PATROLOGIÆ CURSUS COMPLETUS SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA, OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM, SIVE LATINORUM, SIVE GRÆCORUM, QUI AB EVO APOSTOLICO AD TEMPORA INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO Lati OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICE TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIORA ĴUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTer se cumque NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM DILIGEN- AD TRADITIONEM ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA ; LOCENTIS ET AMPLIUS LOCUPLETATA INDICIBUS AUCTORUM SICUT ET OPERUM, ALPHABETICIS, CHRONOLOGICIS, STATI- EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR CHARACTERUM NITIDITAS, SERIES LATINA, IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINE ACCURANTE J.-P. MIGNE, SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE PATROLOGIE TOMUS CLXIV. S. BRUNO ASTENSIS, ABBAS MONTIS, CASINI ET EPISCOPUS SIGNIENSIUM PARISIIS APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES IN VIA DICTA : AVENUE DU MAINE, 189, OLIM Chaussée du mAINF, 127.) 1884 S. BRUNONIS ASTENSIS ABBATIS MONTIS CASINI ET EPISCOPI SIGNIENSIUM OPERA OMNIA AUCTA ET ADNOTATIONIBUS ILLUSTRATA JUXTA EDITIONEM ROMÆ ANNO 1791 CURANTE BRUNO BRUNI DATAM ACCEDIT ODDONIS ASTENSIS MONACHI BENEDICTINI EXPOSITIO IN PSALMOS S. BRUNONI AB IPSO AUCTORE DICATA Quam ad calcem Operum S. Brunonis edidit D. Maurus Marchesius, Casinensis decanus, Venetiis anno 1651 APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES, 1884 CAROLI EMMANUELIS PEDEMONTII PRINCIPIS, ETC., ETC. BRUNO BRUNI SCHOLARUM PIARUM. Cum, Regia Celsitudo, novam operum S. Maximi episcopi Taurinensis editionem, jussu Pii sexti ponticis maximi absolvissem, eamque Augusto regi, Victorio Amedeo optimo parenti tuo, ipsius nomine ornatam, eodem pontifice maximo jubente, Taurini reddidissem; prospere etiam mihi contigit, quod jamdiu magnopere optaveram, ut te quoque præsentem colerem; atque ex ipsius pontificis mandato eadem S. Maximi opera tibi humillimus offerrem. Tunc sane quæ absens de te celebrari, summisque laudibus extolli audiveram; egregiam nempe indolem tuam, ingenii aciem, singularem humanitatem, animique præstanliam, quibus certam spem præbes proavis tuis ducibus, ac regibus imparem non futurum, coram sum admiratus. Sed multo magis me in obsequium, et admirationem abripuit sapientia tua; vix namque lustratis aliquibus S. Maximi homiliis; statim de ejus latini sermonis elegantia, de doctrina copia, de orationis robore, tanquam peritissimus judex, quam recte, præclareque sentires, significasti. Hæc admiratio desiderium in me accendit, ut aliquid pro exiguis viribus meis pararem, quod regia celsitudine tua non indignum foret, meamque erga te venerationem testatam faceret. Neque diu cogitandum mihi fuit, quid eligerem ; cum novissem, quanti rex parens tuus æstimarat munus pontificium editionem scilicet concionum, et tractatuum sancti Maximi, qua nominis ejus celebritas, laus Ecclesiæ Taurinensis, atque regalis familiæ gloria confirmata, et illustrata est. Ægre jamdiu ferebam alterum Ecclesiæ lumen in Pedemontii regione ortum, atque excultum, a probatissimis scriptoribus commendatum, in quadam oblivione, et obscuritate jacere; quod scripta ejus non satis diligenter conquisita fuerint, nulla autem cura typis tradita pene in contemptum abierint. Is est S. Bruno Astensis ex nobilissima Soleria gente, medio sæculo xi procreatus, Signiæ in Campania episcopus, atque insignis monasterii Casinensis abbas. Scripsit autem Bruno doctissimos commentarios in plures utriusque Testamenti libros, sermones etiam quamplurimos in Evangelia, atque tractatus ecclesiasticæ eruditionis non paucos, quibus cum præclara doctrinæ, et sapientiæ argumenta præbuisset, sanctus Gregorius VII, Victor III, Urbanus II, Paschalis II, Romani pontifices, eum plurimi fecerunt, eique gravissima munera demandarunt. Collatis igitur S. Brunonis operibus quæ edita sunt cum optimis mss. ejusdem ævi, aut paulo inferioris, novi illa immerito huc usque neglecta, ab erratis mendisque librariorum expurgari posse, suppleri omissa, et singula nativæ suæ lectioni resttui. Comperi etiam maximam homiliarum partem, quarum ipsum. S. episcopum auctorem fuisse constat evidentissime, notho scriptori Græco non sine fraude tributam, nonnullosque alios libros a S. Brunone exat ratos alio nomine publici juris factos. Quare operæ pretium duxi, injuriosas hujusmodi S. antistitis æstimationi rapinas detegere, scripta ejus ab usurpatione vindicare, emendatiorem perfectioremque editionem veteri mendosæ opponere, atque conflatas in eum censuras diluere ac propulsare. Causam ago doctissimi sanctissimique viri, cujus in rempublicam Christianam merita, amplissimæque doctrine ornamenta tunc me vere prædicasse putabo, cum clarissimis Pedemontanis episcopis jure optimo comparandum Brunonem dicam. Hi quidem sunt, qui luctuosis temporibus Ecclesiæ laboranti firmissimo præsidio fuerunt; qui magna, et ardua pro Dei gloria egerunt, qui invicto animo pro doctrina catholica decertarunt. Eusebium Vercellensem cum nominem, quis ignorat eum fidei Nicænæ assertorem validissimum, malleum Arianorum appellari? Si huic addam Valerianum Cimeliensem seu Nicæensem episcopum medio v sæculo homiliarum auctorem illustrem, Maximum Taurinensem sacro e suggestu oratorem disertissimum, Turibium item episcopum Asturicensem sanctitate, atque doctrina tota in Hispania celebratissimum ab ipso S. Leone Magno suis litteris commendatum, eos in fastis ecclesiasticis laudatissimos commemorabo. Horum gloriam et in Ecclesiam merita æmulati sunt posteriores Atto Vercellensis ob commentarios in Sacras litteras, tractatus theologicos, et conciones ad populum nemini secundus, atque Anselmus archiepiscopus Cantuariensis jurium Ecclesiasticorum vindex post hominum memoriam invictissimus doctissimusque theologus. Age vero nonne inter istos splendidissimum obsinet locum S. Bruno Astensis Signiensium episcopus, ut acta Vitæ ejus et scripta luculentissime testantur? Ille enim operarius in vineam Domini missus fuit ea ætate quæ hæresis Berengariana. Guiberti Ravennatis schisma, Simonia, cleri corruptio, ecclesiasticorum jurium usurpatio sacra omnia conterebant.Bruno igitur, refugientibus et pertimescentibus cæteris callidissimi hominis audaciam, decertare cum Berengario in concilio Romano non dubitavit, et longam acerrimamque de sanctissimo Eucbaristiæ sacramento instituere disputationem; cujus tandem fuit exitus, ut PATROL. CLXIV. 1. 780 |