Obrazy na stronie
PDF
ePub

autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in A illis: oculi autem illorum tenebantur ne eum agno

universam terram usque in horam nonam. Et obscuratus est sol: [CCCXXVIII, 2.] et velum templi scissum est medium. [cccxxix, 1.] Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, exspiravit. [cccxxx, 2.] Videns autem Centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat. [CCCXXXI, 10.] Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres que secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes. [CCCXXXII, 1.] Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus: hic non consenserat consilio et actibus corum, ab Arimathæa civitate B Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu: [cccx XXIII, 1.] et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. [CCCXXXIV, 10.] Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat. Subsecute autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. [cccxxxv, 8.] Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatuin.

scerent. Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, el estis tristes? Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit: Qua? Et dixerunt: De Jesu Nazarano. qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone, coram Deo et omni populo: et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel et nunc super hæc omnia, tertia dies a est hodie quo hæc facta sunt. Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem Angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero b non invenerunt. Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum, in omnibus quæ locuti sunt Prophetæ! Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis, quæ de ipso erant. Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire. Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum. Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis scripturas? Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant, dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. [CCCXLI, 9.] Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. Conturbati vero, et conterriti, existimabant se spiritum videre. Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in D corda vestra? Videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus, et pedes. [CCCXLII, 9.] Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid, quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. [CCCXLIII, 3.] Et dixit ad eos: Hæc sunt verba, que locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse

[Cap. XXIV. cccXXXVI, 1]. Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes, quæ paraverant, aromata; et invenerunt lapidem revolutum a monumento. Et ingressæ non invenerunt C corpus Domini Jesu. Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. [cccxxxvu, 2.] Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis? non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, dicens: Quia oportet filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. Et recordatæ sunt verborum ejus. [CCCXXXVIII, 2.] Et regressa ja monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et cæteris omnibus. CCCXXXIX, 10.] Erat autem Maria Magdalene, et Johanna, et Maria Jacobi, et cæteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad Apostolos hæc. Et visa sunt ante illos, sicut deliramentum, verba ista : et non crediderunt illis. Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat. [CCCXL, 8.] Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant. Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum

a Verbum est in uno Vaticano ms. desideratur.
b Nostri mss. rectius ad Græcum archetypum ox

eidov vel sidoμev habent non viderunt, pro non invene

runt.

est impleri omnia, quæ scripta sunt in lege Moysi, A mitto promissum Patris mei in vos vos autem seet prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die et prædicare in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. Vos autem testes estis horum. Et ego

dete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum. Et ipsi adorantes, regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno : et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.

Explicit Evangelium secundum Lucam.

INCIPIT

EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM.

:

[Cap. I. 1, 3.] In principio erat Verbum, et Verbum B erant ex pharisæis. Et interrogaverunt eum, et dixeerat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat, lux hominum et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. [1, 3.] Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perbiberet de lumine. [1, 3.] Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. [1v, 10.] In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt C in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. [v, 3.] Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis. [VI, 1.] Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est; quia prior me erat. [vi, 10.] Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. [VIII, 3.] Deum nemo vidit umquam ; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. [1x, 10. Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes D et levitas ad eum, ut interrogarent eum: Tu quis es? Et confessus est, et non negavit et confessus est: Quia non sum ego Christus. Et interrogaverunt eum Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. Dixerunt ergo ei: Quis es, ut responsum demus his, qui miserunt nos? quid dicis de te ipso? [x, 1.] Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. [x1, 10.] Et qui missi fuerant,

a Tres mss., quem vos non scitis.

runt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus,
neque Elias, neque propheta? [x, 1.] Respondit
eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius
autem vestrum stetit, quem vos a nescitis. Ipse est,
qui post me venturus est, qui ante me factus est: cu-
jus ego non sum dignus, ut solvam ejus corrigiam cal-
ceamenti. [XIII, 10.] Hæc in Bethania facta sunt
trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. Altera
die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait:
Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
[XIV, 1.] Hic est de quo dixi: Post me venit vir, qui
ante me factus est; quia prior me erat. Et ego ne-
sciebam eum; sed ut manifestetur in Israel, propter-
ea veni ego in aqua baptizans. [xv, 1.] Et testimo-
nium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum
descendentem quasi columbam de cœlo, et mansit
super eum. Et ego nesciebam eum; sed qui misit me
baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem vi-
deris Spiritum descendentem, et manentem super
eum, hic est, qui baptizat in Spiritu sancto. Et ego
vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
[xvi, 10.] Altera die iterum stabat Joannes, et ex
discipulis ejus duo. Et respiciens Jesum ambulan-
tem, dicit Ecce agnus Dei. Et audierunt eum duo
discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. Conver-
sus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit
eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod
dicitur interpretatum Magister), ubi habitas? Dicit
eis: Venite, et videte. Venerunt, et viderunt ubi
maneret, et apud eum manserunt die illo: hora au-
tem erat quasi decima. Erat autem Andreas frater
Simonis Petri unus ex duobus, qui audierant a
Joanne, et secuti fuerant eum. [xvII, 1.] Invenit
hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: In-
venimus Messiam. (Quod est interpretatum, Christus.)
Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus,
dixit: Tu es Simon filius Jona: tu vocaberis Cephas.
(Quod interpretatur Petrus.) [XVIII, 10.] In crasti-
num b voluit exire in Galilæam, et invenit Philip-

b Unus Vaticanus, in crastinum autem voluit, etc.

corporis sui. Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ, et sermoni quem dixit Jesus. Cum autem esset Jerosolymis in pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus quæ faciebat. Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, co quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine.

pum. Et dicit ei Jesus: Sequere me. Erat autem A diebus excitabis illud? Ille autem dicebat de templo Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri. Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in Lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni, et vide. Vidit Jesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei. Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis majus his videbis. Et dicit ei Amen, amen dico vobis, videbitis cœlum apertum, et Angelos Dei ascendentes, et descendentes B dit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi supra Filium hominis.

:

[Cap. II.] Et die tertia nuptiæ facte sunt in Cana Galilææ et erat Mater Jesu ibi. Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent: Et dicit ei Jesus: Quid mihi, et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Dicit mater ejus ministris Quodcumque dixerit vobis, facite. Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metrelas binas vel ternas. Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset; ministri C autem sciebant, qui hauserant aquam vocat sponsum architriclinus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est: tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. [xIx, 7.] Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus. [xx, 1.] Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam: [XXI, 1,] et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas D subvertit. Et his, qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei, domum negotiationis. [xxII, 10.] Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me. [xxIII, 4.] Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia hæc facis? [XXIV, 10.] Respondit Jesus, et dixit. eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Dixerunt ergo Judæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus

a Nostri mss. natus pro renatus, pressius Græco textui yevno. Sic mox iidem libri introire et nasci, pro renasci.

[Cap. III.] Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister: nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Respon

quis a renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire, et renasci ? Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Quod natum est ex carne, caro est et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed b nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis, qui natus est ex spiritu. Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri? Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et hæc ignoras? Amen, amen dico tibi, quia quod scimus, loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. Si terrena dixi vobis, et non creditis quomodo, si dixero vobis cœlestia, credetis? Et nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in celo. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto: ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non judicatur: qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem erant enim eorum mala opera. Omnis enim qui male agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus : qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Post hæc venit Jesus, et discipuli ejus, in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. [xxv, 3.] Erat autem et Joannes baptizans in Aennon, juxta Salim : quia

blidem mss., et non scis unde veniat, et quo vadat. • Ad Græcum exemplar ὁ φαῦλα πράσσων, nostri etiam mss., qui mala agit, pro male, etc.

aquæ multæ erant illic, et a veniebant, et baptiza- A ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Dicit ei bantur. [xxvi, 4.] Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. [xxvII, 10.] Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione. El venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cœlo. [XXVIII, 1.] Ipsi vos mibi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus sed quia missus sum ante illum. [xxix, 10.] Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. Illum oportet crescere, me autem minui. Qui desursum venit, B super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cœlo venit, super omnes est. Et quod vidit, et audivit, hoc testatur, et testimonium ejus nemo accipit. Qui accepit ejus testimonium, signavit quia Deus verax est. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum. [xxx, 3.]] Pater diligit Filium: et omnia dedit in manu ejus. [xxx1, 10.] Qui credit in Filium, habet vitam æternam : qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus Bene dixisti : quia non habeo virum : quinque enim viros habuisti; et nunc quem habes, non est tuus vir hoc vere dixisti. Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus, ubi adorare oportet. Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi quia b venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est. Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. Spiritus est Deus: et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Dicit ei mulier Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus). Cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. Et continuo venerunt discipuli ejus: et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris, aut quid loqueris cum ea? Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus: Venite, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus? Exierunt ergo de civitate, et veniebant ad eum. Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca. Ille autem dicit eis Ego cibum habeo manducare, quem vos ne

:

aliquis attulit ei manducare? Dicit eis Jesus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus, qui misit me, ut perficiam opus ejus. Nonne vos dicitis, quod adhuc quatuor menses sunt [Al. sint], et messis venit? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam : ut, et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium per

[Cap. IV.] Ut ergo cognovit Jesus, quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), [xxxII, 7.] C scitis. Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. [xxxш, 10.] Oportebat autem eum transire per Samariam. Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium, quod dedit Jacob Joseph filio suo. Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. (Discipuli enim ejus abierant in civitatem, ut cibos emerent.) Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi D hibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. aquam vivam. Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus? Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum : qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in æternum sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam,

[blocks in formation]

Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus. Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus ipsi enim audivimus, et scimus, quia hic est vere Salvator mundi. [xxxiv, 7.} Post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilæam. [xxxv, 1.] Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. [xxxvi, 10.] Cum ergo venissent in Galilæam,

b In nostris mss., quia veniet. Græcus autem ipse textus habet in instanti ἔρχεται.

vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei, quæ ipse facit et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat: sic et Filius, quos vult, vivificat. Neque enim Pater judicat quemquam sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem: [XL, 1.] qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. [XLI, 10.] Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte

exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ A spondit itaque Jesus, et dixit eis: Amen, amen dieo fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum. Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. [xxxvII, 4.] Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus incipiebat enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Dicit ad eum regulus: Domine, descende prius quam moriatur filius meus. Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Jesus, et ibat. Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret. Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Et dixerunt B in vitam. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, ei Quia heri hora septima reliquit eum febris. Cognovit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus Filius tuus vivit et credidit ipse, et domus ejus tota. Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.

C

et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei:
et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vi-
tam in semetipso: sic dedit et Filio habere vitam
in semetipso, et potestatem dedit ei judicium facere,
quia filius hominis est. Nolite mirari hoc, quia venit
hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient
vocem Filii Dei: et procedent qui bona fecerunt, in
resurrectionem vitæ ; qui vero mala egerunt, in re-
surrectionem judicii. Non possum ego a me ipso fa-
cere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium
meum justum est : [XLII, 1.] quia non quæro volun-
tatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me.
[XLII, 10.] Si ego testimonium perhibeo de me ipso,
testimonium meum non est verum. Alius est qui te-
stimonium perhibet de me et scio quia verum est
testimonium, quod perhibet de me. Vos misistis ad
Joannem et testimonium perhibuit veritati. Ego
autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc
dico ut vos salvi sitis. Ille erat lucerna ardens, et
lucens. Vos autem voluistis ad horam exsultare in
luce ejus. Ego autem habeo testimonium majus
Joanne. Opera enim, quæ dedit mihi Pater ut perfi-
ciam ea, ipsa opera quæ ego facio, testimonium
perhibent de me, quia Pater misit me : et qui misit
me Pater, ipse testimonium perhibuit de me; [XLIV,
4.] neque vocem ejus umquam audistis, neque spe-
ciem ejus vidistis. [XLV, 10.] Et verbum ejus non
habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic
vos non creditis. Scrutamini Scripturas, quia vos

[Cap. V. XXXVIII, 1.] Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam. Est autem Jerosolymis Probatica piscina, quæ cognominatur Hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum. Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. Erat autem quidam homo ibi, triginta et octo annos habens in infirmitate sua. Hunc cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri? Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit. Dicit ei Jesus Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo. Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. [XXXIX, 10.] Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum, et ambula. Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo, qui D putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt,

dixit tibi Tolle grabatum tuum, et ambula? Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco. Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es: jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum. Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato. Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Re

quæ testimonium perhibent de me et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Claritatem ab hominibus non accipio. Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis: et gloriam, quæ a solo Deo est, non quæritis? Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat [Al. accuset] vos Moyses, in quo vos speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?

« PoprzedniaDalej »