Obrazy na stronie
PDF
ePub

mitatis fidei ejus, dicens: Confortatus est, inquam, fide, dans gloriam Deo, in quantum scilicet consideravit omnipotentiam ejus... Ex quo patet, quod quicumque non est firmus in fide Dei, quantum est in se, divinae gloriae derogat, vel quantum ad ejus veritatem, vel quantum ad ejus potentiam." Is enim Deum glorificat, qui de Dei potentia digne sentit, et de ejus in promissis fidelitate; ut ex proxime sequentibus Apostoli verbis patet.

21. Plenissime sciens, quia quaecumque promisit, potens est et facere. Plenissime sciens: graece est za πληροφορηθείς. Conjunctio καὶ legitur apud interpretes graecos, sed in expositione sententiae negligitur. Quoniam λnoogoon9eis hoc loco valet certissime sciens, sive plenissime, ut vertit interpres; illud et potest explicari, Lyranus. ut facit Lyranus, etiam; hoc sensu: certissime persuasus etiam ratione naturali, Deum posse facere et facere revera quaecumque promisit: 6 kipyehta, quod promisit, vel quod promissum est.

fides laudata

est, ut eam

22. Ideo reputatum est illi ad justitiam. Propter haec omnia merito fides ejus reputata est ad justitiam. Infert Apostolus convenientiam justificationis per fidem ex excellentia et arduitate actus ipsius. Hac de causa proposuit difficultates, quas habuit Abraham, et quas omnes superavit eliciens actum fidei suae; ut sic excellentiam illius actus ostenderet.

Abrahae 23. Non est autem scriptum tantum propter ipsum, in Scripturis quia reputatum est illi ad justitiam. Quum jam ostenimitantes derit, Abraham per fidem justificatum fuisse; probat et nos, sicut exemplo Abrahae, nobis esse credendum in Dominum Abraham. nostrum Jesum Christum, si volumus justificari. Sub

justificemur

sumit ergo et instituit hoc argumentum: Nunc autem, quod Abraham justificatus fuerit ex fide, non est scriptum tantum propter ipsius laudem; sed etiam propter nos, ut intelligentes fidem justificare, ipsum imitemur. Si autem propter nos, hoc est ad nostram etiam utilitatem voluit Deus haec scribi, ergo nos etiam justificabimur credentes in eum qui suscitavit Dominum Jesum. Alioquin enim frustra proposuisset nobis Deus hoc exemplum.

credere in

eum qui

suscitavit Jesum.

24. Sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus Quid est in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis. Verba illa quibus reputabitur credentibus hunc habent sensum: quod nobis etiam reputabitur ad justitiam, si credamus, sicut Abraham, in Dominum Jesum. Nempe scripta sunt haec etiam propter nos, hoc est ad nostram doctrinam et utilitatem: nam Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt Infra 15, 4.; ut videlicet ex facto Abrahae disceremus, Rom. 15. nobis etiam, si crediderimus in eum qui suscitavit Jesum, reputari hanc fidem ad justitiam.

Credentibus in eum, qui suscitavit Fesum, hoc est

Ps. 40.

Estius.

in Deum Patrem, ait S. Thomas, cui ipse dicit in S. Thomas. Ps. 40, 11. Tu autem Domine miserere mei, et resuscita me. Et quia eadem est virtus Patris, et Filii, ipse etiam in propria virtute surrexit." Et Theodoretus: „Illud Theodoret. porro, Qui suscitavit Dominum nostrum Jesum, dixit secundum humanitatem. Qua enim passus est, ea et resurrexit. Carnis autem est passio, non divinitatis, quae pati nihil potest." Unde bene hic observat Toletus: „Attende, inquit, credere in eum, qui suscitavit Toletus. Dominum nostrum, non est simpliciter credere in Deum tantum, sed simul credere in Christum mortuum et resurgentem pro nobis, nempe divinitatis et humanitatis articulos." Ratio autem, quamobrem proposuit hoc loco praecipue fidem resurrectionis, est juxta Estium „vel quia in hoc articulo tacite continetur etiam fides Incarnationis et mortis: nemo enim resuscitatur ad vitam, nisi mortuus; et nemo moritur nisi natus. Vel quia resurrectio Christi spem nostram, quam in Christo habemus, maxime erigit ac confirmat." Secundum vero P. Cornelium A Lapide: „quia hic erat articulus mundo A Lapide. tunc incredibilis: et quia hic articulus maxime est necessarius, et compendium quasi ceterorum: nam qui eum credit, credit Jesum esse Messiam, Deum et hominem, Salvatorem mundi, qui pro peccatis nostris et salute nostra mortuus est, et resurrexit. Tertio, quia fides et spes resurrectionis maxime nos excitat ad bene et christiane vivendum, omniaque dura tolerandum.“

Agus, Epist. B. Pauli ad Rom.

17

dicitur

resurrexisse

stificationem

Quomodo 25. Qui traditus est propter delicta nostra, et resur Christus rexit propter justificationem nostram. Traditus est. „Aspropter ju signat causam quare fides resurrectionis Christi justificet, nostram. ait S. Th. c. 4. 1. 3.... Traditus est, scilicet in mortem a Deo S. Thomas Patre: infra 8, 32. Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum : et a seipso Eph. 5, 2. Tradidit semetipsum pro nobis: et a Juda Jo. 19, 11. Qui me tradidit tibi, majus peccatum habet: et a Judaeis. Mat. 20, 19. Tradent eum Gentibus ad illudendum."

Rom. 8.

Eph. 5.

Jo. 19.

Mat. 20.

Et resurrexit propter justificationem nostram. Graece zai éon et suscitatus est, ut respondeat superiori tor tyeigorta, qui suscitavit.

Quaeritur quomodo intelligendum sit, Christum resurrexisse propter justificationem nostram. Nam ut ait S. Thomas. S. Thomas, „quod propter delicta nostra sit traditus in mortem, manifestum videtur ex hoc, quod sua morte meruit nobis deletionem peccatorum; sed resurgendo non meruit, quia in statu resurrectionis non fuit viator, sed comprehensor." Huic quaestioni variis modis a diversis respondetur. Idem S. Thomas sic solvit: „Dicendum est, inquit, quod mors Christi fuit nobis salutaris, non solum per modum meriti, sed etiam per modum cujusdam efficientiae. Cum enim humanitas Christi esset quodammodo instrumentum divinitatis ejus, ut Damascenus dicit; omnes passiones et actiones humanitatis Christi fuerunt nobis salutiferae, utpote ex virtute divinitatis provenientes. Sed quia effectus habet aliqualiter similitudinem causae, mortem Christi, qua extincta est in eo mortalis vita, dicit esse causam extinctionis peccatorum nostrorum; resurrectionem autem ejus, qua rediit ad novam vitam gloriae, dicit esse causam justificationis nostrae, per quam redimus ad novitatem justitiae." Idem docet 3. p. q. 56. a. 2. ad 3. ubi tradit resurrectionem Christi esse causam exemplarem nostrae justificationis. Sic enim habet: „In justificatione animarum duo concurrunt, scilicet remissio culpae, et novitas vitae per gratiam. Quantum ergo ad efficientiam, quae est per virtutem divinam, tam passio Christi, quam resurrectio, est causa justificationis quoad utrumque: sed quantum ad exemplaritatem proprie, passio et mors

et

Christi est causa remissionis culpae, per quam morimur peccato; resurrectio autem Christi est causa novitatis vitae, quae est per gratiam, sive justitiam." Idem sensisse videtur S. Augustinus, qui sermone 236. al. 88. de S. August. Pasch. 7. § 1. „Sicut morte ipsius seminamur, inquit, sic in resurrectione ipsius germinamus. Etenim mors ipsius significat interitum veteris vitae nostrae. De hac re Apostolus: Consepulti enim (inquit) sumus in Christo per baptismum in mortem, ut quemadmodum resurrexit Christus a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus. Non dixit traditus propter justificationem nostram, resurrexit propter delicta nostra. In ejus traditione delictum sonat, in ejus resurrectione justitia sonat." Paucis Theodoretus priorem S. Thomae expositionem tradi- Theodoret. derat: „Pro nostris enim, inquit, peccatis passionem subiit, ut nostrum debitum exsolveret, et ut ejus resurrectio communem omnium resurrectionem operaretur. Per illam enim et justificationis commoda accipimus, et in baptismo consepulti peccatorum remissionem consequimur." Utraque expositio S. Thomae habetur in glossa. Atque quod pertinet ad secundam manifesta illa est ex verbis S. Augustini, et ipsius Apostoli ab eo citati. Prior, quae etiam ex Theodoreto accipi potest et ex glossa Anselmi, non adeo clara est, nisi intelligatur operari justificationem per quamdam efficientiam ad modum sacramentorum; ut, quoniam ex Apostolo ad exemplum resurrectionis Christi nos debemus ambulare in novitate vitae, ideo Christi resurrectio conferat nobis gratiam ad hanc vitae novitatem ineundam, sive ad justificationem. Potest et aliter accipi Theodoreti expositio. Quoniam ex Apostolo 1. Cor. 15, 14. Si Christus 1. Cor. 15. non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra: et ib. 17, 18. Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris. Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. Si autem fides vana, et peccata manent, nulla est justificatio. Ergo si Christus non resurrexisset nulla esset justificatio. Ergo e contrario si Christus resurrexit fides non est vana, et peccata delentur, et justificamur. Ergo Christus resurrexit propter justificationem

et 17.

Haymo.

rius Ambro

nostram: ut nimirum per ejus resurrectionem confirmarentur ea quae Christus tradidit, et fides in eum roboraretur: et ita per hanc fidem a peccatis mundaremur et justificaremur.

Sunt praeter has et aliae solutiones hujus difficultatis. Haymo sic explicat; Ut credentes eum passum propter salutem nostram et resurrexisse in veritate a mortuis, per hanc fidem mereamur justificationem.“ Ceteras videsis apud Estium et A Lapide.

Ex his omnibus expositio S. Augustini, et ea, quam dedimus deductam ex verbis Theodoreti, sunt reliquis omnibus praeferendae, in quas etiam plus minusve conveniunt interpretes melioris notae.

Commenta- Cavenda hic est explicatio, quam affert commensio adscrip- tarius Ambrosio tributus, qui tamen, ut Bellarminus legendus. de Script. Eccl. probat, Hilario diacono tribuendus

tus caute

Jo. 7.

potius videtur. Is igitur ita commentatur: „Surrexit, ut pro laetitia triumphi mortis evictae gratiam nobis justificationis donaret, ut digni essemus dici filii Dei. Ante passionem enim qui baptizati sunt, solam remissionem acceperunt peccatorum, quorum zelo Satanas occidit Salvatorem. Post resurrectionem vero, tam ii, qui prius, quam isti, qui postea baptizati sunt, omnes justificati sunt per datam formam fidei Trinitatis, acceptoque Spiritu Sancto, qui signum est credentium, quod sunt filii Dei. Et ut ad cumulum nobis justificationis proficeret, resurgens praeceptis suis auctoritatem tribuit, ut eorum aemulos nos hac fiducia faceret, per quam justificemur, meritisque augeamur, et tandem gloriam adepti, clari appareamus in regno Dei, quia justificati a morte teneri non possumus. Passione enim Salvatoris victa mors, quae prius causa peccati dominabatur, justificatos ab eo retinere non audet." Quod dicit enim, eos, qui baptizati sunt ante passionem Salvatoris, accepisse solam remissionem peccatorum, si sic intelligat, quod gratiam non sunt consecuti, erroneum est et alienum a fide; si vero velit, eos nondum accepisse Spiritum Sanctum, id verum est secundum illud Jo. 7,3. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant

« PoprzedniaDalej »