Obrazy na stronie
PDF
ePub

1098

excidit. Quisquis ergo in ejus radice (Idem Greg. ea- A Priusquam agnoscas, non judices quemquam. In hoc

ergo quod episcopi et reliqui servi Dei persecutionem patiuntur, non tantum ipsi persecutionem patiuntur, quantum ille cujus vice funguntur sicut scriptum est: Qui vos tangil, tangit pupillam oculi mei (Zach. 11). Et alibi: Qui vos contristavit, me contristavit (II Cor. 11). Et qui facit injuriam, recipiet id quod inique gessit (Coloss. 1). Vos ergo licet corpora nostra possitis occidere, animas tamen non potestis occidere: nec gradus nobis divinitus collatos potestis auferre. Synodum ergo, absque hujus sanctæ sedis auctoritate episcoporum (quamquam quosdam episcopos possitis congregare) non potestis regulariter facere, neque ullum episcopum, qui hanc appellaverit apostolicam sedem, damnare, antequim hinc sententia finitiva procedat. Nam si sæculares in publicis judiciis libellis utuntur appellatoriis, quanto magis sacerdotibus hæc eadem agere licet, qui super illos sunt? De quibus dictum est: Ego dixi, dii estis; et filii Excelsi omnes. Et ideo nullus episcopus, nisi in legitima synodo, suo tempore, apostolica aut regulari auctoritate convocata super quibuslibet pulsatus criminibus, audiatur vel judicetur, ne innocens damnetur, aut perdat communionem. Quod laici aut suspecti episcopos non debeant accusare, neque accusatoribus de inimici domo prodeuntibus credendum sit, et a beato Clemente, ipsis eum instruentibus apostolis, legimus definitum, et nos eadem firmamus: quoniam iidem modo multoties infensi, recte viventes atque credentes perturbare nitun tur. Propterea persona, fides, vita et conversatio, atque

dem ep.) se inserit, nec a viriditate deficit; nec a fructibus inanescit, quia amore fecunditatis opus efficax non amittit. Licet modo charitas in persecutoribus ecclesiæ servorumque Dei arefacta sit, viget tamen in amatoribus ejus, et in eis qui patiuntur propter justitiam. De quibus ipsa per se veritas testatur, dicens : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. v). Et alibi: Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. xv). Potius enim nos et omnes Domini sacerdotes, qui ejus videlicet sunt veri sacerdotes, eligimus propter justitiam et veram fidem persequi, et pro Christi nomine pati, quam multis divitiis ditari, honoribusque copiosissimis abundare, et cœlesti regno carere. Ista enim temporalia sunt, illa æterna : ista caduca, et ad horam transeuntia, illa B vero perpetua, et sinc fine mansura. Tu ergo qui nos suades cultum dimittere divinum, et a recta fide recedere, diisque immolare, melius tibi foret ut tu prius mutabilem te præberes, omnesque exhortareris fidei documenta el divini cultus ministeria ita tenere, sicut patres nostri sancti apostoli sibi tradita prædicaverunt et docuerunt. Boni enim principis ac (religios) regis est, ecclesias contritas atque (concussas vel conscissas) scissas restaurare, novas ædifieare, et Dei sacerdotes honorare atque tueri (1). Unde sanctos apostolos eorumque successores sub divina contestatione constituisse legimus, non debere fieri persecutiones, nec inferri fluctuationes, nec invidere laborantibus in agro dominico, neque expellere (2) æterni regis dispensatores sed, si qui expulsi fuerint, aut suis rebus ex- C suspicio accusantium, enucleatim primo inquirenda

[ocr errors]

poliati, primo omnia legaliter reddi, quæ eis ab ini-
micis aut a persecutoribus ablata sunt, et sedes pro-
prias, cum omnibus ad se pertinentibus, regulariter
restitui, et postea tempore congruo vocari ad synodum
regulariter congregatam. Nec liceat ei, priusquam
fiant hæc, de se, juxta statuta prædictorum, respon-
dere, aut de suis impetitionibus, si se viderit prægra-
vari, reddere rationem. Sed his rite peractis, suisque
omnibus libere dispositis, si tum juste (justum 3 q. 9.
Non oportet.) videtur, suis respondeat accusatoribus,
et inducias, si ei necesse fuerit, accipiat non modicas,
ut explorare valeat ca quæ objiciuntur ei, ne aliqua
delusus fraude, innocenter ruat: quoniam non oportet
quemquam judicari vel damnari, priusquam legitimos
habeat præsentes accusatores, locumque defendendi D
accipiat ad abluenda crimina. Unde ait propheta :

(1) Dist. 96. Boni principis est. Quocirca id notandum paucos antehac fuisse summos pontitices qui hæc non constituerint.

(2) Edictum imper. Valent. et Valentis, cap. 9, lib. vi hist. Tripartitæ habet magni. Vide locum.

est deinde, quæ objiciuntur, fideliter pertractanda, quia nibil ante fieri debet, quam impetitorum vita et suspicio atque odium inquiratur. Et si bonæ conversationis non fuerint, aut laici, vel manifesti inimici, aut odio respersi fuerint, nequaquam in episcoporum recipiantur accusatione. Hæc vobis, a quibus nimis infeste persequimur, scienda mandamus, ut ab his vos caveatis, et cessetis persequi eos qui Deo ministrant, quorum orationibus et terrena bella sedantur,et Deus peccatoribus conciliatur, et si amplius nos elegeritis persequi, quam Deo placere; et nos magis elegimus sustinere persecutionem, quam regulam confundi ecclesiasticam, hortante nos ipsa veritatis voce, atque testante ita: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. x). Et iterum : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ

NOTE SEVERINI BINII.

Tu ergo qui nos suades. Causa ob quam Marcellus ad Maxentium scripsit, hæc est: Cum hactenus omnibus et maxine Romæ degentibus Christianis bene favisset, et aliquamdiu catholicæ fidei sectatorem simulasset, Severi et Alexandri obitu, suum sibi imperium satis firmatum judicans, impietatem, quæ intus latebat, prodidit, ac Marcellum Romæ degentem blandiuis quibusdam a fide christiana ad cultum PATROL. VII.

idolorum avocare conatur; quo eventu, patet supra in vita Marcelli.

Synodum ergo. Haec verb sequentia, usque ad hunc locum, Hæc vobis, a quibus nimis infeste persequimur, etc., aliunde addita et surreptitia esse videntur, ideo quod hac de re ad Maxentium nulla scribendi ratio aut occasio fuerit. Baron. prædicto loco.

35

portare cupimus, ut triumphante Christo omnium verorum fiat una victoria sacerdotum : et coruscante lumine veritatis, solæ erroris tenebræ cum suis auctoribus pellantur : quia non est in hominis potestate consilium Dei. Justus est enim Dominus, et omnia judicia ejus justa sunt, atque omnes viæ ejus, misericordia et veritas et judicium. In manu Dei potestas terræ, cui execrabilis est omnis iniquitas. In manu Dei potestas hominis, et super faciem scribæ imponent honorem suum. Perdidit Deus memoriam superborum et inique agentium, et non dereliquit memoriam humilium et bonorum hominum. Hoc autem pro certo habet omnis, qui recte colit Deum, quia si vita ejus in probatione fuerit, corroborabitur (coronabitur): et si in

vero suæ detrimentum paliatur? Aut quam dabit homo A protegente nos, atque pro nobis pugnantě, pacifice commutationem pro anima sua? Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis (Matthæi, XVI), et tunc reddet unicuique secundum ejus opus (opera ejus). Ista vobis valde timenda et cavenda sunt, a quibus ecclesia Dei ejusque ministri vexantur, et persecutionem patiuntur, quibus Dominus per prophetam minando loquitur, dicens (Psal. XLVIII, ex versione S. Hier.): Homo in honore non commorabitur: assimilatus jumentis, exæquatus est. Hæc est via eorum, insipientia corum, et post eos juxta os eorum current. Quasi oves in inferno positi sunt, mors pascet eos. Et subjicient eos recti in matutino, et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum. Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum assumpserit me. Noli timere, cum ditatus B tribulatione, liberabitur : si vero in correctione fuerit, fuerit vir, cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Neque enim moriens tollet omnia, nec descendet post eum gloria ejus. Quia animæ suæ in vita sua benedicet. Laudabunt te, cum bene fuerit tibi. Intrabit usque ad generationem patrum suorum, usque in finem non videbit lumen. Homo cum in honore essel, non commovebitur (intellexit comparatus est jumentis, et silebitur) : assimilatus jumentis, exæquatus est. Et alibi (Psal. LI, ex eadem versione): Quid gloriaris, qui potens misericordia Dei tota die? Insidias cogitavit lingua tua, quasi novacula acuta faciens dolum. Dilexisti malum magis quam bonum, mendacium magis quam loqui justitiam. Dilexisti omnia verba ad devorandum, lingua dolosa. Sed Deus destruet te in sempiternum, terrebit te, et evellet te de tabernaculo tuo, et eradicabit te de C terra viventium. Et videbunt justi, et timebunt, et super eum ridebunt. Ecce vir, qui non posuit Deum fortitudinem suam, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, confortatus est in insidiis suis. Ego autem sicut oliva vivens in domo Dei, speravi in misericordia Dei in sæculum, et in æternum. Confitebor tibi in sæculum, quoniam fecisti, et expectabo nomen tuum, quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum. Ista vobis omnia ad interitum, nobis autem ad confortationem, ne pereamus, dicta sunt. Vobis ergo ideo hæc scribimus, quia debitores vobis sumus, dicente Domino Diligite inimicos vestros, benefacite eis qui vos oderunt (Matth. v; Rom. xii). Et alibi Scriptura loquitur, dicens: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, D carbones ignis congregas (congeres) super caput ejus. His fulti auctoritatibus, bellum quod adversum nos excitatis (S. Leo, ep. 54), adeo feliciter dextera Domini

ad misericordiam perveniet. Tu ergo ne delecteris in perditionibus nostris, quia post tempestatem facit Deus tranquillitatem, el post lacrymationem et fletum, exultationem infundit (Job. 11). Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, qui cum iratus fuerit, misericordiam faciel, et in tempore tribulationis peccata dimittit. Magnus est Dominus in æternum et ipse reget nos in sæcula (Ps. XLVII), quoniam regnum ejus permanet in sæcula sæculorum. Amen. Data decimo sexto (1) Kalendas februarii, Maxentio et Maximo viris clarissimis consulibus.

DECRETUM (2) MARCELLI PAPÆ I,

DESUMPTUM EX GRATIANO.

Extra voluntatem propriam retrusi in monasteriis non

teneantur.

Illud autem statuendum esse censemus, ut si minori ætate filii monasterio oblati fuerint, vel sacram tonsuram vel velamina susceperint, dignum quidem duximus ut 15 anno a prælatis moniti, verbis inquirantur, utrum in ipso habitu permanere cupiant, aut non. Si vero permanere professi fuerint, ulterius pœnitendi locum minime amplecti possunt. Si vero ad sæcularem habitum reverti voluerint, redeundi licentia nullo modo denegetur : quia satis inutile est ut coacta servitia Domino præstentur.

(1) Jan. an. 309 postridie mortis aut sepulturæ S. Mar

celli.

(2) Auctor Glos. apud Gratian. tribuit Martino, cujus temporibus magis videtur convenire. 20, quæst. 1. Illud autem statuendum. Palea citatur apud Gratian. et auct. glos., sed extat fere in omnibus vetustis sine Paleæ nomine.

NOTÆ SEVERINI BINII.

Maxentio et Maximo viris clarissimis coss. Quod in fastis nullus consulatus Maxentii scriptus inveniatur, bellum civile inter imperatores conflatum potuit esse in causa; ut scilicet quisque trium imperatorum ex sententia consules sponte crearet, nec ea in re cum

aliis consentiret. Nam supra apud auctorem libri pontificalis in vita Marcelli, sicut etiam infra in vita Melchiadis, mentio habetur expressa secundi et quarti consulatus Maxentii. Baron. prædicto loco.

APPENDIX III,

AD SANCTUM EUSEBIUM PAPAM.

EPISTOLA PRIMA (1),

EUSEBI PAPE AD OMNES GALLIE EPISCOPOS.

1 Laici ab accusatione sacerdotnm prohibentur, similiter illi qui eis aliquo modo subditi sunt. 2° Quæ accusationes a judicibus ecclesiasticis audiri non debeant; et qui accusatores ab accusatione submoveantur.

Carissimis fratribus Domino et Deo dilectis episcopis omnibus per Gallicanas provincias constitutis, Eusebius.

Scripta sanctitatis vestræ cum magna gratiarum actione suscepi (S. Greg. lib. 1, ep. 36), gavisus scilicet de vestra sospitate, sed contristatus nimis de vestra oppressione. Quod significastis enim (al. autem), quid de conversis hæreticis fieri debuisset, scitote nos eos, qui in sanctæ Trinitatis fide baptizati sunt, per impositionem manus suscipere.

[ocr errors]

De accusationibus vero clericorum, super quibus mandastis, scitote, a tempore apostolorum in hac sancta urbe servatum esse, accusatores et accusationes quas exterarum consuetudinum leges non adsciscunt (Hadr. coll. can. 11), a clericorum accusatione submotas. Similiter, laicos non accusasse episcopos, hactenus observatum et constitutum est, quia ejusdem non sunt conversationis (Vide Hincmar. c. 24 libri Lv). Et oppido eis quidam infesti existunt, quippe cum vita eorum et conversatio debeat esse secreta, et a laicorum actibus remota. Nec ab his impeti debeant, quorum castitatem et gravitatem nolunt imitari, maxime cum nec hi cos in suis volunt recipere accusationibus. De ipsis vero, suis videlicet agricultoribus atque ministris, Dominus laicis et cunctis eos persequentibus ait: Nolite tangere christus meos, et in prophetis meis nolite malignari (Psalm. CIV). Et ipsa sacra scriptura dicit: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. 11). Talia enim et his similia sancti patres prævidentes pericula, laicos sæculo militantes, ab accusatione sacerdotum prohibuere similiter servos et liberos, atque censibus publicis vel privatis subjugatos, omnesque infames, ab eadem accusatione vel tergiversatione submoverunt. Non enim oportet, ut permitLantur carnales spirituales persequi, nec sceleribus irretiti, vel sæculo militantes, episcopos infamare vel lacerare aut crimen opponere. Nam si hoc apostoli aut successores eorum permitterent, perpauci remansissent qui Domino in sacerdotali ordine militassent. Idcirco et nos sequentes patrum vestigia, pro salvatione servorum Dei, quascumque ad accusationen personas leges publicæ non admittunt, his impugnandi alterum et nos licentiam submovemus (Ennodius in apot. pro Symmacho ex can. 7, conc. II

(1) Confictæ ac spuriæ omnes.

A Carthag.) Et nulla accusationes a judicibus audian-
tur ecclesiasticis, quæ legibus sæculi prohibentur.
II.

B

Quapropter illi, quibus indita non est ad unguem polita perfectio, talia silere debent, ita ut nec mufilentur (al. ventilentur), nec proponantur. Nec illi, qui aut in fide catholica, aut inimicitia suspecti sunt, ad pulsationem prædictorum admittantur: quia veritatem (Anian. ad sent. Pauli tit. 15, sent. 2) professionis infidelitas et inimicitia impedire solet. Nec illi credendi sunt, aut admittendi, qui aliorum sponte crimina confitentur. Et ideo replicanda sollicite eorum veritas quam sponte prolata in illis vox habere non potest, hanc diversis cruciatibus e latebris suis rigorosus tortor exigere debet, ut dum pœnis corpora subjiciuntur, quæ gesta sunt fideliter et veraciter exquirantur. Unde, quæso, prímum ad leges publicas, deinde ad judices, ora convertite, qui possunt et volunt in defensione omnium juste loqui (al. sua sic eloqui). Nos enim (quos Dei servitium post istarum rerum abjectionem fecit ingenuos, qui talium insultationes aut contumelias aut despicimus aut deridemus, quibus scriptum est de famulis et valgi (al. vulgaribus) hominibus per Apostolum (Ephes. vi): Mementote, quia vester et illorum Dominus in cœlis est, ad hæc sæculi mala revocabimur? Faciendum a nobis est quod, faciente aftero, profanum esse contendimus? Quod per ministerium jussionis et manus alienæ incestaret aspectum, nostro peragetur imperio? Nolite hanc per universas ecclesias menC tem, rapacium luporum more et natura, servare : quia postquam nos maculat forte pro desideriis eorum cruenta discussio, effectum in his, quo tendunt, non habebunt (al. quo tenditis non haberet), dicente nobis (vobis) propheta: Ponamus circulum in naribus eorum, et frenum in labiis, et reducamus eos in viam rectam (Isa. xxxvi). Quia eodem propheta (s. XLI) asserente, impugnantur, qui dicunt: Erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt nobis (al. vobis). Infames enim sunt procul dubio impugnatores episcoporum, omnesque qui adversus patres armantur, et conculcatores ecclesiarum sacerdotumque ejus, et qui de publicis fugiunt præliis, et mandata Dei contemnunt, et qui aliqua culpa infamiæ asperguntur maculis, his omnibus impugnandi episcopos, patrum sequentes instituta, et nos licentiam submovemus; quia sic odit Deus eos (Proclus ad Domnum) qui patres persequuntur, ut patrum invasores, qui in omni mundo infamia notantur, et ideo juste et regulariter respuuntur. Nunc longa non opus est admonitione. Jam perditis odium debemus operire, de quibus (al. operi, de cujus) jam non superest, quod damnetur, auctoribus. De quibus Dominus per prophetam loquitur (Isa. xxx), dicens: Reprobantes verbum, sperastis in calumniam et in tu

D

hominum accipimus, testimonium Dei majus est. Quo• niam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quia testificatus est de Filio suo. Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum, quia non credit in testimonium, quod testificatus est de Filio suo Deus. Et hoc testimonium est, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus. Et hæc vita in ejus Filio est. Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium Dei, non habet vitam. Hæc scribo vobis, ut sciutis, quoniam vitam habebitis (Vulg., habetis) æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus secundum voluntatem ejus, audiet (Vulg., audit) nos. Et scimus, quia au

multum, et innixi estis in eo. Propterea erit vobis ini- A sanguis et aqua: et hi tres unum sunt. Si testimonium quitas hæc sicut interruptio. Rursus etiam de talibus propheta clamat (Isa, Lvu), dicens: Accedite huc semen adulterii et fornicarii (al. semel adulteri et fornicarii). Super quem lusistis? super quem dilatastis, et ejecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti estis, semen mendax? Cessent impii commentitia adversus simplices jam fraude mentiri? Custodi, inquit propheta (Psal. xxx11), linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Recede a malo, et fac bonum: quære pacem, el persequere eam. Oculi Domini ad justos, et aures ejus ad clamorem eorum. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Et paulo post : Interficiet impium malitia, et odientes justum culpabuntur. Nos quamquam multa patiamur a talibus, diligamus nos, carissimi, in- B dit nos, quidquid petierimus. Scimus quoniam habevicem, quoniam caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum, quia Deus caritas est. In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Carissimi, si Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. Deum nemo vidit unquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manel, el caritas ejus in nobis perfecta est. In hoc intelligimus, quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Et nos vidimus, et lestificamur, quoniam Pater misit Filium suum, Salvatorem mundi. Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. Et nos agnovimus, et credimus veritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. In hoc perfecta est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii : quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quia timor pœnam habet. Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, el fratrem suum oderit, mendax est. Qui autem non diligit fratrem suum, quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Et hoc mandatum a Deo habemus, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Omnis qui credit, quoniam Jesus est Christus, ex Deo D natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. In hoc cognovimus (Vulg., cognoscimus), quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata éjus faciamus. Hæc est enim charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus. Et mandata ejus gravia non sunt: quia omne quod natum est ex Deo vincit mundum. Et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est filius Dei? Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus, non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est qui testificatur, quoniam Christus est veritas. Quoniam tres sunt qui testimonium dant, spiritus,

C

mus petitiones, quas postulamus ab eo. Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petal et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget quis. Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum ad mortem. Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. Scimus enim, quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in maligno positus est. Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Deum verum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus et vita æterna ( 1 Joan. wv et v). Propter mala sua multi potentes oppressi sunt valde, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. Benedictio autem Dei in mercedem justi festinal, et in honore (Vulg., hora) veloci processus illius fructifical. Beatus vir, qui non est lapsus verbo cx ore suo, el non est stimulatus in tristitia delicti (Eccli. XI et XIV). Scitote, charissimi, pro ea pietate (S. Leo, ep. 46), quæ vobis Dei famulis impendenda est, omnes suggestiones vestras fidei catholicæ profuturas, me dignanter suscepisse, ut ipsarum quoque opera et pax christiana reparari, et error impius possit aboleri. Et si amplius de talibus aut de his similibus aliquid fuerit deliberandum, celeriter ad nos relatio dirigatur, ut pertractata qualitate horum nostra, quid observari debeat, sollicitudo constituat. Data Vi kalendas augusti, Constantino (al. Constantio) consule (al. Constante).

EPISTOLA II,

EUSEBII PAPÆ AD ÆGYPTIOS (1).

De episcopis rebus suis spoliatis, aut a sede pulsis, nisi in integrum restituantur non judicandis, in synodis convocandis, ut ab omnibus suæ provinciæ episcopis audian

tur.

Eusebius Romano et apostolicæ Ecclesiæ episcopus, dilectissimis in charitate Christi unanimis, charitatis glutino connexis fratribus, per Alexandriam et Ægyptum Domino militantibus, et rectam fidem tenentibus, in Domino salutem.

Benedictus Deus et pater Domini nostri Jesu Christi, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut, possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhor(1) Addit manuscriptus Alexandrinos.

tamur ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones A accusari voluit, ipse dedit exemplum, quando per Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione el salute, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ et operatur tolerantiam carumdem passio num, quas el nos patimur. Et spes vestra firma est pro vobis, scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. Vetera ( dilectissimi), !ransierunt, et ecce facta sunt nova. Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis: quoniam quidem Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortaute per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Eum, qui non noverat peccatum, pro B nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. Adjuvantes autem exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitalibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate et suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, sicut qui ignoti et cogniti: quasi C morientes, et ecce vivimus: ut castigati et non mortificati: quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Os nostrum patet ad vos, Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Non angustiamini in carnalibus (Vulg., in nobis), angustiamini autem in spiritualibus (Vulg., in visceribus vestris). Eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ autem participatio justitiæ cum iniquitate? Aut quæ societas luci ad tenebras? Quæ autem conventio Christi ad Belial? Aut quæ pars fideli cum in fideli? Quis autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambubulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum, et separamini de medio eorum, dicit dominus : et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit dominus omnipotens. Hus igitur habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei ( II Cor., I, v, VI, VII). Errorem vestrum corrigite, fratres, et ab omni erroris macula vos custodite, ut purum Deo munus offerre valeatis. Servos Dei nolite persequi, episcopos nolite infamare, neque accusare, quia Deus os suo judicio voluit reservari. Quod enim non ab bumanis aut pravæ vitæ hominibus eos depravari aut

D

seipsum (S. Greg., c. 14 lib. xxv Moralium ), et non
per alium, negotiantes ejecit sacerdotes de templo,
et mensas nummulariorum proprio evertit flagello,
el ejecit de templo. Et sicut alibi ait: Deus stelit in
synagoga deorum, in medio autem deos discernit (Psal.
LXXXI). Dei ergo ordinationem accusat, qui episco-
pos accusat vel condemnat, dum minus spiritualia
quam terrena sectatur. Causa enim fidei et dilectionis
( S. Leo, ep. 34 ), quibus salus christiana consistit,
multa me sollicitudine laborare compellit, metuentem,
ne pravitas, quæ in suis fuerat amputanda principiis,
processu temporis et pertinacior fiat et altior. Nam
inimicum nimis est (S. Leo, ep. 40, c. 3), atque incon-
gruum, eos, qui episcopos vel reliquos veros sacer-
dotes sua persecutione vexant, catholicorum nomini-
bus sine discretione misceri, cum damnatam impie-
tatem non deserentes, ipsi sua pravitate condemnan.
tur, quos convenit percelli pro perfidia, aut liberari
(al. laborare) pro venia: quia sicut plenum pietatis
est (Idem, lib., c. 2), oppressis charitatem dominicam
reddi ( al. redhiberi ), ita justum est,
omnia pertur-
bantis auctoritatem amputari. Miror, carissimi, quare
tam cito movemini, atque a vestro sensu transferimini
(Galat. 1), cum scriptum sit: Post concupiscentias
tuas non eas, el a voluntate tua avertere. Si præstes ani-
mæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium ini-
micis tuis. Ne oblecteris in turbis, nec in modicis. Adest
enim ( Vul., assidua enim est ) commissio illorum. Ne
fueris mediocris in contentione ex fenore, et est tibi ni-
hil in sacculo. Eris enim invidus vitæ tuæ. Operarius
ebriosus non locupletabitur : el qui spernit modica, puu-
latim decidet. Vinum et mulieres apostatare faciunt sa-
pientes, et arguunt sensatos: et qui se jungit fornicariis,
erit nequam. Putredo et vermis ( Vulg., vermes) here-
ditabunt illum, et extolletur in exemplum majus, et tol-
letur de numero anima ejus. Qui credit cito, levis corde
est, et minorabitur : et qui delinquit in animam suam,
insuper habebitur (Vulg., habebit ). Qui gaudet iniqui-
tale, denotabitur; et qui odit correptionem, minuetur
vita: et qui odii loquacitatem, extinguit malitiam. Qui
peccal in animam suam, pœnitebit : et qui jucundatur
in malitia, denotabitur. Ne iteres verbum nequam et
durum, et non minoraberis. Amico et inimico noli enar-
rare sensum tuum, et si est tibi delictum, noli denudare.
Audiet enimte, et custodiet te: et quasi defendens pecca-
tum, odiet te, et sic adhærebit ( Vulg., aderit) tibi sem-
per. Audisti verbum adversus proximum ? commoriatur
in te, fidens quoniam non le disrumpet. A facie verbi
parturit fatuus, tamquam gemitus partus infantis.
Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde
stulti. Corripe amicum, ne forte non intellexerit,
et cum fecerit injuriam, et non intellexerit, dicat. Non
feci aut si fecerit, ne iterum addat facere. Corripe
proximum, ne forte non dixerit et si dixerit, ne forle
ilerel. Corripe amicum, sæpe enim fit commissio, et non
omni verbo credas. Est qui labitur in lingua sua, sed
non ex animo. Quis est enim qui non deliquerit in lin-
gua sua? Corripe proximum, antequam comminerist et

« PoprzedniaDalej »