Obrazy na stronie
PDF
ePub

CALIFORNIA

LATINA LATINE

sive

ratio nova et liberior elementa latina

tradendi

in usum scholarum superiorum

conscripsit

THEODORUS TAYLER CHAVE, B. A.

linguae latinae

in

Academia Keewatinensi

olim praeceptor

Editionem breviorem et praeparatoriam

in usus privatissimos

denuo typis impressit

Wagoner Tribune

Wagoner, Oklahoma

Copyright, 1922, by T. T. Chave

iura proprietatis reservata sunt

EMMAE MATERTERAE

totius operis pignus ac primitias

pio gratoque animo

iterum

D. D. D.

Theodorus, nepos

QUI HABET DABITUR ILLI

Praefatio ad Magistros Linguae Latinae

Novam rationem elementa latina tradendi cum complures iam annos in manibus habuissem verum ad scholarum publicarum discipulos erudiendos ex animi sententia adhibere nunquam potuissem, tandem aliquando opportunitatem exoptatissimam meo arbitrio libere agendi in oppido Pocahontas rei publicae Arkansas in schola superiore ex improviso nanctus sum. Hoce igitur duntaxat opusculum typis sine mora mandandum putavi atque ad officinam Star Herald detuli. Duplex autem consilium sequebar ut et muneri meo scholastico quam maxime satis facerem et ad pleniorem accuratioremque totius libri editionem, hac quantulacumque rei parte finita ac praemissa, velut expeditiore itinere aggrederer; quae quidem editio- quem ad modum rem mecum excogitatam habeo-et exercitiis amplissimis alioque apparatu ornabitur et praefatione quadam academica illustrabitur ubi de omnibus consiliis meis disciplinae latinae melius instituendae fuse apud socios disputabo.

Simul etiam in spem veniebam, redacta ad libri formam ratione mea docendi atque in conspectum data, fore ut quidquid ibi vel falso conceptum vel minus apte expressum postea invenissem per otium recognoscerem atque elaboratius absolverem. Neque me haec spes fefellit: nam et in Arkansas apud Pocahontasenses et Haynesenses (ubi scholae publicae praefui) et postea in Oklahoma (quo me rite commendatum honorifice vocavit vir probatissimus, lacobus O. Crook, scholarum publicarum superintendens, ut in schola superiore sub socio suo, Georgio A. Nutt, viro integerrimo, pro absente magistra, femina lectissima, docerem), periculo libelli saepius facto, cognoscere mihi visus sum quantum utilitatis discipulis meis adferret eius quae iam praesto erat editionis meae perpetuus constansque usus et quibusnam rebus immutatis fieri posset ut aliquanto utiliora consilia mea redderentur. Quod utinam in eum qui subsecutus est annum scholasticum aliqua par illis similisve mihi contigisset meliora sectandi opportunitas aut saltem non locus pessimus sub pessimo!

Nunc vero temporis, tametsi reliquis operis destinati partibus ultimam manum ponere nondum queo sed operam eis navare adhuc persevero, tamen aliquot de causis inducitur mihi necessitas ut, intermissis aliquantisper curis illis amplioribus, prima libelli impressio ad instantes usus iteretur; quo in consilio exsequendo vehementer laetor quod condicionibus imprimendi a Georgio H. Foster, Tribuni Wagonerensis editore, viro honestissimo mihique amicissimo oblatis necnon Arthuri T. Sanders, typographi peritissimi arte industriaque uti potui. His ego utrisque, ut par est, gratias ago et habeo maxi.nas.

Quod igitur ad hanc libelli mei impressionem attinet, nihil antiquius duxi quam ut errata typographica quibus scatet editio Pocahontasensis, plurima illa quidem et paene incredibilia, quam accuratissime castigarem; qua de re etiam illo superiore tempore cum sub prelo libellus erat, ubi ad ultimam paginam ventum est, epilogo apologetico adiecto, in hanc sententiam socios allocutus sum:

"Reputet secum (scil. B. L.) quam lubricam ei viam ingrediantur qui suorum scriptorum plagulas ging typis impressorum corrigen

« PoprzedniaDalej »