Obrazy na stronie
PDF
ePub

et impleti sunt stupore et exstasi, in eo quod contige- A iste adstat coram vobis sanus. Hic est lapis, qui rerat illi. Cum teneret autem Petrum, et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos, ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes. Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israelitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit Filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis : auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. Et in fide nominis ejus, hunc, quem vos vidistis, et nostis, confirmavit nomen ejus et fides, quæ per eum est, de- B dit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. Poenitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra : ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum, qui prædicatus est vobis, Jesum Christum, quem oportet quidem coelom suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quæ locutus est Deus per os sanctorum suo:um a sæculo prophetarum. Moyses quidem dixit: Quoniam Prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam meipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. Erit autem omnis anima quæ non audierit Prophetam illum, exterminabitur de plebe. Et omues prophetæ a Samuel, et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. Vos estis filii prophetarum, et testamenti, quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. Vobis primum Dens suscitans Filium suum, misit eum benedicentem vo bis ut convertat se unusquisque a nequitia sua.

[Cap. IV.] Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et Sadducæi, dolentes quod docerent populum : et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis : et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim jam vespera. Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. Factum est in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribe in Jerusalem; et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos? Tunc repletus Spiritu sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite: Si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel: quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazarani, quem vos crucifixistis: quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc

probatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli: et non est in alio aliquo salus. Nee enim aliud nomen est sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Videntes autem Petri constantiam et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. Jusserunt antem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem, dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare. Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. Et vocantes eos, denuntiaverunt, ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Jesu. Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspecia Dei, vos potius audire quam Deum, judicate: non enim possumus quæ vidimus, et audivimus, non loqui. At illi comminantes dimiserunt eos: non invenientes quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo, quod acciderat. Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis, quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. Qui cum audissent, Cunanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cœlum, et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt: qui Spiritu sancto per os patris nostri David, pueri tui, dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus? convenerunt enim vere in civitate ista adver. sus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum gentibus, et populis Israel, facere quæ manus tua, et consilium tuum decreverunt fieri. Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Jesus. Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. Multitudinis autem credentium erat cor unum, el anima una nec quisquam eorum, quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis. Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. Joseph autem, qui cogno

D

minatus est Barnabas ab apostolis (quod est inter- A ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo

pretatum Filius consolationis) Levites, Cyprius genere, cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes apostolorum.

[ocr errors]

stantes, et docentes populum. Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum, ne lapidarentur; et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum, dicens: Præcipiendo præcepimus vobis, ne doceretis in nomine isto: et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra, et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. Respondens autem Petrus, et apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno. Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua, ad dandam pœnitentiam Israeli, et remissionem peccatorum. Et nos sumus testes

Deus omnibus obedientibus sibi. Hæc cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos. Surgens autem quidam in concilio pharisæus, nomine Gamaliel, legis doctor honorabilis universæ plebi, jussit foras ad breve homines fieri. Dixitque ad illos Viri Israelitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis. Ante hos enim dies exstitit Theodas, dicens, se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. Post hunc exstitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se, et ipse periit: et omnes, quotquot consenserunt ei, dispersi sunt. Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc, aut opus, dissolvetur: si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi. Et convocantes apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos. Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Omni autem die non cessabant, in templo et circa domos docentes, et evangelizantes Christum Jesum.

[Cap. V.] Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore sua, vendidit agrum et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua: et afferens partem quamdam, ad pedes apostolorum posuit. Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto, et fraudare de pretio agri? Nonne manens tibi manebat, et venumdatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo banc rem? non es mentitus hominibus, sed Deo. Audiens autem Ananias hæc verba cecidit et exspiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt. Surgentes autem juvenes amoverunt B horum verborum, et Spiritus sanctus, quem dedit eum, et efferentes sepelierunt. Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit. Dixit autem ei Petrus: Die mibi, mulier, si tanti agrum vendidisti? At illa dixit: Etiam tanti. Petrus autem ad eam : Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum, ad ostium; et efferent te. Confestim cecidit ante pedes ejus, et exspiravit. Intrantes autem juvenes, invenerunt illam mortuam, et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum. Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc. Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. Cæterorum autem nemo audebat se conjungere illis: sed magnificabat eos populus. Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum, ac mulierum, ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis ac grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis. Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes. Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis Sadducæorum), repleti sunt zelo et injecerunt manus in apostolos, et posuerunt eos in custodia publica. Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit: Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus. Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convenerunt concilium, et omnes seniores filiorum Israel et miserunt ad carcerem, ut adducerentur. Cum autem venissent ministri, et aperto carcere, non invenissent illos, reversi nuntiaverunt, dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem neminem intus invenimus. Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi, et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fierel. Adveniens autem quidam nuntiavit eis: Quia

:

D

[Cap. VI.] In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum. Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto, et sapientia, quos constituamus super hoc opus. Nos vero orationi, et ministerio verbi instantes erimus. Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonen, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. Hos statuerunt ante conspectum aposto lorum et orantes imposuerunt eis manus. Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba

sacerdotum obediebat fidei. Stephanus autem plenus A usque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat

gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa ma-
gna in populo. Surrexerunt autem quidam de syna-
goga, quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium,
et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et
Asia, disputantes cum Stephano: et non poterant
resistere sapientiæ, et Spiritui, qui loquebatur. Tunc
summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum
dicentem verba blasphemiæ in Moysen, et in Deum.
Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scri-
bas et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt
in concilium, et statuerunt falsos testes, qui dice-
rent Homo iste non cessat loqui verba adversus
locum sanctum, et legem. Audivimus enim eum
dicentem: Quoniam Jesus Nazarænus hic destruet
locum istum, et mutabit traditiones, quas tradidit B
nobis Moyses. Et intuentes eum omnes, qui sede-
bant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam fa-
ciem angeli.

[Cap. VII.] Dixit autem princeps sacerdotum : Si
hæc ita se habent? Qui ait: Viri fratres, et patres,
audite Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ
cum esset in Mesopotamia, prius quam moraretur in
Charan, et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de
cognatione tua, et veni in terram, quam monstra-
vero tibi. Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habi-
tavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pa-
ter ejus, transtulit illum in terram istam, in qua
nunc vos habitatis. Et non dedit illi hæreditatem in
ea, nec passum pedis, sed promisit dare illi eam in
possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non
haberet filium. Locutus est autem ei Deus : Quia
erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti
eos subjicient, et male tractabunt eos aunis quadrin.
gentis et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit
Dominus et post hæc exibunt, et servient mihi in
loco isto. Et dedit illi testamentum circumcisionis:
et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo :
et Isaac, Jacob: et Jacob, duodecim Patriarchas. Et
Patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Æ-
gyptum, et erat Deus cum eo et eripuit eum ex
omnibus tribulationibus ejus et dedit ei gratiam et
sapientiam in conspectu Pharaonis regis Ægypti, et
constituit eum præpositum super Ægyptum, et su-
per omnem domum suam. Venit autem fames in uni-
versam Ægyptum et Chanaan, et tribulatio magna :
et non inveniebant cibos patres nostri. Cum audisset
autem Jacob esse frumentum in Ægypto, misit pa-
tres nostros primum et in secundo cognitus est
Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni
genus ejus. Mittens autem Joseph accersivit Jacob
patrem suum, et omnem cognationem suam in ani-
mabus septuaginta quinque. Et descendit Jacob in
Ægyptum, et defunctus est ipse, et patres nostri.
Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepul-
cro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor
filii Sichem. Cum autem appropinquaret tempus pro-
missionis, quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit
populus, et multiplicatus est in Ægypto, et quoad-

C

D

Joseph. Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros, ut exponerent infantes suos ne vivificarentur. Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo, qui nutritus est tribus mensibus, in domo patris sui. Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium. Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis, et in operibus suis. Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus, ut visitaret fratres suos filios Israel. Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Ægyptio. Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt. Sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pace dicens : Viri, fratres estis, ut quid nocetis alterutrum? Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem et judicem super nos? numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium? Fugit autem Moyses in verbo isto : et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi. Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo, ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens: Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare. Dixit autem illi Dominus Solve calceamentum pedum tuorum locus enim in quo stas, terra sancta est. Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum. Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli, qui apparuit illi in rubo. Hic eduxit illos, faciens prodigia et signa in terra Ægypti, et in Rubro mari, et in deserto annis quadraginta. Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris : tamquam me, ipsum audietis. Hic est, qui fuit in Ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris qui accepit verba vitæ dare nobis. Cui noluerunt obedire patres nostri : sed repulerunt, et aversi sunt in cordibus suis in Ægyptum, dicentes ad Aaron Fac nobis deos, qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Egypti, nescimus quid factum sit ei. Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et lætabantur in operibus manuum suarum. Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cœli, sicut scriptum est in libro prophetarum: Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus Dei vestri Rempham, figuras, quas

fecistis, adorare eas. Et transferam vos trans Baby- A multo tempore magiis suis dementasset eos. Cum lonem. Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus, loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat. Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, qui invenit gratiam ante Deum, et petiit, ut inveniret tabernaculum Deo Jacob. Salomon autem ædificavit illi domum. Sed non excelsus in manufactis habitat, sicut Propheta dicit: Colum mihi sedes est terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi, dicit Dominus, aut quis locus requietionis meæ est? Nonne manus mea fecit hæc omnia? Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui B sancto resistitis, sicut patres vestri, ita et vos. Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis: qui accepistis legem in dispositione Angelorum, et non custodistis. Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. Cum autem esset plenus Spiritu sancto, intendens in cœlum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cœlos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. Exclamantes autem Voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua, secus pedes adolescentis, qui vocabatur C Saulus. Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens : Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.

D

vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur. Cum autem audissent Apostoli, qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanclum Nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. Cum vidisset autem Simon, quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit eis pecuniam, dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum. Petrus autem dixit ad eum: Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. Non est tibi pars, neque sors in sermone isto. Cor enim tuum non est rectum coram Deo. Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse. Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis. Et illi quidem testificati et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant. Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gozam: hæc est deserta. Et surgens abiit. Et ecce vir Ethiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum. Accurrens autem Philippus, audivit eum legen'em Isaiam prophetam, et dixit Putasne, intelligis quæ legis? Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum, ut ascenderet, et sederet secum. Locus autem Scripturæ, quam legebat, erat hic : Tamquam ovis ad occisionem ductus est ; et sicut

[Cap. VIII.] Facta est autem in illa die persecutio magna in Ecclesia, quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judæ et Samariæ, præter Apostolos. Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. Saulus autem devastabat Ecclesiam, per: domios intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam. Igitur qui dispersi eran, pertransibant, evangelizantes verbum Dei. Philip- agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit pos: autem descendens in civitatem Samariæ, præ- os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. dicabat illis Christum. Intendebant autem turbæ Generationem ejus quis enarrabit, quoniam tolletur his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter au- de terrà vita ejus? Responders autem Eunuchus dientes, et videntes signa quæ faciebat. Multi Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit enim eorum, qui habebant spiritus immundos, cla- hoc? dé sé, an de alio aliquo? Aperiens autem Phimantes voce magna exibant. Multi autem paralytici lippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evanet claudi curati sunt. Factum est ergo gaudium ma- gelizavit illi Jesum. Et dum irent per viam, venerunt gnum in illa civitate. Vir autem quidam nomine Si- ad quamdam aquam et ait Eunuchus: Ecce aqua, mon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens quid prohibet me baptizari? Dixit autem Philippus : gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : cui auscultabant omnes a minimo usque ad maxi- Credo, Filium Dei esse Jesum Christum. Et jussit mum, dicentes: Hic est virtus Dei, quæ vocatur stare currum et descenderunt uterque in aquam, magna. Attendebant autem cum, propter quod Philippus, et Eunuchus, et baptizavit eum. Cum au»

tem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit A die ac nocte, ut eum interficerent. Accipientes auPhilippum, et amplius non vidit eum Eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaræam.

tem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta. Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos el narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu. Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini. Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis illi autem quærebant occidere eum. Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum. Ecclesia quidem per totam Judæam, et Gali

[Cap. IX.] Saulus autem adhuc spirans minarum, et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset hujus viæ viros, ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem. Et cum iter faceret, contigit, ut appropinquaret Damasco : et subito circumfulsit eum lux de cœlo. Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi : Saule, Saule, quid me persequeris? Qui dixit: Quis es, Domine? Et ille Ego sum Jesus, quem tu persequeris. Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Et tremens B læam, et Samariam, habebat pacem, et ædificabatur ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere? Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit. Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias : et dixit ad illum in visu Dominus, Anania. At ille ait Ecce ego, Domine. Et Dominus ad eum : Surge, et vade in vicum, qui vocatur rectus et quære in domo Juda Saulum nomine Tarsensem: ecce enim

[ocr errors]

orat. (Et vidit virum Ananiam nomine, introeuntem,
et imponentem sibi manus ut visum recipiat.) Re-
spondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de
viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusa
lem et hic habet potestatem a principibus sacerdo-
tum alligandi omnes, qui invocant nomen tuum.
Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas
electionis est mihi iste, ut portet nomen meum co-
ram gentibus, et regibus, et filiis Israel. Ego enim
ostendam illi, quanta oporteat eum pro nomine meo
pati. Et abiit Ananias, et introivit in domum: et im-
ponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit
me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut
videas, et implearis Spiritu sancto. Et confestim ce-
ciderunt ab oculis ejus tamquam squamæ, et visum
recepit et surgens baptizatus est. Et cum accepis- D
set cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipu-
lis, qui erant Damasci, per dies aliquot. Et continuo
in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est
Filius Dei. Stupebant autem omnes qui audiebant, et
dicebant Nonne hic est, qui expugnabat in Jerusa-
lem eos, qui invocabant nomen istud et hue ad hoc
venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdo-
tum? Saulus autem multo magis convalescebat, et
confundebat Judæos, qui habitabant Damasci, affir-
mans, quoniam hic est Christus. Cum autem imple-
rentur dies multi, consilium fecerunt in unum Ju-
dæi, ut eum interficerent. Notæ autem facta sunt
Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas

ambulans in timore Domini, et consolatione sancti Spiritus replebatur. Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos, qui habitabant Lyddæ. Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus. Et ait illi Petrus : Enea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit. Et viderunt eum omnes, qui habitabant Lyddæ et Saronæ : qui conversi sunt ad Dominum. In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis, et eleemosynis, quas faciebat. Factum est autem in diebus illis, ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo. Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire usque ad nos. Exsurgens autem Petrus venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum : et circumsteterunt illum onimes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes, quas faciebat illis Dorcas. Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit : et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos et viso Petro, resedit. Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos, et viduas, assignavit eam vivam. Notum autem factum est per universam Joppen: et crediderunt multi in Domino. Factum est autem, ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium.

[Cap. X.] Vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius, Centurio cohortis, quæ dicitur Italica, religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, Angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, Domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascen derunt in memoriam in conspectu Dei. Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus: hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus

« PoprzedniaDalej »