Obrazy na stronie
PDF
ePub

tuam incensi, ut omnes languores et insidia odorem ipsius sentientes effugiant, et separentur a plasmatu quam pretioso sanguine redemisti, ut nunquam ledatur a morsu antiqui serpentis. Per.

BENEDICTIO ARMORUM.

Deus Omnipotens, qui mundum ex informi materia fecisti, et unicum Filium tuum tibi coæternum pro generis humani redemptione, Spiritu Sancto cooperante, incarnare jussisti: concede, quæsumus, ut hæc arma, gladios videlicet vel lanceas, sive loricas aut galeas labraque benedicere consecrareque digneris, atque per virtutem potentiæ tuæ ab hostibus contra nos dimicantibus invicti permaneant, et quicumque ex his pugnaturi sunt, incolomitatem tam corporis quam animæ, te adjuvante, percipiant.

Per.

Psalmus, Filii alieni usque in finem. Et Exurgat Deus usque in finem. (Cantate) Benedictus Dominus Deus meus usque Domine quidem. Et aqua benedicta aspargentur arma, et securi postea homines utentur eis.

Omnipotens et misericors Deus, cujus regnum est omnium sæculorum, supplicationes nostras clementer exaudi, et famulum tuum regem nostrum et regnum sibi subditum protege, ac principatum militiæ multiplica, ut in tua virtute confidentes tibi placeant, et super omnia regna percellant.

Alia.

Omnipotens sempiterne Deus, qui regnis omnibus æterno dominaris imperio, inclina ad preces humilitatis aures misericordiæ tuæ, et Romani (nostri) regni adesto principibus, et tua tranquillitate clementes tua semper sint virtute victores.

Alia.

Deus in te sperantium salus, et tibi servientium fortitudo, suscipe propitius preces nostras et Romani imperii (nostri) auxiliare militibus, ut, tua protectione muniti, omnibus sint hostibus fortiores. Per.

BENEDICTIO LUMINIS IN PURIFICATIONE SANCTE MARIÆ.

Domine Sancte, Pater Omnipotens, æterne Deus, benedicere et sanctificare digneris istum ignem quem nos indigni suscipimus, per invocationem Unigeniti Filii Domini nostri Jesu Christi, quem, hodie in templo presentatum, justum Symeonem diu exspectantem in ulnas suscepisse novimus, et salutare tuum ante faciem omnium populorum esse, lumen scilicet gentibus et gloriam plebis tuæ Israel, prophetico spiritu docuisti. Te, quæsumus Domine, benedicere digneris lumen istud, et omnibus hoc manibus gestantibus illud verum lumen tuæ majestatis concede, ut te agnoscentes per viam virtutum ad te valeant pervenire, qui in Trinitate perfecta gloriaris per omnia sæcula.

BENEDICTIO PANIS AD INFIRMUM.

Deus, qui revocas errantes, et salvas pœnitentes, medelam tribuens infirmantibus, et gloriæ coronam in bonis perseverantibus, qui ex quinque panibus et duobus piscibus quinque millia hominum satiasti in tua misericordia sperantes; benedicere et sanctificare digneris hunc panem, ut quicumque ex eo sumpserit corporis sanitatem et anime tutelam percipiat. Per te Jesum Christum.

BENEDICTIO CASEI ET BUTYRI ET OMNIS PULMENTI.

Deus, qui fecisti et creasti cunctis viventibus tuæ largitatis alimoniam, humanumque genus spiritalibus escis ac poculis tuorum preceptorum, terrenisque substantiis tuorum donorum indesinenter reficis: te Omnipotentem Jesum obnixe petimus, ut hæc tua dona, tu ipse qui eam creasti, et nobis donasti hanc creaturam N. formatici, sive casei vel butyri, sive sit quod sit, perpetua preclara benignitate sanctificare et benedicere digneris, vescentibusque ex ea largam tuæ benedictionis sanitatem in visceribus eorum clementer conloca, et presentis vitæ sospitatem, et future beatitudinem misericorditer indulge. Per.

AD SPONSAS BENEDICTIO.

Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, benedic adolescentes istos, et semina semen vitæ æterne in mentibus eorum, ut quic

quid pro utilitate didicerint hoc facere cupiant: Per Jesum Christum recuperatorem hominum, qui tecum et cum Spiritu tuo. Benedic, Domine, thalamum hunc, et omnes habitantes in eo, et in tua pace consistant, et in tua voluntate permaneant, et in amore tuo vivent et senescant et multiplicentur in longitudine dierum. Per.

Alia.

Respice, Domine, de cœlo super hanc conventionem per angelum tuum Raphaelem pacificum, ut sint sani atque digni, tua benedictione perfunde. Per.

Benedicat vos Dominus: Deus custodiat vos, et misereatur vestri: Convertat Dominus vultum suum vobis, et det vobis pacem. Per.

Oremus.

ORATIONES AD LIBROS BENEDICENDOS.

Descendat, quæsumus Domine, virtus Spiritus Sancti tui super hos libros, qui eos mundando purificet, et bene dicat, atque sanctificet, et omnium clementer corda illuminet, et verum intellectum tribuat, sed et illuminata precepta conservare, et implere, secundum tuam voluntatem bonis operibus implendo concedat: qui vivit.

Alia oratio.

Accende et inflamma, suppliciter flagitamus, Domine Deus noster, virtute Spiritus Sancti corda nostra et sensus nostros atque intelligentias nostras ad scrutandos sive intelligendos hos libros, nec non et alios tuæ inspirationis gratia conscriptos, ut ea, quæ in eis repperrimus, et intelligere veraciter, aliosque docere valeamus. Sed et in omnibus tua sequi, te donante, mandata studeamus: et nos omnesque hos libros dextera potentiæ tuæ benedicere, magnificare, consecrare, exaltare, purificare, ac conservare, atque omni tempore sanctificare digneris. Quatenus studiose ac devote hos et alios plurimos libros tuæ voluntatis jure conscriptos, legendo et intelligendo docendoque multos tibi lucrare, omnesque nobis commissos inmaculatos tuæ majestati representare valeamus, ipso auxiliante, cui est honor.

BENEDICTIO VINI.

Domine Omnipotens Christe, qui ex quinque panibus et duobus piscibus quinque milia hominum satiasti, et in Chana Galileæ ex aqua vinum fecisti, qui es vitis vera: multiplica super servos tuos misericordiam pietatis tuæ, quemadmodum fecisti cum patribus nostris in tua misericordia sperantibus: benedicere et sanctificare digneris hanc creaturam vini, quam ad substantiam servorum tuorum tribuisti, ut ubicumque ex hac creatura fusum fuerit, vel a quolibet potatum, divinæ benedictionis tuæ opitulentia repleatur, ut accipientibus ex eo cum gratiarum actione sanctificetur in visceribus eorum: Salvator mundi.

PRO OCULORUM INFIRMITATE.

Benedicere et sanctificare digneris Omnipotens æterne Deus hanc creaturam N. oculorum, quam benedicimus in tuo sancto nomine, et Filii tui Jesu Christi, et Spiritus Sancti, ut sit ignis ardens adversus insidias diaboli, et prestet sanitatem dolorem patienti. Sana, Domine, oculos hominis istius, cui benedicimus hanc creaturam N. oculorum, sicut sanasti oculos Tobie sancti, et sicut aperuisti oculos duorum cæcorum clamantium tibi in evangelio, et dicentium: Miserere nostri Fili David: et misertus es illis, et aperti sunt oculi eorum. Per.

ORATIONES DICENDE CUM ADORATUR SANcta Crux.

Domine Jesu Christe, gloriosissime conditor mundi, qui cum splendore gloriæ æqualis Patri Sanctoque Spiritui carnem inmaculatam assumere dignatus es, et gloriosissimas tuas sanctas palmas crucis patibulo permisisti configi, ut claustra dissipares inferni, et humanum genus liberares a morte: miserere mihi misero oppressum facinore, ac nequitiarum labe sordidatum, non me digneris derelinquere, gloriosissime Domine, sed dignare mihi indulgere quod malum egi, exaudi me prostratum ad adorandum vivificam crucem tuam, ut in his sacris sollempnis tibi merear assistere mundus: qui vivis.

Alia.

Domine Jesu Christe, adoro te in cruce ascendentem, spineam coronam in capite portantem; deprecor te, ut ipsa crux liberet

me ab angelo percutiente. Domine Jesu Christe, adoro te in cruce vulneratum, felle et aceto potatum: deprecor te, ut tua mors sit vita mea. Domine Jesu Christe, adoro te descendentem ad inferos, liberantem captivos: deprecor te, ut non me permittas introire in pœnis infernis. Domine Jesu Christo, adoro te ascendentem in cœlo, sedentem ad dexteram Patris: deprecor te, miserere mei. Domine Jesu Christe, adoro te venturum in judicio: deprecor te, ut in tuo adventu ne intras in judicio cum famulo tuo, me peccatore, sed deprecor te, ut dimittas peccata mea antequam judices. Amen.

AD PALMAS BENEDICENDAS VEL RAMOS.

Auge fidem in te sperantibus Deus, et supplicum preces clementer exaudi: veniat quoque super nos multiplex misericordia tua, qua benedicantur et hi palmites olivarum, et sicut in figura æcclesiæ multiplicasti Noe egredientem de arca, et Moysen exeuntem de Ægypto cum filiis Israel, ita nos portantes palmas aut ramos olivarum bonis actibus occurramus obviam Christo, et per ipsum in gaudium introeamus æternum per eundem.

Alia.

Deus, qui dispersa congregas et congregata conservas, qui populis obviam Jesu ramos portantibus benedixisti, benedic etiam hos ramos palme et olive, quos tui famuli ad gloriam nominis tui fideliter suscipiunt, ut in quocumque loco fuerint introducti, tua benedictione consequatur, ut omni adversa valitudine effugata, dextera tua protegat quos redemit. Per.

Alia.

Domine Sancte, Pater Omnipotens, æterne Deus, qui jussisti creaturam tuam ex arboreis virgultis olei producere ad concinnanda altaris luminaria, ita supplices prece deposcimus, ut hos ramos palme et olive benedicere et sanctificare digneris, ut famuli tui eos in manibus gestantes sint sanctificati anima et corpore, et tua benedictione repleantur, dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini: Osanna in excelsis.

« PoprzedniaDalej »