Obrazy na stronie
PDF
ePub

plagis anteferrent. Id unum hoc in loco observare volui, idem valere apud gromaticos scriptores in stativo situ Orientem, quod in mobili hostem; ut proinde quem limitem in stativo situ Orienti obverterent, eumdem essent mobilem hosti obversuri.

non

A quam etiam munitionis. Proinde eam operam dederunt periti Imperatores, etiam in castris tumultuariis, ut unam saltem castrorum metam fluvius allueret. In stativis autem castris limitaneisque, quorum et locus posset eligi, quæque ipsa defensionis potius, quam oppugnationis causa conderentur, id observasse veteres, est adhuc longe verisimilius. Sunt enim fluvii quasi nativi quidam provinciarum termini ab ipso Numine instituti, poteratque hostis in ipsa fluvii transmissione opprimi facilius, quam si cum illo in aperto esset liberoque campo congrediendum. Id certum veteres, ut alia loca impedita, sic et fluviorum vada munire solitos. Et quo major erat fluvius, minusque vadosus, eo munitiorem credebant, aptiorem que hostibus arcendis, eo etiam, si hostis transisset, faciliorem suorum in munita loca receptum. Non est itaque quod Geographorum scrinia compilemus de fluviis provinciarum terminis. Ubique enim occurrunt exempla. Ne longius abeamus, Romani, de quo agimus, imperii limites insignes habemus fluvios. Galliam defendebat adversus Germanos terminabatque Rhenus Syriam in Parthos Euphrates. Quidni itaque dicamus et Illyricianarum prætenturarum limitem fuisse Danubium; nec alium quærendum esse fluvium, cujus ripam Strigam Lactantius appellarit? Illum enim in fronte hostibus objectum habebant prætenturæ Illyricianæ.

§ IV. Ita intelligemus, quam posituram obtinuerint in castrensi disciplina Striga atque scamnum. Agrum illum strigatum appellat Aggenus Urbicus, qui a Septentrione in longitudinem in Meridianum decurrit; scamnatum autem, qui eo modo ab Occidente in Orientem crescit. Ita disposite phalanges in longitudinem a Septentrione versus Meridiem, vultus potius Orienti, quam Septentrioni obversos habuerint. Ita aquilas respexerint portamque Prætoriam in forma castrensi fixa. Nec aliter ipse Frontinus: Quicquid autem (inquit) secundum hanc conditionem in longitudinem est delimitatum, per STRIGAS appellatur; quicquid per altitudinem, per SCAMNA. De agrorum divisione hæc Frontinus, equidem singulorum colonorum sortibus atque portionibus, quarum limites poterant ab invicem esse diversissimi; sed eorum agrorum, qui coloniæ universe B fines includerent, seu quorum modus universus civitati est assignatus. Proinde non est quod dubitemus, quin et uniusmodi limites ager istiusmodi complectatur, et cum castrametatione conformes. Constat autem, pro castrametandi disciplina, aciem in fronte longissimam, ne circuiri posset, hostibus opponi soJitam. Accedunt denique et illa Hygini verba: Quoties per STRIGAs distribuimus, non plusquam tripertiti esse debebunt. Non aliam existimo tripertitam illam distributionem, quam illam in militia Romana notissimam, hastatorum, principum, atque triariorum. Atqui triplex ista acies hosti erat opposita. Qui itaque limes in sepulcrorum inscriptionibus IN FRONTEм appellatur, illam STRIGAM appellant in castrametatione Gromatici; et vicissim quem SCAMNUM Gromatici eumdem solent IN AGRUM designare inscriptiones. Convenit et scamni significatio apud auctores rei rusticæ. Si qua enim inter arandum terra fuerat ab aratro prætermissa, illam pro scamno habebant. Situs ergo agri C secundo sulco est scamnatus, situs sulcis transversus strigatus appellabitur. At transversus sulco situs vultus militum repræsentat in acie consistentium.

§ V. Jam vero quæ in castris vigebant leges, exdem in coloniis limitaneisque præsidiis etiam viguere. Nec enim illæ telluris colendæ modo sunt, sed finium etiam propugnandorum causa deductæ. Id satis est ex ipsis rei agrariæ vocibus manifestum. Territorium illis id omne dicitur, quod hostis terrendi causa constitutum est. Ager arcisinius,inquit e Varrone Frontinus, ab arcendis hostibus est appellatus. Erant itaque coloniæ limitane magna quædam quasi castra, ut non sit utique quod miremur, si pro castrorum more illæ atque disciplina disponerentur. Voces certe adhibent castrorum proprias, centurias, perticas, innumeras alias, ut intelligamus eodem modo rexpexisse invicem in agrorum distributione colonos, quo in acie milites. Forma etiam castrorum quadrata colonias repræsentant scriptores rei agraria. Ipsa autem prætenturæ vox, qua utitur in præsidiorum limitaneorum causa Ammianus, facit omnino ut ne prorsus dubitemus, tam castrorum vicem repræsentasse excubantes pro Reipub. salute Colonias, quam etiam in magnis illis universæ Reipub. quasi castris eum praecipue situm obtinuisse, quem in castris Striga. Tendunt enim apud Gromaticos scriptores turmæ illæ, quæ alterutrum Prætorii latus occupant, retendunt fortasse illæ, quæ pone; at prætendunt certe illæ, quæ præ Prætorio hosti objiciuntur, et portæ Prætoriæ. Sequitur itaque, ut quamcumque habuerint in fronte inetam, ea etiam Striga appellanda sit.

§ VI. Porro inter agrorum limites rivos numerat Siculus Flaccus, flumina Frontinus, de privatorum colonorum præcipue limitibus intelligendi. Id tamen longe potiori ratione in castrametatione erat prætenturisque limitaneis necessarium. Duplicem enim castris utilitatem præstabat fluvius, tam aquæ illam,

D

§ VII. Danubium certe Romani imperii limiteni veteres plerique agnoverunt. Strabo Tper dε. ἠπείρων οὐσῶν, τὴν μὴν Ευρώπην σχεδόν τι πᾶσαν ἔχουσι, πλὴν τῆς ἔξω τοῦ ἹΣΤΡΟΥ, καὶ τῶν μεταξὺ τοῦ Ρήνου καὶ τοῦ Ταναΐδος παρωκεανιτών. Rex Agrippa apud Josephum : Où yàp ńpreσev aùτois 205 Euφράτης ὑπὸ τὴν ἀνατολὴν, οὐδὲ τῶν προσαρκτίων ἼΣΤΡΟΣ, etc. Et nonnullis interpositis : Ἐν δὲ ἼΣΤΡΩ κατοικοῦντες, οὐ δυσὶ μόνοις τάγμασιν, ὑπείκουσι, μεθ' ὧν αὐτοὶ τὰς Δακῶν ἀνακόπτουσιν όρμας. Tacitus : Ripamque Danubii Legionum duæ in Pannonia, duæ in Masia attinebant, totidem apud Dalmatiam locatis, quæ positu regionis a tergo illis. Appianus: Ev de tỷ EuрóпY TOταμοὶ δύο, Ρηνός τε καὶ ἼΣΤΡΟΣ μάλιστα τὴν Ῥωμαίων ἀρχὴν ὁρίζουσι. Sic et post Diocletiani tempora Festus Kulus Romani imperii metam ad Danubium usque protendit, provinciarumque limitanearum terminum ipsum semper Danubium designat. Inde tot habemus ex ea parte provincias Ripenses, ita scilicet cognominatas, ut ab aliis ejusdem nominis provinciis mediterraneis distinguerentur. Ripensem Daciam agnoscunt omnes, cui et Valeriam Noricumque accenset Imperii Notitia ipsas quoque Ripenses. Sed et Saviam sive Pannoniam secundam Ripariensem, a præsidiis, ni fallor, Ripariis ita cognominatam. Ripam enim Danubii obsidebant illa præsidia. Sub dispositione ducis Valeria Ripensis equites legimus Dalmatas in loco, cui Ripa alta nomen, ab illa procul dubio ripa Danubii. Sub dispositione ducis Provinciæ Rhætiæ primæ et secundæ præfectum legionis tertiæ Italicæ partis superioris deputata Ripa primæ Submontorio. Ad illam certe ripam excubias egit sub Diocletiano Galerius. Ita enim queritur ille apud Lactantium, fluxisse annos quindecim ex quo in Illyricum, vel ad ripam Danubii relegatus, cum gentibus barbaris luctaret, cum alii intra laxiores et quietiores terras delicate imperarent. Pro eadem norma et Rheni ripæ præfectum memorat Tacitus. Idem Tacitus ostendit duas illas legiones, quibus limitum illorum tutelam creditam testatur tam ipse, quam rex etiam Agrippa, in Pannonia fuisse collocatas. Ita non erit quod miremur, Pannonicos præcipue milites, utpote vetustissimos illorum finium propugnatores, cognominatos esse Riparios. Inde Ripariensis audiebat Pannonia illa potius, quam Ripensis.

§ VIII. Idem produnt et stativa castra in nostra, de qua agimus, Danubii ripa longe frequentissima. Hostium certe limitibus propinqua illa oportuit fuisse castra, quæ hostium arcendorum causa instituerentur. Idem ipsæ etiam Historiæ. Pulsi ab Hunnis Gothi Danubium transmittere non audebant, ni veniam

[ocr errors]

prius a Romano Imperatore Valente impetrassent. A huic commercio designarit Attila, quod novæ suæ

B

Nempe id quo minus anderent, in causa erant Pr:b-
sidia limitanea. Ταῖς ὄχθαις ἐπιτεταγμένους Ρωμαίων
appellat Emmapius, quos Ripe Præfectos Tacitus. Ita
igitur Ripam eam obsidebant illa Præsidia, ut locum
transmittendi hullam vacgúm relinquerent. Sic enim
Imperii romani fimites soleb int ambire Prætentur.Id
discimis ex Anonymi Libello de rebus Bellicis. Sie
enim ille: Est præterea inter commoda Reip. utilís li-
mitum cura ambientium ubique latus imperii, quorum
tutelæ assidua melius castellà prospicient, ita ut mille-
nis interjecta passibus stabili muro et firmissimis turri-
bus erigantur. Quas quidem munitiones possessorum dis-
tributa sollicitudo sme publico sumptu constituat, vi-
giliis in his et agrariis exercendis, ut provinciarum quies
circumdata quodam præsidii cingulo requiescat. Eá ita-
que conditioné agros Colóniarum distribuebant Duüin-
viri, ut propriis Colonorum sumptibus, et muniendi
essent Coloniarum fines átque propugnandi. Idem
nempe illud Romanorum Colonorum fere jus, quod
apud Turcas Timàriotaruit, apud nostros; servitii
militaris. Proprium autem id fortasse Romanorum,
quod imperii fines universos firmioribus præsidiis
munirent, quam nostri castra, in ipso etiam Belli pro-
cinctu, perpetuo nimirum stabilique muro, turribus
etiam, seu castellis válidissimis per millenorum pás-
suum singula intervalla. Id genus munimenta habe-
mus in nostra hodieque Britannia, in muris Adriani,
Antonini, atque etiam Severi. Id etiam imitatus est
recentior Offa noster in valló illo, quod ejus retinet
hodieque nomen, Angliam inter Walliamque limita-
neo. Nec alio retulerim Tertulliani illa: Maurorum
gens et Getulorum barbaries a Romanis obsidentur. Dé
bello hæc nescio quo intelligit doctissimus Rhenanus,
quod eo tempore viguerit, quo scripserit hæc Tertul-
lianus. Atqui altum apud illius sæculi Scriptores de
Bello illo silentium. Nec includendis intra suos fines
hostibus, sed vero potius ut e Romanis finibus exclu-
derentur, omnis illa instituta est obsidio, ne regio-
num, inquit Tertullianus, suarum fines excedant; id- G
circo legionum suarum præsidiis imperium suum mu-
niisse Romanos. Prætenturarum hoc in loco formam
repræsentat, nti dixi, ömniño Tertullianus, quæ tá-
men ipsa a Castrorum obsidionalium forma non pror-
sus abhorreret. Nempe duplicem, quem dixi, usum
præstabant Castra obsidionalia, non modo hostes út
obsessos includerent, sed ut externorum quoque hos-
thum auxilia excluderent. Sic enim Castrorum illorum
externum quoque limitem solebant munire Romani,
unt et inde hostem, etiam viribus alioqui parem, fa-
cile repellerent. Ita ipsum quoque Apnibalem repu-
lerum in obsidione Capuana, et Gallorum exercitum
numerosissimum Cæsar in obsidione Vercingeturigis
Alesiensi. Nempe illum etiam externum limitem vallo
munitissimum liabebant, turribusque certo sibi invi-
cem intervallo respondentibus. Externum itaque Cas
trorum obsidionalium limitem referebant Præten-
tur:e.

§ IX. Ita dum Prætenturarum disciplina illa vigeret, D
illæsi èrant Romanorum fines, hostesque barbaros
etiam ferocissimos sustinebant. Detraxit illas Valens,
Gothisque credidit, et Romános Barbaris facilem
deinde prædam exposuit. Veterum tamen limitum,
etiam in illa, quæ secută ést, hostium eluvione, vesti-
gia constabant. Provinciam ab Attila Romanis excep-
tam ita circuinseribit Priscus : εἶναι τὸ μῆκος αὐτῆς
κατὰ τὸ ῥεῦμα τοῦ ἼΣΤΡΟΥ ἀπὸ τῆς Παιόνων ἄχρι Νόβον
τῶν Θρακίων, τὸ δὲ βάθος πέντε ἡμερῶν ὁδόν : Longitudi-
nem itaque provinciæ Romanæ prætendebat Danubius,
quam Longitudinis metai STRIGAM appellari diximus.
Proinde et commercn locum mutavit Attila, eodem
auctore Prisco : καὶ τὴν ἀγορὰν, τὴν ἐν Ἰλλυριοῖς, μὴ
πρὸς τῇ ὄχθη τοῦ ἼΣΤΡΟΥ ποταμοῦ γίνεσθαι, ὥσπερ καὶ
πάλαι, ἀλλ' ἐν Ναΐσσων, ἢ ὅριον ὡς ἔπ ̓ αὐτοῦ δηωθεῖσαν,
τῆς Σκυθῶν καὶ Ῥωμαίων ἐτίθετο γῆς. Ecquis est, qui
non videat in ipsis nibus imperii constituta hæc
fuisse commercii loca, cum et ipsa Naissum propterea

provinciæ fuisset finis? Ecquis non proinde videat, cum antiquus commercii locus fuisset ripa Danubii, id propterea esse factum, quod etiam antiquus fuisset imperii limes? Recte itaque conjicit Pater Oxoniensis in Strigonii urbis nomine RIPE STRIGÆ memoriam hodieque constare, quæ et ipsa ad Danubii Ripam sita est.

§ X. Hec cum ita se habuerint, caute tamen fateor ista subjunxisse Appianum : Οροι μὲν οὗτοι κατ' ήπειρον, ὡς ἐγγύτατα ἐλθεῖν τοῦ ἀκριβοῦς. Tam enim Rhenum, quam Euphratem, quam ipsum Danubium, superarunt aliquando Romani. Provinciali Transdanubiaram Daciam tenebant, cum illa scriberet Appianus, a Trajano nempe debellatam. Addidit Marcomannos Quadosque Marcus, quos et præsidiis occupaverat. Marci tamen illa præsidia detraxit statim a Marci morte Commodus. Trajani erat provincia longe dinturnior. Sed et illam præsidiis ultro nudavit Aurelianus ante Diocletianum, traductis alio colonis. Ita nihil erat quod obstaret, quominus accuratissime posset hæc Ripa striga appellari sub Diocletiano. Et tamen raro admodum Prætenturarum jam fixos limites poterant superare Romani. Observavit id de suis Afrorum prætenturis, quo dixi loco, Tertullianus. Nec trans islas, inquit, gentes porrigere vires regni sui possunt. Id si etiam in Africa verum fuerit, longe certe potiori ratione in ripa Danubii. Ita sensit procul dubio Aurelianus, quem tamen victoriosissimum, idque merito, appellant nummi atque inscriptiones. Tantus imperator, totque barbarorum spoliis triumphisque decoratus, credidit nihilominus Transdanubiana ne quidem posse defendi. Nec enim ullibi Barbarorum impetus frequentiores fortioresve sustinuere Romani, et quidem alea belli admodum incerta.

§ XI. Quid quod ea etiam ætate viguerit, opinio dicam, an potius superstitio? qualiscumque tamen, illa certe viguit: ut fundorum, ita et imperiorum terminos fuisse sacros atque fatales, quos nemo violare posset impune. Proinde tactum fulmine Capanea, quod sacros Thebarum muros auderet primus irrumpere; cæsum Protesilaum, quod sacra Neptuno littora primus hostiam insilire. Piaculo innexus credebatur, et sacram quamdam Nemesim seu Adrastiam coneitare, nec facile placandam Numinis invidiam, qui inelas generi humano præfixas transgrederetur. Eadem de Romani imperii finibus sententia vulgo est recepta. Carum itaque imperatorem fortissimum propterea fulmine petitum censuerunt, quod fatalem illam imperii tinem, Euphratem nempe, superasset. Pœnam enim illam fulminis habebant, pro manifestissimo læsi Numinis indicio. Id Cari exemplum, cum in alia adversus Persas expeditione, seu Galerii Maximiani, sen potius fortasse Juliani, animos militum minus alacres ad audendum redderet, eam proinde opinionem sibi refellendam censuit Vopiscus. Ea fuerit in causa fortasse, quod boni imperatores imperii limites ne vellent quidem proferre. Consilium coercendi intra terminos imperii ab Augusto emanasse Tacitum habemus auctorem. Nec alia mente Adrianum fuisse probabile est, cum jam debellatas a Trajano provincias sponte sua liberas præsidiis, nec hoste ullo cogente, relinqueret. Nec me lavet tamen alio hæc referri ab Historicis, verum ingenio potíus id, quam probat:s fidei monumento ullo teste, conjectantibus. Si quam igitur habuerint unquam Illyricianæ Dioeceseos metam aliam, quam Danubium, raro tamen id contigisse consentaneum est. Ita constans earum partium fixusque fimes illa fuit, quam dixi, ripa Danubii. In ea prætenturæ et prætenturarum perpetua munimenta. In ea vallum, et certis valli spatiis sibi respondentia eastella. Ut alia deessent, hæc sufficiunt abunde, ut recte STRIGA possit hæc RIPA appellari. Provinciarum limitanearum plurimarum perpetua erat meta Danubius. Sed Diocletiani ætate omnium fuisse jam ostendi

mus.

§ XII. Porro convenit adamussim hæc ripe strige mentio cum consilio atque itinere Diocletiani. Mor

bum jam levem átque perpetuum ait contraxisse Lac- A tantius, chronicum plane illum, non acutum. At chronicis morbis, præcipue inclinatis, gestationem tradit utilissimam esse Celsus, qui tamen febre careant, Talis fuit noster ille Diocletiani. Inter gestationis autem genera tam illam numeratquæ esset in lectica, quam aliam illam quæ in navi, vel in portu, vel in flumine, quam etiam pronuntiat omnium esse lenissimam. Proinde Roma Ravennam usque lectica plurimum vehebatur noster imperator. Inde ad Danubium fortasse lectica, reliquum deinde iter in navi, et secundo Danubii flumine, per Pontum Euxinum usque ad Nicomediam. Tractus ille universus infirmo cor

pori erat sane saluberrimus; nec alium ullum ita tutum possumus et innocuum reperire, aut in itinere tanı longo tædii cum salubritate minoris, Cum autem, pro more fluviorum, huc illuc flecteretur sæpe Danubius, ideo per circuitum Ripæ striga Nicomediam venisse dicitur. Nec vero corpori curando duntaxat hoc inserviebat iter; erat etiam imperatorium. Ha potáit fustrare præsidia limitanea, in illis præsertimi partibus, quibus frequentissimum imminebat ab hoste periculum. Quam illis partibus metuerit, testes sunt multæ in Illyrico datæ leges, et præfectus Cæsar omnium pugnacissimus.

HENRICI DODWELLI

CHRONOLOGIA PERSECUTIONUM,

ITEM

STEPHANI BALUZII

CHRONOLOGIA DIOCLETIANEA,

PROUT RATIO TEMPORUM EXEGIT, INTERMIXTÆ. ADDITI SUNT INSUPER CUJUSQUE ANNI CONSULES, ALIIQUE RERUM EVENTUS.

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

SPARK.

Imp. al. Diocletianus ix. Coss. Maximianus Herculius VIII. Annus primus persecutionis absolutus; secundus inchoatus, sed primus Eusebio. DODWELL.

Diocletianus nonum consulatum auspicatur Ravennæ. Postea in difficilem morbum incidit, cujus vi de stata mentis suæ demotus, demens factus est; ac post æstatem, Nicomediam pervenit. Circum illic dedicavit anno post vicennalia repleto, et Idibus Decembribus, intercepto spiritu, visus est expirasse. BALUZIUS.

Eodem tempore, quo Diocletianus nonum consulatum auspicatus est Ravenna, Maximianus Herculius octavum iniit Romæ; et annum imperii vicesimum ingressus postea est Kalendis Aprilis. Deinde æstate ejus anni fuit in Campania. IDEM.

Fine anni Galerius Maximianus Cæsar Nicomediam venit ad Diocletianum, ut eum compelleret ad deponendum imperium, quum antea idem persuasisset Herculio.

CCCV.

IDEM.

SPARK.

Constantius Chlorus v. Coss. Galer. Maxim. Arment. v. Annus secundus persecutionis absolutus; tertius inchoatus, sed secundus Eusebio. Purpuram deposuerunt Diocletianus et Maximianus. Nova deinde et sæ vior persecutio instaurata in Oriente a Galerio et Maximino, omnium deinceps Christianorum, cum antea solorum fuisset Clericorum. Agon quinquennalis Cæsareæ. Desiit persecutio in Occidente.

DODWELL. Kalendis Martiis Diocletianus apud Nicomediam processit in publicum, ut se vivum esse probaret populo. BALUZIUS.

Kalendis Maiis Diocletianus prope Nicomediam, et Maximianus Herculius Mediolani purpuram deponunt, et Constantium Galeriumque Augustos nuncupant,

A Diocletianus Galerium, Herculius Constantium.
IDEM.

Eodem die Severus et Maximinus Daza facti sunt Cæsares, nominati quidem a Galerio, sed induti, a Maximiano Severus, a Diocletiano Maximinus. Tum Diocletianus in patriam suam, hoc est, Diocleam in Dalmatia revertitur, ubi præclaro otio consenuit. Herculius in Lucaniam concessit.

CCCVI.

Constantius Chlorus vi. Coss. Galer. Maxim. Arment. vi. SPARK. Annus tertius persecutionis absolutus, quartus inchoatus. Incœpit Cæsarea nova illa persecutio Maximini, quæ omnes cogebat sacrificare. DODWELL. Constantius Augustus filium suum Constantinum repetit a Galerio, apud quem velut obses tenebatur. Is ergo in Galliam profectus, ad patrem in extremis agentem pervenit x Kalendas Augusti. Quatriduo post Constantius extinguitur Eboraci in Britannia: cui successit Constantinus, cum patris suprema voB luntate, tum militum consensu, qui ei purpuram injecerunt. BALUZIUS.

Imago laureata Constantini defertur ad Galerium. Ille vero purpuram ad eum misit, Cæsaremque nuncupavit vn Kalendas Januarias, quam aut eodem die, aut paulo ante Severum Augustum dixisset. IDEM. Edictum emittit Constantinus in gratiam christia

norum.

Interim, quum imagines Constantini Romam allatæ essent, Maxentius Herculii filius, patre diu retractante, imperium invadit vi Kalendas Novembris ; et patrem, qui tum in Campania erat, ad se vocans, eumque bis Augustum nominans, consortem imperii facit. IDEM. Maxentius purpuram Augusteam usurpat; Romam ac Italiam sibi subjicit die Octobris xxvIII. CCCVII. Maximianus Herculius IX. Constantinus Cæsar.

Coss. SPARK. C Annus quartus persecutionis absolutus, quintus inchoatus. Coeperunt pro cædibus mutilationes. Mors Urbani Præfecti Palestinæ persecutoris. DODWELL. Galerius Maximianus Severum Augustum, cui Italiæ custodia demandata fuerat, exercitum jubet ducere adversus Maxentium. Ille vero statim Romam obsidet, Ravennam fugit, ad Tres tabernas (a) extinguitur, ut videtur, circa mensem Aprilem.

Maximianus Herculius bis Augustus in Gallias proficiscitur, ubi Constantinum, qui hactenus Cæsaris appellatione contentus fuerat, Augustum nuncupat pridie Kalendas Aprilis, et eidem in matrimonium locat filiam suam Faustam. BALUZIUS.

Interea Galerius Maximianus immensum exercitum ducit in Italiam, mortem Severi vindicaturus. Romam frustra obsidet, et redit inglorius in Illyricum. IDEM.

Tum vero Herculius e Gallia redux, filium Maxentium denudare conatus in concione, convicia militum tulit; et urbe Italiaque pulsus, rursus ad Constantinum pergit in Gallias.Illic aliquantulum moratus, mox Carnuntum in Pannonia ad Galerium profectus,

(a) Ad Tres tabernas. Id est, scribente Græce in eadem materia Zosimo, lib. I flist., els te xwpiov O ᾧ Τρία καπηλεία προσηγορία. Ad verbum igitur, ubi ad quemdam locum venisset, cui TRES CAUPÕNÆ nomen sunt, vel erant. Est enim unice τò xaяnλetov doctis omnibus, sive veteribus, sive recentioribus, quos potuerim videre, caupona, aut popina. Neque aliter vel hoc loco nuperus nostras Diocletianeæ Chronologiæ Interpres, meurt aux trois Tavernes ; vel Isidorus Pelusiota et Grotius ad Act. xxvIII, 15: ¿ñλ0ov eis àñáv· τησιν ἡμῖν ἄχρις ̓Αππίου φόρου καὶ τριῶν ταβερνῶν. Et soleinne tamen Genevensibus versionibus Gailicis tres Lucæ tabernas, simpliciter per trois boutiques, non cum Lovaniensibus et aliis, per trois tavernes interpretari: Ils vinrent au-devant de nous au marché d'Appius et aux Trois boutiques,

« PoprzedniaDalej »