Obrazy na stronie
PDF
ePub

Minora Enuntiata in Oratione Obliqua

Praefatiuncula: omnia quae hic traduntur ad eam generalem legem pertinent qua omnis oratio obliqua continetur, nempe, in Subiunctivo modo poni quaecumque nec affirmentur nec negentur.

(1) Imperativa et probibitiva Oratio

a) mutatur secunda persona Imperativi in tertiam personam Subiunctivi, tempore praesenti, nisi descendendum est.

b) NOLI perraro transfertur (nolit, nollet) sed NE particula ponitur cum Subiunctivo; e. g. (dixit) ne committeret (ne commiseris v. noli committere).

(2) Interrogativa Oratio

a) si responsum exspectatur, Subiunctivus ponitur.

cum Infinitivo

b) si quid rhetorice interrogatur, hoc est, si verbo tantum, non re, ad interrogationem pertinet oratio, Accusativus ponitur, quoniam declaratur aut negatur aliquid. (3) Comparativa Oratio cum QUAM particula: plerumque per Acc. c. Inf. exprimitur; reperitur tamen Subiunctivus. Exemplum est: affirmat se citius moriturum esse quam patriam proditurum v. quam patriam prodat, he says he will die sooner than betray his country. (4) QUOD, as-to-the-fact-that: vel Indicativus vel Subiunctivus reperitur, prout extra Orationem Obliquam vel intra Orationem Obliquam res dici intellegitur.

V. P.

INSTAR MURI (STAT) stands like a wall. (INSTAR, quasi genetiva praepositio). UNUS MIHI INSTAR OMNIUM, the-one as-good-as all (the rest put together) IUXTA VARRONEM DOCTISSMUS, the most learned after Varro, IUXTA, adv. praep. next to, according to (ser. lat) [next to Varro.

IN ID GENUS LIBRIS (irreg. Acc.), in books of that sort.
QUOD GENUS, of-which sort (is etc).

ECCE! v. EN! lo behold. (seq. Nom. v. Acc.)

ECCUM, ECCAM: ECCOS, ECCAS. There-he-is! etc.

VERBO TENUS v. NOMINE TENUS, as-far-as word (goes).

EA' TENUS QUATENUS, to-the-extent to-which.

QUATENUS, up-to-the-extent-to-which.

SED HAEC HAC'TENUS, but these-things thus far (so much for

this).

Praefatiuicula: haec quae infra leguntur nomina plenum apparatum nequaquam constituunt sed partim ad aliquot personas et loca latine nominanda pertinent, parti praebent unde tirones suas in latine loquendo vires quodammode experiantur. Plura exempla in quolibet lexico anglico invenientur.

Propria Nomina

Petrus et Paulus. Albertus et Robertus. Ricardus et Henri'cus. Ca'rolus et Os'carus. Edvardus et Edvi'nus. Gulielmus (Guilelmus) et Gualte'rus. Clarentius et Laurentius. Maria et Elisabe'tha. He'lena et Victoria. Anna et Gratia idem significant. E'ditha et Lucia. Blanca et Margari'ta. Nicola'us et Ste'phanus. laco'bus et loannes. Philippus et Alexander. Eugenius er Patricius syno'nyma sunt. Ludovicus et Ludovi'ca (Louise). Iulius et lulia. Marcelius et Marcella. Georgius et Horatius. Guido (Guy) et Godifre'dus. Franciscus et Francisca. Archibaldus et loanna (Jane).

Nomina Geographica

et Meridiana,

Quinque continentes: America Septentrionalis Euro'pa, Asia, Africa. Britannia Maior est in Europa. Londinium et Cantabrigia et Oxonium in Anglia. Bostonia et Novus Portus in Novanglia sunt. Nova Scotia est in Canada. Lutetia (Paris) est in Gallia et Olisippo in Lusitania. Edinburgum et Glascovia in Caledonia sunt et Dubli'num in Hibernia. Novum Ebora'cum et Sanctus Franciscus in America sunt. Antverpia et Bruxellae et Lovanium in Belgio sunt. Vivant Belgae! Brooklynenses in Insula Longa sunt. Roma et Nea'polis et Mediola'num in Italia sunt. Nipponenses in lapo'na et Seres in China sunt. Ubi est Constantino'polis? ubi Muse'um Britannicum? Ubi est Tibur, Nilus, Rhenus? Beroli'num et Dresda et Lipsia in Germania. Ubi est Schola Praeparatoria Coloradonensis? Americani et Canadenses et Mexicani.

Nomina Biblica et Historica et Ecclesiastica

Ada'mus et Eva in paradi'so. No'e in arca. Abrahamus est patriarcha et Moysis legislator. Eli'as prophe'ta. David pastor, rex, psalmista. Psalterium Davidicum in liturgia anglicana. S. Matthacus et S. Ioannes Evangelistae. S. Ioannes Baptista in historia evangelica. S. Paulus, Apostolus ad gentes. Cornelius centurio in historia aposto'lica. S. Augusti'nus, primus archiepiscopus Cantuariensis. Cantuaria est in Anglia. Leo XIII, P. M. Ioannes. Calvi'nus et Marti'nus Luthe'rus, Protestantes et reformato'res in historia Europaea sunt. Caius Iulius Caesar, dictator, et Marcus Tullius Cicero, orator, in historia romana. Home'rus et Vergilius, poe'tae e'pici. Bea'ta Virgo Maria (B. V. M.) Columbus navigator et Americus Vesputius, explorator. Plato et Aristo'teles in philosophia et S. Thomas Aqui'nas in theologia. S. Hiero'nymus (Jerome) mo'nachus. S. Athanasius, episcopus Alexandri' nus et S. Antonius eremi'ta in historia ecclesiastica. Georgius Washington et Abrahamus Lincoln in historia americana. S. Stephanus protomartyr, h. e. primus martyr. Quattuor Evangelia in Novo Testamento sunt. Epis'tulae Pauli'nae et Actus Apostolo'rum et Apocalypsis.

[ocr errors]

Praefatiuncula ad tirones: our manner of studying Latin is to MAKE LATIN, that is, to combine in various ways every word, phrase, and form that we acquire. When the teacher says or writes anything in Latin, try to understand him and to imitate his sentences; when you come upon any Latin elsewhere, mark it and utilize it in some way to express a thought of your own.

Recite the grammar and render the vocabularies as if you were instructing some one else; then, when you find your self in doubt on any point, you can intelligently say that you desire further light in Latin (amplius lumen in latinitate desi' dero). Rules, exceptions, bbservations, and cautions are given as helps to guide you in your sentence-making and to prevent mistakes otherwise likely to occur.

In particular, try to express thoughts about Latin, its history, its celebrated names, its varied applications, and about class work. Latin is a venerable and dignified language with more than two thousand years of continued use; its connections with present-day languages and interests are innumerable. Compose phrases and sentences about some of them. Repetitions, with a word or a form changed, are always allowable and no original sentence is too simple at first.

Praefatiuncula ad magistrum: magna pars primi anni latini circa declinationes et vocabula versari merito creditur. Tamen non est dubium quin etiam alicui orationi componendae fructuose provideri possit; immo vero, huic ipsi rei iam inde ab initio consuli oportet, siquidem latin latine edocere instituimus. Cum nulla pars disciplinae latinae molestior pueris sit quam ista quae paene ubique obtinet consuetudo certas ac designatas sententias ex anglico in latinum praescripto modo convertendi, ego huic difficultati ita occurro ut summam libertatem in scribendo meis tironibus concedam atque pro optima orationis duce imitationem liberrimam habeam. Labor enim

odium, odium autem inertiam parit: nobis alacritas petenda est. Ad Pensa 1-4

EXERCITIA BREVIORA

Ubi est frater? Soror non est in area. Canis in culina est. Ubi est bibliotheca academica? Hoc est masculinum nomen. Declina, Henrice, hoc demonstrativum pronomen. Declinate hoc singulariterpluraliter. Recitate hoc, omnes una: haec recitatio clara est-indistincta et confusa. Hoc est mihi clarum-obscurum. In latina lingua "ante" et "post" praepositiones sunt. Commoda (loan) mihi dellarium americanum. Hoc est mexicanum dollarium. Hic est praeceptor, haec est praeceptrix. Tiro in latina disciplina sum. Omnes adsumus. Carolus hodie a schola abest. "Sol" est masculinum nomen. Octo adsumus (there are eight of us present). Insula Longa ad Neoeboracenses pertinet. Latina verba ultimum locum in sententia perio'dica tenent. Floridenses in paeninsula sunt. Ave Imperator, Imperatrix! 'Globus" est "globe" et "pudding"; globus anglicus est "plum pudding." Non omnia nomina rerum ad neutrum genus pertinent. Haec exercitia clare scripta sunt. Haec stella non longe abest. Emma est praeceptrix in disciplina mathematica. Haec nomina non sunt origine latina. Anglica adiectiva, si de adiectivis sunt, in "ly" exeunt, sed non omnia. Hic Vocativus exit in I longum. Cicero est clarum nomen in oratoria latina. Haec syllaba tonica est.

Hoc mihi non placet. Haec schola superior in insula est. Tintinnabulum sonat et schola habetur. Salve, domina. Hoc est malum. Frater est in fabrica. Mater non est in tonstrina. Tenta divinare ex anglico hoc novum nomen. Nunc iterum, declinate hoc verbum. Responde ad hoc, si placet. Tenta hoc iterum. Hoc nomen adiectivum est in substantivo sensu. Demonstra mihi omnia vitia. Hoc est mendum, domine. Non est vitium in prima sententia. Multum salve, Thoma. Accentus est in antepaenultima. Haec expositio non est lucida. S. Augustinus, episcopus Hipponensis, clarus scriptor latinus est. Vivat lingua latina! Vivant professores!

Ad Pensa 5-8

in

po

sunt:

Praefatiuncula ad magistrum: etsi nequaquam nego fieri posse ut ex lectione scriptorum latinorum, modo sit satis copiosa, elementa satis commode discantur, tamen eo spectat mea docendi ratio ut in dictionibus sententiisque scriptitandis praecipua spes proficiendi natur; quam ob rem haec exercitia nihil aliud in se habent quam fragmenta quaedam orationis quae tuo more tuum scribendi genus convertas. DICTIONES SCHOLASTICAE. Sex casus in latine sermone nomina mihi hos sex casus usitato ordine. Da nobis octo interpretamenta Ablativi. "Ad" est accusativa praepositio. Haec omnia bene responsa sunt, Francisce. Nomina primae flexurae in A litteram exeunt. Quis novit hoc novum nomen? eloquatur anglice. In patrio sermone hoc plerumque quidem ita est sed tamen non semper. Silentium, tirones: schola nunc habetur. Arbores feminina nomina habent. Da hoc filiabus meis. Carolus non est studiosus discipulus. In anglico alphabeto Y est et vocalis et consonans. Vide ta'bulam geographicam: haec est Ephesus. Fratres mei litteris hebraicis non student; studia hebraica laboriosa sunt. "Mi" est Vocativus singularis masculinus. Haec oratio nostra praecepta non sequitur. In Caroli exercitio tria menda sunt. Praepositio "ex" habet formam "e" sed non vocales. Neutra nomina secundae flurae u-m litteris terminantur sed quattuor exeunt in "us" syllabam. Quis meminit nomina harum syllabarum? Responde mihi, si placet. latino sermone.

ante

PROMISCUAE ORATIONES. Ubi est vir tuus, mea domina? in collegio Yalensi. Clara exempla architecturae gothicae in Europa sunt. Haec formosa femina magistra musicae est. Frater meus scientias physicas novit. Puer puellam sequitur. Praeceptor noster et latine et graece loquitur. Nemo vestrum hoc bene novit. Servi Dei sumus. Pater meus probus agricola est. Servi in America non sunt. Voca ancillam tuam. Voca fratrem tuum ad telephonum. Nostra ratio elementa latina docendi non est laboriosa. Audite me, tirones: haec monita mea non sunt obscura sed clara. Fratres mei in auditorio templi masonici sunt. Explana haec verba Clarentio et Mariae. Monstra mihi subiectum verbi tui. Omnes tirones in exercitiis praeceptorem sequuntur. Nero Imperator Christianos persequitur. Pastor meus, rev. vir Carolus Y, de parabolis evangelicis loquitur. Haec non est ignorantia sed mera impudentia. Iterum tenta hoc: recitatio tua valde indistincta est. Herodotus est pater historiae. Doce me, oro te, haec verba declinare. Agatha est praeceptrix linguae anglo-saxonicae. Lingua sanscritica est mater linguarum latinae et graecae. Imi

est

tatio est bona magistra orationis, pueri. Fratres tui in ludo litterario sunt. Meus pater vir sanctus et religiosus est. Recita nobis ex Evangelio Sancti Matthaei orationem Dominicam. Haec censura non iusta, immo vero, valde iniusta est. Grammatica pars primi pensi disbene clara nobis est. Hic gladius acutus est. Diligentia vestra, cipuli, manifesta mihi est. Voca ad me in bibliothecam fratrem tuum et sororem. Sorores meae hodie absunt. Vide lexicon sub hoc verbo. Quod anglicum verbum ab hoc verbo est? Hic est soloecismus, mi Carole. Non sumus tirones in anglicis litteris. Da nobis sonos harum litterarum. Da mihi sensum primi verbi. Sed hoc non est ita. Meus magister longe aliter loquitur. Hoc adiectivum in substantivo sensu est. Evolutio biologica ad theoriam Darwinianam pertinet. Dictio biblica et liturgica est "Pater et Filius et Spiritus Sanctus." Ubi sunt sorores tuae? Praefatiunculae nostrae ad linguae latinae magistros latinis verbis scriptae sunt. Oratio tua, domine, longe abest ab elegantia Marci Tulli. Haec est pura et latina dictio. Saluta matrem tuam meis verbis. Vide, si placet, Encyclopaediam Britannicam sub articulo

44

Ad Pensa 9-12

Praefatiuncula ad magistrum: in his pensis tractandis patrio sermoni latinas locutiones pro opportunitate admiscebis et tirones ad imitandum hortaberis.

PROMISCUA ORATIO LATINA IN SCHOLA. Declinate omnes una hoc verbum per praesens tempus. "tempus" est neutrum nomen et "per" est accusativa praepositio. In latino sermone singularis numerus et pluralis ad imperativa verba pertinent. Da mihi exempla prohibitivae orationis. Noli me timere. puer: non sum elephantus. Ex quo anglico vocabulo divinamus significationem verbi "excusare"? Quas significationes verbi "excusare" dat lexicon tuum? Considerate hoc novum verbum. Absurdum est hoc putare; haec opinio absurda et ridicula est. In synodo oecumenica nicaena episcopi graece loquuntur; sed Constantinus Imperator longam orationem de concordia ecclesiastica latine habet. Prima comiugatio "A" litteram characteristicam habet, et secunda "E" litteram. Non est rectum fumare in area scholastica. Hoc submarinum navigium sex torpedines habet. Cita tria exempla ex pensis nostris. Rev. Pater X. missam s. eucharistiam in capella academica celebrat. Haec constructio syntactica illegitima est et regulas grammaticas violat. Periculosum est hoc temptare. Noli natare in frigida aqua. Elephanti et rhinocero'tes in silvis africanis errant. Aviator per aera in aeroplano volat. Folia per aera volant. Non timeo haec arma. Tabacum ex Cuba in Americam important. Episcopus presbyteros et diaconos ad ministerium sacrum ordinat. Columbus ex Hispania in Americam navigat. State erecti, omnes. Pagani ido'la adorant; idololatria est superstitiosus et

perniciosus error. Omnes praeceptores elegantiam Ciceronianam nobis laudant. Minae tuae me non terrent. Haec lamenta nos non movent. Non recta postulas: non est meum hoc dare. Hic canis latrat sed non mordet.

RERUM GRAMMATICARUM LATINA EXPOSITIO. In anglico sermone ordo verborum interrogationes indicat; sed Latini particulas interrogativas habent. "Nonne" est exspectantis affirmativum responsum: "num" est exspectantis negativum responsum. Pilatus ita

« PoprzedniaDalej »