum Lactantii
librum novis supra Baluzianas notis illustraturus sis;
pleraque enim majoribus nostris ignorata ibidem ex-
ponuntur, ac chronologia imperii Diocletiani, quæ
Scaligerum, Panvinium, Baronium, aliosque latuit,
rect ssime declaratur. Nicolaus Toinardus Aurelia. D
nensis dudum meam sententiam rogavit de anno, quo,
juxta Lactantium, Constantius ac Galerius designati
Ces. fuerint, cum Baluzius id actum putet anno æræ
Christi vulgaris 293. At rescripsi Baluzium anui me-
tachronismum admittere. Nam Galerius Maximianus in
titulo edicti pro Christianis promulgati A. C. 511, quo
et idem Augustus animam inter cruciatus projecit,
inscribitur TRIB. POT. XX COS. VIII. At si ille tri-
bunitiam potestatem accepisset A. C. 295, eadem
tribunitia potestas anno demum 312 kalendis martiis
vicies cœpisset multiplicari. Panvinius scribit, eos
Cæsares designatos fuisse A. C. 291, quod antea Ida-

tiani Fasti tradiderant, codem anno eclipsim etiam

solis advocantes. Sed cum Baronio ea Carsarum designatio referenda est ad kalendas martias A. Christi 292. Etenim ubi Lactantius cap. 33 de Galerio scrip sisset: Jam decimus et octavus annus agabatur, quo percussit eum Deus insanabili plaga, etc., addit. Et hæc facta sunt per annum perpetem, cum tandem malis domitus Deum coactus est confiteri, etc., et jam deficiens Edictum misit hujusmodi. Itaque agrotare cœpit postrema parte anni imperii, sive TRIB. POT. XVII ac toto anno TRIB. POT. XIX morbo vexatus fuit : initio vero TRIB. POT. XX, nempe post kalendas martias A. Christi 311 edictum emisit. Jam vero si edictum promulgasset anno eodem 311, ante kalendas martias, sub exitum TRIB. POT. XX primum initæ A. C. 294, uti putat lanvinius, idem ante edicti promulgationemi pleno biennio agrotasset: nempe postrema parte TRIB. FOT. XVIII ac ursus TRIB. POT. XIX e XX cum Consul VIII, anno scilicet 311, edictum emiserit. Consulendæ autem sunt tabulæ astronómicæ, si que eclipsis anno 292 contigerit, uti produnt laudat Fasti. Petavins anno Christi 291 ponit eclipsim die 15 mai, hora tertia post meridiem. At Idacius eam eclipsim, ac illorum Caesarum designationem perperam codem anno 294 recitavit, cum creatio Cæsarum anno inscquenti, si Lactantio fides, contigerit.

De imperio Cæsarum sub Augustis ita censeo. Quidam fuere puri puti Cæsares sine ullo imperio, uti Caius ac Lucius, Augusti filii, statim post adoptionem; uti et Nero, antequam A. U. 804, imperio proconsulari ornaretur. Ita etiam et Commodus ejusque frater Annius Verus, cum essent parvuli. At quidam alii una cum Cæsarea dignitate imperium accipiebaut. Ita Constantius ac Galerius cum primum Cesares acti sunt, proconsulare imperium acceperunt. Vopiscus cap. 6, de Vita Cari ait, hune in aninio babuisse, ut Carino Casareum imperium abrogaret, cum ut initio de Vita Carini scribit, Cæsarianum teneret imperium, quò nempe bellum in Occidente gerere poterat. Vide Constantius ac Galerius uti futuri bellorum adminis› scripta mihi p. 189 Cenotaph. Pisanorum. Cum vero tratores Caes. dicti fuerint, imperium etiam proconsulare una cum nomine Cæsareo inierunt. Hinc in plarimis resciptis Codicis Justin. in titulis legum Diocletiani et Maximiani, Angg. et Cæsares nominantur, nempe ob imperium proconsulare extra urbem. Ita cum Valeriano et Gallieno Cesar Valerianus - et am rescriptis ibidem præponitur, uti et Philippus Caesar cum Augusto patre. At in eodem Codice, ubi Divorum fratrum rescripta recitantur, nunquam legitur additus M. Aurelius Cæsar : ex quo infero, hunc, vivente Antonino Pio, purum putum Cæsarem fuisse. Videsis lib. n Cod. tit. 1, 13 et 38; lib. vi, tit. 26. Nec item Commodus una cum patre M. Aurelio ac L. Vero legitur lib. I, tit 31, lib. v, tit. 25, lib. VI, tit. 26. Itaque existimo, quosdam Angustos imperium proconsulare suis Cæsaribus tradidisse; alios vero nudam omni imperio dignitatem Caesaream filiis sive natura, sive adoptione communicasse At omnia hæc singulari tue eruditioni examinanda propono ea mente, ut sim paratus tuam in sententiam, quæcumque illa fuerit, pedibus transire; es enim Senator, ac apud me primæ etiam, ut olim dicebant, sententiae consularis. Vale, vir doctissime, ac litteraria in Belgio rei decus et præsidium. Dabam Florentia 10 kalendas decembris 1688.

Illustrissimæ Dominat. Vestræ

Humillimus et addictissimus servus.

Hæc Vir illustris doctrinæ ad me misit; quæ si tibi, lector, tantum quantum mihi placent, placebunt certe plurimum. Vale.

NOTÆ IN LACTANTIUM.

ita mox Lactantio pax jocunda et serena dicitur.

De Mortibus Persecutorum. Ex exemplis quæ Ba- A mano. In aliis numismatis occurrit SERENA TRANQ. et luzio et Columbo notata sunt, satis patet Veteres frequenter mortes dixisse plurali numero. Neque aliter loquitur Manil. 1, 887:

Cesserat officium lacrymis : et funera deerant
Mortibus et lacrymæ.

Sen. Suas, extrema: Juba et Petreius mutuis vulneri-
bus concurrerunt, et mortes feneraverunt; quibus ad-
dendus Prudentius n contra Symm. 675. Cæterum id
quod Columbus optabat, ut Joannis Sarisberiensis
opusculum, quod de Exitu tyrannorum, ipso in de
Nugis Curialium teste, inscripsit, lucem aspiceret pu-
blicam, id certe et ego vellem summopere. Arbitror
enim eum Diocletiani, Maximiani, aliorumque tyran-
norum et ɛopázov mortes exitusque memorasse; et
ut veteres auctores legere solebat, potuisse forte con-
sulere hunc ipsum Lactantii libellum, cum sæculo
vixerit xu, quo major longe mss. copia supererat.
Laus inventionis editionisque hujus opusculi Anglis,
vel Gallis reservata est, quia in utroque regną vitam
egit; et certe eruditione præstantes viri omnem mo-
vere lapidem deberent, ut ea Joannis Sarisberiensis
cura in lucem prodeat tandem. Balæo teste, inscribi-
tur de Malo tyrannorum exitu. In Bibliothecæ Bo-
dleianæ manuscriptis laudatur ejusdem Nero; et arbi-
trabatur Grævius idem opusculum esse, quod a primo
et sævissimo tyranno ac persecutore, Nero, et ab
argumento, de Exitu tyrannorum, fuerat inscriptum :
quem morem libros inscribendi vetustum esse, ex Ci-
cerone et Varrone constat.

CAPUT PRIMUM.

B

C

Addetur his omnibus. Fallor, aut intelligitur diaboJus qui præcipuus fidelium adversarius et hostis est, quemque dicit tandem etiam vincendum esse, non secus ac instrumenta ejus persecutores superati fuerunt cap. 14: Novies enim tormentis cruciatibusque variis subjectus, novies ADVERSARIUM gloriosa confessione vicisti; mox idem repetens, eum Zabulum, vel diabolum vocat: Novem præliis Zabulum cum satellitibus suis, id est, persecutoribus, debellasti. Et quanquam Maxentius c. 43 dicatur unus interesse de adversariis Dei, tamen ille aliique omnes eo, quo hæc scribebat tempore Lact. sublati fuere persecutores; unde cap. 50: Hoc modo Deus universos persecutores nominis sui debellavit, ut eorum nec stirps, nec radix ulla remaneret. Et tamen his omnibus addetur adversarius, id est diabolus; id quod etiam indicat fine hujus libelli: Ut omnes insidias atque impetus diaboli a populo suo arceat, ut florescentes ecclesias perpetua quiete custodiat; quod si fit, diabolus certe victus est, et additur reliquis adversariis proculeatis. Atque ita diabolus dicitur martyribus certamina parare. Passio SS. Perpetue et Felic.: Puellis autem ferocissimam vaccam, ideoque præter consuetudinem comparatam, diabolus præparavit, sexui earum etiam de bestia œmulatus. Græci hunc adversarium similiter vocant antiperor, quomodo Chrysost. in cap. xu It ad Cor. D Epistole, citans III Reg. iv, oux v Sατáv év пμépais αὐτοῦ, explicat, τουτέστιν ἀντικείμενος ; et ita ὁ ἀντικεί· Hevos in Epist. ad Thessal. est Dei adversarius, vel Antichristus, qui semper et perpetuo Deum oppugnat.

Restituta per orbem tranquillitate. Ita eleganter loquebantur, quia bella tempestatibus, uti notissimum, et procellis comparabantur. Inde in nummo Antonini apud Tristau. i. 1, p. 576: TRANQUILLITAS. AUG., ut indicarent, Antoninum prudentia sua et virute pacem et tranquillitatem dedisse imperio Ro

Templum Dei, quod ab impiis fuerat eversum. Hic agi de templo Nicomediæ, quod a Diocletiano et Maximiano eversum fuit, uti patet ex cap. 13, putat doctissimus Baluzius. Verum ego arbitror, intelligi in genere debere Christianam religionem, vel Christianos ante vexatos acerba persecutione, nunc vero per Constantinum paci et quieti redditos. Hinc mox nihil de ædificio extruendo sequitur, uti omnino necesse erat: verum de mentibus, quas pax jocunda et serena lætificat; hocque ad præcedentia respicere, patet ex particula enim satis superque. Neque aliter mihi interpretandum esse videtur, quod mox sequitur : Qui templum sanctum everterant, ruina majore ceciderunt : qui justos excarnificaverant; nam hoc in genere ad Persecutores referendum est, qui certe non jusserant templum Nicomedia deleri omnes. Quin et initio capitis templum illud, sive cœtum fidelium, ecclesiam vocat: Restituta per orbem tranquillitate, profligata nuper ecclesia rursum exurgit; quanquam non ignorem, cap. 12 eamdem vocem pro conventiculo poni. Solebant ad hæc Patres gentilium deorum ædes templa, et loca, in quibus Christiani conveniebant, ecclesias, vel conventicula, etc. vocare; id quod facit ipse Lactantius, cap. 5, 15, 35, 36, patetque ex Aureliani imperatoris epistola apud Vopiscum, et docuerunt satis eruditionis præstantis viri. Atque ut fideles in novo Fœdere dicuntur vos :: ita et Patres Latini eosdem vocarunt templum Dei sanctum, fidele, stabile, cœleste; uti facit ipse Lactantius cap. 2 et 15 necnon IV Institut. 25: Conquerentes profanos homines sacris interesse, egerunt Principes suos in furorem, ut expugnarent Dei templum: ubi nequaquam respicere Lactantium arbitror ad templum Christianorum apud Nicomediam, verum ad fideles, quos per totum Romanum imperium conati sunt expugnare; et vox hæc non de everso conventiculo, licet milites manus operi admoverint: sed de Christianis persecutione afflictis commode potest usurpari. Sic lib. v Institut., 2, rò Dei additum indicare videtur, et ibi fideles debere intelligi, non secus ac cap. 33 infra, quia edictum, quod mox sequitur, omnes Christianos respicit.

Humano generi providerunt. Huc pertinent nummi, quibus inscribitur PROVIDENTIA AUG. et SAPIENTIA PROVIDENTISSIMI PRINCIPIS; et per genus humanum solemne est intelligere imperium Romanum: unde in iisdem nummis SALUS GENERIS HUMANI Occurrit.

Nunc placatus. Putabam To Deus poni debere post placatus, et Lactantium jacentes et afflictos servorum posuisse, pro miseris et afflictis servis: sed nunc non displicet Columbi precibus; quod et eruditis Anglis in mentem venit.

De quo exitu. Verba quæ exciderunt, ita forte supplenda sunt: De quo exitu impiorum testificari placuit, ut omnes, qui procul moti fuerunt, vel qui post nos futuri sunt, scirent quatenus virtutem et Majesta tem suam in perdendis delendisque nominis sui hostibus Deus summus ostenderet; mox, post auctores, puto excidisse tantorum scelerum, vel persecutionis. Augli aliter paulo supplent, atque etiam Columbus; quorum conjecturas si quis meæ præferat, haud id feram gravate.

CAPUT II.

Cruciatus est. Id est, cruci affixus, uti ex Laciantii Institut. docet Columbus; neque aliter locutus est Hegesippus lib. xvIII: Capiebantur innumeri; quingenti ferme ad diem cruciabantur.

Duobus Geminis. Quam diversa alii sentiant, notum

est: vide Scaligerum, Petavium, Bucherium, Onuph- A milia ex Rutilio et Seneca observat Livineius. Nerium, Langium, Christmannum, Th. Lydiat et alios. Procella nubis. Plus dicit, quam in sacra Scriptura; ibi enim tantum vepens mentio, et ablatio ipsa ex- primitur vepÛn eis tòv oùpavov: quæ loquendi ratio procellam excludit plane, docetque placide J. Christum D. N. in cœlum sublatum esse.

Petrus Romam advenit. Tradit hoc etiam Lactantius IV Institut. 21: Miracula autem respiciunt procul dubio fabulam, quæ fertur de Simone inago, quæque narratur Arnobio et aliis.

Ac stabile. Id est, firmum, duraturum. Sic in nummis occurrit, TELLUS, vel terra stabilita, apud Erizzum p. 386, quo significatur procul dubio, imperatores pacem duraturam et firmam dedisse orbi ter

rarum.

A cultu idolorum. Hoc Lactantius ut Christianus loquitur; nam Ethnici dicebant cultum deorum. Inscriptio apud Gruterum:

DIOCLETIAN. CAES.

AUG. GALERIO. IN ORI
ENTE. ADOPT. SUPER

STITIONE. CHRIST. VBIQ. DELETA. ET. CUL

TU. DEOR. PROPAGATO.

Utque ex innumeris tam Græcis, quam Latinis auctoribus, necnon ex martyrologiis et Actis martyrum patet, Gentiles statuas deos repræsentantes ipsis deorum nominibus designabant.

Ad religionem novam. Et hoc est, quod objiciebafur continuo Christianis, uti patet satis superque ex Arnob. lib. 1 pag. 34, lib. 11 pag. 92, 93 et 94, aliisque. Inde Asclepiades gentilis apud Prudent. Hym. 10 Tepi Tep. vs. 580 primo celebrat sacra vetusta, et inde novellum dogma Christianis objicit; et Baronium secutus Trist. tom. 1, pag. 698, per pueros et puellas novorum hominum apud Capitol. in M. Ant. philosopho, intelligit pueros Christianorum: quanquam ego existimem, Casaubonum et Salmasium veriora tradere.

que aliter loquuntur de tyrannis et impiis principibus Liv. xxxiv, XXXIX; Cic. lib. 1 et in Offic.; Lucianus pag. 1015, 1016, 200 et 206; Ed. Bourd. Dion. Cassius lib. LXXVII extremo; Arnob. v, p. 115; Asterius Homil. 1: quibus addi potest Rittersh. IV, 9 Lect. Sac., et in passione Seraphiæ Helpidius rabidissimus canis vocatur. Scilicet interdum non satis habebant generale nomen, ut bestia, animalis adhibere: sed quod eorum maxime fœdis hominibus conveniebat, vel convenire putabant, projiciebant. Ita Lycophron p. 20 Helenam propter impudentiam vocat κύνα ; p. 170, Clytemnestram δράκαιναν διψάδα; hominesque moribus sævis et asperis præditos pees, Spazovτas, et scorpiones dictos esse, observavit Meurs. ad Lycophr. p. 125. Sic Asterius p. 72 adulteram nominare nullus dubitat ἀσπίδα καὶ ἔχιδναν ; et apud Livium xxxix, 11, Hispala, mulier non satis pudica, excetra vocatur. Sic Julianus, Ep. 23, Constantinum appellat πολυκέφαλον ὕδραν; unde satis perspici poB test, quo odio Apostata ille Christianos fuerit persecutus.

C

Primus omnium. Hoc uno ore narrant omnes; et quanquam a Claudio Christiani videantur male habiti, non secus ac Judæi, quorum nomine primis Ecclesiæ nascentis temporibus etiam illi veniebant (quam in rem extat locus elegans apud Sulp. Sever. 11,99) non tamen motus ille inter persecutiones numeratus est. Claudium Judæos Roma jussisse excedere, tradit B. Lucas in Apostol. Actis; ac de eadem re ita loquitur Sueton. c. 24: Judæos impulsore Chresto assidue tumultuantes Roma expulit. Per Chrestum procul dubio Christum D. N. intelligit, eumque ita vocabant, quia Chrestus erat nomen Romanis usitatum, uti ex inscriptionibus, et Cic. I ad Fam., 8, patet; et puto gentiles errore nominis Dominum nostrum ita nominasse, non autem per contumeliam, id quod tamen eruditi existimant. Neque enim mihi ulla contumelia esse videtur, aliquem Chrestum, id est, bonum, suavem, benignum nominare; quanquam erraverint satis superque gentiles, quando illud putave- D runt Salvatoris nostri nomen esse. Impellere autem Christus Judaeos non potuit, quippe qui imperante Tiberio coelo redditus est: sed hoc ita mihi videtur esse interpretandum, nonnullos Judæorum nostrum Christum dixisse esse Messiam, alios contra id negasse; atque inde tumultus inter ipsos tam privatim, quam publice ortos esse. Sed tamen Claudius nihil aliud fecit, quam ut omnes Roma expelleret; illoque tempore absque dubio etiam Christianis eadem sors obtigit: et quia solum tantum, fortunis religioneque salvis, mutare cogebantur, Claudius inter persecu

tores numeratus non est.

Tam male bestia. Ita Neronem, Diocletianum, et alios persecutores nominat optimo merito Lactantius, uti monuit Baluzius. Videantur capita 4, 9, 16, 25, 32 et 39, in quibus, modo execrabile animal, modo nefarium, modo mala bestia occurrunt. Latinus Pacatus Maximum vocat belluam furentem; ubi si

Adventum... nefas. Hæc sic suppleri posse existimo: quod nefas est credere. Sicut duos prophetas vivos esse translatos, et in ultimo sæculo initium Christi sanctum ac sempiternum, cum descendere cœperit, præcessuros pronuntiant, eodem modo etiam Neronem venturum putant, qui futurus præcursor diaboli. Et recte primo dicit Lactantius, nefas esse credere Neronem rediturum, et Antichristi præcessurum adventum; eosque paulo ante quosdam deliros nominat. Hinc patet auctorem nostrum, id quod monere oblitus non est Baluzius, non accedere eorum opinioni, qui censebant Neronem non esse mortuum, sed adbuc vivere, et venturum ante finem sæculi, ipsumque vel fore Antichristum, vel temporibus iisdem per Occidentem sæviturum, quibus ille per Orientem; quam in rem plura videri possunt apud Casaub. ad Sueton. Commodianus Instruct. 41 canit, Neronem de inferno reversurum; ejusque versus supponendi sunt, quia libellus ille rarus est admodum, et quia adventus Helice etiam facit mentionem :

Dixit Esaias: Hic homo qui commovet orbem
Et reges totidem, sub quo fiet terra deserta :
Audite, quoniam propheta de illo prædixit :
Nihil ego composite dixi, sed neglegendo
Tum scilicet mundus finitur, cum ille parebit ;
In tres imperantes ipse diviserit orbem,
Cum fuerit autem Nero de inferno levatus,
Helias veniet prius signare dilectos.

Res quas Africæ regio et Arctoa natio tota
In septem annis tremebit uudique terra
Sed medium tempus Helias, medium Nero tenebit.
Tunc Babylon meretrix incinefacta favilla
Inde ad Jerusalem perget victorque Latinus

Tunc dicet: Ego sum Christus quem semper oratis. Per Prophetas autem vivos translatos duos, intelligendi sunt Enochus et Elias, uti patet ex Jo. Damasceno, iv, 27, de Orthod. Fide; quanquam alii solius Elia reventuri meminerint, quod etiam facit uti ex laudatis versibus patet, Commodianus. Præterea respicere Lactantius videtur ad regnum Christi millenarium, de quo videri etiam potest 1. vii, c. 1 extremo, et cap. 14, alibique Instit. Divinarum; illique addi potest Commodianus. Ut autem hoc loco descendere dicit Christum advenientem ita etiam de cjus nativitate non aliter loquitur, iv Inst., 10: Ut esset necesse, appropinquante sæculi termino, Dei filium descendere in terram. Græci id vocant xarabαivery, et Jupiter Katabáτns, vel Descensor occurrit in nummis, eoque nomine ad adulationem proni Athenienses honorarunt Demetrium Poliorcetem, tanquam in eum mutatus Jupiter in terram descendisset. Non satis caute, mea ex sententia, Tristanus, tom. 11, p. 571, explicat, in terram fulmen jaculantem Jovem. Nam quamvis Jupiter fulmen jaculans, et cum pluit, xaTabuiven, er descendere possit dici, ipsumque adeo fulmen, vel σñtòs, Lycophroni, p. 67, vocetur

buuntur, verum etiam illa, qua Domitianus in pios grassatus.

xaτabarns, et eidem, p. 199, Zevs xaτabáтns dica. A bus, quæ Antoninis aliisque bonis principibus tritur fulmine hostium domos incendere; quamvis loca fulmine tacta consecrata fuerint eidem Jovi, teste Magni Etymol. auctore in v. Evnkúria, nee non Pulluce lib. ix, cap. 5, puto tamen, Demetrium ita dictum fuisse, quia adulatores ipsum Jovem esse persuasum sese habere volebant videri. Sic et Jupiier descendere dicitur, quando pluit. Virg. n Georg. 324.

Tum pater omnipotens fœcundis imbribus ether
Conjugis in gremium late descendit.

et forte hec mythologia repræsentatur in nummo
Antonini Pii apud Seguinuni, p. 197, in quo Jupiter
in aere suspensus, et alatum tenens fulmen ona manu,
altera ex cornucopiæ effundit vel rorem, vel pluviam.
CAPUT III.

T

Donec impias manus. Interpres Vulgatus Esaix, XIV, 26: Et hæve est manus extenía super universas gentes; Laciant. cap. seq.: Impias manus in Deum intentavit; nihilque aliud illæ loquendi rationes significant, quam aliquem oppugnare. Alio sensu in lus. apud Grut. 1. DCCCXXX. Procop. dicitur manus levare contra Deum, qui innocentem sustulit, addito duarum elevatarum manum ectypo; nam illa se innocentem testatur obiisse, deumque ut crudelem accusat, quod tam cito humanis sit erepta rebus.

B

Interfectus domi. Etiam memoria. Parum abest, quin distinguam Interfectus. Domi etiam, id est, Romæ, ex Senatus decreto, uti patet ex seqq. et Suetonio. De more autem damnandi memoriam alicujus vide Lips. ad vi Ann. Taciti; et Rad. Forner. 11, c. 17 et 18 Rer. Quotidianarum. Eoque pertinet nummos talium impp. etiam abolitos et fasos fuisse, uti factum, Dione teste, mortuo Caligula; vel nihil eos valuisse, quemadmodum docet Arrianus de Nerone agens iv, 5, in Epictetum. At quanto melius cum bonis principibus habere ἀγαθὴν μνήμην, quam iis tribuit Themistius Orat. nona! Quod si distinctio hæc admittenda non est, per to domi proculdubio C intellexit Lactantius, Domitianum in palatio suo occisum, idque a suis, fuisse; uti patet ex Suet. c. 17, et hoc mihi nunc præferendum esse videtur.

In statum pristinum. Lactantium sentire hoc sub Nerva factum esse, non autem vivente adhuc Domitiano, satis puto patere ex verbis, quæ præcedunt, rescissis gitur actis tyranni ; quod certe non nisi post mortem Domitiani evenire potuit. Non tamen ille diù Ecclesiam persecutus est; quin et meliori menti redditus, a persequendis Christianis destitit, et exules revocavit, uti band obscure ex Tertulliano patet: Tentaverat et Domitianus, portio Neronis de crudelitate; sed quia et homo, facile cœptum repressit, restitutis etiam, quos relegaverat; qualia etiam tradit Hegesippus apud Euseb. II, 20 Historiæ Eccles.

CAPUT IV.

Execrabile animal Decius. Si Martyrologiis habenda fides, proximi tamen ejus Christiani fuerunt, ut Tro- D fonia vel Tryphonia, vel Tryphæna, filii ipsius Caesaris uxor, cujus celebratur memoria in Martyr. German. nuper edito a. d. xv kal. nov. iisdemque sacris imbuta fuit filia Cæsaris ejusdem Cyrilla, teste Adone in Martyr. p. 159, 174 et 178. Sed cum diligenti cautela ejusmodi libri legendi sunt.

Exstitit enim post eum execrabile animal Decius. Nullus fere locus æque notabilis in hoc toto libello est; nam inde discimus, Christianos temporibus Nervæ, Trajani, Antoninorum, etc., promulgatis et propositis impp. edictis, atque adeo ipsorum jussu persecutionem passos non esse; unde et cap. præced. Lactantius eos nominat bonos principes; quod certe non fecisset, si res christiana tantum ab iis damnum accepisset, quantum martyrologia præ se ferunt. Et observatione imprimis etiam dignum est, Prudent. Jib. u contra Sinim. v. 669, Neroniame persecutioni subjungere Decianam, omissis non modo persecutioni

Illius instinctu primus Nero, matre perempta,
Sanguinem apostolicum bibit ac me strage piorum
Polluit, et proprium facinus mihi sævus inussit.
Post hunc et Decius jugulis bacchatus apertis
Insanam pavit rabiem mox : et sitis arsit
Multorum similis.

Causas proculdubio suas habuit Prudentius cur Do-
mitiani sævitiam silentio involvere quam enarrare,
maluerit. Scilicet persecutio illa non diu duravit, et
consilium ille mutavit in melius. Anno enim imperii
quartodecimo incœpit sævire in Christianos; cumque
anno quintodecimo occisus sit, per multos utique an-
nos id facere non potuit: id quod clarius patebit inde,
quod, teste Tertulliano, facile cœptum repressit, resti-
tutis etiam, quos relegaverat. Nec omittendum, eum-
dem Tertullianum uti verbo tentare: Tentaverat Do-
mitianus; et Lactantium cap. præced. scribere, Do-
mitianum subjectorum cervicibus incubasse quam diu-
tissime, et tutum regnasse donec impias manus adver-
sus Dominum tenderet; et traditum esse in manus Tai-
micorum suorum, cum ad justum populum perse-
quendum incitatus est. Nam hæ loquendi formæ sa-
tis indicant superque Domitianum ultimo imperio
suo persecutionem movisse quin et vox tentare,
eam emollire quodammodo, et incoeptam esse signi-
ficare videtur. Præterea Prudentius de cruciatibus et
cædibus, quibus in Christianos sævierunt Nero et
Decius, loquitur. At Domitianus eos tantum neci de-
dit, qui se oriundos Juda et cognatos Christi esse di-
cebant; reliquos autem relegavit, uti haud obscure
ex Euseb. III, 20, patet: hinc etiam a Tertulliano di-
citur restituisse eos, quos relegaverat; et Nerva redire
in patriam eos permisit, qui ἀδίκως erant ἐξεληλαμένοι,
vel expulsi. Henr. Dodwellus, Dissert. x1, in Cypria-
num multus est in adstruenda martyrum paucitate;
rejicitque, Lactantium secutus, persecutiones, quæ
Adriano et Antoninis tribuuntur. Ejus sententiam re-
fellere conatur. Jo. Mabillonius in Itinere Italico, ope
Prudentii Hymn. XI Tepi Erep., ubi innumeros cineres
martyrum celebrat; et duarum inscriptionum, quarum
prima Alexandrum quemdam sub Antonino, altera
Marcum adolescentem, ducem militiæ sub Hadriano,
martyrio affectos esse testantur. Verum licet genuinæ
he inscriptiones forent (id quod aliis forte secus vide-
bitur) non tamen bini martyres numerum corum
valde augere poterunt; nec indicio erunt, Hadrianum
et Antoninum tot Christianos Romæ neci dedisse, quot
in Martyrologiis memorantur. Deinde non disputatur,
bum aliqui Christiani sub iis passi Romæ, vel in pro-
vinciis sint (potuerunt enim id facere præfecti, vel
præsides immitiores, et superstitioni gentili magis
devoti), sed num talia jusserint boni ilți principes; id
quod certe ego difficulter credere possum. Denique
Prudentius post gravissimas Diocletiani aliorumque
persecutiones scripsit, per quos certe Romæ plures
martyrio affecti sunt; et donandum aliquid poetis, ubi
rem exagerare conantur.

Nam profectus adversus Carpos. Cum his bellavit Philippus, qui ante Decium imperavit, et, si numm.is fides, eosdem vicit; æreus enim ipsius vultu, teste illustri Spanhemio, signatus inscribitur VICTORIE CARPICE. Sed vel non bene domiti fuerunt, vel rebellarunt, quia Decius contra eos profectus est; inque ejus nummo apud Trist. t., p. 578, legitur VICTORIA CARPICA VOTIS X. Et ex nuncupatis votis decennalibus patet haud obscure, primo imperii sui anno prospere Decium adversus Carpos pugnasse: videturque per totum biennium cum Carpis, aliisque barbaris, bella gessisse. Et quidem Zozimus 1, 2, testatur, cum imperio admotum hostes coegisse recedere ad ripam Tanais, eosque ex Moesia et Dacia, quas occupaverant, expulisse; unde in ejus nummis cernitur procul dubio DACIA CAPTA, et DACIA FELIX. Neque tamen ita Carpi quieverunt; nam ab iis cæsus fuit, teste

« PoprzedniaDalej »