Obrazy na stronie
PDF
ePub

sed Herbipolensi adjudicaturum arbitramur. His- A textu Hebraico præcipue desumptam. Itali vero exploratis de prima Brunonis nostri expositione in Psalmos, quam nondum e latebris erutam fatemur, in aliam, a Marchesio editam animadversiones nostras convertemus. Et quidem primo agendum erit de translatione; cum ab eodem Brunone habeamus commentarium illum elaborasse secundum translationem, qua Ecclesia Romana utebatur.

psalmos secundum LXX. Interpretes in Latinum redditos, et juxta secundam Hieronymianam emendationem recitabant; præter quam Ecclesia Romana, et Mediolanensis, quæ antiquum Psalterium retinuerunt. Ex illa autem accuratiori emendatione prodiere psalmi, qui in Vulgata Biblia leguntur; quique multis in vocibus, nominibus, et interpunctione cum psalmis antiquioris translationis non concordant. Et quamvis S. Pius V universis Ecclesiis præcepisset, ut psalmos juxta emendatiorem lectionem recitarent, attamen Romanæ basilica Sancti Petri, atque Ecclesiæ Mediolanensi indulsit, ut antiquo Psalterio uterentur. Nec quidquam etiam immutatum est a pontificibus Sixto V et Clemente

Dicimus ergo Psalterium Romanum, quod nunc etiam canitur in basilica S. Petri partem esse vetustissimæ versionis Biblia Latinis traditæ ex versione ab Hebraico contextu in Græcam linguam a septuaginta Interpretibus; quæ versio vetus Itala, et communis, ac etiam vulgata appellabatur (1). Verum cum multa librariorum menda in illam translationem irrepserint, S. Damasus Romanus B VIII, ex quorum curis summopere commendandis

pontifex S. Hieronymo illam corrigendam dedit; quod eruditi homines contigisse putant anno 382, de quo ipse loquitur in præf. ad Psalterium. Psalterium, inquit, Romæ dudum positus emendaram, et juxta LXX Interpretes, licet cursim, magna tamen ex parte correxeram. Reversus autem Bethlehem Hieronymus, instantibus apud ipsum Paula, et Eustochio matronis Romanis, alteram edidit Psalterii emendationem; quod præcedens, ut idem ait, rursum scriptorum vitio depravata legebatur; et plus antiquus error, quam nova emendatio valebat. Hoc Hieronymi opus ad annum 390 referunt. Adhuc tertio de psalmorum correctione benemeruit Hieronymus; tunc quando comparatis cum Græco contextu Hebraicis voluminibus, consultisque gentis illius doctioribus, perfectiorem Psalterii, aliorumque divinorum librorum lectionem reddidit. Hæc ut certa, firmataque Hieronymi auctoritate habenda sunt. At non æque exploratum est, utrum Psalterium Romanum, de quo agimus, desumptum fuerit ex prima emendatione facta sub Damaso, an ex secunda in sucessu Bethlehemitico diligentius peracta. Ex duobus tamen momentis conjici posse videtur Romanam Ecclesiam psalmos secundum priorem correctionem retinuisse. Primum, quia illud auctores omnes partem vetustissimæ Italæ fatentur. Alterum, quod Bruno noster ait, pluribus in locis translationem hanc differre ab altera translatione, quam juvenis adhuc illustravit; ut nullo modo secundum illius expositionem hæc translatio intelligi possit. Hæc differentia profecto constat, si Petri Diaconi, quam supra indicavimus, sententia admittatur, scribentis primam Brunonis expositionem psalmorum esse secundum lectionem Ecclesiæ Gallicanæ. Quæ autem sit hujusmodi lectio ex Psalterio discimus a Brunone Herbipolensi illustrato; ubi asteriscis, et obelis variantes lectiones ex contextu Hebraico, et ex Theodotionis versione adnotatæ sunt, quod actum fuerat a S. Hieronymo. His accedit. Ven. Bedæ auctoritas, qui in præf. ad comment. in psalmos asserit, translationem in Galliis usitatam ex con

(1) Vid. dissert. Antonii Martinetti De Psalt. Romano Romæ editam an. 1745, nec non opus eruditis

C

D

post alteram divinorum librorum expletam emendationem, prodiit Biblia, ita in fronte inscripta: Biblia sacra Vulgatæ editionis; Sixti V. P. M., jussu recognita, et Clementis VIII auctoritate edita. Cum igitur Brunoni nostro, ut ipse testatur, incompertum esset, an aliquis alius expositioni psalmorum tantæ antiquitatis studuerit; e contra multos esse, qui de posteriori lectione meruerint, selectis aliarum divinarum litterarum auctoritatibus eam adornavit. Optine enim noverat commentarios Hilarii, Ambrosii, Augustini, Cassiodorii in psalmos, eorumque eruditionem plurimi facere ostendit; nihilominus dixit, sperare eos, qui utramque expositionem comparaverint, non superfluam hanc alteram judicaturos. Rogatus igitur, ait in memorata præfat., ab amicis meis, præcipue a Peregrino venerabili abbate, dedi operam, ut hæc quoque sicut illa propriam haberet expositionem. Quam qui totam ex ordine diligenter legerit; scio, non judicabit esse superfluam, facileque intelligere poterit, quanta distantia sit inter primam, et secundam hanc interpretationem.

CAPUT II.

DE PSALMORUM INTERPRETATIONE.

Explorata huc usque Psalterii lectione, quam Bruno suis commentariis illustravit, de ratione suæ interpretationis modo agendum est. Versatissimus, ut erat sanctus episcopus in sanctarum Scripturarum scientia, non ignorabat quæ secundum litteram, et quæ secundum spiritum in figuris intelligenda erant. Plura enim Israelitico populo præcepit Deus, quæ aliter intelligi nequeunt, ibi est omnino secundum litteram; plura etiam et gesta, et scripta sunt, quæ, ut inquit sanctus Augustinus, serm. 101 De temp., typus et imago erant futurorum. Quare dixit Bruno in expositione cap. xxII in Job, pag. 262, col. 1, non esse quærendam allegoriam in his, quæ sensum ipsis verbis perspicus proferunt; et e contra vitium esse, velle litteraliter accipere, quæ in metaphoris, et allegoriis contecta exhibentur : Non enim minus, inquit, vitium est, in his, quæ ad liiteram intelligenda sunt, allegoriam quærere, quam

simi præsulis, nunc S. R. E. cardinalis Stephani Borgia de Cruce Vaticana, cap. 7, pag. 69.

B

ea, quæ allegorice intelligenda sunt, ad litteram tan- A
tum velle interpretari. Luculentius mentem suam
S. Antistes aperit, quibusque regulis se conformare
velit, declarat in comment, ad cap. vi lib. Numeri,
pag. 177, col. 2. Ibi, ait, allegorium necessario esse
quærendam, ubi littera jubet, vel quod inutile sit,
vel quod omnino caret ratione. Quoties ergo sacræ
Scripturæ aliqua jubent, quæ ex littera nihil utilita-
tis indicant, aut non patet ratio, cur hujusmodi
mandata tradantur; ne verbum divinum frustra
scriptum, aut otiosum habeatur pro metaphoris,
et allegoriis accipienda sunt, sub quibus mysteria, et
veritates aliquæ continentur. Plura enim ex. gr. in
Levitico, et in Numeris a Deo præcipiuntur, quæ si
quis ad litteræ sensum usurparet, nihil ad spiritualem
profectum tradi censeret; neque subest ratio, cur ita
ordinata sint. Quid enim confert ad divinum cultum,
quod aliquæ animalium species in sacrificiis Deo offe-
rendis immolari jubeantur; aliorum vero immolatio
interdicatur? Nisi quia non res, sed earum significa-
tiones voluit Deus, ut intelligerentur; et Judæi, quibus
tanquam signa, et symbola data fuerant, ex propo-
sitis similitudinibus spirituales cognitiones eruerent.
Quid vestimentorum summi sacerdotis tam accurata
descriptio? Quid tam diversa, tamque pretiosa taber-
naculi ornamenta? Quid tot ritus, et cæremoniæ in
agni Paschalis sacrificio, in libaminibus, in oblatio-
nibus? Nulla alia ratio profecto reddi potest, quam
quod illa omnia figuras, et similitudines exhiberent
earum rerum, quæ novo in fœdere revelanda erant; c
cum divinus cultus, et vera religio umbratili
sublata, illuxisset. Illa igitur, ut cum Augustino loc.
cit. loquar, in Judæis figurata, in nobis, gratia Dei
donante, completa sunt. Unum instar omnium pro-
feram Brunonis commentarium super illa verba
cap. 11 Levitici, p. 128. c. 2.: Anima cum obtulerit
oblationem sacrificii Domino, simila erit hujus oblatio:
fundetque super eam oleum, etc. « Hæc autem, inquit,
simila de illo frumento facta est, de quo Salvator
noster ait Joan. XII, 24: Nisi frumentum cadens in
terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; quod
quidem Judæorum molis contritum (de quibus
dicitur, molas leonum confringet Dominus) congrue
Christi significat passionem. Hanc autem anima
offert, id est aliquis homo bonus, et spiritualis, et D
qui magis animæ, quam corporis sequitur voluntates;
quoniam corde contrito, et spiritu contribulato
Christi passionis recordatur. Fundit autem oleum
desuper, Christi pietatem, et misericordiam admi-
rans; qui dum a Judæis crucifigeretur, oleum tamen
pietatis, et misericordiæ effundens a misericordia
non cessabat. » Ex his patet ratio vel methodus, qua
suas interpretationes prosecutus est Bruno, nobisque
viam aperiunt, ut censuras præcipue contra com-
mentarium in psalmos illatas diluamus.

[blocks in formation]

quæ S. Hilarius Pictaviensis sapientissime scripsit
initio expositionis in ps. cxxv: Nisi essent, inquit,
in psalmis quædam tales prophetiæ, ut in res, atque
in homines eorum temporum non convenirent, profecto
auderent multi in psalmis nihil spiritualiter dictum
existimare, putarentque nos commentitias, et emen-
titias interpretationes inquirere, quibus videremur
altius nescio quid, ac profundius intellexisse; perinde
quasi nos sensui nostro, ea quæ scripta sunt, sensum
diligentis, et sollicitæ intelligentiæ consequamur.
Dixerat ante idem S. doctor in psal. CXLI. Nihil in
psalmis nisi propheticum agnoscimus. Docet ergo S.
Hilarius psalmos non ad litteram accipiendos, sed
quæ in eis prophetice, et figurate dicta sunt altiora
comprehendere, ac significare, si sublato verborum
velamine mysteria abscondita proferantur. Stabilita
ergo ex Hilario allegoricarum interpretationum
convenientia, et utilitate; occurrere debemus his,
qui Brunonis interpretationes singulares, et violentas
dicunt. Allegoria, quam rhetores continuatam
metaphoram vocant, quædam est similitudo, et
comparatio unius rei ad alteram propter quamdam
relationem ad ipsam. Dum autem res aliqua alteri
comparatur, plerumque non comparatur quoad
omnes ejus proprietates, sed quoad aliquas, vel quo-
ad unam tantummodo. In metphoricis locutionibus,
inquit S. Thomas, non oportet attendi similitudinem
quantum ad omnia, sic enim non esset similitudo, sed
rei veritas, 3, p. 1, q. 8, art. 1 ad 4. Satis profecto
est ad similitudinis rectitudinem, si ea in re, quæ
sumitur tanquam unus ex terminis comparationis,
adsit ea proprietas quam in altero termino conspi-
cimus, ad quam similitudinem, et allegoriam deferi-
mus. Jam vero illa una proprietas, quæ in compara-
tione duorum terminorum sumitur, quamvis per se
ipsa clara non sit, et omnibus evidens; attamen si
illa existat, recte ad alium comparationis terminum
transferri poterit. Hinc ergo nascitur judicium de
allegoriis, quæ existimantur proprie, vel improprie
deducta; si nimirum legentium menti, aut facile,
aut nimis difficile, aut nullo modo appareat termi-
norum relatio, ex qua deducitur allegoria. At si has
propter rationes eliminandæ essent allegoriæ sacro-
rum interpretum; jam quis non videat, improbandas
quoque esse ipsius Christi doctoris nostri interpreta-
tiones? Spinas enim divitias interpretatus est in ea
parabola, in qua pro divitiis indicandis spinas posuit.
Divitiæ porro delectant, spinæ pungunt doloremque
excitant. Quid magis importunum, quin imo et
contradictorium vidétur; si in his tantum spinarum,
divitiarumque proprietatibus, quæ in omnium oculis
primo aspectu incurrunt, relationem similitudinis
consistere velimus? Nihilominus Christus spinas
appellavit divitias, ob aliam secretiorem rationem,
quam S. Gregorius M. hom. 15 in Evang. Lucæ cap.
VI, quæ legitur in Sexagesima, adducit, inquiens:
Quia divitiæ cogitationum suarum punctionibus mentem
lacerant; et cum usque ad peccatum pertrahant, quasi
inflicto vulnere cruentant. Si ergo Christus Dominus

[ocr errors]

usus est his metaphoris, quas difficiliores appellavero, A apostolos, et doctores intelligi, qui cæteris omnibus
ob secretiorem rationem inter figuram, et figuratum,
consequens est, ut a SS. Scripturarum indole hoc
metaphorarum genus non abhorreat; ac proinde nec
a recta Scripturas interpretandi ratione alienas esse
illas interpretationes, quæ parum obviæ, atque in
aliqua obscuritate involutæ videntur. Præterea ex
quo idem S. Gregorius docet, ipsum Christum Domi-
num nostrum exponere dignatum esse, quod in para-
bolis docebat ; nec tamen per se ipsum omnia
explanare voluisse ; id egisse ait, ut nos quoque his
figurarum interpretationibus studeamus, et osten-
damus sacras litteras sub metaphoris; et allegoriis
æternæ vitæ documenta complecti.

B

Quæ hactenus diximus de universis Scripturis
interpretandis, et ad allegoriæ regulas conformandis,
peculiarem locum habent in psalmis, ex quibus
nonnulla ex. gr. subjiciemus. Imprimis secundum
litteram nullo modo intelligi potest illud ps. vi. Sana
me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Non
enim proprium est ossium, ut conturbentur, cum
sensu omni careant, sed per allegoriam, ossa, juxta
Brunonis interpretationem, pag. 309, c. 1, præcipuas
virtutes, fidem nempe, spem, et charitatem signi-
ficant; quibus anima Christiana regitur, ac susten-
tatur. Similiter in psalmo vII, legitur de Deo : Arcum
suum tetendit, et paravit illum, et in eo paravit vasa
mortis. In his etiam verbis allegoricis sensus spiri-
taalis est requirendus; quoniam Deus neque arcum,
neque sagittas exercet ; ideoque utrumque Testa- C
mentum interpres noster designari putat, p. 312, c.
2, quoniam illa vitam bonis, malis autem mortem
promittunt. Item in ps. Ix ubi Propheta dicit: Qui
exaltas me de portis mortis ; docet Bruno pag. 315,
c. 2, hæreticos et peccatores portas mortis repræ-
sentare, a quibus justi misericorditer a Deo
liberantur. Neque dissonans videri poterit illa
expositio in ps. XVII præ fulgore in conspectu ejus
nubes transierunt. In his significari apostolos ait
idem commentator, quorum documenta pura, et
sancta per universum mundum propagata sunt.
Dixerat etiam super illa verba Job cap. xxxvii : Et
nubes spargunt lumen suum, pro lumine nubium
doctrinam in Scripturis sanctis reconditam esse
intelligendam pag. 285, c. 1. Sexcenta alia afferri
possent ex psalmis apposite, et non violenter inter-
pretata; sed prosequi in his modum faciam, ut aliqua
etiam de nimia allegoricarum interpretationum
frequentia dicam, quod est alterum accusationis
caput in nostrum commentatorem.

Ne gratis id asserere censores isti viderentur,
oporteret, ut ostenderent Brunonem canonem illum
excessisse, quo dixit: «Non minus vitium est, iu
his, quæ ad litteram intelligenda sunt, allegoriam
quærere, quam quæ allegorice intelligenda sunt, ad
litteram velle interpretari. Quomodo ad litteram
exponent hæc ps. LXXI. Suscipiant montes pacem
populo, et colles justitiam ? Nisi ut explicat S. Bruno
pag. 450, c. 1, nempe in montibus, et collibus

D

eminent, et pacem, id est Filium Dei pacis aucto-
rem, ejusque justitiam accipere digniores sunt.
Similiter in eodem psalmo v, 16. Et erit firmamentum
in terra quomodo firmamentum, id est cœlum,
quod est super terram, in terra esse poterit ? Inquit
S. episcopus p. 452, c.1, « Firmamentum vocatur
Dominus, quia in ipso est sol, et luna, et stellarum
omnium pulchritudo. Et quidem ipse est firmamen-
tum in terra, quia in ipsa firmata, et fundata est
Ecclesia; » Quædam etiam secundum litteram, et se-
cundum allegoriam explanavit idem S. doctor, ex qui-
bus ex. gr. afferam illud ps. LXXv. Ibi confregit cornu,
arcum, scutum, gladium, et bellum. Litteraliter dicit,
intelligendum esse excidium Assyriorum exercitus ab
angelo Domini una nocte interfecti; spiritualiter
vero designari omnia diaboli arma, ejusque artes
omnes contra Ecclesiam a Christo confractas, atque
deletas, pag. 461, c. 1. Ex his alia colligi poterunt,
quæ supervacaneum est recensere; cum eadem
perspicuitate, et utilitate conditi sint reliqui ejus
commentarii, in quibus, dissoluto figurarum vela-
mine, divinitatis arcana, sanctiora que documenta
tradidit S. episcopus, et reseravit.

Cui enim non subvenit monitum a Christo datum
apostolis, quibus dixit Luc. cap. vIII: Vobis datum
est, nosse mysterium regni Dei, cæteris autem in para-
bolis, ut videntes non videant, et audientes non in-
telligant. Hinc docet A. N. admirandam esse divinam
sapientiam, quæ paganis, et Judæis incredulis
mysteriorum divinorum cognitionem denegavit, et
non nisi in parabolis, figuris, et ænigmatibus locu-
tus est eis; quatenus populus erat duræ cervicis, et
traditionibus Abrahæ, quas jactabat, maxime ad-
dictus. Apostolis ergo, eorumque successoribus
episcopis, et doctoribus datum est nosse mysteria
regni Dei, ideoque ab his suscipiendæ sunt inter-
pretationum doctrinæ, non a sapientibus sæculi, de
quibus Propheta ait ps. LXIX. Peccatori autem dixit
Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis
testamentum meum per os tuum? Ab illis, inquam,
quos, ut ait apostolus I Cor. XII. Deus posuit in
Ecclesia doctores, et ut alios docerent, dedit eis
scientiam, et intellectum ad penetranda arcana cœ-
lestia, et ad omnia vitæ æternæ mysteria aperienda.
Illi autem tanto majorem sibi vindicant existima-
tionem, quorum missio in Ecclesiam, et vitæ sancti-
tas maxima in commendatione fuit, et in signis
multis illuxit. An vero Bruno unus ex his reputari
debeat, prodigiis confirmata ejus electio ad episco-
patum, et plura dum viveret, et post obitum, ab eo
patrata miracula dubitare non sinunt,

Opponunt etiam, Brunonem Hebraicarum vocum
sensum non satis proprie interpretatum. Sed id
facile diluitur, ex consensu interpretationum Bru-
nonis cum Augustino, Cassiodorio, et Beda, quos
omnes errasse, stultum esset affirmare. His enim
Hieronymum, qui de his vocibus interpretandis
peculiarem tractatum scripsit, consuluisse creden-

dum est; quare, si eorum vestigia secutus est A. N., A rationem petunt. Miror equidem verti in detrimen-

a recta interpretatione longe non abiit. Quibus vero
parum utilis visa est Brunonis expositio in Psalmos,
sufficit responsum ab Augustino datum de Trinit.
lib. 1, c. 3, cuidam ei detrahenti, quod in publicum
ferret, quæ ab aliis jam tractata, et exhausta fuerant.
Dixit enim non libros omnes in omnium manus
pervenire, et quamvis per totum mundum dispersi
forent, tanto majorem splendorem, firmitatemque
accedere veritati, quanto a pluribus scriptoribus,
præsertim doctis, et sanctis asseratur. Sed inu-
tilis haberi nequit multiplex divinarum Scripturarum
interpretatio, quod pluribus refulgentibns radiis.
super ipsas, mysteriis, rebusque sublimibus plenas,
earum intelligentiam facilius assequamur. Unum
superest, scilicet, ut respondeamus iis, qui ab ætate
in qua vixit sanctus Bruno, eum pauci habendum

IDEA

tum honoris tanti viri, qnod ad singularem ejus
gloriam celebrandum est. Quid enim laudabilius,
quam probari cum sui temporis infelicitatem, hoc
est, optimarum disciplinarum, bonarumque artium
omncm pene jacturam proprio ingenio, studioque
superasse, et ita se erexisse, ut de sacris Scripturis,
deque theologicis doctrinis præclari scriptores
optime meruisse fateantur? Nom ne coævi, aut paulo
superiores Brunoni nostro fuere Petrus Damiani,
Anselmus Cantuariensis, Ivo Carnotensis, Bruno
Carthusianus? Si ergo eorum opera in pretio haben-
tur, et Ecclesia traditionem sacrorum dogmatum,
ab his, continuatam accepit, cur in eorum numero
collocandus non crit Bruno Signiensis, qui sacras
B
litteras tanta cognitionum copia, selectaque erudi-
tione illustravit ?

PROLEGOMENON TERTIUM.

CAPUT PRIMUM.

GENERALIS EXPOSITIONIS IN PENTATEUCHUM, IN
JOB, IN PSALMOS, ET IN CANTICA CANTICORUM.
Noverat S. Bruno tam ad Judæos revincendos,
quam ad Christianos obfirmandos opus esse eis
ostendere, unam eamdemque fuisse ab origine mundi
religionem, cultum scilicet veri Dei, cœli, terræque
conditoris, nec aliud legem veterem hominibus
præstitisse, quam supremi dominatoris cognitionem ;
ut deinde adveniente per Jesum Christum repara- c
torem plenitudine gratiæ, altioribus auditis verita-
tibus, assensum præberent, sanctioraque præcepta
adimplerent. Ut ergo id perficiat, in Genesi primum
dicit exhiberi Deum omnium rerum uno verbo ex
nihilo artificem, primique hominis Adæ ex limo
creatorem, a quo omne genus hominum promanavit.
Deinde cum a Moyse lapsus Adæ, innocentia, et in-
tegritate naturæ præditi in culpam, et damnationem
describatur, miserrimam sui, suorumqne posterorum
conditionem evasisse A. N. adserit, eumque salutis
suæ reparandæ impotentem factum, repræsentat.
Quia vero divini opificis benignitas hominem, invidia
a diabolo proditum, in perditione non erat relictura,
necessarium erat, ut quidam ejus misereretur, et ab
interitu vindicaret, cujus promissio Adæ facta,
omnibus fidem habentibus salutem attulisset. Hinc
nostræ reparationis mysterium instaurari cœpit, et
a patribus in filios tradi ejus cognitio, ut Abel,
Henos, Henoch, et Noe, primi fideles, et justi a
sacris litteris celebrentur. Cum autem multa malitia
hominum esset in terra, et cogitatio cordis intenta
esset ad malum omni tempore (Gen. vi, 5). Deumque
fecisse hominem pœnituerit, arcam Noe ex præcepto
Domini fabricavit, et posita in ea ejus familia, sin-
gulisque animalium speciebus, omnes viventes in
aquarum diluvio exstincti sunt. Arca autem illa, ut
Bruno animadvertit, futuram Ecclesiam significabat,
in quam ingressi salvi fiunt, et qui extra ipsam
sunt, salutem nullo modo consequuntur. Restaurato

D

deinde habitatoribus mundo, ex, his Deus sibi elegit
Abraham justum, ut scilicet ab eo exsurgeret po-
pulus, qui segregatus ab aliis prævaricatoribus, et
idololatris gentibus sibi obtemperaret, sanctumque
cultum ipsi soli præstaret. Hic autem populus alterius
populi acquisitionem significabat, cujus dux, et
princeps in Jacobi vaticinio prænuntiatus, ad spem
cœlestis acquisitionis per Christum comparandæ
excitabat. Post Genesim sequitur expositio Exodi,
qui historiam continet Israelitici populi a Moyse de
Ægypto educti; quando scilcet, quibusque portentis
a jugo servitutis Pharaonis liberatus fuit; quæ libe-
ratio redemptionis hominum a diabolica tyrannide
quam Christus operaturus erat, imaginem exhibebat
Nihil ex his commentator noster omittit; sed sibi
ipsi semper cohærens populum illum adumbrare
Ecclesiam docet, quæ multo majoribus beneficiis,
atque virtutibus cumulata, a Christo constituenda
erat. Et quia lex cordibus indita homines a malo
non continebat, ut Israelitas obsequentes, et fideles
sibi servaret Deus, Moysi legem lapideis tabulis
iuscriptam dedit, quam semper monentem habe-
rent, et qua intelligerent, quid Deo, et quid proximo
suo ipsis præstandum foret. Eadem sunt autem
novæ legis Christianæ præcepta ; nempe charitatis
in Deum, et proximum; et sicut omnia Veteris
Testamenti mandata ad hæc duo referuntur ; ita
novo in fœdere omnis perfectio, legisque plenitudo
per horum præceptorum obedientiam adimpletur.
Verum divino legislatori satis non fuit internæ po-
puli sui justitiæ consulere; sed ad opera etiam
externa religionis dirigere voluit; ut sui cultorem
faceret, eumque supremum Dominum agnosceret.
Tabernaculum itaque erigi Moysi mandavit, atque
in arca collocari, symbolum divinæ præsentiæ, ac
majestatis, sibique sacrificia fieri præcepit, in quibus
humanæ reparationis mysterlum in veri Agni immo-
latione significaretur. Quare S. Bruno in expositione
cap. vIII Exodi pag. 58, col. 1, dixit: « Christi passio

documenta, quæ passim producuntur, scriptorem divinitus inspiratum ostendnnt.

Accedit ad librum Job Psalterium, de cujus expositione plura diximus supra; quam ob rem hic pauca adnotasse sufficiet. Imprimis animadvertendum est Psalmistam aliqua apertis verbis ennntiare de Christo, alia in figuris, et allegoriis adumbrare, quod commentator noster præ oculis habens, quæ jam adimpleta sunt, ea clare, et perspicue ostendit; quæ vero adimplenda remanent, certis argumentis probavit credenda. Præterea in psalmis ordo constitui nequit, prophetæ enim non sua, sed quæ a Spiritu sancto eis inspirata sunt, scripto tradiderunt; et cum ille ubi, et quomodo vult spiret, cœlestis veritatis magister, ut se revelat, audiendus est. Inde patet neminem ad hæc referenda mysteria accedere debere, nisi prius superna lumina imploraverit, sciens Christum Dominum Deo Patri gratias egisse, quod, quæ sapientibus sæculi abscondere voluerat, ea parvulis, id est discipulis suis manifestavit. Hanc divinam sapientiam, non tam assiduis precibus apud Deum, quam diuturna lectione, et meditatione SS. Patrum Bruno sibi comparare studuit; ideoque mirum non est, si ejus in commentario nunc Ambrosium, modo Augustinum, Cassiodorium, vel Bedam interpretantes audiamus. Dixit enim Salomon Eccli. c. xxxix. Sapientiam sanctorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit; siquidem nemo privato spiritui se fidere debet; sed doctos, ac sanctos viros consnlere, quorum doctrinam, et auctoritatem probari ab Ecclesia compertum est.

in Veteri Testamento per figuras et ænigmata signi- A ticinia de Christo eximie explanatur, atque moralia ficata tandem in Novo est adimpleta. Ibi Christus monstratur, hic immolatur. Ibi significatur, hic adimpletur. ! Ibi denique agni immolatio narratur, hic vera Christi passio prædicatur.» Atque ut magis magisque religiosus cultus animis Hebræorum insideret, ac digne celebraretur, non omnes sacrorum ministros esse permisit, sed ex omnibus solam tribum Levi elegit, cujus viri sacerdotio fungerentur, et sacrificia juxta cæremonias, et ritus a Deo ipso constitutos peragerent. Hæc ultera- legislatio, quæ ad externam religionem spectat, in libro Levitici continetur; ubi diversa ministrantium munera, diversæ que res Deo offerendæ stabiliuntur, ut sanctitas in omnibus eniteat, et supremo Domino maximum obsequium exhibeatur. In hoc ministrorum ordine, in hac mu- B nerum, et rituum sanctione, cum forma ecclesiasticæ hierarchiæ designata videatur, S. Bruno episcopos vitæ sanctioris exemplar se reddere admonet; clericis vero morum candorem, studiumque pietatis inculcat, et ad perfectam Dei servitutem incendit. Levitico succedit liber Numeri, ita dictus, quod Israelitici populi dinumerationem refert, quam Deus Moysi præcepit, ut viri ad arma apti describerentur, et ad prælia Domini gerenda procederent. Cum enim Israelitis regio bonis omnibus redundans promissa fuisset, illa nonnisi pluribus devictis hostibus obtinenda erat; atque ut diuturni laboris, et virtutis præmium possidenda. Non pro terreno, sed pro cœlesti regno, Brunone sic adhortante, nobis c pugnandum est contra visibiles, et invisibiles inimicos, et acies virtutum instruenda, quarum robore, ac firmitate mundus, caro, diabolus superentur, et conculcentur. Corona non nisi victoribus datur, et in cœlestem hæreditatem hi soli ingressum habebunt, qui contemptis terrenis bonis toti se Deo mancipaverint. Quæ Hebræo populo carnali, et duræ cervicis de temporali felicitate promissa sunt, nobis permansuræ in cœlo beatitatis figuram prætendunt, et ad fideliter obeundam hanc spiritualem militiam animum nostrum accendunt. Tandem Deuteronomium quintum librum a Moyse scriptum S. episcopus Signiensis interpretatus est quem secundam legem complecti ait: quatenus præcepta, quæ in superioribus libris promulgata sunt, in hoc inno- C vantur, et confirmantur; ut tanto magis supremi legislatoris voluntas innotescat, atque integra, et perfecta hominum obedientia respondeat. Hig-bre viter adnotabo, quod sicut sacer scriptor divinitus inspiratus argui de multis repetitionibus nequit, non solum hoc in extremo libro: sed etiam in pra ce dentibus; ita nec S. Bruno insimulandus erit,:si iisdem, vel non dissimilibus utatur interpretationibus, quoties eadem loca occurrant.

Pentateuchum hac in collectione excipit commentarius in librum Job, qui ut liber divinus tota ab antiquitate receptus est in Ecclesia; ac proinde protocanonicus appellatus. Singularis fulget hac in expositione perspicuitas, et brevitas: figuræ, et va

Quædam etiam præmonenda sunt de Cantico canticorum, quem librum Brunonem similiter exposuisse jam diximus. Et quidem primo in dubium revocari nequit juxta communem SS. Patrum sententiam, regem Salomonem a Deo inspiratum libri hujus auctorem exstitisse, frustra nonnullis modernis heterodoxis repugnantibus, eumque ab Ecclesia inter divinos libros, et canonicos semper admissum. Secundo meminisse oportet, quid liber iste complectatur est enim sacrum epithalamium, id est carmen nuptiale, non ad terrenas nuptias exornandas; verum ad sublevandos humanæ mentis sensus, ut digne de amore Dei cogitet anima fidelis, ad eum aspiret, ejusque suavissimis deliciis, tamquam inter sponsum, et sponsam perfruatur. Hæc eadem complexus est S. Bernardus serm. 1. in Cant. contic. Salomon, inquit, divinitus inspiratus, Christi et Ecclesia laudes, et sacri amoris gratiam, et æterni connubii cecinit sacramenta, simulque expressit sanctæ desiderium anima, st epithalamii carmen exultans in spiritu, jucundo composuit cloquio, figurato tamen, etc. Tertio adnotandum, quod cum colloquium spiritum inter et spiritum, dum viatores sumus, nonnisi per res, et ideas corporeas exprimi possit; ideo voces illæ alle goricæ, quibus utitur Salomon, non ut sonant, acci_ piendæ sunt, sed intelligendæ secundum earum significationem. Nihil ergo minus castum, et sanctum toto

« PoprzedniaDalej »