Obrazy na stronie
PDF
ePub

aspiciebat quomodo turba jactaret as in gazophylacium et multi divites jactabant multa. Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans et convocans discipulos suos, ait illis Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit, misit totum victum suum.

:

Caesari et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super A sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius eo. Et venerunt ad eum Sadducæi, qui dicunt resur- judicium. Et sedens Jesus contra gazophylacium, rectionem non esse et interrogabant eum dicentes: Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiet frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est, non relicto semine. Et secundus accepit eam, et mortuus est et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est el mulier. In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei? B Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cœlis. De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis. [cxxx1, 6.] Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et a videus quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Mājus horum aliud mandatum non est. [cxxxii, 10.] Eɩ ait illi scriba : Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum. Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine: et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus et sacrificiis. Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi Non es longe a regno Dei. [cxxxm, 2.] Et nemo jam audebat eum interrogare. [cxx IV, 2.] Et respondens Jesus, dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt scribæ, Christum filium esse David? ipse enim David dicit in Spiritu sancto: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit. [cxxxv, 2.] Et dicebat eis in doctrina sua Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis [cxxxvi, 8.] qui devorant domos viduarum

a In Martianæi editione erat plurium numero, et videntes, quod et Latinis aliis et Græcis omnibus libris, et recto ipso sensui refragatur.

b In uno Reginæ ms. noster pro tuus, quemadmodum et Græci plerique codices præferunt Яuv.

Nostri mss. nomen Deus, hic omittunt, quod et

C

D

[Cap. XIII. CXXXVII, 2.] Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis Magister, aspice quales lapides, et quales structure. Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. [cxxxvIII, 2.] Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari? Et respondens Jesus cœpit dicere illis Videte ne quis vos seducat: multi enim venient in nomine meo dicentes, quia ego sum: et multos seducent. Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis oportet enim hæc fieri: sed nondum finis. Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræ motus per loca, et fames. Initium dolorum hæc. [CXXXIX, 1.] Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. [CXL, 6. Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium. [CXLI, 2.] Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini. Non enim vos estis loquentes, sed Spiritus sanctus. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. [cxL, 6.] Cum autem videritis abominationem desolationis, stantem ubi non debet: qui legit, intelligat: [CXLIII, 2. tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes : et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat, ut tollat quid de domo sua et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. [CXLIV, 2.] Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus. [CXLV, 6. Orate vero, ut hyeme non fiant. [CXLVI, 2.] Erunt enim dies illid tribulationes tales, quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus, usque nunc, neque fient. cxLvn, 6.] Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis

in Græcis quibusdam exemplaribus tacet.

d Duo Reginæ mss. dies illi tribulationis tales, etc. Cæterum et proxime ante Græca melioris notæ exemplaria aliter habent, ἵνα μὴ γένηται ἡ φυγὴ ὑμῶν χεια μῶνος, ut ne fiat fuga vestra hyeme.

caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. A miserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quo[CXLVIII, 2.] Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. [CXLIX, 6.] Exsurgent enim pseudechristi, et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia. [CL, 2.] Sed in illis diebus, post tribulationem illam, a sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum et stellæ cœli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cœlis sunt, movebuntur. [CLI, 2.] Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa, et gloria. Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ, usque ad summum coeli. A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint fo- B lia, cognoscitis quia in proximo sit æstas: sic et vos, cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis. Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant. Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. [CLII, 6.] De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cœlo, neque Filius, nisi Pater. [CLIU, 6.] Videte, vigilate, et orate nescitis enim quando tempus sit. [CLIV, 2.] Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit, ut vigilet. [CLV, 2.] Vigilate ergo ( nescitis enim quando dominus domus veniat sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.

modo illum opportune traderet. Et primo die Azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi, ut manduces Pascha? Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis Ite in civitatem et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans, sequimini eum: et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis. Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem; et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. [CLXI, 4.] Vespere autem facto, venit cum duodecim. Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. [CXLI, 1.] At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim Numquid ego? [CLXIII, 2.] Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. Et Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur. [CLXIV, 6.] Bonum erat ei, si nou esset natus homo ille. [CLXV, 1.] Et manducantibus illis, accepit Jesus panem et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. [CLXVI, 2.] Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes. Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis, usque C in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. [CLXVII, 6.] Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum. [CLXVII, 4.] Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me nocte ista: [CLXIX, 6.] quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam. [CLXX, 1.] Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. [CLXXI, 6.] At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant. [CLXXII, 1.] Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. [CLXXII, 6.] Et ait discipulis suis sedete hic donec orem. Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum et cœpit pavere, et tædere. [CLXXIV, 4.] Et ait illis Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate. [CLXXV, 1. Et cum processisset paululum, procidit super terram : et orabat, ut si fieri posset, transiret ab eo hora. Et dixit: Abba, pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me, [CLXXVI, 1.] sed non quod ego volo, sed quod tu. Et venit, et invenit eos dormientes. [CLXXVII, 2.] Et ait Petro Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare? Vigilate, et orate, ut non intretis in tentavobis, et pro, etc., quæ verba tametsi in Græco exemplari non sint, in Latinis tamen libris passim

[Cap. XIV, CLVI, 1.] Erat autem Pascha et Azyma post biduum, [CLVII, 6.] et quærebant summi sacerdotes, et scribæ, quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. [CLVIII, 1.] Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet: venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro, effudit super caput ejus. Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est? Poterat enim unguentum istud venumdari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus ope- D rata est in me. Semper enim pauperes habetis vobiscum; et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis. [CLIX, 4.] Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in sepulturam. Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus. CLX, 2.] Et Judas Iscariotes [Al. Scariothes] unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. Qui audientes gavisi sunt: et pro

Penes Martianæum vitiose, sed contenebrabitur, pro sol, etc.

b Additum in uno Reginæ ins. secundis curis pro

occurrunt.

tionem, [CLXXVII, 4.] Spiritus quidem promptus est, A volare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicaro vero infirma. [CLXXIX, 6.] Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. Et reversus, denuo invenit eos dormientes, erant enim oculi eorum gravati, et ignorabant quid responderent ei. Et venit. tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit [CLXXX, 4.] venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus. Ecce qui me tradet, prope est. [CLXXXI, 1.] Et adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes [Al. Scarioth] unus de duodecim, et cum eo turba multa, cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus et scribis, et senioribus. [CLXXXI, 2.] Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave, Rabbi: et osculatus est eum. At illi manus injecerunt in eum, et tenue. runt eum. [CLXXXIII, 1.] Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam. [CLXXXIV, 1.] Et respondens Jesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis com, prehendere me? quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. [CLXXXV, 6.] Sed ut impleantur Scripturæ. Tune discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. [CLXXXVI, 10.] Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum. At ille, rejecta sindone, nudus profugit ab eis. [CLXXXVII, 1.] Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : el convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores. C [CLXXXVIII, 4.] Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris a ad ignem, et calefaciebat se. [CLXXXVIX, 2.] Summi sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant. Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et conve. nientia testimonia non erant. [cxc, 6.] Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes. Quoniam nos audivimus eum, dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo. Et non erat conveniens testimonium illorum. Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea, D quæ tibi objiciuntur ab his? Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti? Jesus autem dixit illi: Ego sum: [cxCI, 1.] et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis b Dei, et venientem cum nubibus cœli. [cXCII, 6.] Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: [cxcm, 2.] quid adhuc desideramus testes? Audistis blasphemiam quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. [CXCIV, 1.] Et cœperunt quidam conspuere eum, et

cere ei Prophetiza : et ministri alapis eum eædebant. [axcv, 1.] Et eum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis : et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait Et tu cum Jesu Nazareno eras. At ille negavit, dicens: Neque seio, neque novi quid dicas. [cxCVI, 1.] Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. Rursus autem cum vidisset illum aucilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est. At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es. Ille autem cœpit anathematizare, et jurare: Quia nescio hominem istum quem dicitis. Et statim gallus iterum cantavit. [cxcvii, 2.] Et recordatus est B Petrus verbi, quod dixerat ei Jesus Prius quam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.

Voculas ad ignem, neque Græcus textus, neque nostri mss. agnoscunt.

[Cap. XV. cxcvm, 2.] Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes, cum senioribus, et scribis, et universo concilio, [CXCIX, 1.] vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. [ cc, 1. ] Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi, Tu dicis. [cci, 4. ] Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant ! Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. [ ccu, 2. ] Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petiissent. [ccm, 4.] Erat autem qui dicebatur Barabbas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis. Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum? Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. [ ccrv, 1. ] Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. [ ccv, 1.] Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ? At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum. Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. [CCVI, 1.] Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur. [ ccvn, 4. ] Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem, et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. Et cœperunt salutare eum : Ave, rex Judæorum. [ccvm, 6.] Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum, ut crucifigerent eum. [ccvix, 1. ] Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum, venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. [ccx, 1.] Et perducunt illum in Golgotha

b Hic quoque Dei nomen, quod neque Græcus textus addit, ab iisdem mss. abest.

locum quod est interpretatum Calvariæ locus. A rione, donavit corpus Joseph. [ ccxxvi, 1. | Joseph

[CCXI, 4.] Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit. [ccxu, 1.] Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. [ccxm, 10. ] Erat autem hora tertia et crucifixerunt eum. [ ccxv, 1.] Et erat titulus causæ ejus inscriptus: Rex Judæorum. [ccxv, 1.] Et cum eo crucifigunt duos latrones; unum a dextris, et alium a sinistris ejus. [ccxvi, 8.] Et impleta est scriptura, quæ dicit: Et cum iniquis reputatus est. [ccxvII, 6.] Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah! aqui destruis templum Dei, et in tribus diebus rexdificas: salvum fac temetipsum descendens de cruce. [ CCXVII, 2.] Similiter et summi sacerdotes illu

ut

autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit cum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. [ ccxxIx, 6. ] Maria autem Magdalene, et Maria Joseph [Al. Josue], aspiciebant ubi poneretur.

[Cap. XVI. ccxxx, 8.] Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent lesum. [CCXXXI, 1.] Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. Et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. Et introeuntes in

dentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios B monumentum viderunt juvenem sedentem in dexsalvos fecit, seipsum non potest salvum facere. tris, coopertum sola candida, et obstupuerunt. Christus rex Israel descendat nunc de cruce, [CCXXXII, 2.] Qui dicit illis: Nolite expavescere : videamus, et credamus. [CCXIX, 2.] Et qui cum Jesum quæritis Nazarænum, crucifixum surrexit, eo crucifixi erant, conviciabantur ci. [ccxx, 2.] non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. Sed ite, Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per tolam dicite discipulis ejus et Petro, quia præcedit vos in terram usque in horam nonam. [ ccxx1, 6. ] Et hora Galilæam ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, [ CCXXXII, 2. ] At ille exeuntes, fugerunt de monuEloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum : mento invaserat enim eas tremor et pavor: el neDeus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me? mini quidquam dixerunt: timebant enim. Surgens It quidam de circumstantibus audientes, dicebant : autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariæ Ecce Eliam vocat. [ccxxII, 2.] Currens autem unus, Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia. Illa et implens spongiam aceto, circumponensque ca- vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus lamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si et flentibus. Et illi audientes quia viveret, et visus esveniat Elias ad deponendum eum. [ccxxIII, 1. ] set ab ea, non crediderunt. [ccxxxiv, 8.] Post hæc auJesus autem, emissa Voce magna, exspiravit. C tem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia [CCXXIV, 2.] Et velum templi scissum est in duo, a effigie euntibus in villam : et illi euntes nuntiaverunt summo [ Al. sursum ] usque deorsum. [ ccxxv, 2.] cæteris nec illis crediderunt. [ccxxxv, 10.] Novissime Videns autem Centurio, qui ex adverso stabat, quia recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit sic clamans exspirasset, ait: Vere hic homo Filius incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia iis, qui Dei erat. [ CCXXV1, 6. ] Erant autem et mulieres de viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Et dixit longe aspicientes inter quas erat Maria Magdalene, eis: Euntes in mundum universum, prædicate Evanet Maria Jacobi minoris et Joseph [Al. Josue] mater, gelium omni creaturæ. Qui crediderit, et baptizatus et Salome et cum esset in Galilæa, sequehantur fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, coneum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ si- demnabitur. Signa autem eos qui crediderint, hæc mul cum eo ascenderant Jerosolymam. | ccxxvII, 1. ] sequentur In nomine meo dæmonia ejicient: linEt cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, guis loquentur novis: serpentes tollent; et si mortiquod est ante sabbatum), venit Joseph ab Arima- ferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros thæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans manus imponent, et bene habebunt. Et Dominus regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et quidem Jesus postquam locutus est eis, assumpetiit corpus Jesu. Pilatus autem mirabatur si jam D plus est in cœlum, et sedet a dextris Dei. Illi autem obiisset. Et accersito Centurione, interrogavit eum profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, si jam mortuus esset. Et cum cognovisset a Centu- et sermonem confirmante, sequentibus signis.

J

Explicit Evangelium secundum Marcum.

a Unus Regina ms. qui destruxit: alter, qui destruit: tum pari consensu, tribus diebus ædificat, elc.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

sunt, rerum sicut tradiderunt nobis, qui ab initio A Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evan

B

ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis: visum
est mihi, assecuto omnia a principio diligenter,
ex ordine tibi scribere, optime Theophile, ut cogno-
scas eorum verborum, de quibus eruditus es, verita-
tem. Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacer-
dos quidam nomine Zacharias, de vice Abia; et
uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Eliza-
beth. Erant autem justi ambo ante Deum, inceden-
tes in omnibus mandatis et justificationibus Domini
sine querela, et non erat illis filius, eo quod esset
Elizabeth sterilis, et ambo processissent in diebus
suis. Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur
bin ordine vicis suæ ante Deum, secundum consuetu-
dinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, in-
gressus in templum Domini: et omnis multitudo po-
puli erat orans foris hora incensi. Apparuit autem illi
angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. Et Za-
charias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
Ait autem ad illum Angelus Ne timeas, Zacharia,
quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua
Elizabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus
Joannem et erit gaudium tibi, et exsultatio, et
multi in nativitate ejus gaudebunt: erit enim ma-
gnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet,
et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris
suæ et multos filiorum Israel convertet ad Dominum
Deum ipsorum: et ipse præcedet ante illum in spi-
ritu et virtute Eliæ ut convertat corda patrum in
filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare
Domino plebem perfectam. Et dixit Zacharias (ad C
angelum Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et
uxor mea processit in diebus suis. Et respondens
angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante

vero, quæ præcedit, nullo capitulo, nulli canoni ascribunt. Sed quam parum recte, ex hoc intelligitur, quod ex his innui videatur prædictam præfatiunculam non esse genuinum Lucæ evangelista opus, neque a Deo inspiratam. Quod nefas est dictu. Nos hæc restituimus ad fidem exemplarium bibliothecæ nostræ San-Germanensis ms. num. 4, 19, 24. His quoque annumerari facile posset aliud exemplar ejusdem bibliothecæ optimæ notæ num. 18; in quo una cum nota capitoli primi, quæ in consequentibus nusquam apparet, excisum est totum hoc Luca exordium usque ad prædicta verba versus 5, Fuit in diebus Herodis, etc., exclusive. MART.

a Pressius Græco nostri mss. assecuto a principio omnibus diligenter : Græce Εδοξε καμοί, παρηκολουθη κάτι ἄνωθεν πᾶσιν ἀκριβῶς κ. τ. λ. Caeterum videsis de hocce Prooemio disputantem Martianæum in No

tis.

b Interserunt hic Zachariæ nomen duo Reginæ mss. quod et Græce quædam exemplaria retinent. c Iterum duo Reginæ mss. incredibiles, pro incredulos, præferunt.

gelizare. Et ecce eris tacens, et non poteris loqui, usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo. Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam: post hos autem dies concepit Elizabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens: Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. [11, 5.]d In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria. [11, 10.] Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena: Dominus tecum: Benedicta tu in mulieribus. Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum : ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Ilic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissiini obumbrabit tibi : ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elizabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua:

d Magna hic dissensio est inter codices cum manuscriptos tum editos. Manuscripti siquidem bene multi, secundum capitulum supra apponunt, versu 19, ad hæc verba: Et respondens angelus, dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. Quæ verba cum ad canonem quintum referantur, concordare debuerant cum his capituli tertii Evangelii Matthæi : Christi autem generatio sic erat: Cum essel despon

D

с

sata Mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Manifestum autem est nullam inter illa esse consensionem ; cum hæc ad Christi, illa ad Joannis præcursoris conceptionem pertineant. Error hic est, seu potius oscitantia librariorum, qui cum cernerent in apographis, ut et in manuscripto San-Germanensi num. 18, quem in bac parte, utpote emendatissimum, et rationi maxime consentaneum, merito sequimur, cæterisque omnibus anteponimus; cum, inquam, in his apographis cernerent, hoc secundum Lucæ capitulum annotatum ad ea verba versus 26, quæ hic in textu leguntur, scilicet: In mense autem sexto missus est angelus Gabriel, etc., ubi angeli Gabrielis mentio fit, ut et in illo alio loco versus 19, supra relato imprudenter alterum pro altero sumpsere : maxime cum in quibusdam codicibus, ut in ms. nostro San-Germanensi num. 19, duo illa loca in duabus ejusdem paginæ columnis, perfecte quasi in una linea sibi invicem e regione respondeant. Hoc non attendentes editi omnes libri, nullo ex iis, quos præ manibus habemus, suffragante codice manuscripto, præsens capitulum secundum in caput sequens distrahunt, versu 26, ad hæc verba : Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit cum tamen his verbis Christi nativitas describatur, non ejus conceptio, ut in loco Matthæi parallelo. Mart.

e Voculas ex te, quæ et raro in Græcis exemplaribus inveniuntur, Reginæ mss. prorsus ignorant.

« PoprzedniaDalej »