Obrazy na stronie
PDF
ePub

Petrus. Imitari debemus Salvatorem nostrum, qui tentatorem suum cum posset sua potestate et autoritate convincere, divinarum scripturarum telis confodiendum censuit. Nam cum dixisset diabolus: Dic ut lapides isti panes fiant. Scriptum est, inquit, non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. Est autem, ut nosse te arbitror, ex Deuteronomio excerptum testimonium, non ex philosophorum productum scola. Cumque iterum suasisset ei, ut de pinnaculo templi mitteret se deorsum, ex eodem loco in sathanam contorsit telum dicens: Scriptum est: Non temptabis Dominum Deum tuum. Tertio vero cum pollicitus fuisset, daturum se illi omnia regna mundi, si cadens adorasset eum, eduxit gladium, quo tentatori suo uno ictu precidit caput. Vade, inquit, s at hana. Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies.

Civis. Satis auribus meis facere non potes magis, quam ut argumenta ad declarandam veritatem irrefragabilibus testibus confirmes, prophetasque imprimis et apostolos in testimonium voces.

Petrus. Ita fiet. Et quidem mensuram bonam et confertam, et coagitatam et supereffluentem dabo in sinum tuum. Nam praeter eos, de quibus modo meministi, si quae mihi de orthodoxis atque catholicis viris et vita et eruditione insignibus, quibus interpretatio utriusque testamenti per Spiritum sanctum credita est, inter loquendum succurrerint, tanquam cumulum illis adiiciam. Civis. Et haec mihi aeque grata fore non dubites.

Petrus. Peccasse Fratrem vestrum et quidem gravissime, probari facile potest praesertim ex locupletissimo Pauli testimonio. Omnis anima, inquit, potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas, nisi a Deo. Quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem male feceris, time. Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei, qui male agit. Ideoque necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Quid, oro, apertius his prolixioribus Apostoli verbis? Sufficere tibi vel solum hoc testimonium posset ad improbam Fratris inobedientiam, ad contumaciam detestandam. Sed et aliud eiusdem Pauli accipe. Obedite praepositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes. Hoc enim non expedit vobis. Quid dicis tu, Apostolorum princeps? Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi

DAS ZWIEGESPRÄCH

377 quasi praecellenti, sive ducibus, tanquam abs eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate. Servi subditi estote in omni timore dominis. Et ne forte eos excipi credas, qui malos praepositos sortiti essent, continuo subdit: Non tantum bonis et modestis, sed etiam discholis. Ite ergo et argumentis sophisticis ab obedientia summi Pontificis, si potestis, Fratrem vestrum eximite, cum etiam minoribus potestatibus omnes subiecerit Apostolorum princeps. Quid tu dicis ad haec?

Civis. Revera magnae autoritatis excitasti testes, quibus repugnare temerarium sit. Et cum in ore duorum vel trium testium stet omne verbum, ita mihi duorum satisfecisti testimonio, ut tertium non requiram.

Petrus. Hoc nimirum ordo ipse naturae postulat, ut filius patri, servus domino, subditus praelato, civis principi, aut summo in republica magistratui subiiciatur. Filius, ait propheta, honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo sum pater, ubi est amor meus? Si ego sum dominus, ubi est timor meus? Vis ad maiorem inobedientium confusionem singulare aliquod obedientis exemplum? Obedivit non solum parenti aeterno Christus Dominus, de quo testatur Apostolus, quod factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: verum etiam Joseph et Mariae. Et erat, inquit Evangelista, subditus illis. Civis. Maximum certe obedientiae inditium, locupletissimum argu

mentum.

Petrus. Quis non videat, dic, quaeso. Si Christus Joseph et Mariae, ego non subdar ecclesiae? Si filius Dei mulieri et fabro, ego pulvis et cinis100, ego, inquam, vermis et non homo101, non obediam episcopo, non summo omnium sacerdoti?

Civis. Male profecto saluti suae consulit, qui in eum erigit elationis cornua, quem imposuit Dominus super capita nostra.

Petrus. Natura quidem aequales nos genuit, sed culpa nostra, qua creatorem offendimus, factum est, ut alter alteri serviat, et sui iuris non sit. Membra quoque capiti parent, quae cum non eundem actum habeant102, pro arbitrio tamen ipsius atque imperio suum quodque officium gerit. Propterea elegit apostolos Dominus, quorum sunt episcopi successores. Quibus nihilominus praefecit unum, quem constituit heredem universorum 103, cuius pedibus subiecit omni a104, deditque ei et in terris et in coelis vicariam potestatem dicens: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis105.

Civis. Magna revera dignitas pontificia, summa potestas et merito ab omnibus formidanda. Qui illam non veretur, ipsius contemptor est, qui illam dedit, et quantum in se est, destruit ecclesiam Dei, qui super hanc petram ipsam aedificavit 108

Petrus. Nimirum sic est. Sublato enim fundamento structura omnis corruit, et obstinato animo non obediens Pontifici, omnia humana simul iura et divina confundit. Nam si ei, qui superiorem non habet, nequaquam paruerimus, multo licentius habituri sumus contemptui inferiores praelatos. Romanus Pontifex, quemadmodum in Decretalibus legimus 107, non puri hominis, sed veri Dei vicem gerit in terris. Propterea Nicolaus Pontifex episcopis scribens: Nemini, inquit 108, est de sedis apostolicae iudicio iudicare, aut illius sententiam retractare permissum, videlicet propter Romanae ecclesiae primatum Christi beato Petro apostolo divinitus collatum, Audi praeterea, quid de subditorum inobedientia scriptum sit per Clementem Pontificem ad episcopos. Si autem, inquit100, vobis episcopis non obedierint omnes presbyteri et reliqui clerici, omnesque principes tam maioris ordinis quam inferioris atque reliqui populi, non solum infames, sed etiam extorres a regno Dei et consortio fidelium, et a liminibus sanctae Dei ecclesiae alieni existunt. Ambrosius vero in officiorum libro: Si quis vero, ait110, non obediat episcopo, sese extollere atque exaltare desyderans, quaerens etiam obumbrare merita episcopi simulata affectione doctrinae aut humilitatis aut misericordiae, is a vero devius superbit. Quoniam veritatis ea regula est, ut nihil facias commendandi tui causa, quo minor alius fiat. Neque si quid boni operis habeas, id ad deformationem alterius et vituperationem exerceas. Citemus et alium testem ex Decretorum volumine. Absit, inquit Antherius papa", ut quicquid sinistrum de iis arbitremur, qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos nos christiani sumus, qui claves regni coelorum habentes ante iudicii diem iudicant. In veteri quidem lege habe tur: Quicunque sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus lapidabatur a populo, ac gladio cervice subiecta, contemptum expiabat cruore. Nunc vero inobediens spirituali animadversione truncatur, et eiectus de ecclesia, rapido ore hominum decerpitur.

Civis. Quantam debeant obedientiam subditi praelatis suis, ex iis quae ex scitis Pontificum ac decretis protulisti, et quidem accommodatissime perspicue claret.

DAS ZWIEGESPRÄCH

379

Petrus. Si ergo minoribus etiam dignitatibus ita deferendum est, quanto amplius summae! Quis hoc iugum iure excusserit? Quis adeo magnus fuerit, cui maximo obtemperandum non sit? Soli Petro dixit Dominus112: Duc in altum. Solus in mare se misit113, quoniam universo mundo, qui per mare significatur, solus erat praeficiendus. Aquae enim multae populi multi. Maior dicitur Pontifex non solum homine, verum etiam angelo, quoad potestatem. Audiamus Bernardum, quid de magno sacerdote, quid de summo antistite sentiat. Tu, aitu, princeps episcoporum, tu heres apostolorum, tu primatu Abel, gubernatu Noe, patriarchatu Habra am, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses, iudicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Sufficiuntne ista tibi de tanti apostolatus dignitate? Civis. Procul dubio satis superque.

Petrus. Sed et alia eiusdem verba ad Eugenium scribentis adhuc subiiciam, ne quid ad tam sublimis potestatis notitiam desit tibi. De caetero, inquit 115, oportere te esse consydera formam iustitiae, sanctimoniae speculum, pietatis exemplar, assertorem veritatis, fidei defensorum, doctorem gentium, Christianorum ducem, amicum sponsi, sponsae paranymphum, cleri ordinatorem, pastorem plebium, magistrum insipientium, refugium oppressorum, pauperum advocatum, miserorum spem, tutorem pupillorum, iudicem viduarum, oculum caecorum, linguam mutorum, baculum senum, ultorem scelerum, malorum metum, bonorum gloriam, virgam potentium, malleum tyrannorum, regum patrem, legum moderatorem, canonum dispensatorem, sal terrae, orbis lumen, sacerdotem altissimi, vicarium Christi, christum domini, postremum deum Pharaonis. Et paulo post idem infert: Ubi malitiae iuncta potentia est, aliquid tibi supra hominem praesumendum. Vultus tuus super facientes mala. Timeat spiritum irae tuae, qui hominem non veretur, gladium non formidat. Timeat oratio. nem, qui admonitionem contemnit. Cui irasceris tu, Deum sibi irasci, non hominem putet. Qui te non audierit, auditurum Deum, et contra se paveat.

Civis. Obruis me et testimoniorum multitudine et testium auctoritate atque gravitate. Multa sane et plura quam opus fuerit, brevi sermone complexus es de dignitate ac potestate summi sacerdotis. Alia super hac re non requiro abs te. Nam et olim mihi persuasum est, esse unum et solum Pontificem omnium maximum, cui qui non paret, et heresim merito sapiat, et a fide catholica alienus sit. Caeci utique sunt, et duces caecor u m110, qui haec non intuentur. Exortum non est illis in tenebris lumen, quoniam recti corde118 non sunt. Videntes non vident, et audientes non in

telligunt. Ambulant meo iuditio iuxta Pauli verba120 in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a via Dei per ignorantiam, quae est in illis propter coecitatem cordis ipsorum.

Petrus., Miror ego iccirco magis, non modo non obedisse Pontifici Fratrem, verum etiam palam de eo fuisse oblocutum. Nam esto, ut homo peccaverit aliquando, cum sit nemo mundus a sorde, et omnes peccent, egeantque gratia Dei, nonne Apostolus arguit, qui iudicat proximum? Tu, inquit121, quis es, qui alienum servum iudicas? Suo domino stat aut cadit. Et de hoc servo servorum Dei Symachus papa in Decretis testatur dicens122: Quis enim sanctum esse dubitet, quem apex tantae dignitatis attollit? Et ibidem Bonifatius martyr123. Si papa, inquit, suae et fraternae salutis negligens deprehenditur inutilis et remissus in suis operibus et insuper a bono taciturnus, quod magis officit sibi et omnibus, nihilominus innumerabiles populos catervatim secum ducit primo mancipio geennae, cum ipso plagis multis in aeternum vapulaturus. Huius culpas isthic redarguere praesumit mortalium nullus, quia cunctos ipse iudicaturus a nemine est iudicandus nisi deprehendatur a fide devius. In eodem quoque libro habes 124: Nemo iudicabit primam sedem. Et infra125: Aliorum hominum causas Deus voluit per hominem terminari. Sed sedis istius praesulem suo sine questione reservavit arbitrio. Itemque126: Facta subditorum iudicantur a nobis, nostra vero a Do

mino iudicantur.

Civis. Collegisti tu multa ad confirmandam pontificiam potestatem. Et imaginari minime possum, quis reperiri queat ad ea refellenda idoneus.

Petrus. Desinat itaque Frater ponere os in coelum127, et illum maledictis incessere atque odiosum et contemptibilem christianae reipublicae facere, cuius non sumus digni corrigiam calciamenti solvere128 Meminerit, quid per Moysen preceperit Dominus129: Principem populi tui non maledicas. Si tamen correctione dignum novit esse Pontificem, imitetur apostolum Paulum, qui Petro restitit in faciem130, quoniam reprehensibilis videbatur. Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, sicut idem Galatis scribens meminit, cum gentibus edebat Petrus. Cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos, qui ex circumcisione erant. Et simulationi eius consenserant caeteri Judaei, ita ut Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. Sed cum vidisset Paulus, quod non recte ambularent ad veritatem evangelii, dixit Caephae coram omnibus: Si tu, cum Judaeus sis, gentiliter vivis et

« PoprzedniaDalej »