Obrazy na stronie
PDF
ePub

decies centum et septuaginta sex millia passuum. Im- A possibile est, legem, quæ data est Mediolani circa medium Decembrem, perferri potuisse Nicomediam eodem mense, quantumvis expediti cursores fuerint, aut equi celeres et veloces. Neque heic quicquani facit Maximini præceps ingenium, cum econtra tarditatem ejus in hoc negotio culpet Eusebius lib. 1x cap. 9 Historie ecclesiastica. His ita rite constitutis, puto ambigi deinceps non posse, quin redeundum sit ad explicationem nostram, cum constet, primum Maximini edictum fuisse datum anno 313, mense, ut videtur, Aprili, posterius vero, in quo prioris velut anno superiore dati meminit, emissum circa mensem Septembrem. Vel certe, quod probabilius videtur, dicendum est, Maximinum numeravisse annos Græco more, adeoque initium anni ipsi fuisse mensem Septembrem. Quæ explicatio si admittitur, jam difficile non erit intelligere, quomodo Constitutio data mense Aprili anni Romani 313 dicatur data anno superiore ab eo, qui annum inciperet a Septembri, secundum morem Græcorum.

CAPUT L.

Persecutores debellavit. Lact., 1. vit Instit. c. 26: Illi enim, qui, ut impias religiones defenderent, cœlestis ac singularis Dei cultum tollere voluerunt, profligati jacent. Eadem observant Eusebius in libro primo de Vita Constantini, c. 3, et auctor Fragmenti de Constantio Chloro, p. 475. Hieronymus in caput xiv Zachariæ : Legamus ecclesiasticas historias, quid Valerianus, quid Decius, quid Diocletianus, quid Maximianus, quid sævissimus omnium Maximinus, et nuper Julianus passi sint; et tunc rebus probabimus, etiam juxta litteram prophetiæ veritatem esse completam, quod computruerint carnes eorum, et oculi contabuerint, et lingun in pedorem et saniem dissoluta sit. Scaliger in animadversionibus ad Eusebium, p. 248, sic interpretatur hunc locum, ut Hieronymum putet Maximinum inter eos posuisse, quorum carnes computruerint. Sed ego puto, hunc non esse sensum verborum Hieronymi. Loquitur primo de miserabili morte Vale- C riani et Decii: sed mortis genus non explicat. Nam verba prophetiæ, quæ susceperat interpretanda, non poterant trabi zd genus mortis, quo duo illi principes perierunt. Deinde putredinem carnium refert ad Maximianum, tabem oculorum ad Maximinum, linguæ pedorem et saniem ad Diocletianum, si vera sint, que de eo narrant Eutychins Alexandrinus et Georgius Cedrenus, nimirum eum morti propinquum ex faucibus multitudinem vermium ipsa cum lingua, quæ computruerat, ejecisse.

Valeriam. Cum viderem diserte in veteri libro scriptum esse, Valerium quem, non ausus sum mutare in prima libri istius editione, veritus scilicet, fortassis aliquis homo istius nominis alicubi lateret. Postea vero animadverti, dubium non esse, quin vetus liber mendosus sit in hoc loco, et Valeriæ nomen heic reponendum esse. Itaque reposui.

CAPUT LI.

Corrumperet veritatem. Lact., lib. Inst., c. 1: Deus hanc voluit esse rei naturam, ut simplex et nuda veritas esset luculentior; quia satis ornata per se est, ideoque ornamentis extrinsecus additis fucata corrumpitur.

Jovior. et Herculior. Sic vocatæ familiæ Diocletiani, qui se Jovium dicebat, et Maximiani senioris, qui Herculius dictus est, tamquam si a Jove et Hercule genus ducerent, ut observatum est a viris eruditissimis. Annotat Aurelius Victor, hinc militaribus auxiliis in exercitu præstantibus nomen impositum, id est, ut Herculiani vocarentur. Unde apud Ammianum Marcellinum, 1. xx et xxi, mentio Jovianorum et Herculianorum.

Atque heic tandem finis esto notarum nostrarum ad librum Lactantii de mortibus persecutorum. Ejusdem argumenti opus, si vera fides, scripserat AureBlius Victor, historiam comprehendens persecutionum Ecclesiæ usque ad Diocletianum, quod in bibliotheca Vaticana extitisse sua ætate, testatur Marianus Vicctorius ad epistolam xx1 Hieronymi, quæ inscripta est Paulo Monacho Concordiensi, à quo Hieronymus postulabat: Commentarios Fortunatiani, el propter notitiam persecutionum, Aurelii Victoris historiam. Multum tamen ambigo, an vere dici possit, Aurelium Victorem, hominem minime christianum, scripsisse historiam istius modi, cum locus ille Hieronymi corruptus sit in vulgatis editionibus, adeoque intricatus, ut virum doctissimum Andream Schottum in horrendas ambages impulerit, dum Aurelium Victorem persecutionum Ecclesiæ Scriptorem quærit, buc descendere coactus, ut existimaret plures Victores historiæ augustæ scriptores fuisse, et unum etiam Christo nomen dedisse. Nam si bistoria illa extitisset in bibliotheca Vaticana, qua tempestate Victorius scholia sua scribebat in Hieronymum, certe non evasisset eruditas ac diligentes Baronii manus, neque tot doctissimorum et antiquitatis ecclesiastica amantissimorum hominum, qui post Pii V pontificatum et Mariani Victorii tempora Romæ vitam egerunt, et in edendis recensendisque ac emendandis Scriptorum, in primis vero ecclesiasticorum, lucubrationibus laudabilem operam posuerunt. Profecto concors illud ac perpetuum tot præstantissimorum virorum silentium de re tanti momenti, qui ne verbo quidem ullam istius Aurelii Victoris historiæ mentionem uspiam faciunt, me vel invitum ac reluctantem suspicari cogit, aut memoria lapsum esse Victorium, aut impositum illi fuisse, præsertim cum ex verbis Hieronymi colligi non possit, Aurelium Victorem scripsisse historiam persecutionum; sed tantum ejus historiam, in qua tractatur de vita Imperatorum usque ad Julianum, utilem esse ci, qui velit habere notitiam persecutorum, id est, eorum imperatorum, qui persecuti sunt Ecclesiam Dei. Persecutorum enim heic legendum esse, non vero persecutionum, docent in primis codices 175 et 2789 bibliothecæ Regiæ, vetus alter codex ejusdem bibliothecæ, qui fuit olim viri clarissimi Claudii Puteani, tum codex 305 bibliotheca Colbertina, prima editio Romana anni 1468, Veneta anni 1488, et Lugdunenses annorum 1508, 1513 et 1518. Primus omnium Erasmus reposuit persecutionum, auctoritate haud dubie vetusti alicujus exemplaris, cum in codice quoque 4110 ejusdem bibliothecæ Colbertinæ ita legatur. Hunc secutus est Victorius. Sed profecto ex his, quæ dicta hactenus sunt, satis constat, hanc lectionem non esse bonam, et eam retineri debere, quam veteres libri et editiones exhibent, cum nullam habeat difficultatem. Agamus autem gratias immense Dei optimi maxími benignitati, qui istum Lactantii librum nobis post tot sæcula redonavit, eoque utamur ad majorem ipsius gloriam et sanctæ Ecclesiæ utilitatein, in cujus gratiam susceptus est hic labor.

Ut eum vixisse. Columbus suspicatur, scribendum esse, ut eum, id est, Licinium, edixisse cognovit. Mihi autem videtur, nihil omnino esse mutandum. D

Sensus enim hic est. Licinius Candidianum necari jussit. Quia vero non statim mandato est satisfactum, Valeria, ut eum vixisse tum cognovit, cum necari jussus erat, comitatui se Licinii miscuit, ut fortunam Candidiani specularetur.

Mater eorum. Id est, uxor Maximini, cujus nomen se nescire fatentur eruditi.

In Orientem. Plerique conjecerunt, rescribendum, in Orontem, quia constat, fluvium in hoc loco signari; quod pluribus argumentis erudite profecto ostendit clarissimus Cuperus. Quia tamen et ipse tradit, nonnullos veteres Orientem vocasse eum fluvium, quem reliqui vulgo dicunt Orontem, nolui textum mutare; licet idem vir clarissimus non dubitet, quin LactanLius scripserit Orontem et Orientem in locum veri nominis irrepsisse per librarios ea ætate, qua ita loquebantur.

STEPHANI BALUZII

EPISTOLÆ DUÆ,

IN QUIBUS EXPLICANTUR ET ILLUSTRANTUR DUO LOCA EX LIBRO LACTANTII DE MORTIBUS PERSECUTORUM.

(Præfixa est initio observatio viri doctissimi de altero eorumdem locorum.)

Illustrissimi viri Petri Valeri Diązii, consiliarii regis A
Hispaniarum in supremo consilio Aragonum, senten -
tia de quodam loco Lactantii corrupto.

In libro Lactantii de Mortibus Persecutorum, quem lineratus orbis restitutum nuper vidit studio et virtute illustrissimi Dom. Stephani Baluzii, locus est præ aliis valde corruptus pag. 43, ubi sic editum videmus (col. 269) : Etiam vel hi, qui emerunt, vel qui dono erunt consecuti, si putaverint de nostru benevotentia aliquid, Vicarium postulent, quo et ipsis per nostram clementiam consulatur.

Ego vero tribus emendationibus repurgandum esse hunc locum, et in hanc formam scribendum, censeo: Et jam vel hi qui emerunt, vel qui dono erunt consecuti, si optaverint de nostra benevolentia aliquid vicarium, postulent, quo et ipsis per nostram clemen

tiam consulatur.

Ac primum quidem tò etiam non congruere huic parti, manifestum satis est, ac levi divisione substi- B iuendum et jam, quod idem significat, ac tum, vel mox, aut postquam, ut Plautus in Truculenti scena ultima dixit: Jam abis postquam aurum habes. Mens enim imperatorum in proposito edicto hæc erat, ut bona Christianis restituerentur sine ullo pretio quantocius, ac deinde de indemnitate, ut postea dicunt, tractaretur, si eam cuperent. Secundo loco illud putaverint facili errore inductum est ex permutatione transpositioneque litterarum o et u. Ratio autem sermonis optime constat, legendo optaverint. Nam in eadem constitutione inferius dicitur, de nostra benevolentia sperent. Hæc vero duo optandi et sperandi verba conjuncta sæpe occurrunt, et Cicero orat. 27, ad Quirites dixit : Multa præterea a diisim mortalibus optata consecuti sumus.

Præcipua autem animadversio nostra est circa tò Vicarium, quod verbum dominus Baluzins majuscula littera initiali curavit imprimi, fortassis quia in manuscripto Colbertino exemplari sic repererat, vel, quod magis puto, de quo adscripsit, Vicarii dignitatem significari hoc loco existimans, secutusque Eusebii antiquam lectionem et sententiam; quam et priorem interpretem Christophorsonum, et novissimum, eumque longe doctiorem accuratioremque Henricum Valesium, suis versionibus expressisse viderat. Cæterum erravit Eusebius (quod pace ejus dixerim) aliosque in errorem induxit, quem Lactantii locus hic nobis detexit. Nam in imperiali hoc edito, quod Latine, ut fuerat conceptum, transcripsit, non de gubernatore, Vicario, aut judice alio provinciæ mentio facta est: sed aliquid vicarium, valet rem aliquam vicariam, seu vice et loco illius, quæ restituta fuisset Christianis, reddendam ab imperatoribus; id quod sequentibus rationibus evincitur. Nam Lactantius diserie dixerat has litteras imperiales ad Præsidem datas, non ad Vicarium; et illarum sermo totus directus est ad eumdem, cui executio restitutionis faciendæ committebatur: ut absurdum plane esset, ad alium quempiam præfectum, qui in illa provincia jus diceret, verba imperatorum converti.

Jam vero hæc loquendi ratio, aliquid vicarium optare

et postulare, Latine scribentibus eleganter usurpatur. Quin et aliquid vicarium reddere dictum legimus in sancta Scriptura, Levitici cap. XXIV, versu 19, ibi: Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima; et inferius versu 21 : Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Quo loco Cornelius a Lapide, ut alios criticos sacros omittam, interpretatur animal vivum vice animalis a se occisi. Lorinus vero ait: Vicarium animal significat aliud, quod suppleat vicem percussi, sive occisi. Ac deinde subjungit: Hoc tantum loco usum reperio interpretem nomine vicarii. Illustrissimo doctissimoque viro Petro Valero Diazio, consiliario regio, Stephanus Baluzius Tutelensis.

Ex litteris a te superiore anno datis ad illustrem notique nominis abbatem camerarium intellexi, bene te agere, illustrissime domine, et mei mentionem facere, nec injucundam, nec inutilem; quippe qui non solum amice et honorifice de me studiisque meis loqueris; sed etiam admones, quid tibi videatur emendandum in quadam constitutione Constantini M. quæ extat in libro Lactantii de Mortibus persecutorum. Amplector utrumque cum ea reverentia et cum ca grati animi testificatione, que tibi a me debentur, eruditissime vir; ideoque officii mei esse putavi has ad te litteras dare, tum ut tibi gratias agam pro hac animi tui in me propensione, tum ut per cam occasionem utar familiaritate ejus viri, quem is, cum quo meliorem vitæ meæ partem exegi, vir immortalis memoriae Petrus de Marca, archiepiscopus Parisiensis, plurimi faciebat, et cum Antonio Augustino conferre solebat. Revoco te, ut vides, ad scopulos Bresconis, illustrissime vir, unde inítium commercii tui cum summo viro; quo in cœlum postea sublato, et tu magno amico orbatus es, et ego opti

mo patrono.

Venio nunc ad locum Lactantii, cujus a te tentata emendatio est. Obscurum esse illum ac mutilum, satis constat, propter defectum nimirum unius vocis; que si semel suppleta fuerit, nulla, ut ego quidem arbitror, difficultas remanebit. Quæ autem illa sit, ipsa quidem Lactantii verba satis indicare videntur, clarius vero versio græca Eusebii, ex qua colligimus, vocem poscendum, aut aliquam similem addendam esse in hoc loco, et sic legendum: Etiam vel hi, qui emerunt, vel qui dono erunt consecuti, si poscendum putaverint de nostra benevolentia aliquid, Vicarium postulent, quo et ipsis per nostram clementiam consulatur. Hanc restitutionem confirmant verba legis prima codicis Theodosiani de Officio rectoris provincia:: Si de civilibus causis quicquam putaverint esse poscendum. Tu vero, vir eruditissime, censes, ita legendum et interpungendum : Et jam vel hi, qui emerunt, vel qui dono erunt consecuti, si optaverint de nostra benevolentia aliquid vicarium, postulent, quo et ipsis per nostram clementiam consulatur. Et conjectura quidem tua docto et erudito viro digna est, et plurimum babet veri similitudinem. Veteres quippe eleganter dicebant vicariam operam, manus vicarias, amorem vicarium, pœnam vicariam, mortem vicariam, et alia hujusmodi. Opinio tamen illa tua, si

me permittis libere loqui, non vacat difficultate. Nam A ortam esse propter verba quædam obscura Pauli jupræterquam quod tu non supples vocem, quae illic deest, vocemque putaverint mutas in optaverint, quod non licet absque evidentissima necessitate, sensus postulare videtur, ut Princeps designet personam, cui provinciales spoliati porrigant preces suas. Cum vero Vicarium totius collationis ac transmissionis cura constringeret, ut legitur in titulo Codicis Theodosiani de Officio Vicarii, nibil alienum ab ejus officio fecit Constantinus, cum jussit, ut qui putarent aliquid ab ejus benevolentia poscendum pro bonis que coacti reddidissent corpori Christianorum, Vicarium adirent, nimirum ut is ad Principem referret quicquid illud esset.

B

Sed tu, vir doctissime, ais, Lactantium diserte dixisse, has litteras imperiales ad præsidem datas esse, non ad Vicarium, et totum illarum sermonem directum esse ad eumdem, cui executio restitutionis faciendæ committebatur; absurdumque plane esse, ad alium quempiam Præfectum, qui in illa provincia jus diceret, verba imperatoris referri. Sed heic, ni fallor, observandum est, nomen præsidis non fuisse positum in fronte constitutionis, cum edicta generalia consueverint inscribi nominibus Præfectorum prætorio, quamvis ad eum missa fuerit a Licinio. Hic enim, cum manifesto divini Numinis auxilio victoriam de Maximino reportasset, cum primum postea Nicomediam ingressus est, gratiam summo Deo relaturus, litteras illas misit ad præsidem, ut ejus cura proponerentur in ea urbe. Cum autem præsidis nomen generale sit, et ad omnes pertineret, qui provincias imperii Romani regebant, videtur Lactantius isthic per Præsidem intellexisse, aut Vicarium Pontica dioeceseos, aut consularem Bithynie, quam fuisse constat sub dispositione ejusdem Vicarii. Itaque cum summus post præfectum magistratus in ea regione esset Vicarius Ponticæ, videretur censendum, servatam ei fuisse suam auctoritatem in edicto, quod jussum est proponi in urbe Nicomediensi, adeoque retinendam lectionem vulgatam C istius loci Lactantiani. Ego tibi, vir doctissime, mentem meam aperio, et conjecturas meas committo, facile amplexurus opinionem, quam tu probaveris esse veram. Jamdudum ausculto de epistolis Antonii Augustini, quas fama erat te vulgaturum. Magua est inter nos viri istius reverentia et auctoritas lucubrationesque ejus avidissime arripimus. Itaque si nondum ea editio facta est, oro te, vir illustrissime, nomine eorum omnium, qui bonas litteras amant, ne diutius protrahas expectationem nostram. Non dubito autem, quin inter epistolas Latini Latinii plures legeris datas ad eumdem Antonium, alias de eo loquentes, unam etiam ipsius ad Latinium. Cæterum disquirendum est, verane sit suspicio Latinii ad Metellum scribentis, alienatum nimirum ab eo fuisse animum Antonii, quod ad ipsum interdum scribens, amplissimos illustrium reverendissimo rumque titulos, quibus Hispani valde delectarentur, ei non tribuerit. Ego enim Augustinum animadverti fuisse inanium contemptorem; ac proinde suspicor, alias fuisse causas, ob quas ille interrupit litterarum commercium, quod ipsi erat cum Latinio. Tui judicii facio totum illud negotium, eruditissime vir, tibique longam ac felicem vitam opto. Lutetia-Parisiorum, kal. Maiis 1683.

Clarissimo viro Henrico de Noris, Augustiniano, Stephanus Baluzius Tutelensis,

S. P. D.

Cum ante boc biennium vir tui meique ac communium studiorum nostrorum amantissimus, idemque doctissimus Antonius Magliabecus ad me misisset opus tuum, eruditissime vir, quo Cenotaphia Pisana Caii et Lucii Cæsarum illustrasti, constitueram ad te scribere de controversia, quam video inter nos

D

risconsulti; sic tamen ut totum illud negotium facerem tui judicii. Verum quoniam eo tempore multum occupatus eram in edendo primo tomo meorum Conciliorum, adeoque laborabam otii penuria, coactus sum deserere consilium illud meum, aut saltem in aliud tempus differre. Interim magnus ille studiorum meorum fautor et altor Joannes Baptista Colbertus excessit e vivis ; eoque cadente, fateor, ita mærore abjecium ac profligatum esse animum meum, ut cum in libris meis quærerem perfugium ac solatium, nihil minus cogitaverim, quam ut ludicri certaminis speciem præberem; adeoque memoriam quoque ipsam perdidi istius nostræ coneertationis, de qua paulo ante memoravi. Revocata est autem occasione litterarum, quas amicus ille noster ad me dedit 15 kalendas Februarias hujus anni; quas accepi tardiuscule, nimirum 18 kal. Aprilis. Mentionem quippe in illis faciens novæ lucubrationis a te emissæ, quam se missurum pollicetur, excitavit memoriam Cenotaphiorum Pisanorum, et tuæ mecum disputationis. Accedo itaque tandem bone, ut reor, causæ qualiscumque patronus, cam apud te acturus, vir cruditissime, te, inquam, judicem habiturus, quem ante expertus sum adversarium. Neque enim mihi metuendum est sub tali judice; qui præterquam quod amicus meus est, justus et recti tenax, tres personas, ut Cicero de se aiebat, unus sustinebit summa animi æquitate, suam, adversarii, judicis.

Igitur hæc sunt verba Pauli in editionibus per typographos vulgatis, quæ manibus nunc eruditorum teruntur Anniculus amittitur, qui extremo anni die moritur. Et consuetudo loquendi id ita esse declarat. Ante diem decimum kalendarum, post diem decimum kalendarum. Neque utro enim sermone undecim dies signifi

cantur.

Hunc ego locum sic interpretatus sum in Annota tionibus ad librum Lactantii de Mortibus persecutorum, ut existimaverim, eumdem diem significari duobus loquendi modis adductis a Jurisconsulto. Tu contra, vir clarissime, putas priore modo intelligi debere dies decem, qui kalendas antecedunt, posteriore, decem qui subsequuntur easdem kalendas, id est, decimum diem mensis sequentis. Quamvis autem Rebuffus scripserit, hanc quæstionem plus subtilitatis, quam utilitatis habere, putaverintque Budæus et Alciatus, Paulum ludere potius et morari lectorem hoc grypho voluisse, quam docere, adeoque inutile videri possit ultra perscrutari verum verborum illorum sensum; enitar tamen pro virium mearum modulo ostendere, quid dicere voluerit Jurisconsultus, simulque confirmabo opinionem meam de verbis Lactantii.

Duplex antiquitus fuit editio verborum Pauli, in quibus tota consistit difficultas, et quæ crucem fixe. runt viris eruditissimis. Quidam enim codices habent:

que utroque enim sermone undecimus dies significatur; alii contra: Neutro enim sermone undecimus dies significatur. Prior editio, quam Paulus de Middelburgo, Valla, Budæus, Alciatus, Rebuffus et Dionysius Gothofredus amplexi sunt, nititur auctoritate veterum exemplarium manuscriptorum, quorum unum est bibliothecæ Regiæ, reliqua Colbertina; cum quibus congruit etiam codex Germani Colladonii laudatus ab eodem Gothofredo. Altera, quam Cujacius, Antonius Augustinus, Marcellus Francolinus et Dipnysius Petavius sequi maluerunt, suffragatores habet duos veteres libros bibliothecæ Regiæ, quorum unus fuit olim Æmari Ranconeti viri doctissimi; neque eam alibi reperi. An illam adjuvet auctoritas Pandectarum Florentinarum, videbimus postea. Interim expendamus utramque editionem, affirmativam videlicet et negativam, ut eas quidam vocavere.

Affirmativam habent, ut dixi, octo vetera exemplaria bibliotheca Regiæ et Colbertina. Et in Regio quidem signato 4673, sic legitur: Eque enim untro sermone undecima dies significatur. Codices vero Col

bertini notati 524, 529. 2608, habent: Æque utro- A verba transcribo: Romani, inquit, a media nocle ad

que enim sermone undecimus dies significatur. Codex 743 Æque utroque sermone undecimus dies significa tur. Codices 397 et 461: Utroque enim sermone undecimus dies significatur. Codex denique 583: Utroque sermone 11 dies significatur. Contra in codice Regio notato 4672, scriptum est: Neutro enim sermone undecima dies significatur. In eo vero, qui fuit Æmari Ranconeti, sic: Neutro enim sermone undecimus dies significatur. Ubi illud admonendum est, supra lineam istius ultimi codicis scriptum esse antiquitus alibi legi utro pro neutro; que lectio propius accedit ad eam, quam codex Florentinus exhibet, in quo sic legi etiam tu ipse testaris: Neque utro enim sermone undecim dies significantur.

[ocr errors]

Investigandum nunc est, utrum illa codicis vestri lectio bona sit, et utrum negativam, ut nonnulli putant, adjuvet, an potius revocari debeat ad eam, quim tot vetera exemplaria præferunt. Prima sane fronte codex ille vester, omnium, qui hodie extant, B sine controversia vestustissimus, videtur ostendere, neutro horum loquendi modorum, ut etiam scriptum est in libris Regiis, et ut in vestro legisse se ait Antonius Augustinus, significari diem undecimum kalendarum, atque ita confirmare censendus est lectionem, quam vocant negativam. At si consideremus verissimum illud esse, quod vir doctissimus Nicolaus Rigaltius observavit ad Tertullianum, veterum librorum auctoritate falsissimas interdum lectiones asseri, ac præterea ex adverso statuamus, consensum tot veterum codicum, qui lectionem affirmativam præferunt, dobitare jure meritoque licebit, an huic vestro exemplari insistendum sit, an vero amplectenda lectio, quam reliqui codices exhibent, quam negari non potest sumptam esse ex antiquioribus exemplaribus. Neque fortassis aberraverit, qui putabit, in vestro per errorem scriptum esse neque, pro æque; sicut in Fragmento sancti Ambrosii relato in gestis primæ Synodi Ephesina, codices 1363 et 1600 bibliotheca Colbertina, et antiquissima exemplaria veteris versionis latinæ ejusdem synodi habent, Nec ipsa littera, pro eo, quod in editionibus Operum ejusdem sancti Ambrosii legitur, Hæc ipsa littera, et apud Marium Mercatorem, et in editione Contiana ejusdem Synodi, Et ipsa littera, ut monui nuper, dum recenserem eamdem antiquam versionem.

Præterea quis in animum inducere queat, virum gravem Paulum jurisconsultum uti negatione voluisse ad cam rem confirmandam, quæ maxime egebat probatione affirmativa? Probandum enim erat, eum censeri anniculum, qui extremo anni die moritur, sive incipiente, sive exacto. Similitudine igitur istud ostendere volens Jurisconsultus, ait eo modo, quo idem dies significatur, sive dicas ante decimum kalendarum, sive post decimum kalendarum, id est, sive ante absolutum, sive post absolutum diem, eodem modo anniculum esse censendum eum, qui extremo anni die extinguitur, sive dies ille sit absolutus, sive non sit absolutus. Porro dum viri docti hæc verba, Ante diem decimum kalendarum, sic interpretali sunt, ut significare docerent rem actam ante diem decimum absolutum et finitum, nobis documentum dederunt, ut ista, Post diem decimum kalendarum, interpretemur de ipso die decimo kalendarum, sed tamen exacto et finito. Quoniam autem hi duo loquendi modi promiscue et indifferenter a populo usurpabantur, consuetudine factum est, ut utroque sermone idem dies ita intelligeretur, ut quicquid intra viginti quatuor horas diei et noctis actum esset, perinde existimaretur quasi quavis hora lucis actum esset, ut docet idem Paulus, lib. x, ad Sabinum : More Romano, inquit, dies a media nocte incipit, et sequentis noctis media parte finitur. Itaque quicquid in his viginti quatuor horis (id est. duabus dimidiatis noctibus et luce media) actum est, perinde est quasi quavis hora lucis actum esset. Confirmat Censorinus, cap. 23, cujus

C

D

mediam noctem diem esse existimaverunt. Indicio sunt sacra publica, et auspicia etiam magistratuum : quorum si quid ante medium noctis est actum, diei, qui præteriit, adscribitur; si quid autem post mediam noctem et ante lucem factum est, eo die gestum dicitur, qui eam sequitur noctem. Idem significat, quod qui a media nocle ad proximam mediam noctem in his horis quatuor et viginti nascuntur, eumdem diem habent natalem.

Hinc colligi posse mihi videtur, Romanos, quamvis diem ordirentur a media nocte, in vulgari tamen sermone diem dixisse illud spatium, quod est inter ortum solis et occasum, id est, diem naturalem, et quod agebatur summo mane, sive ante lucem, ut ante me observavit Josephus Scaliger (Scalig., lib. 11, de Emend. temp.), vocavisse initio ante kalendas, quod post recessum solis, post kalendas: sed deinde paulatim utroque loquendi modo idem tempus significatum, quia tum populus, quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi, non attendebat ad discrimen, quod olim ita loquendo ponebant inter diem incipientem et exactum. Itaque Cicero ad Tironem scribens, cujus tu locum, vir eruditissime, attulisti ad confirmandam opinionem tuam, ait se nonis Novembris fuisse apud Alyziam, indeque ante lucent proficiscentem, ante diem octavum idus Novembris has litteras dedisse (Cicero, lib. xvi, ad Famil. epist. 3); quod etsi de quavis hora diei capi possit, proclivius est, ut interpretemur de die incipiente, cùm Cicero scribat, se litteras illas dedisse cum Alyzia proficisceretur, quod fuit ante lucem. Eodem modo Seneca Claudium imperatorem, quem animam agere cœpisse ait, cum sol ad occasum festinaret, hora inter sextam et septimam, tradit mortuum esse ante tertium idus Octobris, quem Suetonius scribit, defecisse prope lucem, id est sub initium diei naturalis. Quod confirmari quoque potest ex verbis Taciti; qui cum docuisset, celatam aliquandiu fuisse mortem ejus, addit, Neronem egressum esse ad cohortem medio diei ejusdem.

Itaque ut ad id revertamur, unde digressi sumus, cum veteres dicebant, Ante decimum kalendas, Post decimum kalendas, utroque sermone significare volebant diem decimum kalendarum, ipsis kalendis numeratis. Hanc interpretationem ex lectione quoque codicis vestri hausit doctissimus conterraneus meus Simeo Bosius, qui in animadversionibus ad epistolanı primam Ciceronis earum quæ datæ sunt ad Atticum, ait, utroque loquendi modo diem ipsum decimuni kalendarum significari. Contra Cujacius (Cujac. lib. XIII D. de verbor. oblig.), existimat quidem utroque loquendi modo significari diem decimum, sic tamen, ut decimum diem, qui vocatur post kalendas, interpretetur de decimo die mensis, qui sequitur post kalend. Quo loco, ne quid dissimulem, consentaneami habet Cujacius veterem glossam interlinearem codicis 524 bibliothece Colbertina; in quo supra hære verba, Ante diem decimum kalendarum, scriptum est, scilicet kalendas præcedentem; supra vero ista, Post diem decimum kalendarum, itidem scriptum est, Scilicet kalendas sequentem. Verum et vetustum hunc glossatorem, et Cujacium ipsum, aliosque, quia destituti erant exemplo simili, quod habetur apud Lactantium, ad hanc interpretationem adegit obscuritas hujus loci; qui si exemplum illud Lactantii habuissent, attenteque considerassent, veteribus Romanis in usu positum non fuisse. ut dies, qui sequuntur post kalendas annecterent kalendis, sed nonis, aut idibus, numquam eo modo detorsissent sensum verborum Pauli.Nam si fas esset ita interpretari veteres, ex conjectura tantum, absque ullo exemplo, absque auctoritate, mallem dicere, aut Paulum existimasse utroque loquendi modo intelligi diem undecimum kalendarum, ut habent pleraque vetera exemplaria, aut librarium, qui primus hunc locum rescripsit, a quo cæteri acceperint, errore undecimum posuisse pro decimo, potius quam lectores in eain

sententiam trahere, cui omnis retro antiquitas adver- A kalendarum, unum eumdemque diem demonstrari satur. In obscuris enim, ut docet idem Paulus, inspici solet quod verisimilius est, aut quod plerumque fieri solet.

Scio uti vos solere quodam loco Ciceronis, sen potius M. Cœlii ad Ciceronem scribentis, ex quo colligitis, cum tempora divisisse in ante et post kalendas, quia is refert, dixisse Pompeium, se ante kalendas Martias non posse sine injuria de provinciis Cæsaris statuere, post kalendas Martias se non dubitaturum (Cicero, lib. vin ad Famil. Epist. 8). Verum cum locus ille sit temporis indeterminati et indefiniti, nullo pacto juvat opinionem vestram, neque eam labefaciat, quam ego tucor. Nemo enim diffitetur, quin dici optime possit, rem quampiam non posse agi ante kalendas, posse agi post kalendas. Sed istud non probat, dies qui sequuntur post kalendas, consuesse conjungi cum kalendis, ita ut exempli causa quæ acta sunt 41 idus Januarias, dici quoque possint acta post 10 kalendas Januarias.

B

At Plutarchus in vita Ciceronis ait, eum natuin ἡμέρᾳ τρίτη τῶν νέων Καλανδῶν, idque Franciscus Fabricius vertit post diem tertium kalendarum Januarii, quia ex Cicerone ipso et A. Gellio constat, eum natum tertio nonas ejusdem mensis. Ergo dies tertius nonarum est etiam tertius kalendarum. Fateor, diem tertium nouarum eumdem esse cum tertio post kalendas. Sed quamvis Fabricius locum Plutarchi sic interpretatus sit, ut dixerit, Ciceronem natum esse post diem tertium kalendarum Januarii, istud causæ nostræ non officit, quia Fabricius non habet auctoritatem antiquitatis, adeoque nullius momenti est ad ostendendum, dies qui sequuntur post kalendas, adjungi solitos kalendis in computatione dierum. Plutarchus, homo Græcus, Græco more locutus est, Cicero et Gellius Latino; et Ciceronem Latine de se scribentem sequi malo, quam Plutarchum Grace de Cicerone loquentem. Quamquam nec ipsa Plutarchi verba admodum favent vestræ opinioni, cum ex ipsis nihil aliud colligi possit, quam Ciceronem natum esse C die tertio novarum kalendarum, quæ cœperant, seu potius desierant prima die mensis Januarii.

Objicitur etiam nobis auctoritas Caii jurisconsulti, cujus hæc sunt verba: Post kalendas Januarias die tertio pro salute principis vota suscipiuntur. Quo loquendi modo intelligi tertium diem nonarum januarii, tu recte observas. Verum huic objectioni jam satisfactum a me est in disputatione de die natali Ciceronis, et certum præterea est, hæc Caii verba non pertinere ad hanc nostram controversiam. Non dicit enim, Post tertium kalendas Januarias, ut necesse esset eum dicere ad fulciendam opinionem vestram : sed Post kalendas Januarias die tertio. Quod nos ultro concedimus verum esse.

Antequam huic disputationi meæ finem imponam re. deundum esse mihi video ad postremam partem loci Paulini, quam satis scio mihi posse opponi etiam post omnia illa, quæ a me dicta huc usque sunt. Nam tamenetsi mihi concedatis, his duobus loquendi modis, Ante diem decimum kalendarum, Post diem decimum

D

semper tamen verum erit, neutro eorum significari diem undecimum kalendarum; hincque colligetis, veriorem esse lectionem, quam vocant negativam. Fateor, hanc difficultatem esse magnam, eique facile responderi non posse. Verum cum illa nullum detrimentum afferat causæ nostræ, sed illam potius confirmare videatur, in eam ultra inquirere non est animus; cum, si negativam lectionem ut veram assumimus, sic capienda putem verba Pauli, ut dicere voluisse videatur, hinc colligi posse, his duobus loquendi modis intelligi diem decimum kalendarum, prout Romani numerare consueverant, quia neutro undecimus significatur. Et sic propositio negativa convertetur in affirmativam.

Abunde, ni fallor, ostendi, quænam sit verior explicatio verborum Pauli, quæ viros doctissimos exercuerunt. Ut vero probationes meas cumulem, afferam etiam auctoritatem Lactantii ; et quemadmodum testimonio Pauli usus olim sum, ut ostenderem discrepantiam verborum Lactantii nullam importare repugnantiam, ita nunc Lactantii verbis utar, u evincam nullam esse contradictionem in verbis Pauli. Nam cum utriusque par omnino similisque sit sermo, manifestum est, eos lucem a se invicem mutuari, et quæ obscura in uno eorum sunt, alterius ope posse fieri clariora. Ait ergo Lactantius in libro quarto divinarum Institutionum, c. 10, Christum cruci affixum fuisse a Judæis ante diem decimum kalendarum Aprilium; in libro vero de Mortibus persecutorum, eum cruciatum fuisse ab iisdem Judæis post diem decimum kalenda1um Aprilis. Tu vero, vir clarissime, censes horum loquendi modorum sensum esse diversum, et priore quidem intelligi debere diem vigesimam tertiam Martii, posteriore decimam Aprilis. Ego vero a te peto, utrum probabile sit Lactantium, virum doctum et eruditum, sibimetipsi contraria et contradicentia scripsisse; præsertim cum ejus ætate persuasum vulgo esset, Christum passum esse die decimo kalendarum Aprilis, nullus hactenus scripsisset, passum esse die decima Aprilis? lluic argumento non puto quemquam posse obniti, cum sit robustissimum et validissimum, adeoque affirmari posse credo absque ullo periculo, Lactantium his duobus loquendi modis eamdem omnino rem exprimere voluisse, nimirum Christum cruci affixum die vigesima tertia mensis Martii. Quod si ita est, ut certe est, jam constat, verborum quoque Pauli unum eumdeinque debere sensum esse, et priore posterioreque modo intelligi debere diem decimum, qui antecedit kalendas, nullo modo decimum, qui subsequitur kalendas.

Hæc apud te, doctissime vir, ad defensionem opinionis meæ peroravi quanta potui brevitate. Tui deinceps, ut initio dicebam, judicii erit constituere, quid censendum sit de toto isto negotio; meque pro tua humanitate in viam revocabis, veriora monstrando, si forte me limitem veritatis excessisse cognoveris. Interim vale, et me semper ama tui nomi

nis studiosissimum.

Lutetiæ-Parisiorum 4 idus Apr. 1684.

JOANNIS COLUMBI NOTE
IN LACTANTIUM.

Perillustri et amplissimo viro D. Gisberto Cupero, ab ordinibus Transisalaniæ ad illustrissimorum el præpotentium fœderatorum Belgii ordinum generalium conventum delegato, inclytæ reipublicæ Daventriensium consuli, Joannes Columbus.

S. P. D.

Licet in patria quoque mea gaudeam dari magnas

et illustres animas, quæ bonas litteras ament et recipiant perbenigne, modisque multis conatus etiam mcos foveant atque ornent; præsens tamen hoc opusculum sua sponte ab hoc solo, trans mare nimirum, et in sinus tuos, vir amplissime, evolare dicam, an redire festinabat. Ego certe nisi hoc, quicquid est, tibi misissem primo, nomenque tuum

« PoprzedniaDalej »