Obrazy na stronie
PDF
ePub

CURSUS COMPLETUS

SIVB

BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE

ECCLESIASTICORUM QUI AB ÆVO APOSTOLICO AD USQUE INNOCENTII III TEMPORA

FLORUERUNT;

RECUSIO CHRONOLOGICA OMNIUM QUÆ
EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER DUODECIM

PRIORA ECCLESIÆ SÆCULA,
JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAN

DILIGENTER CASTIGATA;
DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS LECTIONIBUSQUE VARIANTIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA ;
OMNIBUS OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUÆ TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTAS

DETECTIS, AUCTA :
INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS, SIVE AUCTORES ALICUJUS MOMENTI

SUBSEQUENTIBUS, DONATA;
CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE DISPOSITIS, NECNON ET TITULIS SINGULARUM PAGINARUM MARGINEN SUPERIOREN

DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA ;
OPERIBUS CUM DUBUIS TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO AUCTORITATE IN ORDINE AD TRADITIONEN

ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;
DUOBUS INDICIBUS GENERALIBUS LOCUPLETATA : ALTERO SCILICET RERUM, QUO CONSULTO, QUIDQUID
UNUSQUISQUE PATRUM IN QUODLIBET TREMA SCRIPSERIT UNO INTUITU CONSPICIATUR ; ALTERU
SCRIPTURÆ SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUN QUINAM PATRES ET IN
QUIBUS OPERUM SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM SCRIPTURÆ

TEXTUS COMMENTATI SINT,
EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR : CHARACTERUJI NITIDITAS,
CHARTE QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS
TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO OPERIS DECURSO CONSTANTER
SIMILIS, PRETI EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA ET CHRONOLOGICA,
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM, PRIMUM
AUTEM IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS AD OMNES ÆTATES, LOCOS, LINGUAS

FORMASQUE PERTINENTIBUS, COADUNATORUM.

SERIES PRIMA,

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ

A TERTULLIANO AD GREGORIUM MAGNUM. ACCURANTE J.-P. MIGNE, Cursuum Completorum IN SINGULOS SCIENTIÆ

ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE.

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small]

HIERONYMI

STRIDONENSIS PRESBYTERI

OPERA OMNIA,

POST MONACHORUM ORDINIS S. BENEDICTI E CONGREGATIONE S. MAURI

SED POTISSIMUM JOANNIS MARTIANÆI AUJUS ORDINIS RECENSIONEN

DENUO AD MANUSCRIPTOS ROMANOS, AMBROSIANOS, VERONENSES ET MOLTOS ALIOS

NEC NON AD OMNES EDITIONES GALLICAS ET EXTERAS CASTIGATA,

PLURIMIS ANTEA OMNINO INEDITIS MONUMENTIS,
ALIISQUE S. DOCTORIS LUCUBRATIONIBUS SEORSIM TANTUM VULGATIS AUCTA,

INI IERIS NOTIS, OBSERVATIONIBUS, CORRECTIONIBUS ILLUSTRATA,

STUDIO ET LABORE

VALLARSII ET MAFFÆII

VERONÆ PRESBYTERORUM
OPERAM NAVANTIBUS ALIIS IN EADEM CIVITATE LITTERATIS VIRIS.

EDITIO PARISIORUM NOVISSIMA
EI SECUNDA AB IPSIS VERONENSIBUS EDITORIBOS CURIS POSTERIORI BUS ITA RECOGNITA,

[ocr errors]

atque ex RECENTIUS DETECTIS
UT PRÆSENS EDITIO, AMPLITUDINE SOLA, CÆTERIS OMISSIS EMENDATIONIBUS,

PRÆCEDENTES OMNES EDITIONES, ETIAM BENEDICTINAS ,

tertia parte seu triente materialiter superet,

ACCURANTE ET AD ULTIMUM RECOGNOSCENTE J. P. MIGNE, CURSUUM COMPLETO.

RUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE.

TOMUS DECIMUS.

PARISIIS, VENIT APUD EDITOREM,
IN VIA DICTA D'AMBOISE, PRÈS LA BARRIÈRE D'ENFER,

ou PETIT-MONTROUGE.

1816.

PRÆFATIO.

Quæ Hieronymus ex Græco sacri codicis texlu, si unum atque alterum libellum excipias , in Latinum convertit , Hebræo dudum absoluto Canone, tomo hoc operum cjus decimo continentur. Hunc sibi locum alque ordinem ipsa postulare videbatur recensionis nostræ hujus series , sive , ul verius dicam , Hieronymianæ ejus interpretationis genus, ex allero Scriplurarum fonte derivalum. Tribuitur autem hic ipse in duas partes tomus : quarum una quæ Veteris Testamenti haud sane mulla superant post grande naufragium inonimenta , altera Novum omne comprehendit: ex Græco utraque, tantum quod illa itoypugos, ista primigenium atque úpzétursoy textum refert. Quæ ut probe tencas , per parles sunt de more , antequam ad legendum accedas, enucleatius exponenda, repelendaque res paulo altius.

Hieronymus , quo ncmo umquam post homines natos divinarum Litterarum scienlia magis excelluil, nemo ad cam comparandam plus diligentiæ atque industriæ contulit, primum in Lalina sui temporis versionc , quæ vitiis , sive interpretum culpa , sive librariorum, multis scatebal , ad nativum tū Septuaginta exemplar exigenda , atque emendanda , ingenii atque eruditionis suæ periculum fecit. Prælusit tanlæ molis operi recensione illa Psalmorum , prope dixerim tumultuaria , quam, ut ipse ait, Romæ positus apud Damasum , cursim, et magna tantum ex parte adornaverat. Fortasse neque est tunc alia editione Græca usus , quam quæ ad manus erat, el Kouni , Communis, dicta est, quod vulgo oblineret. Certe ne in consilium quidem fuissc adhibitam Hexaplarem Origenis , obelis atque asteriscis instructam , res ipsa persuadet. Cum tamen bene rudimentum hoc ipsum cesserit, et Romanæ cumprimis Ecclesiæ suffragiis probarelur (eliamnum quippe Romanum Psalterium audit), ille animum ad universam versionem illam ex integro juxta Græcum , alque eum quidem longe emendatissimum Hexaplarem textum refigendam appulit. Nec sane dubium videtur, quin et propositum per singulas partes exsecutus, totum Veteris Testamenti Canonem continenti illa archetypi conparalione expoliverit : lamen elsi duo nunc soli superent libri ex ea recensione integri, Job, et Psalterium , lotidemque prologi in libros Salomonis, et Paralipomenon, qui ut deperdilum opus majore in desiderio sit , faciunt. Haberemus , si labor ille ætatem lulissel, quantiyis prelii thesaurum sacræ eruditionis , ex quo el restituere Hexaplarem ipsam editionem sæpius liceret, el Veteris Lalinæ reliquias asteriscorum obelorumque ope : lum qui fuerit ejus interprelis sensus alque animus in locis vexalissimis , nullo negotio internoscere. Quæ quanla sint, ii facile sentiunt, qui sacras Scripluras ex Antiquorum mente , alque originalibus libris scrutari percupiunt. Nunc quando particula dumlaxat illa frui datum est , eam omni majorc cura ac studio complecti nos decet, ut in ejus adornanda editione , nihil non operæ conferamus.

Verum alii sunt, fueruntque olim non indocti critici, e quorum numero Serarius in Pro. legomenis , qui tantum abest , ut jacluram hanc doleant , quin potius contendant, nullos fuisse alios præter laudatos libros abs Hieronymo ad Græcum recognitos. Diu multumque incertum habuit et Martianæum hæc sententia. Nos corum omnia argumenta nihil momendi haberc : quin ita atque nos sentimus , S. ipsum Interpretem fidejubere , conlendimus. Aiunt , horum tantummodo librorum ipsum meminisse adversus Rulinum , cum interpre!alionem hanc suam juxta LXX ab ejus criminationibus tuerctur: nec porro, quod dc his facil, mentionem de aliis fecisse umquam in præfationibus ad cosdem libros ex Hebræo : denique cum , deperditis ipsis Salomonis et Paralipomenon ex ea recensione libris, supersint tamen in eos præfatiunculæ , aliorum ne has quidem superesse , nec cur Antiquarii , qui istas, cum præfationum congerie servarunt, alias prætermiserint , si exstilissent, commodam posse causam prætendi. Addunt, nemini Scriptorum veterum , alios umquam innoluisse præter laudalos ; sanctum vero Augustinum cpist. inter Hieronymianas 104, quæ ad annum speclat quadringentesimum terlium, cum Jobi interpretationem vidisset , auctorem fuisse S. Doctori , ul universam versionem Latinam , ad eum plane mo. L'ATROL. XXIX.

1

« PoprzedniaDalej »