Obrazy na stronie
PDF
ePub

B. JOANNIS APOSTOLI

INCIPIT

APOCALYPSIS.

Scribe ergo quæ vidisti, et quæ sunt, et quæ oportet fieri post hæc. Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea : septem stellæ angeli sunt septem Ecclesiarum : et candelabra septem, septem Ecclesiæ sunt.

B

[Cap. I.] Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit A cula sæculorum, et habeo claves mortis, et inferni. illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni. Qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quæcumque vidit. Beatus, qui legit et [Ms. et qui audit verba prophetiæ [Ms. libri hujus et servat ea, quæ in ea scripta sunt : tempus enim prope est. Joannes septem Ecclesiis, quæ sunt in Asia. Gratia vobis et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est; et a septem spiritibus, qui in conspectu throni ejus sunt; et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ; qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo : ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen. Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ: Etiam ; Amen. Ego sum A et 2, principium et finis, dicit Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens. Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu, fuib in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu [Ms. add. Christi]. Fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tube, dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem Ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et PhiJadelphiæ, et Laodiciæ. Et conversus sum, ut viderem vocem, quæ loquebatur mecum. Et conversus C vidi septem candelabra aurea : et in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis, vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea caput autem ejus et capilli erant candidi tamquanı lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis, et pedes ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum : et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus, et vivus, et fui mortuus; et ecce sum vivens in sæ

[Cap. II.] Angelo Ephesi Ecclesiæ scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti. Sed habeo [Ms. add. aliquid] adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris et age poenitentiam, et prima opera fac. Sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris. Sed hoc habes c, quia odisti facta Nicolaitarum, quæ et ego odi. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in Paradiso Dei mei. Et angelo Smyrnæ Ecclesiæ scribe: Hæc dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit Scio tribulationem tuam [Ms. tac. tuam] et paupertatem tuam, sed dives es : et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judæos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ. Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos [ Ms. tac. aliquos] ex vobis in carcerem, ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis : Qui vicerit, non lædetur a morte secunda. Et angelo Pergami Ecclesiæ scribe: Hæc dicit qui habet romphæam utraque parte acutam : Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ et tenes nomen meum, et non uegasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat. Sed habeo adversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere d, et fornicari ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. Similiter poenitentiam age: si quo minus [Ms. add. pœnitentiam egeris], veniam tibi cito, et

:

a Nomen Jesu Christi, noster, quem domi habemus, ms. tacet.

b Idem ms., fui in spiritu in insula, Græco tamen textu non annuente.1

Plus habet noster ms., Sed hoc habes bonum,

Græco minime suffragante textu.

d Hic vero juxta Gr., pάyɛry ɛidwhófuta; ms. quoque noster verbo edere subdit, de sacrificiis idolorum, etc.

?

:

pugnabo cum illis in gladio oris mei. Qui habet au- A ventura est in orbem universum tentare habitantes
rem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis : Vincenti
dabo manna absconditum, et dabo illi calculum can-
didum et in calculo nomen novum scriptum, quod
nemo scit, nisi qui accipit. Et angelo Thyatire Ec-
clesiæ scribe: Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos
tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auri-
chalco: Novi opera tua, et fidem, et charitatem tuam,
et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua
novissima plura prioribus. Sed habeo adversus te
pauca: quia permittis mulierem Jezabel, quæ se
dicit propheten, docere, et seducere servos meos,
fornicari, et manducare de idolothytis. Et dedi illi
tempus ut pœnitentiam ageret: et non vult pœnitere
a fornicatione sua. Ecce mittam eam in lectum : et
qui mœchantur cum ea in tribulatione maxima erunt, B
nisi pœnitentiam ab operibus suis egerint. Et filios
ejus interficiam in morte, et scient omnes Ecclesia,
quiá ego sum scrutans renes et corda et dabo uni-
cuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem
dico, et cæteris qui Thyatira estis: Quicumque non
habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt al-
titudines Satance, quemadmodum dicunt, non mittam
super vos aliud pondus : tamen id, quod habetis, tc-
nete donec veniam. Et qui vicerit, et custodierit us-
que in finem opera mea, dabo illi potestatem super
gentes, et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas
figuli confringentur, sicut et ego accepi a Patre meo :
et dabo illi stellam matutinam. Qui habet aurem,
audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.

in terra. Ecce venio cito tene quod habes, ut nemo
accipiat coronam tuam. Qui vicerit, faciam illum
columnam in templo Dei mei, et foras non egredie-
tur amplius et scribam super eum nomen Dei mei,
et nomen civitatis Dei mei [Ms. tac. Dei mei] novæ
Jerusalem, quæ descendit de cœlo a Deo meo, et no-
men meum novum. Qui habet aurem, audiat quid
Spiritus dicat Ecclesiis. Et angelo Laodicia Eccle-
sic scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidelis, et yerus,
qui est principium creaturæ Dei. Scio opera tua
quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigi-
dus esses, aut calidus sed quia tepidus es, et nec
frigidus, nec calidus, incipiam te exomere ex ore
meo. Quia dicis : Quod dives sum, et locupletatus,
et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et mise-
rabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. Suadeo tibi
el
emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples
fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat
confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos,
ut videas. Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmu-
lare ergo, et pœnitentiam age. Ecce sto ad ostium,
et pulso si quis audierit vocem meam, et aperuerit
mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo,
et ipse mecum. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in
throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo
in throno ejus. Qui habet aurem, audiat quid Spiri-
tus dicat Ecclesiis.

[Cap. III.] Et angelo Ecclesiæ Sardis scribe: Hacc C dicit qui habet septem Spiritus Dei, et septem stellas Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. Esto vigilans, et confirma cætera, que moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et poenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te. Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt, Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitæ, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Et angelo Philadelphia Ecclesiæ scribe: Hæc D dum animal simile vitulo, et tertium animal habens

[Cap. IV.] Post hæc vidi: et ecce ostium apertum in cœlo; et vox prima, quam audivi, tamquam tubæ loquentis mecum, dicens: Ascende huc, et ostendam a tibi quæ oportet fieri post hæc. Et statim fui in spiritu et ecce sedes posita erat in cœlo, et supra sedem sedens. Et qui sedebat, similis erat aspectui lapidis jaspidis et sardinis: et iris erat in circuitu sedis, similis visioni smaragdinæ. Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor: et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronæ aureæ. Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua et septem lampades ardentes ante ronum, qui sunt septem spiritus Dei. Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis, quatuor animalia plena oculis ante et retro. Et animal primum simile leoni, et secun

dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit: Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam [Ms. modicum] habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. Ecce dabo [ Ms. tibi] de synagoga Satanæ, qui dicunt se Judæos esse, non sunt, sed mentiuntur. Ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te. Quoniam servasti verbum patientiæ mex, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ

faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquila volanti. Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas et in circuitu, et intus plena sunt oculis et requiem non habebant die ac nocte, dicentia Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in sæcula sæculorum; procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum, et mittebant coronas suas ante

et

Noster ms. ostendam, quæ oportet cito fieri, etc.

thronum, dicentes: Dignus es, Domine Deus noster, A Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium

accipere gloriam, et honorem, et virtutem quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et

creata sunt.

B

Cap. V.] Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris signatum sigillis septem. Et vidi [Ms. audivi] Angelum fortem, prædicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus? Et nemo poterat, neque in cœlo, neque in terra, neque subtus terram, aperire librum, a neque respicere illum. Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris: ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus. Et vidi: et ecce in medio throui et quatuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem: qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. Et venit, et accepit de dextera sedentis in throno librum. Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quæ sunt orationes sanctorum et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus : quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione: et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes et regnabimus super terram. Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium, et seniorum et erat numerus eorum [Ms. tac. eorum] millia millium, dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedi. ctionem. Et omnem creaturam quæ in cœlo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio, et honor, et gloria; et potestas in sæcula sæculorum. Et quatuor animalia dicebant: Amen. Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas et adoraverunt b viventem in sæcula sæculorum.

animal, dicens: Veni, et vide. Et ecce equus niger;
et qui sedebat super illum, habebat stateram in ma-
nu sua. Et audivi tamquam vocem in medio quatuor
animalium dicentium: Bilibris tritici denario, et
tres bilibres hordei denario, et vinum, et oleum ne
læseris. Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi
vocem quarti animalis dicentis: Veni, et vide. Et
ecce equus pallidus: et qui sedebat super eum, no-
men illi Mors, et Infernus sequebatur eum; et data
est illi potestas super quatuor partes terræ, interfi-
cere gladio, fame, et morte, et bestiis terræ. Et cum
aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare ani-
mas interfectorum propter verbum Dei, et propter
testimonium, quod habebant, et clamabant voce
magna, dicentes: Usquequo, Domine (sanctus, et
verus), non judicas, et non vindicas sanguinem no-
strum de iis, qui habitant în terra? Et datæ sunt il-
lis singulæ stolæ albæ; et dictum est illis, ut re-
quiescerent adhuc tempus modicum, d donec com-
pleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui inter-
ficiendi sunt sicut et illi. Et vidi cum aperuisset si-
gillum sextum et ecce terræ motus magnus factus
est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus ;
et luna tota facta est sicut sanguis et stellæ de cœlo
ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos
suos, cum a vento magno movetur. Et cœlum reces-
sit sicut liber involutus et omnis mons, et insulæ
de locis suis motæ sunt. Et reges terræ, et princi-
pes, et tribuni, et divites, et fortes, et oninis servus,
et liber, absconderunt se in speluncis, et in petris
montium; et dicunt [Ms. dicent] montibus, et pe-
tris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie se-
dentis super thronum, et ab ira Agni : quoniam ve-
nit dies magnus iræ ipsorum : et quis poterit stare?

C

[Cap. VII.] Post hæc vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terræ, tenentes quatuor ventos terræ [Ms. lac. terræ], ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem. Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi; et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terræ, et mari, dicens: Nolite nocere terra, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Et audivi numerum signatorum,

centum quadraginta quatuor millia signati, ex omni

tribu filiorum Israel. Ex tribu Juda duodecim millia signati. Ex tribu Ruben duodecim millia signati. Ex tribu Gad duodecim millia signati. Ex tribu Aser duodecim millia signati. Ex tribu Nephthali duodecim millia signati. Ex tribu Manasse duodecim millia signati. Ex tribu Simeon duodecim millia signati. Ex tribu Levi duodecim millia signati. Ex tribu Issachar duodecim millia signati. Ex tribu Zabulon duodecim millia signati. Ex tribu Joseph duodecim

D

[Cap. VI.] Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audivi unum de quatuor animalibus, dicens [Ms. add. mihi], tamquam vocem tonitrui: Veni, et vide. Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedebat super illum habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens, ut vinceret. Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, dicens: Veni, et vide. Et exivit alius equus rufus et qui sedebat super illum, datum est ei, ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant [Ms. interficerent]: et datus est ei gladius magnus.

Interserit idem ms., et solvere signacula ejus. b Verba viventem in sæcula sæculorum ut in Græcis aliquot libris, ita et in ms. nostro desiderantur.

Atque hæc iterum Et vidi, juxta Græcos aliquot

libros, ms. noster ignorat.

Noster ms., donec compleatur numerus conservorum et fratrum eorum, qui interficiendi sunt, etc.

militer. Et vidi, et audivi vocem unius aquila volantis per medium cali, dicentis voce magna: Væ, væ, væ habitantibus in terra, de cæteris vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri.

millia signati. Ex tribu Benjamin duodecim millia A eorum, et dici non luceret pars tertia, et noctis sisignati. Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis; stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum; et clamabant voce magna dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium; et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes: Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro, in sæcula sæculorum. Amen. Et respondit unus de senioribus, et dixit mihi : Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venerunt? Et dixi illi: Domine mi, tu scis, et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Et ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus; et qui sedet in throno, habitabit super illos. Non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus æstus: quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos, et deducet eos ad vitæ fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum.

[Cap. VIII.] Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in cœlo, quasi media hora. Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei: et datæ sunt illis septem tubæ. Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum a a;:

[Cap. IX.] Et quintus angelus tuba cecinit: et vidi stellam de coelo cecidisse in terram, et data cst ei clavis putei abyssi. Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ : et obscuratus est sol et aer de fumo putei: et de fumo putei exierunt locustæ in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terræ et præceptum est illis, ne læderent fenum terræ, neque omne viride, neque omnem arborem : nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in B frontibus suis : et datum est illis, ne occiderent eos; sed ut cruciarent mensibus quinque et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii cum percutit hominem. Et in diebus illis quærent homines mortem, et non invenient eam : et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis. Et similitudines locustarum, similes equis paratis in prælium et super capita earum tamquam coronæ similes auro: et facies earum tamquam facies hominum. Et habebant capillos sicut capillos mulierum; et dentes earum, sicut dentes leonum erant et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum : et babebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum et potestas earum nocere homini . bus mensibus quinque et habebant super se regem angelum abyssi, cui nomen flebraice Abaddon [Ms. Abdon], Græce autem Apollyon, Latine habens nomen Exterminans. Ve unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo væ post hæc. Et sextus angelus tuba cecinit et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei, dicentem sexto angelo, qui habebat tubam: Solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi nume. rum eorum. Et ita vidi equos in visione : et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita equorum erant tamquam capita leonum: et de ore corum procedit ignis, et fumus, et sulphur. Et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum, de igne, et de fumo, et sulphure, quæ procedebant de ore ipsorum. Potestas enim equo:um in ore eorum est, et in caudis corum. Nam caudæ eorum similes serpentibus, habentes capita : et in his nocent. Et cæteri homines, qui non sunt occisi in his plagis, neque pœnitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent dæmonia, et simulacra aurea, argentea, et ærea, et lapi

et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram, et facta sunt tonitrua, et voces et fulgura, et terræmotus magnus. Et septem angeli, qui habebant septem tubas, præparaverunt se, ut tuba canerent. Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando, et ignis, mixta in sanguine, et missum est in terram : et tertia pars terræ combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne fenum viride combustum est. Et secundus angelus tuba cecinit: et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare: et facta est tertia pars maris sanguis, et mortua est tertia pars creaturæ eorum, quæ habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit. Et tertius angelus tuba cecinit: et cecidit de cœlo stella magna ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in foutes aquarum et nomen stellæ dicitur Absinthium: et facta est tertia pars aquarum in absinthium: et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amaræ factæ sunt. Et quartus angelus tuba cecinit, et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunæ, et tertia pars stellarum : ita ut obscuraretur tertia pars

C

D

et in caudis eorum.

a Addit idem ms., in manu sua.
b Tacet noster ms. juxta Græcum textum verba,

dea, et lignea, quæ neque videre possunt, neque A videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et genaudire, neque ambulare: et non egerunt pœnitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis.

[Cap. X.] Et vidi alium angelum fortem descendentem de cœlo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columnæ ignis et habebat in manu sua libellum apertum et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram: et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram et audivi vocem de cœlo dicentem mihi: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere. Et angelus, quem vidi stantem super mare, et super terram, levavit manum suam ad coelum et juravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cœlum, et ea quæ in eo sunt; et terram, et ea quæ in ea sunt; et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit ampliussed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos prophetas. Et audivi vocem de coelo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram. Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum, et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. Et accepi librum de manu angeli, et C devoravi illum et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus; et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.

tibus corpora eorum per tres dies et dimidium; et corpora eorum non sinent poni in monumentis. Et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur; et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos qui habitabant super terram. Et post dies tres et dimidium, spiritus vitæ a Deo intravit in eos : et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super cos qui viderunt eos. Et audierunt vocem magnam de cœlo dicentem eis : Ascendite huc. Et ascenderunt in cœlum in nube, et viderunt illos inimici eorum. Et in illa hora factus est terræmotus magnus, et decima pars civitatis cecidit; et occisa sunt in terræmotu nomina hominum septem millia; et reliqui in timorem sunt missi, et B dederunt gloriam Deo cœli. Væ secundum abiit : et ecce væ tertium veniet cito. Et septimus angelus tuba cecinit; et factæ sunt voces magnæ in cœlo dicentes Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in sæcula sæculorum. Amen. Et viginti quatuor seniores qui in conspectu Dei [Ms. Domini] sedent in sedibus suis, ceciderunt. in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes: Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et quí venturus es : quia accepisti vir tutem tuam magnam, et regnasti. Et iratæ sunt gentes, et advenit ira tua, et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nemen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt [ Ms. corrumpunt] terram. Etapertum est templum Dei in cœlo, et visa est arca testamenti ejus b in templo ejus, et facta sunt fulgura,et voces, et terræmotus, et grando magna.

:

[Cap. XI.] Et datus est mihi calamus similis virga, et dictum est mihi : Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes [Ms. habitantes] in eo. Atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amici saccis. Ili sunt duæ olivæ, et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes. Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit ini- D micos eorum et si quis voluerit eos lædere, sic oportet eum occidi. Hi habent potestatem claudendi cœlum, ne pluat diebus prophetiæ ipsorum : et potestatem habent super aquas convertendi cas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint. Et cum finierint. testimonium suum), bestia quæ ascendit de abysso faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos. Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnæ, quæ vocatur spiritualiter Sodoma, et Ægyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. Et

[Cap. XII.] Et signum magnum apparuit in cœlo : Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim; et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat. Et visum est aliud signum in cœlo: et ecce draco magnus rufus, habens capita septem et cornua decem, et in capitibus ejus diademata septem; et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum coeli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulierem quæ erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret. Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea; et raptus est filius ejus ad Deum et ad thronum ejus; et mulier fugit in solitudinem, ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta. Et factum est prælium magnum in cœlo: Michael et angeli ejus præliabántur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli ejus; et non valuerunt [Ms. prævaluerunt], neque locus inventus est eorum amplius in cœlo. Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem ; et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt. Et audivi vocem magnam in cœlo dicentem: Nunc facta est salus, et b Voces in templo ejus noster ms. tacet.

a Pro sed in diebus vocis, etc., habet noster ms. et vidi in fine vocis, etc.

« PoprzedniaDalej »