Obrazy na stronie
PDF
ePub

inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testi- A omnes secundum contubernia super viride fenum. monium illis. [LVI, 8.] Et exeuntes prædicabant, ut pœnitentiam agerent: et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant. [LVII, 2.] Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus) et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. Alii autem dicebant: Quia Elias est. Alii vero dicebant: Quia Propheta est, quasi unus ex Prophetis. [LVIII, 10.] Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. [LIX, 2.] Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere, propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. Dicebat enim Joannes Herodi: Nen licet tibi habere uxorem fratris tui. Herodias autem insidiabatur illi: et volebat oc- B cidere eum, nec poterat. Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. [LX, 6.] Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilæ. Cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus; rex ait puellæ Pete a me quod vis, et dabo tibi: ct juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ. Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo, ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptiste. Et contristatus est C rex propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare: sed misso spiculatore, præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus et posuerunt illud in monumento. [LX1, 8.] Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia, quæ egerant, et docuerant. [LXII, 10.] Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi babebant. [LXII, 6.] Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos. Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, qui erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit illos docere multa. [LXIV, 1.] Et cum jam hora multa fieret accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit: dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. Et respondens, ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque et duos pisces. Et præcepit illis, ut accumbere facerent

Et discubuerunt in partes, per centenos et quinquagenos. Et acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, intuens in cœlum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis: ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum. [LXV, 6.] Et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. [LXVI, 2.] Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. [LXVII, 4.] Et cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis), et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos. At illi ut viderunt ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum, nolite timere. [LXVII, 6.] Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant: non enim intellexerunt de panibus, erat enim cor corum obcæcatum. [LXIX, 2.] Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt. Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum et percurrentes universam regionem ilJam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. Et quocum que introibat, in vicos vel in villas, aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent: et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.

[Cap. VII. LXX, 10.] Et conveniunt ad eum pharisari, et quidam de scribis venientes ab Jerosolymis. Et cum vidisset quosdam ex discipulis ejus, communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æra. mentorum, et lectorum: [LXXI, 6.Jet interrogabant Deum pharisæi, et scribe: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? At ille re-pondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. In vanum autem me colunt, docentes doctrinas et præcepta hominum. Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum, et calicum: et alia similia bis facitis multa. Et dicebat illis : Benc irritum facitis prarceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. Vos autem dicitis: Si

:

dixerit homo patri aut matri: Corban (quod est do- A suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe num) quodcumque ex me, tibi profuerit: et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis. Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite: Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt, illa sunt quæ communicant hominem. Si quis habet aures audiendi, audiat. [LXXII, 6.] Et cum introissent in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis, quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare: quia non intrat in cor ejus, sed in ventrem a vadit, et in secessum exit, B purgans omnes escas? Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem. Abintus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. Omnia hæc mala abintus procedunt, et communicant hominem. Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit et proci. dit ad pedes ejus. Erat enim mulier gentilis, Syrophonissa genere. [LXXI, 6.] Et rogabat eum, ut dæmonium ejiceret de filia ejus. Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere C panem filiorum, et mittere canibus. At illa respondit, et dixit illi : Utique, Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. Et ait illi: Propter hunc sermonem vade, exiit dæmonium a filia tua. Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum; et dæmonium exisse. [LXXIV, 10.] Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilæ inter medios fines Decapoleos. Et adducunt ei surdum et mutum, et b deprecabantur eum, ut imponat illi manum. Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus et exspuens, tetigit linguam ejus. Et suspiciens in coelum, ingemuit, et ait illi: Ephpheta, quod est, adaperire. Et statim aperta sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et D loquebatur recte. Et præcepit illis, ne cui dicerent. [LXXV, 8.] Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant et eo amplius admirabantur, dicentes: [LXXVI, 6.] Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.

[Cap. VIII.] In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent et si dimisero eos jejunos in domum

a Verbum vadit, videtur hic abundare. Certe neque in iis est, quibus utimur, mss., neque in Græco ipso textu.

venerunt. Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit hic saturare panibus in solitudine? Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt Septem. Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis, ut apponerent, et apposuerunt turbæ. Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi. Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. Erant autem qui manducaverant, quasi quatuor millia: et dimisit eos. Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. [LXXVII, 4.] Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cœlo, tentantes eum. [LXXVIII, 6.] Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. Et dimittens eos ascendit iterum navim, et abiit trans fretum. Et obliti sunt panes sumere et nisi unum panem non habebant secum in navi. [LXXIX, 2.] Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento Pharisæorum, et fermento Herodis. [LXX, 6]. Et cogit: bant ad alterutrum, dicentes Quia panes non habemus. Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc cæcatum habetis cor vestrum? oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis? Nec recordamini, quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecimh. Quando et septem panes in quatuor millia quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem. Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis? [LXXX1, 10.] Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant cum, ut illum tangeret. Et apprehensa manu cæci, eduxit cum extra vicum et exspuens in oculos ejus, impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes. Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre, et restitutus est ita, ut clare videret omnia. Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam ; et si in vicum introieris, nemini dixeris. [LXXXI, 1.] Et egressus est Jesus, et discipuli ejus, in castella Cæsarea Philippi; et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines? Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de Prophetis. Tune dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus. [LXXXI, 2.] Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. Et cœpit docere eos, quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus, et scribis, et occidi, et post tres dies resurgere. Et palam verbum loque

b Unus Reginæ ms. in instanti deprecantur: ut et in Gr. παρακαλοῦσιν.

patiar? afferte illum ad me. Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans. Et interrogavit patrem ejus Quantum temporis est, ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia: et frequenter eum in ignem, et in aquas misit, ut eum perderet. Sed si quid potes, adjuva nos misertus nostri. Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrymis aiebat: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam. Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo et amplius ne introeas in eum. Et exclamans,

batur. LXXXIV, 6.] Et apprehendens eum Petrus, coepit A tio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos increpare eum. Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me, Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum [LXXXV, 2]. Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam faciet eam. Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum, et detrimentum animæ suæ faciat? Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua? [LXXXVI, 2.] Qui enim me confusus fuerit, et verba mea, in generatione ista adultera et peccatrice: et filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Pa- B et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est tris sui cum angelis sanctis. [LXXXVII, 2.] Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtute.

[Cap. IX.] Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. Et apparuit illis Elias cum Moyse et erant loquentes cum Jesu. Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Elice unum. Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti. Et facta est nubes C obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Ilic est Filius meus charissimus; audite illum. Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. [LXXXVIII, 10.] Et verbum continuerunt apud sc, conquirentes quid esset: Cum a mortuis resurrexerit. LXXXIX,6.] Et interrogabant eum, dicentes, quid ergo dicunt a pharisæi et scribæ; quia Eliam oportet venire primum? Qui respondens, ait illis: Elias, cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur, et contemnatur. Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt), sicut scriptum est D de eo. [xc, 10.] Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. Et contestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis? [xc, 2.] Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum : qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit et dixi discipulis tuis, ut ejicerent illum, et non potuerunt. Qui respondens eis, dixit: O genera

a In Græcis exemplaribus hæc solis Scribis, non etiam Pharissis sententia imputatur : ὅτι λέγουσιν

:

sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. Jesus autem tenens manum ejus, elevavit eum, et surrexit. [xc, 10.] Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum? Et dixit illis; Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione, et jejunio. [xc, 2.] Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam nec volebat quemquam scire. Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. At illi ignorabant verbum et timebant interrogare eum. [xciv, 10.] Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis? [xcv, 2.] At illi tacebant, siquidem in via inter se disputaverant, quis corum major esset. Et residens vocavit duodecim ; et ait illis Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis: Quisque unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recepit: [xCVI, 1.] Et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum, qui misit me. [xcvII, 8.] Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam, in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. Jesus autem ait: Nolite prohibere eum. Nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me. Qui enim non est adversum vos, pro vobis est. [xcvIII, 6.] Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: Amen dico vobis, non perdet mercedem suam. [xcix, 2.] Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. [c, 6.] Et si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem. [cr, 10.] Ubi vermis corum non moritur, et ignis non exstinguitur. Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum bonum est oi ypappateis, Quoniam dicunt Scribæ, quia, etc.

:

tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos A Jesus rursus respondens ait illis Filioli, quam dif

pedes habentem mitti in gehennam ignis inexstinguibilis ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur. Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis: ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur. Omnis enim igne salietur, et omnis victima a sale salietur. [cII, 2. ] Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter

yos.

[Cap. X. cin, 6.] Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem et conveniunt iterum turbæ ad eum et sicut consueverat, iterum docebat illos. Et accedentes pharisæi interrogabant

2.1

ficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire! Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri? Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum. Et cœpit ei Petrus dicere Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. [cx, 2. Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros, propter me, et propter Evangelium, qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et : Si li- B agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam. [cx1, 2.] Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. [cx11, 2.] Erant autem in via ascendentes Jerosolymam et præcedebat illos Jesus, et supebant et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura: Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum et tertia die resurget. [cxin, 6.] Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus, ut quodcumque petierimus, facias nobis. At ille dixit eis: Quid vultis, ut faciam vobis? Et dixerunt: Da nobis, ut unus ad dexterain tuam, et alius ad sinistram tuam, sedeamus in gloria tua. Jesus autem ait eis: Nescitis quid petalis : potestis bibere calicem, quem ego bibo aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini: sedere autem ad dextram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. [cxiv, 2.] Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne. Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum. Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, D erit vester minister: et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. [cxv, 4. ] Nam et filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. [cxvI, 2.] Et veniunt Jericho, et proficiscens eo de Jericho, et discipuli ejus, et plurima multitudine, filius Timai Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans. Qui cum audisset quia Jesus Nazarænus est, cœpit clamare, et dicere: Jesu, fili David, miserere mei. Et comminabantur ei multi, ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David,

[ocr errors]

cet viro uxorem dimittere : tentantes eum. At ille
respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses?
Qui dixerunt Moyses permisit libellum repudii scri-
bere et dimittere. Quibus respondens Jesus, ait:
Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum
istud. Ab initio autem creaturæ, masculum et femi-
mam fecit eos Deus. Propter hoc relinquet homo pa-
trem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem,
suam et erunt duo in carne una. Itaque jam non
sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit,
homo non separet. [civ, 10.] Et in domo iterum dis-
cipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. [cv,
Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et
aliam duxerit, adulterium committit super eam. Et
si uvor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœ-
chatur. [cvi, 2.] Et offerebant illi parvulos, ut tan-
geret illos. Discipuli autem comminabantur offeren-
tibus, Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait
illis Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibue-
ritis eos talium enim est regnum Dei. Amen dico
vobis Quisquis non receperit regnum Dei velut
parvulus, non intrabit in illud. Et complexans eos,
et imponens manus super illos, benedicebat eos.
[cvi, 2.] Et cum egressus esset in viam, procurrens
quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister
bone, quid faciam, ut vitam æternam percipiam?
Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo
bonus, nisi unus Deus. Præcepta nosti: Ne adulte-
res, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium
dixeris, Ne fraudem feceris, Honora patrem tuum et
matrem. At ille respondens, ait illi: Magister, hæc
omnia observavi a juventute mea. [cvm, 2.] Jesus
autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum
tibi deest vade, quæcumque habes, vende, et da
pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo: et veni,
sequere me. [cix, 2.] Qui contristatus in verbo, abiit
mærens erat enim habens multas possessiones. Et
circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam dif-
ficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt!
Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At

Non additur in nostris mss. sale, quod tamen in plerisque Græcis exemplaribus nomen est.

b Hic vero duo Reginæ mss. pronomen eum addunt quod et retinent Græci libri,

miserere mei. Et stans Jesus præcepit illum vocari. A [cxxv, 4.] Propterea dico vobis, omnia quæcumque

Et vocant cæcum dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te. Qui projecto vestimento suo exsiliens, venit ad eum. Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam? Cæcus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.

orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. [CXXVI, 6.] Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in cœlis est, dimittat vobis peccata vestra. Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in cœlis est, dimittet vobis peccata vestra. [CXXVII, 2.] Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores et dicunt ei: in qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem, ut ista facias? Jesus autem respondens, ait illis Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam. Baptismus Joannis, de cœlo erat, an ex ho

dicentes: Si dixerimus, de cœlo, dicet: Quare ergo non credidistis ei? a Si dixerimus, ex hominibus, timemus populum. Omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. Et respondentes dicunt Jesu Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.

[Cap. XII. cxxvII, 5.] Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ. Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. Et iterum misit ad illos alium servum et illum in capite vulnerave

[Cap. XI. cxv, 2.] Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introeuntes ilInc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet B minibus? Respondete mihi. At illi cogitabant secum, huc. [cxvII, 2.] Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum. Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum? Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis. Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via. [cxIx, 1.] Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : Benedictus qui venit in nomine Domini. Benedictum quod venit regnum patris nostri David: Hosanna in excelsis. [cxx, 6.] Et introivit Jerosolymam in templum et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. Et C runt, et contumeliis affecerunt. Et rursum alium alia die cum exirent a Bethania, esuriit. Cumque vidisset a longe ficum babentem folia, venit si quid forte inveniret in ea. Et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum. Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus. [cxx1, 1.] Et venit Jerosolymam, Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes, et ementes in templo: et mensas numulariorum et cathedras vendentium columbas evertit. Et non sinebat, ut quisquam transferret vas per templum: et decebat, dicens eis: Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? Vos autem fecistis eam speluncam latronum. [cxx, 1. Quo audito, principes sacerdo- D quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto tum et scribæ quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. [ cxxu, 10.] Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate. Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. cxxiv, 6.] Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei. Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, el mittere in mare; et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcumque dixerit, fiat; fiet ei.

[ocr errors]

misit, et illum occiderunt et plures alios quosdam cædentes, alios vero occidentes. Adhuc ergo unum habens filium charissimum : et illum misit ad eos novissimum, dicens: quia reverebuntur filium meum. Coloni autem dixerunt ad invicem : llic est hæres venite, occidamus eum et nostra erit hæreditas. Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam. Quid ergo faciet dominus vinea? Veniet, et perdet colonos; et dabit vineam aliis. Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? [CXXIX, 1.] Et quærebant eum tenere et timuerunt turbam. Cognoverunt enim

eo, abierunt. [cxxx, 2.] Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisæis, et Herodianis, ut eum caperent in verbo. Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus? Qui sciens versutiam illorum, ait illis: Quid me tentatis? afferte mibi denarium, ut videam. At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Caesaris. Respondens autem Jesus, dixit illis Reddite igitur quæ sunt Cæsaris,

:

Unus Regine ms., dicemus; tum juncto vetustiori altero, timebant, pro timemus, juxta Græcum èpoboũvro.

« PoprzedniaDalej »