Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

bis. Et hospitalitatem nolite oblivisci, per hanc enim A civitatem, sed futuram inquirimus. Per ipsum ergo latuerunt [Ms. placuerunt] quidam, angelis hospitio receptis. Mementote vinctorum, tamquam simul vincti; et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam. Ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor; non timebo quid faciat mihi homo. Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in sæcula. Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis : quæ non profuerunt ambulantibus in eis. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portain passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim habemus hic manentem

a

offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fruclum labiorum confitentium nomini ejus. Beneficentiæ autem, et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum, aptet vos in omni bono, But faciatis ejus voluntatem faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis [Ms. præpaucis] scripsi vobis. Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum; cum quo (si celerius venerit) videbo vos. Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia a fratres. Gratia cum omnibus vobis. Amen.

Explicit Epistola B. Pauli apostoli ad Hebræos.

a Nomen fratres, quod et in Græco textu tacet, Palat. quoque ms. ignorat.

PROLOGUS SEPTEM EPISTOLARUM CANONICARUM.

Non idem ordo est apud Græcos, qui integre sa- C ptem, quæ Canonicæ nuncupantur, qui in Latinis piunt, et fidem rectam sectantur, Epistolarum se

a Hieronymi hunc prologum non esse, sed hominis cum sequioris multo ætatis, tum subsellii pene infimi, certis adeo argumentis recentiores critici atque ipse etiam Martianæus evincunt, ut si demonstrate idipsum velimus, actum agere videamur; clamat enim vero totus orationis contextus, e flieronymianis laciniis hinc inde male cousarcinatus: stylus ipse incomptus, ubi de suo quædam Auctor subnectit : fluxæ sententiæ, et posteriora sæcula redolentes, ut est prima illa de ordine Epistolarum apud Græcos, qui integre sapiunt, et fidem rectam seciantur: nová etiam vocabula, ut cum Canonicas nuncupari ait has Epistolas, quas Catholicas continuo Hieronymus dixit: aliaque ejusmodi, quæ longum est persequi, et quæ habes in calce libri a Benedictino Editore efutata: sed et pridem a Richardo Simonio Critic. Novi Testamenti tom. 1, c. 18, et in Itinerario P. Martene part. II, pag. 79. Erit proinde, cui magis fortasse placuisset, penitus hine rejici, atque inter

codicibus invenitur : ut, quia [Mart. quod quia] Pe

cæteris, quot vidimus, antiquior, ex Bibliotheca olim Nonantulana, nunc S. Crucis in Jerusalem de Urbe : alter Veronensis in Bibliotheca Fratrum Observantium S. Bernardini, qui liber cum novum Testamentum universum complectatur, Apocalypsim tamen non habet. Tertius apud nos est, quem ex museo quopiam Mediolanensi accepimus. Sed et sæpe alios ejusmodi magno numero in Italiae bibliothecis offendere est, ac præsertim Florentiæ in S. Marci, et Laurentiana, ut vicissim alios, tametsi rariores, qui audaciore mendacio præscribunt Hieron. nomen. Dicemus suo loco infra de aliis, qui eum Epistol. S. Joannis versiculum de cœlestibus testimoniis, cujus afferendi gratia, præfatio istbæc adornata est, vel omittunt, vel nonnihil a vulgata lectione diversum recitant. Hæc interim sufficient amoliendæ fœdissimæ omnium calumniæ, qua Faustus Socinus, nefaria suo de nomine secta caput, Hieron. petiit, quasi verum hujusce prologi Auctorem: Qui cum, inquit, nactus

supposita scriptum istud amandari. Verum cum et D forte fuisset exemplar aliquod, aut etiam plura exem

mss. passim illud habeant quos inter et nostri mox laudandi, et vetustiores pleræque omnes Biborum editiones, ut Norimbergensis anni 1475, Veneta an. 1498, Basileensis an. 1.06, Parisiens. an. 1565, duæ Lugdunenses an. 1520 et 1589, Antuerp. 1617, etc., satius visum est, alio, ut hic vides, charactere, ad alieni fetum Auctoris significandum, describi. Jam quod nostros codices spectat, nullus e tribus melioris note, quos in consilium adhibuimus, Hieronymi nomen præfert in inscriptione. Est autem primus

plaria, in quibus particula illa (triplicis scilicet testimonii, Patris, Verbi, et Spiritus sancti in cœlo testantium) adjecta fuerat, adversus fidem aliorum exemplarium tam Latinorum quam Græcorum lectionem particulæ illius, tamquam germanam defendere, ac promovere cœpit, conquerens publice, cum culpa et fraude hæreticorum abrasam a vulgatis codicibus fuisse. S. enim Pater minime omnium hæc scripsit: neque suo vo particula illa ex Latinis aut Græcis exemplaribus exciderat: neque demum monstrum illud

trus primus est in numero apostolorum, primæ sint A evangelistas dudum ad veritatis lineam correximus : etiam ejus Epistolæ in ordine cæterarum. Sed sicut ita has proprio ordini, Deo nos juvante, reddidimus.

hominis eruperat ex inferno specu, qui obviam sæpissime scribarum oscitantiam, in sacri textus calumniam traheret. Videatur Martianæus.

Censoriam nuperi scriptoris virgulam jam sensit hic prologus septem Epistolarum Canonicarum in quem etiam nostras exspectare se animadversiones indicavit idem auctor, cum ne manuscripto præsertim Evangeliorum Cantabrigiensi disputationem instituit. Ab eo igitur sie provocati timemus, ne qui dixit quidquid voluit, audiat a nobis quod nequaquam velit. Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. Cui semel si nobiscum studuerit, quacumque eum incuriose, nec plena fide scripsisse demonstrabimus, simpliciter ipse confiteri, et emendare tenebitur. Et quia veritatis pura lux lectori affulgere minime posset, nisi prius mendaciorum ac errorum tenebræ removerentur, instituti nostri erit ea primum observare quæ in nupera Historia Critica novi Testamenti dissona rerum veritati reperiantur. lis vero discussis atque dissertis, quomodo sese res habeant in veteribus fibris, summa fide ac pari diligentia proponemus.

B

Quod ergo primum observat de ista præfatione, primo vol. Historiæ suæ Criticae novi Testamenti capite decimo octavo, non satis accuratum est, nec ad verum accedit. Nam cum asserat præsentem prologum inveniri in exemplaribus Latinis ante sexcentos tantum annos descriptis: in abis autem antiquioribus mss. non ita constanter reperiri aut fides in eo vacillat, aut diligentiæ nonnihil desideratur. Quippe quod certum sit rariores esse vetustissimos Bibliorum codices, in quibus abest prologus, quam illi qui eumdem habent ascriptum. Ac ne quis his dictis scriptorem criticum protelare me putet, libros citabo assertionis meæ locupletissimos testes. Duo exstant in bibliotheca Regia sacrorum Bibliorum vetustissimi codices mss., duo pariter ejusdem ætatis et dignitatis in bibliotheca Colbertina. Regii his numeris 3561 et 3564 notati visuntur: Colbertini vero num. 1 C et 158. Omnia isthec exemplaria ante tempora Caroli Calvi, vel eodem tempore exscripta dignoscuntur, nullo refragante e quatuor tamen istis mys. præstantissimis, ac optimæ notæ, tres insigniores habent prologum memoratum ante septem Epistolas Canonicas descriptum. Unde evidens argumentum exsurgit contra opinionem nuperi critici; maxime si huic auctoritati accedat eadem probatio e manuscriptis iterum quatuor bibliothecæ nostræ San Germanensis, ubi supersunt nobis tum propria, tum Corbeiensis monasterii exemplaria venerandæ antiquitatis, ante octingentos annos in membranis exarata. Ut in Regiis et Colbertinis codicibus, ita et in nostris evenit: nam nullus inter eos est præter notatum numero 15, qui non habeat prologum ad septem Epistolas Apostolicas. Quos qui consulere voluerit, numeris istis designatos habeat, 2, 4 et 25. Ex octo igitur mss. codicibus antiquioribus, sex suat qui constanter retinent præfationem, passim Hieronymo ascriptam in recentioribus autem nec semper, nec ubique descripta legitur: abest enim in Colbertinis codicibus num. 6155, et 6180. Certe, si bene memini, frequentius etiam in iis desideratur, quam in jam laudatis vetustioribus. Hunc namque prologum cum in multis codicibus ante quadringentos annos exscriptis, in Occitania dudum, et in Aquitania positus requirerem, ab iis abesse mihi non raro videbatur, ut mea memoria est. Quod quidem etsi non esset, nihil confert absentia prologi in aliquot vetustioribus libris ad probationem ejus faisitatis. Quia nonnullae praefationes genuine Hieronymi absunt similiter in quibusdam vetustissimis miss, verbi gratia in ms. Regio num. 5364, abest præfatio

D

in librum Ezræ; quodque magis mirere, abest in tribus exemplaribus Canonis Hebraicæ veritatis præfatio Hieronymi in Psalterium ex Hebræo conversum. Perridiculum vero foret propter talem librariorom veterumn incuriam, Hieronymo abjudicare pradictas præfatiunculas, quæ cum ejus inscriptione in tot aliis mss. cod. leguntur script. Nihil itaque urget argumentum suppositionis prologi, quam ex ejus absentia in nonnullis codicibus antiquis probare contendit nuperus auctor.

( Notat secundo nomen Hieronymi nec alterius scriptoris fuisse positum ad frontem prologi in aliquot mss. antiquioribus indeque colligit rationi consentaneum esse, ut credamus eam præfatiunculam auctorem Hieron. non habuisse. Sed pace viri hujus studiosi dixerim, parum exercitatos eos esse in lectione veterum codicum, qui tam levibus conjecturis suam astruunt opinionem. Quia manifestissime comprobatur nullum nomen apponi sæpius in titulo Ilieronymianarum præfationum, quando a librariis dormitantibus reperiuntur descripta. Hojus generis sunt mss. cod. Biblionum sequentes: Codex monasterii uostri Montis Majoris apud Arelatem; codex emin. card. de Bonzi, qui exstat in ejus bibliotheca Narbonensi: Canon Hebraicae veritatis, Carcassonensis Ecclesiæ; codex denique monasterii nostri B. Mariæ Deauratæ apud Tolosates. In his omnibus exemplaribus omissum est quodcumque nomen auctoris in præfationum inscriptione; atque ibi hoc modo legitur: Incipit Præfatio de libro Josue; Incipit Prologus in libris Regum; Incipit Præfatio in Job; Prologus in Libris Esdræ; et ita de cæteris. Nec solum illi, sed et codic. Regii, Colbertini, ac Sau. Germanen ses nomen Hieronymi omittunt passim. Regios 1564 sic Danielis prologum inscribit: Incipit Prologus in Daniele propheta. Colbertinus antiquissimus num. 61: Incipit Præfatio Jesu Nave, et Judicum. Et in librum Jeremiæ: Incipit Prologus Jeremiæ prophetæ. San-Germanensis noster n. 15 initio Paralipomenon ita legit: Incipit Liber Dabre-Jamim... Incipit Prologus. Si Septuaginta, etc. Et ne diutius in its recensendis immoremur, codex Bibliorum San-Germanensis n. 164 descriptas retinet præfationes S. Hieronymi absque ulla epigraphe, seu inscriptione. Videal nunc criticus noster, quantum distent ejus conjectura ab ipsa rerum experientia, usuque quotidiana lectionis; id est, ab ipsa explorata rerum veritate.

Tertio loeo veritati consonum est quod ait, prologum hunc non inveniti in manuscripto Regio codice num. 5564; sed falsus est omnino, cum ait duos esse ejusdem aetatis codices manuscriptos in Bibliotheca nostra sineti Germani a Pratis, in quibus non gitur prologus septem epistolarum canonicarum. In omnibus namque manuscriptis ejusdem bibliothecæ nostræ codicibus a nobis diligenter examinatis, si unum excipias notatum num. 15, invenitur ille prologus perfectus et integer, omnibusque suis numeris absolutus.

Errorem illum quartus excipit, si tamen unus, et non multiplex invenitur, ubi mitur ostendere auctorem collectionis Bibliorum, qui primus omnes libros Vulgata Latina, id est, vetei is ae novi Testamenti, uno volumine complexus est, edidisse prologum positum in fronte Epistol. Canonicarum. Certum est, inquit, præfatiunculam in exemplari Caroli Calvi affixam initio Actuum Apostolorum, non fuisse in hunc finem scriptam ab Hieron., sed esse desumpiam ex ejusdem prologo majori, quem Galeatum vocamus; hisque verbis concepts legitur: Actus Apostolorum nudam quidem resonare historiam videntur, et nascentis Ecclesia historiam texere : sea si noverimus, etc. Incogitantia hæc illi excidisse mani

Est enim prima earum una Jacobi, Petri duæ, Joan- A sunt, ita quoque ab interpretibus fideliter in Latinis tres, et Juda una. Quæ si, ut ab eis digestæ

festum est: nam quis nesciat in prologo Hieron. Ga. leato altum esse silentium de libris Novi Testamenti? Quam allucinationem nec suis confoederatis criticus auctor condonasset, si quemquam eorum in stylo decretorio, pro epist. Hieronymi ad Paulinum, prologum Galeatum recitare deprehenderet. Hujus erroris occasione venit in mentem ridicula percontatio, qua aliquando vir cæteroqui doctus quærebat a nobis, quomodo in Canone Hebr. veritatis positum esset testimonium prioris Epist. B. Joannis, ubi sermo est de Patre et Filio et Spiritu sancto. Puduit utique nos eruditum hominem adeo rudem repertum in studio divinarum Scripturarum, ut caput quintum Epist. I Joannis apostoli requireret in Pentateucho Mosis, aut in ordine Prophetarum, vel_lagiographorum. Sed ad propositum redeamus. Præfatio posita ad frontem Actum Apostolorum in ms. Regio Caroli Calvi excerpta est ex epistola S. lieron. ad Paulinum, ubi post summarium, ac mysticam expositionem veteris Testamenti, tangit et novum breviter Testamentum, cursim indicans quid unusquisque liber contineat. De hac Epist. sumptas novimus illas partes, quæ leguntur in mss. cod. descriptæ in modum præfationis ad frontem singulorum voluminum tam veteris, quam novi Testamenti. Unde nequaquam caruit aliqua præfa iuncula Hiero. nymiana auctor collectionis Vulgate Latina, ut novam ipse cudere cogeretur juxta sententiam nuperi critici: nam in eadem epist. ad Paulinum pulchre de Epistolis septem Canonicis hac habet Hieron. : Jacobus, Petrus. Joannes, et Judas, septem Epistolas ediderunt tam mysticas, quam succinctas, et breves puriter et longas, breves in verbis, longas in sententiis; ut rarus sit, qui non in earum lectione cæcutiat. In ms. Colbertino n. 158 posita leguntur verba isthæc in fronte septem Epistolarum, licet imprudens nescio quis emendator ea expungere tentaverit. Eodem quoque loco scripta sunt in aliis tribus mss. ejusdem bibliothece Colbertine, quorum hæ sunt note numerica, 2767, 5214 et 6449. Potuit igitur qui primus Vulgata Latinæ libros compegit, hac uti Præfatiun cula ante septem Epist. Canonicas; sicut nonnulla posuit in fronte Actuum, et Apocalypseos, desumpta ab flieronymo ad Paulinum scribente. Ruit proinde moles argumentorum critici nostri, quia tola pendete conjecturis, quibus aberrare eum satis superque demonstravimus. Nos aliam viam ingressi, suppositionem prologi, de quo nune agitur, manifestam facere conabimur aliquot validioribus argumentis.

Primum petitur abs nomine Epistolarum Canonicarum, quod Hieron. ignotum erat, ut probare in promptu est ex ejusdem verbis, quæ non uno loco leguntur in Catalogo Scriptorum Ecclesiasticorum. In Petro itaque, sive capite primo hujus operis in hunc modum scribit: Simon Petrus.... scripsit duas Epistolas, quæ Catholicæ nominantur: quarum secunda a plerisque ejus esse negatur, propter styli cum priore dissonantiam. In Jacob eadem inculcat, dicens: Jacobus, qui appellatur frater Domini.... Jerosolymorum episcopus ordinatus, unam tantum scripsit Epistolam, quæ de septem Catholicis est, quæ et ipsa ab aliquo quodam sub nomine ejus edita asseritur: licet paulatim, tempore procedente, obtinuerit auctoritatem. In Juda denique de septem Epist. idem anneciens, totum capitulum ita contexuit: Judas, frater Jaco bi, parvam quidem, quæ de septem Catholicis est, Epistolam reliquit. Et quia de libro Enoch, qui apocryphus est, in ea assumit testimonium, a plerisque rejicitur. Tamen auctoritatem vetustate jam et usu meruit, et inter sanctas Scripturas computatur. Vides ergo, lector, nomen Canonicarum Epistolarum nu quam ab llieron. fuisse usurpatum: sed cum de ipsis aliquid scriberet, dixisse semper, quæ Catholicæ nuncupan

num verterentur eloquium, nec ambiguitatem legen

tur vel, quæ de septem Catholicis est. Contra vero artifex supposititii prologi non aliter quam Canonicas appellat: Non idem ordo est, inquit Epistolarum septem, quæ Canonicæ nuncupantur, etc. Ex hac autem appellatione non levis est conjectura auctorem prologi scripsisse post ætatem Cassiodori, qui easdem septem Epist. vocat Canonicas lib, de Institutione Divinarum Litterarum c. 8: Octavus codex, ait ille, Canonicas Epistolas continet apostolorum. Et iterum : Sed cum de reliquis Canonicis Epistolis magna nos cogitatio fatigaret, subito nobis codex Didymi Græco stylo conscriptus in expositionem septem Canonicarum Epistolarum, Domino largiente, concessus est. Hoc diverso usu vocandi Epist. septem apostolorum, facile auctorem ab Hieron. diversum, ac ætate inferiorem deprehendimus in prologo illis affixo. Catholicas appellat Hieron. cum Athanasio in epist. festiva, et cum auctore Synopseos eidem ascripta: Canonicas autem Beas nominat cum Cassiodoro falsus ille Hieronymus scriptor suspecti prologi. Tamen synodus Laodicena easdem Epist. Canonicas appellavit, cum divinarum Scripturarum indicem ac Catalogum propo suit. At hoc nomine, ut sciam, nullibi recensentur ab Hieronymo, qui Catholicas semper Epist. nominare consuevit. Hincque non obscure probamus, alium esse ac plane ab Hieron. diversum scriptorem illum prologi controversi, quisquis tandem ille fuerit, sive Victor Vitensis, sive anonymus aliquis, qui prior uno corpore omnes libros Vulgata Latina studuit colligare.

Suppositionem ejusdem prologi iterum exploratam habere possumus, eo quod hujus auctor glorietur quasi magnam rem, ac utilitatem non mediocrem Ecclesia Dei procurarit, ordini proprio restituens septem Epistolas Canonicas: dicatque seriem ipsarum diversam esse apud Græcos Orthodoxos, et in Latinis exemplaribus. Hoc namque posterius falsum est omnino ex Canone &9 vel 60 synodi Laodicenæ, Cubi hoc ordine leguntur posita Epistolæ septem: Jacobi una, Petri duæ, Joannis tres, Judæ una. Eamdem seriem Epistolarum observat Athanasius Epist. festiva, et auctor Synopseos Scripturarum apud Athanasium. Gregorius quoque Nazianzenus carmine de genuinis Scripturis, Joannes Damascenus 1. Iv de fide Catholica c. 18, ac Nicephorus P, C. ad finem Chronologiæ; e quo Anastasius Bibliothecarius sic Latihe reddidit: Catholicæ Epistolæ : Jacobi una, Petri duce, Joannis tres, Judæ una: simul septem, versus vero 1. ccc. Unde ergo habuit falsus ille lieronymus non eumdem esse ordinem apud Græcos, qui integre sapiunt, et fidem rectam sectantur, Epistolarum septem, que Canonica nuncupantur, qui in Latinis codicibus invenitur; duasque Petri Epistolas priores esse apud eos in ordine cæterarum? Quis magis apud Græcos fidem rectam sectatus est, quam Athanasius, Gregorius Theologus, et Joannes Damascenus? Penes eos tamen idem est ordo Epistolarum septem CatholicaDrum, seu Canonicarum, qui in Latinis codicibus invenitur. Quid vero tante ulitatis inesse potest in illa serie Epistolarum, in qua Jacobi Epist. prima ponitur, ut hunc ordinem à se restitutum auctor prologi æquiparet puritati ac integritati Evangelistaruin? Sed sicut, inquit, Evangelistas dudum ad veritatis lineam correximus, ita has proprio ordini, Deo nos juvante, reddidimus. Nihil facit sau doctrine, neque reciæ fidei, si primo loco, vel ultimo ponatur Epist. Jacobi: modo Canonica Scripturæ auctoritatem eidem ascribamus cum Ecclesia Cathol. Sint priores Petri; sint ultimæ Joannis; sit media Jacobi; et altera Judæ nihil inde lucrantur qui fidem rectam sectantur; nihil ills etiam deperit, quibus plus inest reverentiæ erga verbum Dei, quam curiositatis in peculiaris lectionis ordine retinendo. Hunc etiam Episto

tibus facerent, nec sermonum sese varietas impu- A loco ubi de unitate Trinitatis in prima Joannis Epignaret [Al. varietates impugnarent] illo præcipue

B

larum Canonicarum ordinem, quem tanti fecit falsus Hieronymus, a vero Hieronymo in sua editione neglectum fuisse novimus, si Cassiodoro fides habeatur. Nam studiosissimus vir Cassiodorus varias Scripturæ divinæ cum recensuerit divisiones, numquam in illis meminit ordinis Epistolarum, quem proprium vocat scriptor prologi suspecti. Quinimmo alium diversum affert capite duodecimo de Institutione divinarum Litterarum, cujus capitis inscriptio ista est: Divisio Scripturæ divine secundum Hieronymum. In hac igitur divisione Hieronymiana, seu Catalogo librorum Scripturæ sacra, post recensitos Evangelistas, sic legimus apud Cassiodorum: Post hos sequuntur Epistolæ apostolorum: Petri due, Pauli quatuordecim, Joannis tres, Jacobi una, Judœ una, Actuum apostolorum Lucæ liber unus, et Apocalypsis Joannis liber unus. Quam librorum seriem si veram esse, ac Hieronymo propriam crediderimus, nec Cassiodoro disserenti denegetur fides; impostorem prologi scriptorem pronuntiare fas erit. His adde canonem Scripturarum apud August. lib. I de Doctrina Christiana, c. 8, ubi talis exstat ordo Epistolarum Canonicarum His quadraginta quatuor libris Testamenti Veteris terminatur auctoritas: Novi autem quatuor libris Evangelii.... quatuordecim Epistolis Pauli Apostoli.... Petri duabus, tribus Joannis, una Judæ, et una Jacobi, Actibus Apostolorum libro uno, et Apocalypsis Joannis libro uno. Augustinum autem quis nesciat editionem Hieronymianam in novo Testamento secutum fuisse, eamque cæteris omnibus prætulisse versionibus Latinis? Qui fit ergo, ut ordinem EpistoJarum Canonicarum minime curaret editionis Hieronymianæ perpetuus laudator: susquedeque illud haberet, quod, Deo juvante, restituisset catholicus interpres? Plus igitur momenti in hac Epistolarum serie restituta posuit prologi conditor, quam Augustinus ac Hieronymus locis citatis posuisse reperiantur. Et eam ob rem alius ab Hieronymo dicendus est, quisquis tandem fuit qui propriam scriptionem glo- C riosi nominis auctoritate defendere ac fulcire quæsivit. Scimus quidem Hieronymum in epistola ad Paulinum, eodem ordine, quo nunc habentur Epistolæ in Bibliis Latinorum, disseruisse de Jacobo, Petro, Joanne, et Juda apostolis. Sed aliud est seriem persequi vulgarem, usuque receptam, aut certe apud diversos diversam : aliud maximum operæ pretium se facturum sperare in restitutione ordinis, proprii putati, Epistolarum Canonicarum. Non desunt hodie miss. codices Latini, in quibus descriptæ leguntur hujusmodi Epistolæ juxta seriem Græcorum, qui Petri Epistolis primum locum tribuunt. Nam Colbertine bibliothecæ codex Bibliorum ms. sub numero 245 hunc ordinem observat inter Canonicas Epistolas, Petrin, Jacobi 1, Joannis III, Judæ 1. In eo tamen bro legimus testimonium Epistole primæ B. Joannis, ubi Pater, Verbum, et Spiritus sanctus unum esse dicuntur. Ex his planum est, nisi fallat nos opinio, ordinatorem, seu restitutorem ordinis septem Epistolarum Canonicarum, eumdemque prologi auctorem, Hieronymo ætate inferiorem esse.

D

Jam si ex stylo judicium habeamus de auctore præfationis, fraus ilico apparet in verbis ejus. Non eniu Ilieronymianum stylum, et formam eloquii exprimere potuit, sed inter ipsas præstigias, et alterius personam, qua se fraudulenter induit, longe ab Hieronymo diversum se ostendit. Simile habet argumentum præfatio Hieronymi in duodecim minores prophetas, cum prologo supposititio ejusdem in, septem Epistolas Canonicas; dissimiles autem phrases, ac periodi in utroque inveniuntur inæquales. Initio præfationis genuine ita scribit Hieronymus : Non idem ordo est duodecim prophetarum apud Hebræos, qui et apud nos. Unde secundum id, quod ibi

stola positum legimus. In qua etiam ab infidelibus

legitur, hic quoque dispositi sunt. At initio falsi prologi aliter dem sensus exprimuntur: Non idem ordo est apud Græcos, qui integre sapiunt, et fidem rectam sectantur, Epistolarum septem, quæ Canonica nuncupantur, qui in Latinis codicibus invenitur. Quod, quia Petrus primus est in numero apostolorum, primæ sint etiam ejus Epistolæ in ordine cæterarum. Confidenter dicam nihil esse in toto illo verborum ambitu, quod phrasim ac stylum sapiat Hieronymi. Et ubi invenias apud Hieronymum infimæ Latinitatis illud quodquia? Abhorret prorsus tanta barbaries ab eloquentia Hieronymiana: abhorret et ipse tantis sermonum vitiis, quæ in contextu illius prologi sæpius occurrunt. Unde falsus ac supposititius jure habendus est, quamvis Eustochii virginis ibi nomen audiatur. Solent enim tergiversatores, inquit falsus Ambrosius in Epist. ad Thessalonicenses, sub nomine clari alicujus viri Epistolam fingere ut auctoritas nominis possit commendare quod per seipsum recipi non potest. Ita sub nomine Hieronymi multa inveniuntur conficta successu temporum, que tanto viro prorsus indigna sunt, nec ætati ejus possint convenire. In duobus mss. codicibus monasterii nostri S. Andrea secus Avenionem, hoc modo inscriptum legi sermonem quemdam de Assumptione B. Marie Virginis: Incipit sermo beati Hieronymi presbyteri ad Paulam et Eustochium, et ad virgines sub ea degentes, de Assumptione Sanctæ Mariæ. Nibil ergo juvat in falso opere nomen Hieronymi, nihil apostrophæ ad Paulam et Eustochium conferunt auctoritatis; cum multis aliis argumentis fraus scriptionis confictæ ac supposititiæ demonstratur.

Cæterum hune prologum supposititium nomine Hieronymi inscribunt plures mss. codices etiam antiqui. Corbeiensis codex num. 23 in bibliotheca San-Germanensi nostra, minio titulum istum descriptum retinet: Incipit Prologus sancti Hieronymi presbyteri. Eodem modo legit codex Bibliorum Perantiquus, qui nunc exstat in Colbertina Bibliotheca sub num. 158: nomen tamen flieronymi secunda manu videtur in eo adjectum. In mss. duobus S. Andrea secus Avenionem, his verbis præscribitur: Incipit Prologus beati Hieronymi presbyteri in vn Epistolas Canonicas. Nonnulli alii vetustiores ac recentiores similiter. Cæteri autem absque nomine alicujus auctoris Incipit Prologus septem Epistolarum Canonicarum. Hactenus de prologo, ac de ejus inscriptione.

Nunc ire pergamus ad Testimonium Joannis, cujus occasione nobis conscriptus videtur prologus suppositus Hieronymo. Sed faciniose disputationis fastidia fugientes, et in arctum verba compingentes monemus lectorem, versiculumn 7 cap. v Epistolac 1 Beati Joannis desiderari in multis vetustissimis exemplaribus mss. et in pluribus ejusdem ætatis su¡ – pleri ad margines librorum in recentioribus vero semper adesse, non tamen eodem ordine; quia in iis sæpissime versiculus octavus, id est, ea quæ leguntur v. 8 in Vulgata Latina, præcedit versiculum septimum juxta consequentem textus sacri disposi tionem: Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus, et aqua, et sanguis; et hi tres unum sunt. El tres sunt qui testimonium dant in cœlo: Pater, Verbum, et Spiritus sanctus et hi tres unum sunt. Et eodem tenore Trinitatis incomprehensibilis testimonium supplent plures mss. codices antiquiores, in quibus prima librariorum manu omissum fuisse diximus. Res quidem ita se habet in mss, omnibus codicibus, tum vetustis, tum recentioribus ; sed si meminerimus hujusmodi prætermissiones proclivi lapsu, et casu involuntario irrepere apud antiquos notarios, nullum movebit tanta codicum veterum discordia. Nihil enim facilius factu est, quam

translatoribus multum erratum e e a fidei veritate A aquæ, sanguinis, et spiritus, in sua editione ponencomperimus trium tantum vocabula, hoc est,

omittere verba, quæ secundo eadem ac consequenter leguntur. Neque librorum genus aliquod reperies, ubi non inoleverint similia omissionum vitia. Docet Hieronymus lib. vI Comment. in Jeremiæ caput xxx multa fuisse prætermissa in LXX Interpretibus, quia secundo dicebantur. Insignis est ille locus, qui rem nostram plane conficiat, ideo integrum cum suo contextu sacro proposere juvabit. Jeremiæ igitur capite xxx, vers. 14 et 15, sic legimus scriptum : Omnes amatores tui obliti sunt lui, teque non quærent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua. Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter dura peccata tua feci hæc tibi. Quod Commentariis suis Hierony mus illustrans, apposite hæc inter multa observavit: Quodque sequitur, inquit, Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuæ, in LXX non habetur: videlicet quia secundo dicitur, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et dura peccata tua; et qui scribebant a principio additum putaverunt. Quatuor itaque prætermissa sunt commata in Exemplaribus Græcis LXX Interpretum; quia eadem verba secundo dicta sunt, et replicata apud Jeremiam prophetam. Sed commodiorem adbuc locum, sive exemplum efficacius ad probationem omissionis nostræ nacti sumus in libro Josue, cap. xxi, vers. 36, secundum versuum Vulgatam divisionem et enumerationem. Nam ternæ repetitiones eorum verborum, Civitates quatuor cum suburbanis ejus, quæ leguntur v. 35, 36 et 37, erroris ausam præbuere scriptoribus, qui medium, id est, 36 versiculum prætermiserunt decepti similitudine, vel eadem sermonis clausula, ́ que non solum incuriosorum, sed diligentium nonnumquam obtutus confundit in describendo libros. Hinc apud Hebræos plures habebantur mss. codices antiquiores, ubi verba versiculi 36 deerant pror. C sus, uti absunt in veracioribus Latinis exemplaribus versionis Hieronymianæ, quam hoc Josue loco consub volumus columna 275 et seqq. istius editionis nostræ. Quod igitur apud Hebræos et apud Græcos librorum exscriptores non raro evenit; cur apud Latinos similes omissiones prudens lector inficiabitur? Proclivis est omnino lapsus in Epistola I Beati Joannis, capite quinto, v. 7 et 8, propter eadem verba, quæ secundo dicuntur, nempe, tres sunt qui testimonium dant; et iterum, et hi tres unum sunt. Qui enim a principio scribebant Græca novi Testamenti exemplaria, postquam posuerant in membranis, ὅτι τρεῖς εἴσιν οἱ μαρτυροῦντες, id est, quia tres sunt, qui testimonium dani; ad exemplar, quod præ oculis habebant, recurrentes, facile priora cun postremis sociare potuerunt, relicus omnibus intermediis et ita errore librariorum in plurimis libris duo versiculi in unicum coaluerunt. Cumque sequi debuissent, in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus sanctus et hi tres unum sunt: consequenter ad jam dicla verba, oti τpsis sioi, etc., posuerunt ista alterius versiculi : ἐν τῇ γῇ τὸ Πνεῦμα, καὶ τὸ ὕδωρ, καὶ τὸ αἷμα· καὶ οἱ τρεῖς εἰς τὸ ἕν εἰσιν, id est, in terra : Spiritus, et aqua, et sanguis: el hi tres unum sunt. Hujusmodi exemplaribus imperfectis usi sunt apud Latinos qui Græca Epistolæ Joannis convertentes, integrum versiculum omittunt, ubi Pater, Verbum, et Spiritus sanctus, unum esse dicuntur. Nec quidquam officit emendationi Hieronymianæ mutilati exemplaris defectus; etiamsi concedamus ipsam non habuisse versiculum 7 cap. v Epistola 1 S. Joannis: sicut nec nocet, quod in vera S. Doctoris editione libri Josue, de quo supra dicebamus, abfuerit eadem pericope, quæ in exemplaribus Hillelis non

D

tes; et Patris, Verbique, ac Spiritus testimonium

inveniebatur. Fidem econtra probant interpretis defectus translationis non absimiles exemplari primigenio. Neque vero de veritate Hebraica, vel Græca, nonnulla testimonia mutat, qui fidus est interpres. Itaque sive omissum dixeris versiculum unum ab Hieronymo, sive non prætermissum in, Epistola Joannis: ibil inde lucraberis præter incuriam, aut errorem veterum scriptorum, qui in pluribus exemplaribus duos versiculos in unum cogunt.

Id si non erat, quare sanctissimus martyr Cyprianus scripsit lib. de Unitate Ecclesiæ, De Patre, et Filio, et Spiritu sancto scriptum est, et hi tres unum sunt? Ubi hæc scripta sunt, nisi in versiculo septimo capitis quinti Epistolæ prioris S. Joannis? Quare citatur testimonium illud a Victore Vitensi, Fulgentio, aliisque antiquioribus scriptoribus? Num confictum ab illis; aut ad suos sensus aptatum fuisse dixeris absque temeritatis nota? Non sic præcessores nostri, quibus curæ fuit e Patribus multa colligere ad confirmationem ejus testimonii, quod in Joannis Epistola legebant. Testis est ms. Corbeiensis codex perantiquus et optimæ notæ, qui Actus Apostolorum, septemque Canonicas Epistolas cum Joannis Apocalypsi, uno volumine complectitur; notatus autem est in Bibliotheca nostra SanGermanensi numero 23. In hujus ultima pagina et folio extrario, hæc attexuit testimonia exscriptor voluminis; ut comprobata esset fides Scripturæ, de qua impræsentiarum sermonem instituimus. Ita igitur in eo scriptum reperi :

Quoniam tres sunt qui testimonium dicunt in terra, Spiritus, aqua, et sanguis. Et hi tres unum sunt in Christo Jesu. Et tres sunt qui testimonium dicunt in cœlo: Pater, Verbum, et Spiritus sanctus. Et hi tres

[blocks in formation]

Fulgentius. Tres sunt qui testimonium perhibent in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus: et tres unum sunt.

‹ Ingenue fatemur simplicem hujus exscriptoris fidem ac diligentiam magis nobis placuisse, quam totus ille verborum apparatus nuperi critici, quo sacri contextus auctoritatem in Epist. I B. Joannis elevare gestit. Nec sine aliquo animorum mærore videre possumus auc.orem communiouis Catholicæ omnibus nervis contendentem, ut probet verba hæc Epist. I Joan. c. v, vers. 7: Quoniam tres sunt qui testimonium dant in cœlo: Pater, Verbum, et Spiritus sanctus: et hi tres unum sunt, addita temeritate librariorum veterum; nec ab auctore hagiographo fuisse conscripta. Proh dolor! siccine additamenta librariorum, pro textu sacro nobis obtruderet Ecclesia Dei, columna et firmamentum veritatis; in iis maxime Scripturæ sacræ sententiis, unde pendet lides sanctissimæ Trinitatis? Sed Ecclesiæ, inquit, auctoritas hodie nobis ingerit testimonium illud, ut authenticam Scripturam. Quasi vero aliqua Ecclesiæ Christi auctoritas corruptelas, interpolationes, et cætera librariorum additamenta, in verbum Dei et in Canonicam Scripturam possit convertere. Nihil dicitur obtusius; nihil divinarum Scripturarum fidei magis exitiale. Unde saniora apprecaniur consilia homini litterato, qui obsequium putabat se præstitisse Deo in sua Historia Critica Scripturæ sacræ: etsi plurima in ejus lucubrationibus reperiantur, quæ veterum Patrum traditiones, ac Scripturarum Convellant auctoritatem. ›

a Ms. S. Crucis, trium modo rerum vocabula; alii, trium tantummodo vocabula. Tum, in ipsa sua editione ponentibus, et mox omittentibus.

« PoprzedniaDalej »