Obrazy na stronie
PDF
ePub

scriptoribus

secunda si

pro decer.

nere.

pro terminare, finire, seu terminis circumscribere; quae prima est verbi hujus notio; et inde pro definire, sive decernere. Loca sunt Num. 30, 3. sqq.; 34, 6; Jos. 13, 7; A N. T. 15, 11; 18, 20; Prov. 16, 30; 18, 18. Prov. 16, 30; 18, 18. A Scriptoribus usurpatur in autem Novi Testamenti in secunda fere tantum signignificatione ficatione usurpatum occurrit, hoc est, pro definire, statuere, decernere, constituere, determinare. Exempla sunt Luc. 22, 22; Act. 2, 23; 10, 42; 11, 29; 17, 26, 31. Nec amplius exstat, quod sciam. Atqui non est admodum probabile voluisse Paulum alio, quam recepto a sacris scriptoribus sensu id verbum usurpare. Theophylactus et Oecumenius, quoniam novitatem significationis sentiebant, eam quadamtenus emollire et accommodare conantur ad receptam vocabuli notionem. Sic enim Theophyl. ait Theophylactus: „Judicium enim, et suffragium et declaratio est quidam terminus sive limes aut definitio.") Oecumenius. Alter vero haec habet: „Qui demonstratus est et manifestatus est, inquit, per Prophetas et per tot divina signa et per resurrectionem. Horum enim concursus segregat (dog) ipsum ab aliis omnibus, qui per gratiam vocati sunt filii. Ideo etiam quispiam to quévros cogniti interpretatur et in hominum notitiam venientis. Solemus enim per definitiones quasdam cognoscere, quae firmiter et sine dubitatione scimus." Chrysostomi Ad haec, in explicatione Chrysostomi vis fiat nenon placet. cesse est etiam sequentium praepositionum significationi. Omnes enim ad idem significandum detorquentur. Haec Chrysosto est enim Chrysostomi expositio: „Undenam, inquit,

explicatio

mus.

notum est, quod etiam Filius Dei est hic incarnatus? Primum a prophetis discitur. . . . Deinde ex modo etiam generationis. . . . Tertio a miraculis, magnae potentiae argumentum praebens; hoc enim sibi vult, in virtute. Quarto a Spiritu, quem dedit credentibus. et per quem omnes sanctos effecit; ideo ait, secundum Spiritum sanctificationis. Dei enim solius erat talia dona largiri. Quinto a resurrectione Domini. Hic enim primus et solus se ipsum a mortuis excitavit.... Quid sibi vult illud definitus? Ostensus, declaratus,

in se,

1) Ὅρος γὰρ ἡ κρίσις, καὶ ἡ ψῆφος, καὶ ἡ ἀπόφασις.

judicatus, confessus, omnium judicio et calculo, a prophetis, ab inexpectato ortu secundum carnem, a potentia signorum, a Spiritu, per quem sanctificationem dedit, a resurrectione, qua mortis tyrannidem solvit." Ubi vides praepositionibus ir et zará, hoc est, in et secundum, tribui significationem nó id est a vel ab.

Exor

non signifi

cat ressur

rectionem ex mortuis.

Estius.

Praeterea si statuatur τὸ ἐξ ἀναστάσεως νεκρῶν afferri Ανάστασις velut argumentum, quo cognita et demonstrata fuerit Christi Domini divinitas, asserere necesse erit, resurrectionem mortuorum hic usurpari pro excitatione a mortuis, qua Christus se ipsum ad vitam revocavit. Atqui nusquam in sacris libris ἀνάστασις νεκρῶν indicat excitationem a mortuis, aut particularem cujusquam resurrectionem, quae dicitur ἀνάστασις ἐκ νεκρῶν; sed semper generalem corporum resurrectionem. Ergo ex hac etiam parte vis verborum significationi fieri videtur. Estius difficultatem enodare conatur. Fateor sane, ait, resurrectionem mortuorum alibi nusquam inveniri positam pro resurrectione ex mortuis, sed semper accipi proprie pro resurrectione eorum, qui mortui erant. Unde quidam resurrectionem mortuorum hic intelligunt Christi et aliorum, quos ille a morte suscitavit. Verum arbitror idcirco Paulum hoc loco dixisse mortuorum et non ex mortuis, cum tamen non aliud dicere vellet, ne ejusdem praepositionis repetitione sermonem redderet inconcinnum, dicendo ἐξ ἀναστάσεως ἐκ νεκρῶν ex resurrectione a mortuis." Itane vero? Ad sermonis ergo inconcinnitatem vitandam mortuos resurrexisse dixerit Apostolus, quum Christum resurrexisse dicere vellet! Verba scilicet deficiebant Apostolo, ne quod volebat, accuratius esprimere posset. Quis hoc ferat?

auctoritas.

Demum non spernendum est argumentum contra Graecorum expositionem, quod ex auctoritate vulgatae Vulgatae deducitur, quae constanter habet praedestinatus. Haec enim versio, ipsis ferme Apostolis coaeva, demonstrat, aliter quam illa sententia ferat, Apostoli verba fuisse a viris Apostolicis intellecta.

cultatis ex

Nec vero videtur alia fuisse causa, cur primaeva Causa diffihaec interpretatio relicta fuerit, nisi phrasis ipsius ob- plicandi scuritas, et difficultas praedestinationis Christi. Atopia Févros,

Agus, Epist. B. Pauli ad Rom.

2

verbum

Recte verbum

neutra obstitit, quominus a Latinis Patribus clare et absque tricis exponerentur, quos ipsi sequentes pro viribus enucleare satagemus.

Dicimus ergo verbum qortos significare, qui Qa9érios decretus est constitutus, definitus, determinatus. Quum ab interprete vero Dei decreta sint ab aeterno, recte vertisse interpretem, qui praedestinatus est.

versum est

praedestina

tus. Difficultas

de praede

Christi.

De Christo potest ali

Sed, si ita est, inquiet aliquis, tunc ex hoc verbo stinatione magna illa exoritur difficultas de praedestinatione Christi. S. Thomas. Nam, ut verbis utar Sancti Thomae, „praedestinatio antecessionem importat: ergo videtur, quod ille, qui praedestinatus est, ut sit Filius Dei in virtute, non semper fuerit Filius Dei in virtute. Non enim videtur esse praedestinatio de eo quod semper fuit, quia hoc non potest antecessionem habere." in ep. ad Rom. c. 1, lect. 3. Ut huic difficultati respondeamus, ponimus in priquid praedi- mis, quod cum persona Christi subsistat in duabus dum alteru- naturis, divina scilicet et humana, potest aliquid de ea ram, divi- praedicari secundum alterutram. ,,Sicut enim, ait idem S. Doctor 1. c., de homine potest aliquid dici secundum corpus, ut tangi et vulnerari; aliquid autem secundum animam, ut intelligere et velle; ita de Christo potest aliquid dici et secundum divinam naturam, sicut ipse de se dicit, Jo. 10, 30: Ego et Pater unum sumus: aliquid secundum humanam naturam, sicut cum dicimus eum crucifixum et mortuum." His praemissis, dicimus

cari secun

tram natu

nam vel humanam.

Relativum qui in verbis

stinutus est

Pronomen qui ad personam Domini, seu ad Filium qui prade Dei referri, de quo sermo est; attamen non simpliciter, probatur re. ut Verbum est Patris, sed in quantum subsistit in humana natura: ita ut referatur ad Filium Dei, quatenus Sonam Filii homo est Id autem demonstratur ex contextu pluri

ferendum

esse ad per

Dei, quate

nus existit bus modis.

in bumana natura: 1o ex

textu graeco.

1.o Id eruitur ex graeco: graece namque sic habetur: περὶ τοῦ Υἱοῦ αὐτοῦ, τοῦ γενομένου ἐκ σπέρματος Δαβὶδ κατὰ σάρκα, τοῦ ὁρισθέντος Υἱοῦ Θεοῦ ἐν δυνάμει, id est, de filio suo, facto ex semine David secundum carnem, praedestinato filio Dei in virtute. Hinc autem patet praedestinatum dici Filium Dei non simpliciter, sed quatenus factum ex semine David, ac proinde Christum hominem.

praeceden

factus est.

2.o Relativum qui non aliter exponi potest in se- 20 Ex verbis cundo membro qui praedestinatus est, quam in proxime tibus qui praecedenti qui factus est, ad quod directe refertur: sed evidentissime in hoc membro exponi debet de Filio Dei, quatenus est homo: non enim Filius Dei, quatenus est Verbum Patris, factus est ex semine David: ergo et in altero membro exponendum est eodem modo.

3. Ex scopo Apostoli. Apostolus enim hic docet, quid contineat et annuntiet Evangelium. Jamvero Evangelium tradit, Jesum fuisse Filium David, Messiam promissum et verum Dei Filium, sicut ante fuerat a Prophetis praedictum. Sed haec omnia exhibent Filium Dei prout homo factus hominibus apparuit, et cum eis conversatus est. Ergo loquitur Apostolus de Christo Filio Dei, quatenus est homo, quem asserit, fuisse praedestinatum Filium Dei.

Atque haec est explicatio, quam tradunt patres Latini, Aug. de praed. sanct. c. 15, S. Th., etc.

Sed, inquient alii, relativum qui refert personam divinam licet unitam humanae naturae: quae persona proinde praedestinaretur ut esset Filius Dei in virtute: adeoque Filius Dei praedestinaretur, ut esset Filius Dei: quod est impossibile.

30 Ex Apo

stoli scopo.

Alia ob

jectio.

Solvitur Persona Filii Dei praedesti

natur ut existens in humana

natura.

Respondemus cum S. Thoma distinguendo propositionem illam persona Filii Dei praedestinaretur, ut esset Filius Dei in virtute: persona Filii Dei praedestinaretur ut existens in natura divina, negamus; ut existens in humana natura, concedimus. Quamvis enim, inquit S. Doctor 1. c. „ipsa persona Christi semper fuerit S. Thomas. Filius Dei; tamen non semper fuit, ut, existens in humana natura, esset Filius Dei, sed hoc fuit ineffabilis gratiae": hoc est, ut recte intelligantur haec verba, non semper fuit hoc, ut haec divina persona existens in humana natura esset Filius Dei; sed fuit hoc ineffabilis gratiae pro humana natura, quod persona divina Filii Dei, assumpserit sibi naturam humanam. Pergit S. D.: ,Est autem alia ratio de hoc participio factus, quod designat actum realem" (scilicet actum rei objectae, sive rei quam consideramus)

[ocr errors]

Conside

randa sunt

stoli, quo

invicem re

„et de hoc participio praedestinatus, quod designat actum animae" (nempe operationis animae; praedestinatio enim est judicium quoddam et decretum animae). „Anima enim secundum suum intellectum et rationem potest distinguere ea quae sunt secundum rem conjuncta: potest enim aliquid de pariete albo cogitare et loqui, seorsum quidem quantum ad hoc quod est paries, seorsum autem ex hoc quod est albus. Ita etiam in praedestinatione: nam praedestinatio potest attribui personae Christi secundum quod subsistit in humana natura, licet non attribuatur ei secundum quod subsistit in divina."

Ex hac S. Thomae doctrina sequitur, objectum, de quo loquitur Apostolus, esse Filium Dei incarnatum, quem Apostolus considerat secundum humanam naturam, secundum quam dicit esse ex sanguine David, et praedestinatum ut sit Filius Dei naturalis.

Nunc autem, ut tota haec periodus, singula verba, verba Apo- et verborum nexus facilius intelligantur, considerandum modo sibi est, Apostolum duplicem hic exponere Christi Domini naspondent. turam, divinam scilicet et humanam: idque facere verbis. et phrasibus sibi invicem respondentibus. Nam verbis illis ex semine David respondent alia ex resurrectione mortuorum: sequenti phrasi secundum carnem respondet illa secundum Spiritum sanctificationis: demum primis verbis, de Filio suo qui factus est ei, prima item sequentis membri, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute.

Quid significet τὸ

in virtute.

Hoc igitur praestituto, cum jam viderimus de verbis factus est ei, et de participio pracdestinatus: restat inquirendum de verbis Filius Dei in virtute, cujus intelligentia pendet ex verbo in virtute.

Graeci referunt hoc verbum in virtute ad praedestinatus est, et explicant de miraculis uti diximus. Sed quoniam nos Graecorum interpretationem non admisimus, tam hoc verbum, quam sequentia, totamque periodum secundum Latinos explicabimus, qui videntur S. Thomas. verum intellectum assecuti. Itaque S. Th. 1. c. optime sic exponit: Qui pracdestinatus est Filius Dei. Et ne hoc referatur ad filiationem adoptionis, additur in virtute:

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »